Ut bellī signum Laurentī Turnus ab arce
extulit et raucō strepuērunt cornua cantū,
utque ācrīs concussit equōs utque impulit arma,
extemplō turbāti animī, simul omne tumultū
coniūrat trepidō Latium saeuitque iuuentūs 5
effera. Ductōrēs prīmī Messāpus et Ūfēns
contemptorque deum Mēzentius undique cōgunt
auxilia et lātōs uastant cultōribus agrōs.
Mittitur et magnī Uenulus Diomēdis ad urbem
quī petat auxilium, et Latiō cōnsistere Teucrōs, 10
aduectum Aenēān classī uictōsque penātīs
īnferre et fātis rēgem sē dīcere poscī
ēdoceat, multāsque uirō sē adiungere gentīs
Dardaniō et lātē Latiō incrēbrēscere nōmen:
quid struat hīs coeptīs, quem, sī fortūna sequātur, 15
ēuentum pugnae cupiat, manifēstius ipsī
quam Turnō rēgī aut rēgī appārēre Latīnō.
Tālia per Latium. Quae Lāomedontius hērōs
cūncta uidēns magnō cūrārum flūctuat aestū,
atque animum nunc hūc celerem nunc dīuidit illūc 20
in partīsque rapit uariās perque omnia uersat,
sīcut aquae tremulum labrīs ubi lūmen aēnīs
sōle repercussum aut radiantis imāgine lūnae
omnia peruolitat lātē loca, iamque sub aurās
ērigitur summīque ferit laqueāria tēctī. 25
Nox erat et terrās animālia fessa per omnīs
ālituum pecudumque genus sopor altus habēbat,
cum pater in rīpā gelidīque sub aetheris axe
Aenēās, trīstī turbātus pectora bellō,
prōcubuit sēramque dedit per membra quiētem. 30
Huic deus ipse locī fluuiō Tiberīnus amoenō
pōpuleās inter senior sē attollere frondēs
uīsus (eum tenuis glaucō uēlābat amictū
carbasus, et crīnīs umbrōsa tegēbat harundō),
tum sīc adfārī et cūrās hīs dēmere dictīs: 35
'Ō sate gente deum, Trōiānam ex hostibus urbem
quī reuehis nōbīs aeternaque Pergama seruās,
exspectāte solō Laurentī aruīsque Latīnīs,
hīc tibi certa domus, certī (nē absiste) penātēs.
Neu bellī terrēre minīs; tumor omnīs et īrae 40
concessēre deum.
Iamque tibī, nē uāna putēs haec fingere somnum,
lītoreīs ingēns inuenta sub īlicibus sūs
trīgintā capitum fētus ēnīxa iacēbit,
alba solō recubāns, albī circum ūbera nātī. 45
[Hīc locus urbis erit, requiēs ea certa labōrum,]
ex quō ter dēnīs urbem redeuntibus annīs
Ascanius clārī condet cognōminis Albam.
Haud incerta canō. Nunc quā ratiōne quod īnstat
expediās uictor, paucīs (aduerte) docēbō. 50
Arcades hīs ōrīs, genus ā Pallante profectum,
quī rēgem Euandrum comitēs, quī signa secūtī,
dēlēgēre locum et posuēre in montibus urbem
Pallantis proauī dē nōmine Pallanteum.
Hī bellum adsiduē dūcunt cum gente Latīnā; 55
hōs castrīs adhibē sociōs et foedera iunge.
Ipse ego tē rīpīs et rēctō flūmine dūcam,
aduersum rēmīs superēs subuectus ut amnem.
Surge age, nāte deā, prīmīsque cadentibus astrīs
Iūnōnī fer rītē precēs, īramque mināsque 60
supplicibus superā uotīs. Mihi uictor honōrem
persoluēs. Ego sum plēnō quem flūmine cernis
stringentem rīpās et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo grātissimus amnis.
Hīc mihi magna domus, celsīs caput urbibus exit.' 65
Dīxit, deinde lacū fluuius sē condidit altō
īma petēns; nox Aenēān somnusque relīquit.
