Adversus avaritiam/IV

E Wikisource

LIBER QUARTUS.[recensere]

I.

Non me praeterit, domina mi Ecclesia, nutrix beatae spei, haec quae libellis superioribus diximus, nonnullis filiis tuis Christum parum amantibus displicere. Sed nos voluntates eorum non magni pendimus: quia nec mirum est ut eis loquentia de Deo verba non placeant, quibus ipse forsitan Deus non placet; nec exspectandum ut insinuatorem salutis atque animarum sermonem ament, qui salutem ipsam atque animas suas non amant. Sufficiunt itaque, sicut in aliis, ita etiam in hac parte nobis sensus tantum et judicia sanctorum; quibus idem aeque apud nos sentientibus, certi profecto sumus etiam Deum ipsum sentire nobiscum: quia cum in sanctis suis spiritus Dei maneat, absque dubio Deus illic est ubi illa pars fuerit a qua Dei spiritus non recedit. Pravorum ergo hominum, id est, paganorum

282 vel mundialium, sensus aut parvi aestimandi sunt, aut nihili omnino faciendi. Quia si hominibus, inquit Apostolus, placere vellem, Christi servus non essem (Gal. I, 10). Illud durius ac molestius, quod quidam, ut arbitror, filiorum tuorum sub religionis titulo a religione dissentiunt, et habitu magis saeculum reliquere quam sensu: quorum, ni fallor, sententia hoc habet atque asserit, omni omnino homini Christiano propinquitatem in exitu magis considerandam esse quam Christum. Et quia profana penitus per se erat exsecrabilisque sententia, velare, ut puto, infidelissimam praedicationem quasi umbratili quadam adjectione conantur, dicentes cunctos qui credunt Deum, sanos tantum atque incolumes officiosos Christo esse debere; caeterum jam exeuntes a saeculo, carnalis magis propinquitatis quam divini officii oportere meminisse. Quasi vero homines Christianos alios esse oporteat incolumes, alios de hoc saeculo recedentes; et alios se cuncti exhibere Christo debeant in sospitate, alios in morte; alios in superiore vita, alios in posteriore. Quod si ita est, ergo alterum quis habiturus est Christum juvenis, alterum senex; et totiens debent homines demutari fide, quotiens demutantur aetate. Si enim erga Dei cultum alter quispiam futurus est vigens, alter infirmus, alter sanus, alter aegrotans; ergo prout status fuerit humani corporis inaequalis, ita erit homini etiam Deus ipse mutabilis; et quotiens fuerit in homine valetudo contraria, totiens erit etiam religio diversa. Quasi vero qui incolumes Christi esse debent, morientes Christi esse non debeant. Et ubi illud est: Qui perseveravit in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22, et XXIV, 13)? Aut illud in Proverbiis saeris divini sermonis oraculum. Sapientia in exitu canitur (Prov. I, 20, sec. LXX)? Quo utique ostenditur, licet salubris sit

283 in omni aetate sapientia, praecipue tamen omnes in exitu suo debere esse sapientes: quia laudari penitus anteactae aetatis prudentia non merebitur, nisi bono fine claudatur. Sapientia enim in exitu canitur. Sufficit, inquit pestilens praedicatio, sufficit praeteritum opus homini, etiamsi in fine nihil faciat. Ego multo plus addo, aut non minus eis; si potest, morte vicina aut certe plus multo esse faciendum. Primum, quia de bono opere nihil nimis est. Deinde, quod ad tribunal Dei pergens, magis placare judicem debet, quasi jam in judicio constitutus. Postremo, quod si aliqua ante exitum bona fecit, multo magis facere jam in exitu suo debet, ne deterior scilicet superioribus vitae actibus finis esse videatur. Si autem bonis operibus parum studuit, multo utique magis facere eum vel in exitu suo convenit; ut quod vita anteriore non reddidit, saltem in extremitate persolvat; et qui ex hoc reus est quod ante neglexit, vel per hoc excusari aliquatenus Domino suo possit quod praeteritam inhumanitatem ultima saltem devotione compenset. Sed ad superiora redeamus. Sapientia, inquit sermo divinus, in exitu canitur. Cur eam non dixit cani in pueritia, non in juventute, non in statu rerum incolumium, non in prosperitatibus secundorum? Scilicet quia in his omnibus quidquid laudatur incertum est. Quandiu enim quis subjacet mutationi, non potest cum securitate laudari; et ideo, ut ait, Sapientia in exitu canitur. Exiens enim quis de incertis periculorum, certum merebitur evasa omnium rerum varietate suffragium: quia tum stabilis et firma laus est, quando meritum jam non potest perire laudati. Sapientia, inquit, in exitu canitur. Quid est, quaeso, sapientia Christiani? Quid, nisi timor et amor Christi? Initium enim, inquit,