Surgit et aetheriī spectāns orientia sōlis
lūmina rīte cauīs undam dē flūmine palmīs
sustinet ac tālīs effundit ad aethera uōcēs: 70
'Nymphae, Laurentēs Nymphae, genus amnibus unde est,
tūque, ō Thybri tuō genitor cum flūmine sanctō,
accipite Aenēān et tandem arcēte perīclīs.
Quō tē cumque lacus miserantem incommoda nostra
fonte tenent, quōcumque solō pulcherrimus exīs, 75
semper honōre meō, semper celebrābere dōnis
corniger Hesperidum fluuius rēgnātor aquārum.
Adsīs ō tantum et propius tua nūmina firmēs.'
Sīc memorat, gemināsque legit dē classe birēmīs
rēmigiōque aptat, sociōs simul īnstruit armīs. 80
Ecce autem subitum atque oculīs mīrābile mōnstrum,
candida per siluam cum fētū concolor albō
prōcubuit uiridīque in lītore cōnspicitur sūs;
quam pius Aenēās tibi enim, tibi, maxima Iūnō,
mactat sacra ferēns et cum grege sistit ad āram. 85
Thybris eā fluuium, quam longa est, nocte tumentem
lēniit, et tacitā refluēns ita substitit undā,
mītis ut in mōrem stagnī placidaeque palūdis
sterneret aequor aquīs, rēmō ut luctāmen abesset.
Ergō iter inceptum celerant rūmōre secundō: 90
lābitur ūncta uadis abiēs; mīrantur et undae,
mīrātur nemus īnsuētum fulgentia longē
scūta uirum fluuiō pictāsque innāre carīnās.
Ollī rēmigiō noctemque diemque fatīgant
et longōs superant flexūs, uariīsque teguntur 95
arboribus, uiridīsque secant placidō aequore siluās.
Sōl medium caelī cōnscenderat igneus orbem
cum mūrōs arcemque procul ac rāra domōrum
tēcta uident, quae nunc Rōmāna potentia caelō
aequāuit, tum rēs inopēs Euandrus habēbat. 100
Ōcius aduertunt prōrās urbīque propinquant.
Forte diē sollemnem illō rēx Arcas honōrem
Amphitryōniadae magnō dīuīsque ferēbat
ante urbem in lūcō. Pallās huic fīlius ūnā,
ūnā omnēs iuuenum prīmī pauperque senātus 105
tūra dabant, tepidusque cruor fūmābat ad ārās.
Ut celsās uīdēre ratēs atque inter opācum
adlābī nemus et tacitōs incumbere rēmīs,
terrentur uīsū subitō cūnctīque relictīs
cōnsurgunt mēnsīs. Audax quōs rumpere Pallās 110
sacra uetat raptōque uolat tēlō obuius ipse,
et procul ē tumulō: 'Iuuenēs, quae causa subēgit
ignōtās temptāre uiās? Quō tenditis?' inquit.
'Quī genus? Unde domō? Pācemne hūc fertis an arma?'
Tum pater Aenēās puppī sīc fātur ab altā 115
pāciferaeque manū rāmum praetendit olīuae:
'Trōiugenās ac tēla uidēs inimīca Latīnīs,
quōs illī bellō profugōs ēgēre superbō.
Ēuandrum petimus. Ferte haec et dīcite lectōs
Dardaniae uēnisse ducēs socia arma rogantis.' 120
Obstipuit tantō percussus nōmine Pallās:
'Ēgredere ō quīcumque es' ait 'cōramque parentem
adloquere ac nostrīs succēde penātibus hospes.'
Excēpitque manū dextramque amplexus inhaesit;
prōgressī subeunt lūcō fluuiumque relinquunt. 125
Tum rēgem Aenēās dictīs adfātur amīcīs:
'Optime Grāiugenum, cui mē Fortūna precārī
et uittā cōmptōs uoluit praetendere rāmōs,
nōn equidem extimuī Danaum quod dūctor et Arcas
quodque ā stirpe forēs geminīs coniūnctus Atrīdīs; 130
sed mea mē uirtūs et sancta ōrācula dīuum
cognātīque patrēs, tua terrīs dīdita fāma,
coniūnxēre tibi et fātīs ēgēre uolentem.
Dardanus, Īliacae prīmus pater urbis et auctor,
Ēlectra, ut Grāī perhibent, Atlantide crētus, 135
aduehitur Teucrōs; Ēlectram maximus Atlās
ēdidit, aetheriōs umerō quī sustinet orbīs.
Uōbīs Mercurius pater est, quem candida Māia
Cyllēnae gelidō conceptum uertice fūdit;
at Māiam, audītīs sī quicquam crēdimus, Atlās, 140
īdem Atlās generat caelī quī sīdera tollit.
Sīc genus ambōrum scindit sē sanguine ab ūnō.
Hīs frētus nōn lēgātōs neque prīma per artem
temptāmenta tuī pepigī; mē, mē ipse meumque
obiēcī caput et supplex ad līmina uēnī. 145
Gēns eadem, quae tē, crūdēlī Daunia bellō
īnsequitur; nōs sī pellant nihil āfore crēdunt
quīn omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant,
et mare quod suprā teneant quodque adluit īnfrā.
Accipe dāque fidem. Sunt nōbīs fortia bellō 150
pectora, sunt animī et rēbus spectāta iuuentūs.'
Dīxerat Aenēās. Ille ōs oculōsque loquentis
iamdūdum et tōtum lustrābat lūmine corpus.
Tum sīc pauca refert: 'Ūt tē, fortissime Teucrum,
accipiō agnōscōque libēns! Ut uerba parentis 155
et uōcem Anchīsae magnī uultumque recordor!
Nam meminī Hēsionae uīsentem rēgna sorōris
Lāomedontiadēn Priamum Salamīna petentem
prōtinus Arcadiae gelidōs inuīsere fīnīs.
Tum mihi prīma genās uestībat flōre iuuentās, 160
mīrābarque ducēs Teucrōs, mīrābar et ipsum
Lāomedontiadēn; sed cūnctīs altior ībat
Anchīsēs. Mihi mēns iuuenālī ārdēbat amōre
compellāre uirum et dextrae coniungere dextram;
accessī et cupidus Pheneī sub moenia dūxī. 165
Ille mihi īnsignem pharetram Lyciāsque sagittās
discēdēns chlamydemque aurō dedit intertextam,
frēnaque bīna meus quae nunc habet aurea Pallās.
Ergō et quam petitis iūncta est mihi foedere dextra,
et lux cum prīmum terrīs sē crāstina reddet, 170
auxiliō laetōs dīmittam opibusque iuuābō.
Intereā sacra haec, quandō hūc uēnistis amīcī,
annua, quae differre nefās, celebrāte fauentēs
nōbīscum, et iam nunc sociōrum adsuēscite mēnsīs.'
Haec ubi dicta, dapēs iubet et sublāta repōnī 175
pōcula grāmineōque uirōs locat ipse sedīlī,
praecipuumque torō et uillōsī pelle leōnis
accipit Aenēān soliōque inuītat acernō.
Tum lectī iuuenēs certātim āraeque sacerdōs
uīscera tosta ferunt taurōrum, onerantque canistrīs 180
dōna labōrātae Cereris, Bacchumque ministrant.
Uescitur Aenēās simul et Trōiāna iuuentūs
perpetuī tergō bouis et lustrālibus extīs.
Postquam exēmpta famēs et amor compressus edendī,
rēx Euandrus ait: 'Nōn haec sollemnia nōbīs, 185
hās ex mōre dapēs, hanc tantī nūminis āram
uāna superstitiō ueterumque ignāra deōrum
imposuit: saeuīs, hospes Trōiāne, perīclīs
seruātī facimus meritōsque nouāmus honōrēs.