284 sapientiae timor Domini (Psalm. CX, 10; Prov. I, 7, et IX, 10; Eccli. I, 16); et alibi: Perfecta, inquit, dilectio foras mittit timorem (I Joann. IV, 18). Ergo, ut videmus, initium sapientiae est in timore Christi, perfectio in amore. Itaque si sapientia Christiani timor est atque amor Domini, ita demum vere sapientes sumus si Deum semper ac super omnia diligamus; et hoc cum omni tempore, tum praecipue in exitu nostro, quia Sapientia in exitu canitur.

II.

Si ergo sapientia per hoc maxime in exitu canitur, si Deus super omnia diligatur, quae igitur insania est, ut dicat aliquis Christum carnali propinquitati praeponi ab incolumibus oportere, a morientibus non debere? Cur enim eum praeferant incolumes, si non debent praeferre inorientes? Aut si potest quispiam religiose agnatos atque affines suos Christo in morte praeponere, cur non religiose etiam ante praeponebat? Aut si est ulla hora in vita ultima qua quis plus alios diligere debeat quam seipsum et Deum, cur non et in vita anteriore plus diligat? Ac sic fit ut solvantur omnia, et evanescant, et intereant, neque ullum quis viliorem habeat quam seipsum, neque ullum inferiorem quam Deum. Si enim ullum est tempus quo ab aliquo possit Deus affinibus aut propinquis jure postponi, nullum est quo possit jure praeponi. Sin autem, quod verum est, nullum est omnino tempus quo non debeat anteponi, nullum est omnino tempus quo possit jure postponi. Nullum utique. Et ideo ne in extremis quidem: quia etiam justum hominem propheta, in die qua erraverit, dicit esse periturum (Ezech. III, 20). Itaque si omnis error errantis perditione multatur, et his quoque erroribus vita hominum periclitatur quibus usitate atque communiter innocentia humana polluitur; quid futurum existimamus ubi in Deum ipsum detestabili infidelitate peccatur?

285 Si enim, inquit Apostolus, omnis inobedientia justam accipit mercedis retributionem (Hebr. II, 2), quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Nullus autem salutem veram plus negligit quam qui Deo aliquid anteponit. Cum enim salus nostra munus ac misericordia Dei sit, quae ei ratio consequendae salutis est qui Deum ipsum despicit, in cujus misericordia salus nostra consistit? Aut cum judex et vivorum sit Deus et mortuorum, quae ei spes in Dei judicio esse poterit qui eum etiam moriens judicio suo spreverit a quo est statim mortuus judicandus? Et ideo, ut Scriptura divina ait, in quo judicio judicat, in eo judicabitur de eo (Matth. VII, 2): hoc est, quo judicio judicat de Deo, eo ipse judicabitur a Deo; neque iniquum putare poterit si eum cunctis in futuro Dominus postposuerit, qui in praesenti Deum cunctis ipse postponit; nec queri potest si eum omnibus Deus aestimet damnabiliorem, cum ipse omnibus Deum aestimet viliorem.

III.