Iam prīmum saxīs suspēnsam hanc aspice rūpem, 190
disiectae procul ut mōlēs dēsertaque montis
stat domus et scopulī ingentem trāxēre ruīnam.
Hīc spēlunca fuit uastō summōta recessū,
sēmihominis Cācī faciēs quam dīra tenēbat
sōlis inaccessam radiīs; semperque recentī 195
caede tepēbat humus, foribusque adfixa superbīs
ōra uirum trīstī pendēbant pallida tābō.
Huic mōnstrō Volcānus erat pater: illius ātrōs
ōre uomēns ignīs magnā sē mōle ferēbat.
Attulit et nōbīs aliquandō optantibus aetās 200
auxilium aduentumque deī. Nam maximus ultor
tergeminī nece Gēryonae spoliīsque superbus
Alcīdēs aderat taurōsque hāc uictor agēbat
ingentīs, uallemque bouēs amnemque tenēbant.
At furiīs Cācī mēns effera, nē quid inausum 205
aut intrāctātum scelerisue dolīue fuisset,
quattuor ā stabulīs praestantī corpore taurōs
āuertit, totidem fōrmā superante iuuencās.
Atque hōs, nē qua forent pedibus uestīgia rectīs,
caudā in spēluncam tractōs uersīsque uiārum 210
indiciīs raptōs saxō occultābat opācō;
quaerentī nūlla ad spēluncam signa ferēbant.
Intereā, cum iam stabulīs saturāta mouēret
Amphitryōniadēs armenta abitumque parāret,
discessū mūgīre bouēs atque omne querēlīs 215
implērī nemus et collēs clāmōre relinquī.
Reddidit ūna boum uōcem uastōque sub antrō
mūgiit et Cācī spem cūstōdīta fefellit.
Hīc uērō Alcīdae furiīs exārserat ātrō
felle dolor: rapit arma manū nōdīsque grauātum 220
rōbur, et āeriī cursū petit ardua montīs.
Tum prīmum nostrī Cācum uīdēre timentem
turbātumque oculīs; fugit īlicet ōcior Eurō
spēluncamque petit, pedibus timor addidit ālās.
Ut sēsē inclūsit ruptīsque immāne catēnīs 225
dēiēcit saxum, ferrō quod et arte paternā
pendēbat, fultōsque ēmūniit obice postīs,
ecce furēns animīs aderat Tīrynthius omnem-
que accessum lūstrāns hūc ōra ferēbat et illūc,
dentibus īnfrendēns. Ter tōtum feruidus īrā 230
lūstrat Auentīnī montem, ter saxea temptat
līmina nēquīquam, ter fessus ualle resēdit.
Stābat acūta silex praecīsīs undique saxīs
spēluncae dorsō īnsurgēns, altissima uīsū,
dīrārum nīdis domus opportūna uolucrum. 235
Hanc, ut prōna iugō laeuum incumbēbat ad amnem,
dexter in aduersum nītēns cōncussit et īmīs
āuulsam soluit rādīcibus, inde repente
impulit; impulsū quō maximus intonat aether,
dissultant rīpae rēfluitque exterritus amnis. 240
At specus et Cācī dētēcta appāruit ingēns
rēgia, et umbrōsae penitus patuēre cauernae,
nōn secus ac sī quā penitus uī terra dehīscēns
īnfernās reseret sēdēs et rēgna reclūdat
pallida, dīs inuīsa, superque immāne barāthrum 245
cernātur, trepident immissō lūmine Mānēs.
Ergō īnspērātā dēprēnsum lūce repente
inclūsumque cauō saxō atque īnsuēta rudentem
dēsuper Alcīdēs tēlīs premit, omniaque arma
aduōcat et rāmīs uastīsque molāribus īnstat. 250
Ille autem, neque enim fuga iam super ūlla perīclī,
faucibus ingēntem fūmum (mīrābile dictū)
ēuomit inuoluitque domum cālīgine caecā
prōspectum ēripiēns oculīs, glomeratque sub antrō
fūmiferam noctem commixtīs igne tenebrīs. 255
Nōn tulit Alcīdēs animīs, sēque ipse per ignem
praecipitī iēcit saltū, quā plūrimus undam
fūmus agit nebulāque ingēns specus aestuat ātrā.