Sed dicit aliquis non se hoc animo ista facere quo aut contemnat Deum aut vilem putet, sed quo vel amet eos quos haeredes instituit, vel honoret. Acquiescamus hoc ita esse: omnibus ferme etiam aliis flagitiosissimis et criminosissimis reis excusatio ista suppetit. Nam dicere et fornicatoribus licet non se hoc animo fornicari quod Deum spernant, sed quia calore corporis atque infirmitate vincantur. Et homicidae id affirmare possunt, non se contemptu Dei humanum sanguinem fundere vel odio, sed cupiditate tantum scelera praestare. Sed quid prodest malis haec excusatio, cum scilicet nihil intersit qua se quispiam dicat peccare causa, cum sit omne peccatum Divinitatis injuria? Acquiescamus tamen, ut supra dixi, hoc ita esse, nec ex contemptu Dei res suas quempiam

286 alii magis quam Deo tradere, sed vel honore haeredis sui se ad hoc trahi, vel certe amore compelli. Sed quid facimus quod hoc ipso magis incuria Dei probatur atque contemptus? Si enim, o quisquis es, per id quod haeredibus tuis vel quibuscunque res proprias derelinquis, et honorare te eos indicas et amare; Deum utique, cui non relinquis, nec honorare te indicas nec amare. Ac per hoc quidquid pro te dixeris, contra te est, et ad contemptum atque ad contumeliam Dei pertinet amor et honorificentia caeterorum. Cum enim aliis ideo relinquas quia eos honoras, Deum cui non relinquis, utique non honoras; cum aliis ideo relinquas multa quoniam amas, Deo ideo non relinquis profecto quia non amas. Ecce enim assistit tibi morienti atque testanti homo pariter ac Deus. Res aperta est et non dubia: quem elegeris, praetulisti. Si in uno est honor solo, necesse est in alio inveniatur esse despectio. Si homo qui praefertur gaudet se a te diligi, necesse est ut se doleat Deus, qui praetermittitur, non amari. Sed putas Deum videlicet munificentia hominis non egere; et ideo quid necesse est, inquit, ab homine ei quippiam tribui, qui ipse cuncta omnibus dedit? Utrum egeat munificentia nostra Dominus an non egeat, aut quomodo vel egeat vel non egeat, jam videbimus. Interim, quia ab eo cunctis cuncta praestari etiam tu negare non ausus es, hoc dignior est absque dubio largitate nostra quia nobis ipse ante largitus est; hoc justius ei officiis respondere tentamus, quo beneficiis illius magis impares sumus. Nam et natura ipsa hominum consuetudoque communis hac quasi generali cunctos lege constringit, ut a quibus aliquid liberalitatis accepimus, plus eis gratiae debeamus: arctat quippe nos

287 ad retributionem dati accepta largitio. Ante usum enim ac munificentiam liberalitatis alienae liber est quispiam, beneficiorum fenore non gravatus. Coguntur autem omnes ipsa conscientia sua ad repensationem vicissitudinis, postquam esse coeperint debitores. Ita ergo et Deo hoc majora debemus, quod ab eo cuncta percepimus; et hoc respondere beneficiis illius minus possumus, quod ei etiam si quod debemus redhibere cupiamus, tamen de suo reddimus. Ac per hoc non est quod placere sibi quisquam largitione sua debeat. Sicut sua non sunt cuncta quae a Domino suo accipit, sic sua non sunt cuncta quae reddit. Et ideo perfidiae quidem poena debetur ei qui negaverit Deo quae sunt sibi ab eodem commodata; imputare autem largitionem non potest qui reddiderit accepta.

IV.

Sed Deus, inquis, non eget retributione. Nihil minus quam ut non egeat. Non eget enim juxta potentiam suam, sed eget juxta praeceptionem suam; non eget secundum majestatem suam, sed eget secundum legem suam; et in seipso quidem non eget, sed in multis eget; non quaerit in se munificentiam, sed in suis quaerit; et ideo non eget quidem juxta omnipotentiam, sed eget juxta misericordiam; non eget deitate pro semetipso, sed eget pietate pro nobis. Quid enim dicit ad pios ac largos dispensatores Deus? Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere (Matth. XXV, 34, 35): et alia in hunc modum. Et ne hoc causae de qua nunc loquimur, parum forsitan videretur, adjecit rerum diversitatem, avaris et infidelibus dicens: Ite, maledicti, in ignem aeternum quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus.

288 Esurivi enim, et non dedistis mihi bibere; nudus fui, et non operuistis me (Ibid., 41-43). Ubi ergo sunt qui dicunt Dominum Jesum Christum officio nostrorum munerum non egere? Ecce et esurire se pariter et sitire et algere commemorat. Respondeat quilibet horum, si non eget qui esurire se queritur, si non eget qui se sitire testatur. Ego plus addo aliquid, Christum non solum egere cum caeteris, sed plus multo egere quam caeteros: in omni enim pauperum numero non est universorum una paupertas. Sunt enim quidam quibus etiam si vestimenta desunt, alimenta non desunt; multi sunt hospitio egentes, vestibus non egentes; multi domo carentes, sed non substantia; sunt denique quibus etsi desint multa, non desunt omnia. Christus tantummodo solus est, cui nihil est quod in omni humano genere non desit. Nullus suorum exsulat, nullus frigore ac nuditate torquetur, cum quo ille non algeat. Solus cum esurientibus esurit, solus cum sitientibus sitit. Et ideo, quantum ad pietatem illius pertinet, plus quam caeteri eget: omnis enim egestuosus pro se tantum et in se eget: solus tantummodo Christus est qui in omnium pauperum universitate mendicet. Et cum haec ita sint, quid ais, o homo, qui Christianum te esse dicis, cum Christum egere videas, tu facultates tuas quibuscunque non indigentibus derelinquis? Christus pauper est, et tu opes divitum cumulas? Christus esurit, et tu delicias affluentibus paras? Christus etiam aquam sibi deesse queritur, et a te apothecae ebriosorum vino replentur? Christus rerum omnium egestate conficitur, et a te luxuriosis copiae coaggregantur? Christus tibi pro muneribus a te datis praemia sempiterna promittit, et tu nil praestaturis cuncta largiris? Christus tibi et pro bonis bona immortalia

289 et pro malis mala aeterna proponit; et tu nec bonis coelestibus flecteris, nec malis perennibus commoveris? et credere te Domino tuo dicis, cujus nec remunerationem desideras, nec iracundiam contremiscis?

V.

Non credis igitur, sicut jam diximus libro superiore, non credis; ac licet de conversorum venerabili choro esse videaris, licet religionem vestibus simules, licet fidem cingulo asseras, licet sanctitatem pallio mentiaris, non credis omnino, non credis. Et hoc tam viris istiusmodi quam feminis dixi: non credunt. Induat sibi quamvis quilibet habitum sancti nominis et titulum sacrae religionis inscribat; si de substantia sua aliis magis quam sibi consulit, profecto non credit. Nemo est enim credens qui facultates suas aliis prodesse malit quam sibi; nemo est qui beatitudinem aliis miseria sua emere contentus sit; nemo est qui ut aliis paret delicias temporarias, subire egestates cupiat sempiternas. Et ideo qui patrimonio suo aliis magis quam sibi consulit, profutura sibi quae Deo dederit omnino esse non credit. Dicat enim mihi quilibet horum, cur facultates suas aliis derelinquit. Nunquid non ideo quia profuturas cui reliquerit esse non ambigit? Ideo absque dubio. Igitur, quicunque ille es, si ea quae alii relinquis, ideo relinquis quia profutura ei cui reliqueris certus es; sic profecto si quaecunque religiosis muneribus prorogasses profutura esse tibi crederes, tibi absque dubio peculiariter deputares: quia quanto te plus amas quam eos quibus reliquis tanto magis tibi relinqueres si profutura ea tibimet vel tenui opiniuncula judicares. Non enim te odisti, ut prodesse tibi nolis; sed quae pauperibus dereliqueris, profutura tibi esse non credis; et inde est quod aliis magis quam tibi consulis, quia profuturum tibi opus religiosum esse

290 non credis. Sicut credis itaque, sic recipies. Tu Salvatorem perparvipendis, et te Salvator nihili. Tu Christum postponis aliis, et te omnibus Christus. Tibi in comparatione etiam hominum perditorum vilis est Dominus, et tu eris inter periturorum ultimos deputandus.

VI.