Hīc Cācum in tenebris incendia uāna uomentem
corripit in nōdum complexus, et angit inhaerēns 260
ēlīsōs oculōs et siccum sanguine guttur.
Panditur extemplō foribus domus ātra reuulsīs
abstractaeque bouēs abiūrātaeque rapīnae
caelō ostenduntur, pedibusque īnfōrme cadāuer
prōtrahitur. Nequeunt explērī corda tuendō 265
terribilīs oculōs, uultum uillōsaque saetīs
pectora sēmiferī atque exstīnctōs faucibus ignīs.
Ex illō celebrātus honōs laetīque minōrēs
seruāuēre diem, prīmusque Potītius auctor
et domus Herculeī cūstōs Pīnāria sacrī 270
hanc āram lūcō statuit, quae maxima semper
dīcētur nōbīs et erit quae maxima semper.
Quārē agitē, ō iuuenēs, tantārum in mūnere laudum
cingite fronde comās et pōcula porgite dextrīs,
commūnemque uocāte deum et date uīna uolentēs.' 275
Dīxerat, Herculeā bicolor cum pōpulus umbrā
uēlāuitque comās foliīsque innexa pependit,
et sacer implēuit dextram scyphus. Ōcius omnēs
in mēnsam laetī lībant dīuōsque precantur.
Dēuexō intereā propior fit Vesper Olympō. 280
Iamque sacerdōtēs prīmusque Potītius ībant
pellibus in mōrem cīnctī, flammāsque ferēbant.
Īnstaurant epulās et mēnsae grāta secundae
dōna ferunt cumulantque onerātīs lancibus ārās.
Tum Saliī ad cantūs incēnsa altāria circum 285
pōpuleīs adsunt ēuinctī tempora rāmīs,
hic iuuenum chorus, ille senum, quī carmine laudēs
Herculeās et facta ferunt: ut prīma nouercae
mōnstra manū geminōsque premēns ēlīserit anguīs,
ut bellō ēgregiās īdem disiēcerit urbēs, 290
Trōiamque Oechaliamque, ut dūrōs mīlle labōrēs
rēge sub Eurystheo fātīs Iūnōnis inīquae
pertulerit. 'Tū nūbigenās, inuicte, bimembrīs
Hȳlaeumque Pholumque manū, tū Crēsia mactās
prōdigiā et uastum Nemeae sub rūpe leōnem. 295
Tē Stygiī tremuēre lacūs, tē iānitor Orcī
ossa super recubāns antrō sēmēsa cruentō;
nec tē ūllae faciēs, nōn terruit ipse Typhōeus
arduus arma tenēns; nōn tē ratiōnis egentem
Lernaeus turbā capitum circumstetit anguīs. 300
Saluē, uēra Iouis prōlēs, decus addite dīuis,
et nōs et tua dexter adī pede sacra secundō.'
Tālia carminibus celebrant; super omnia Cācī
spēluncam adiciunt spīrantemque ignibus ipsum.
Cōnsonat omne nemus strepitū collēsque resultant. 305
Exim sē cūnctī dīuīnīs rēbus ad urbem
perfectīs referunt. Ībat rēx obsitus aeuō,
et comitem Aenēān iuxtā nātumque tenēbat
ingrediēns uariōque uiam sermōne leuābat.
Mīrātur facilīsque oculōs fert omnia circum 310
Aenēās, capiturque locīs et singula laetus
exquīritque auditque uirum monimenta priōrum.
Tum rēx Euandrus Rōmānae conditor arcis:
'Haec nemora indigenae Faunī Nymphaeque tenēbant
gēnsque uirum truncīs et dūrō rōbore nāta, 315
quīs neque mōs neque cultus erat, nec iungere taurōs
aut compōnere opēs nōrant aut parcere partō,
sed rāmī atque asper uīctū uēnātus alēbat.