Sed blandiris tibi forsitan, ut jam ante dixi, aliquo religiosae professionis intuitu. Magis es debitor, quia proposito sanctitatis majora promittis; et ideo plus tolerabis supplicii, quia minus solveris sponsionis. Servus enim, inquit sermo divinus, qui nescit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit paucis; qui autem scit, et non facit eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47, 48). Et tu specie professionis, grandia specie polliceris, et rebus nulla restituis. Falsarii criminis reus es, Deo cuncta mentiris. Nec immerito sacer sermo judicium de templo Dei incipiendum esse testatur. Judicium enim, inquit, de domo Domini (I Petr. IV, 17). Alibi quoque: A sanctis, inquit, meis incipite (Ezech. IX, 6). Sed ad superiora redeamus. Ite, inquit avaris atque incredulis Deus, ite in ignem aeternum quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus. Ad liberandum te ab hoc malo quibusdam forsitan bonis corporalibus putas? Pudicitiam quippe amasse te jactas. Sed memento quia et illos quos in Evangelio immortalibus poenis Salvator tradidit, impudicitiae non notavit. Sobrietatem tibimet placuisse commemoras? Nec illi de quibus Scriptura loquitur, ebrietatis crimine puniuntur. Jejunasse te dicis? Nec illos prandia reos esse fecerunt. Sed videlicet magna causa est qua tibi abstinentia ac jejunio tuo placeas, qui ad hoc jejunasti, ad hoc parce exiliterque vixisti, non ut post mortem tuam egenos facultatibus tuis pasceres, sed ut censum cujuscunque haeredis divitiis ampliares. Magnos videlicet abstinentiae fructus capis.

291 Minus enim panis tu manducasti, ut auri alius plus haberet. Tibi venter frugalitate decrevit, ut cujuscunque hominis fortasse vitiosi thesaurus cresceret. Cum ergo ad judicium Dei veneris, jure imputare ei jejunium tuum poteris dicens: Jejunavi, Domine, et abstinui, ac diu me ab omnium deliciarum fruge suspendi. Et res hoc probat. Ecce enim nunc haeredes mei de meo affluunt, immensarum divitiarum copiis exabundant. Et ut aliquid etiam de evangelica lectione praesumas, hoc quod Salvator dixit de perditissimo illo divite, potes et tu de haeredibus tuis dicere: Induuntur purpura et bysso, et epulantur quotidie splendide, incubant defossis a me talentis, premunt argenti et auri congestas strues, materiam quoque his voluptatum omnium praeparavi: distenduntur deliciis a me relictis. Ergo diu abstinui ut nunc illi ebriarentur. Crapula est illorum frugalitas mea. Natant tricliniorum redundantium pavimenta vino; falerno nobili lutum faciunt; mensae eorum ac toreumata mero jugiter madent, semper uda sunt. Luxuriant in peristromatis quae ego feci, fornicantur in sericis quae reliqui. Et cum haec omnia pro te dixeris, quomodo non aeternam a Christo remunerationem mereri poteris, cui in talibus sanctis tantarum deliciarum copiam praepararis?

VII.

O quanto melius, quaecunque illa es, quanto melius et salubrius pauper fueras et egestuosa quam dives! Paupertas enim te Deo insinuare potuisset; divitiae ream esse fecerunt. Rectius ergo per indigentiam salva fueras, quam per opes tuas et te et alios praegravasses: te scilicet, dum male aliis relinquis; alios dum a te relicta et ipsi usu inhumanissimo male possident, et post se male aliis derelinquunt. Si vis ergo, quaecunque illa es, si vis tibi esse consultum, si vis aeternam

292 habere vitam, et cupis videre dies bonos, relinque substantiam tuam indigentibus sanctis, relinque claudis, relinque caecis, relinque languentibus; sint facultates tuae alimenta miserorum, sit opulentia tua pauperum vita; ut illorum refrigeria praemia tua sint, ut illorum refectio te reficiat. Si enim illi de tuo edent, tu saturaberis; si illi de tuo biberint, tu sitis tuae aestum ardoremque restingues: te illorum vestitus vestiet, te illorum apricitas delectabit. Non ergo vile ac despicabile putes, si substantiam tuam miseris atque egentibus derelinquas: Christum in illis facies haeredem. Et quid dicam de Christi nomine? Christum quidem haeredem facies, sed tu haereditatis emolumenta percipies. Quaecunque enim Christo reliqueris, per Christum omnia possidebis. Sed haec tu, ut reor, frivola esse judicas, et quasi somnia quaedam ac deliramenta contemnis. Non enim credis Christum vera dixisse. Et res probat, nequaquam te ei credere. Nam qui mandata ejus nec in postremis facis, aut nulla esse omnino aestimas, aut falsa esse condemnas. In quo quidem lugere omnes sanctos ac flere convenit, nulli te et alios tui similes, nulli minus quam Christo credere. Si tibi quicunque ex cauponibus quid promitteret, fidem promittenti non abnegares: si mutuum a te quipiam propola aut salgamentarius postularet, redditurum eum non diffideres quae dedisses. Mendacibus denique interdum atque perjuris, cautione facta et dato fidejussore, res creditur. Christus tibi et fidelissimam cautionem et fidejussores optimos dedit, cautionem scilicet in Evangelio, fidejussores apostolos suos, et, si id parum est patriarchas, prophetas, martyres suos, totam denique divinarum seriem litterarum; et non credis ei, nec fidem commodas? Quem rogo tam prodigum inter homines

293 ac tam miserum invenire possis cui fidem sub tot fidejussoribus denegares? Das itaque res tuas divitibus, et egenis negas; das luxuriosis, et negas sanctis; das cuicunque fortasse perdito, et negas Christo. Prout ergo judicasti, sic judicaberis; sicut elegeris, sic recipies. Non habebis cum Christo partem quem despexisti: cum his habebis quos ei praetulisti.

VIII.

Sed dicit fortasse aliquis ex infidelium numero non dignam esse causam quae vel Deum moveat, vel homines in aeternum periculum trahat. Scio quidem quod omnes rei veniabiles putant semper reatus suos. Nam et furta furibus leves culpae sunt, et innocua ebriosis videtur ebrietas, et apud impudicos fornicatio scelus non est; quia nullum omnino tam grande crimen est quod non cujus facinore committitur, ejus sententia sublevetur. Sed si quis vult ex peccatoribus scire, quam graviter censenda a Deo sint magna crimina, discat qualiter in semet ipsis puniant sancti etiam levia peccata, conscii scilicet jam ex ipsius Dei dictis futuri examinis, ac per Domini sui verba etiam judicia rimantes; et ideo semper in Dei opere, semper in compunctione, semper in cruce positi. Beati qui, cum omnium misereantur, sibi nunquam penitus ignoscunt, in nullo sibi parcentes, sed totos se admodum Deo impendentes, et ideo in futuro judicio digni praemio, quia hic apud se jugiter in reatu. Nam de misericordia eorum ac largitate quid dicam, quae virtus apud eos quasi virtutum omnium initiatrix est? Plerique enim eorum haec habent quasi exordia, et quasi incunabula conversionis suae, ut prius quam limen sanctae professionis introeant, de propriis sibi facultatibus nil relinquant, secundum illud scilicet Domini nostri dictum quo ait: Vende omnia bona tua, et da pauperibus, et veni

294 sequere me (Matth. XIX, 21). Et illi itaque secuturi vocantem Deum, prius vendunt omnia quam sequantur. Divitias enim onerum atque impedimentorum loco esse ducentes, expeditos se non putant ad sequendum Deum, nisi omnia prius carnalium sarcinarum impedimenta projecerint, simul, ut more hominum commigrantium, prius ad locum habitaculi destinati res suas transferant quam seipsos: scilicet ut cum ea quae ad se pertinent universa transtulerint, tunc ipsi in plenam ac refertam bonis immortalibus domum, praemissa rerum facultate, commigrent; securi absque dubio nihil sibi postea defuturum, qui exituri de habitaculo vili et contemptibili ac jam jamque ruituro, nihil illic de suo penitus reliquerint quod periret. Haec ergo sanctorum spes, haec fiducia est. Sic sibi opulenta rerum transmissione prospiciunt, ut aeternis immortalium facultatum copiis perfruantur. Caeterum tu, quicunque ille es aut quaecunque, quae animae tuae ac salutis oblita, ipsa te resculis tuis spolias, quomodo in futuro quasi condita ac parata reperies quae hic aut non indigentibus aut etiam abundantibus deputaris? Quomodo reddenda tibi a Deo credis quae Deo ipse non credis? Postremo, quomodo reddi vis quae credere non vis? Nemo enim sibi solvi vult quae non commodat; nec tam stultus est ut quae non feneraverit, putet esse reddenda. Et ideo tu nequaquam a Deo quasi reddendum sperare poteris quod Deo utique non credens, reddere tibi Deum ipse nolueris. Unde compleatur dictum in te divinum illud necesse est, quia reliquisti aliis vel alienis divitias tuas, sepulcrum tuum erit domus tua in aeternum (Psalm. XLVIII, 11, 12). Et illud quod Salvator ad similem tui loquitur: Quia tepidus es, et neque fervens neque frigidus, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III, 16, 17).