Prīmus ab aetheriō uēnit Sāturnus Olympō
arma Iouis fugiēns et rēgnīs exsul ademptīs. 320
Is genus indocile ac dispersum montibus altīs
composuit lēgēsque dedit, Latiumque uocārī
māluit, hīs quoniam latuisset tūtus in ōrīs.
Aurea quae perhibent illō sub rēge fuēre
saecula: sīc placidā populōs in pāce regēbat, 325
dēterior dōnec paulātim ac dēcolor aetās
et bellī rabiēs et amor successit habendī.
Tum manus Ausoniā et gentēs uēnēre Sicānae,
saepius et nōmen posuit Sāturnia tellūs;
tum rēgēs asperque immānī corpore Thybris, 330
ā quō post Italī fluuium cognōmine Thybrim
dīximus; āmīsit uērum uētus Albula nōmen.
Mē pulsum patriā pelagīque extrēma sequentem
Fortūnā omnipotēns et inēluctābile fātum
hīs posuēre locīs, mātrsque ēgēre tremenda 335
Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollō.'
Vix ea dicta, dehinc prōgressus mōnstrat et āram
et Carmentālem Rōmānī nōmine portam
quam memorant, nymphae prīscum Carmentis honōrem,
uātis fātidicae, cecinit quae prīma futūrōs 340
Aeneadās magnōs et nōbile Pallantēum.
Hinc lūcum ingentem, quem Rōmulus ācer asȳlum
rettulit, et gelidā mōnstrat sub rūpe Lupercal
Parrhasiō dictum Pānos dē mōre Lycaeī.
Nec nōn et sacrī monstrat nemus Argilētī 345
testāturque locum et lētum docet hospitis Argī.
Hinc ad Tarpeiam sēdem et Capitōlia dūcit
aurea nunc, ōlim siluestribus horrida dūmīs.
Iam tum religiō pauidōs terrēbat agrestīs
dīra locī, iam tum siluam saxumque tremēbant. 350
'Hoc nemus, hunc' inquit 'frondōsō uertice collem
(quis deus incertum est) habitat deus; Arcades ipsum
crēdunt sē uīdisse Iouem, cum saepe nigrantem
aegida concuteret dextrā nimbōsque ciēret.
Haec duo praetereā disiectīs oppida mūrīs, 355
reliquiās ueterumque uidēs monimenta uirōrum.
Hanc Iānus pater, hanc Sāturnus condidit arcem;
Iāniculum huic, illī fuerat Sāturnia nōmen.'
Tālibus inter sē dictīs ad tēcta subībant
pauperis Euandrī, passimque armenta uidēbant 360
Rōmānōque forō et lautīs mūgīre Carīnīs.
Ut uentum ad sēdēs, 'Haec' inquit 'līmina uictor
Alcīdēs subiit, haec illum rēgia cēpit.
Audē, hospēs, contemnere opēs et tē quoque dignum
finge deō, rēbusque uenī nōn asper egēnīs.' 365
Dīxit, et angustī subter fastīgia tēctī
ingentem Aenēān dūxit strātīsque locāuit
effultum foliīs et pelle Libystidis ursae:
nox ruit et fuscīs tellūrem amplectitur ālīs.
At Venus haud animō nēquīquam exterrita māter 370
Laurentumque minīs et dūrō mōta tumultū
Volcānum adloquitur, thalamōque haec coniugis aureō
incipit et dictīs dīuīnum aspīrat amōrem:
'Dum bellō Argolicī uastābant Pergama rēgēs
dēbita cāsūrāsque inimīcīs ignibus arcēs, 375
nōn ūllum auxilium miserīs, nōn arma rogāuī
artis opisque tuae, nec tē, cārissime coniūnx,
incassumue tuōs uoluī exercēre labōrēs,
quamuis et Priamī dēbērem plūrima nātīs,
et dūrum Aenēae fleuissem saepe labōrem. 380
Nunc Iouis imperiīs Rutulōrum cōnstitit ōrīs:
ergō eadem supplex ueniō et sānctum mihi nūmen
arma rogō, genetrīx nātō. Tē fīlia Nerēī,
tē potuit lacrimīs Tīthōnia flectere coniūnx.