295 Et illud dicis: Dives sum, et divitias habeo, et nullius egeo; et nescis quia tu es miser, et pauper, et caecus, et nudus. Nemo itaque sibi in vita, in morte, in actu, in dono, in testamento suo hominem Deo praeferens, de vitae ac professionis praerogativa aliquid blandiatur. Poenalis est hominis ac perniciosa ista securitas: praesumptae spes, sarcinae sunt reatus: usurpata absolutio damnationem parit. Quicunque sibi se excusat, accusat Deo, secundum illud: Nam qui se existimat esse aliquid, cum nihil sit, seipsum seducit (Gal. VI, 3). Nemini itaque facilis sua causa sit. Nullus difficilius evadit, quam qui se evasurum esse praesumpserit.

IX.

Dura haec forsitan atque austera videantur. Quidni? Omnis enim disciplina, ut ait sermo divinus, non est gaudii, sed moeroris (Hebr. XII, 11). Dura haec et austera sunt. Sed quid facimus? Non licet rerum mutare naturas; et enuntiari aliter veritas non potest quam vis ipsa exigit veritatis. Dura haec quidam putant, scio, et satis certus sum. Sed quid facimus? Nisi duris non itur ad regnum. Arcta enim, inquit Dominus, et angusta via est quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14). Et Apostolus: Existimo, inquit, quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Indignum esse ad futurae gloriae comparationem omne opus dicit humanum. Et ideo nihil durum aut austerum Christianis videri debet: quia quantalibet pro sempiterna beatitudine Christo offerant, vile est quod datur, ubi tam grande est quod accipitur. Nihil magnum in terris ab homine Deo solvitur, ubi quod est in coelo maximum comparatur. Durum est avaris ut largiantur sua. Quid mirum? Totum durum est quidquid imperatur invitis. Quod genera praeceptorum sunt, tot adversariorum. Si largitatem esse

296 in hominibus jubet Dominus, avarus irascitur; si parcimoniam exigit, prodigus exsecratur; sermones sacros improbi hostes suos ducunt, horrent raptores quidquid de justitia scribitur, horrent superbi quidquid de humilitate mandatur, adversantur ebriosi ubi sobrietas indicitur, detestantur impudici ubi castitas imperatur. Aut nihil ergo dicendum est, aut quidquid dictum fuerit, cuicunque supradictorum hominum displicebit. Mavult quilibet improbus exsecrari legem quam emendare mentem; mavult praecepta odisse quam vitia. Inter haec, quid agant quibus loquendi a Christo officia mandantur? Deo displicent, si tacent;hominibus, si loquuntur. Sed, ut Judaeis apostoli responderunt: Expedit magis Deo obedire quam hominibus (Act. V, 29). Do tamen consilium omnibus quibus gravis et onerosa est lex Dei, si accipere non recusant, quemadmodum placere eis possint quae Deus praecipit. Cuncti enim qui oderunt mandatum sacrum, causam odii in seipsis habent. Omne fastidium non in praeceptis est legis, sed in moribus suis. Lex quippe bona est, sed mores mali. Ac per hoc mutent homines propositum et affectum suum. Si mores suos probabiles esse fecerint, nihil eis ex eo quod lex bona praecipit, displicebit. Quando enim bonus quis esse coeperit, non potest non diligere legem Dei: quia hoc intra se habet lex Dei sancta, quod sancti homines in moribus. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu tuo. Amen.