Aspice quī coeant populī, quae moenia clausīs 385
ferrum acuant portīs in mē excidiumque meōrum.'
Dīxerat et niueīs hinc atque hinc dīua lacertīs
cūnctantem amplexū mollī fouet. Ille repente
accēpit solitam flammam, nōtusque medullās
intrāuit calor et labefacta per ossa cucurrit, 390
nōn secus atque ōlim tonitrū cum rupta coruscō
ignea rīma micāns percurrit lūmine nimbōs;
sēnsit laeta dolīs et fōrmae cōnscia coniūnx.
Tum pater aeternō fātur dēuīnctus amōre:
'Quid causās petis ex altō? Fīdūcia cessit 395
quō tibi, dīua, meī? Similis sī cūra fuisset,
tum quoque fās nōbīs Teucrōs armāre fuisset;
nec pater omnipotēns Trōiam nec fāta uetābant
stāre decemque aliōs Priamum superesse per annōs.
Et nunc, sī bellāre parās atque haec tibi mēns est, 400
quidquid in arte meā possum prōmittere cūrae,
quod fierī ferrō liquidōue potest ēlectrō,
quantum ignēs animaeque ualent, absiste precandō
uīribus indubitāre tuīs.' Ea uerba locūtus
optātōs dedit amplexūs placidumque petīuit 405
coniugis īnfūsus gremiō per membra sopōrem.
Inde ubi prīma quiēs mediō iam noctis abāctae
curriculō expulerat somnum, cum fēmina prīmum,
cui tolerāre colō uītam tenuīque Mineruā
impositum, cinerem et sōpītōs suscitat ignīs 410
noctem addēns operī, famulāsque ad lūmina longō
exercet pēnsō, castum ut seruāre cubīle
coniugis et possit paruōs ēdūcere nātōs:
haud secus ignipotēns nec tempore sēgnior illō
mollibus ē strātīs opera ad fabrīlia surgit. 415
Īnsula Sīcanium iuxtā latus Aeoliamque
ērigitur Liparēn fūmantibus ardua saxīs,
quam subter specus et Cyclōpum exēsa camīnīs
antra Aetnaea tonant, ualidīque incūdibus ictūs
audītī referunt gemitūs, strīduntque cauernīs 420
strictūrae Chalybum et fornācibus ignis anhēlat,
Volcānī domus et Volcānia nōmine tellūs.
Hōc tunc ignipotēns caelō dēscendit ab altō.
Ferrum exercēbant uastō Cyclōpes in antrō,
Brontēsque Steropēsque et nūdus membra Pyragmōn. 425
Hīs īnfōrmātum manibus iam parte polītā
fulmen erat, tōtō genitor quae plūrima caelō
dēicit in terrās, pars imperfecta manēbat.
Trīs imbrīs tortī radiōs, trīs nūbis aquōsae
addiderant, rutulī trīs ignis et ālitis Austrī. 430
Fulgōrēs nunc terrificōs sonitumque metumque
miscēbant operī flammīsque sequācibus īrās.
Parte aliā Mārtī currumque rotāsque uolūcrīs
īnstābant, quibus ille uirōs, quibus excitat urbīs;
aegidaque horriferam, turbātae Palladis arma, 435
certātim squāmīs serpentum aurōque polībant
cōnexōsque anguīs ipsamque in pectore dīuae
Gorgona dēsectō uertentem lūmina collō.
'Tollite cūncta' inquit 'coeptōsque auferte labōrēs,
Aetnaeī Cyclōpes, et hūc aduertite mentem: 440
arma ācrī facienda uirō. Nunc uīribus ūsus,
nunc manibus rapidīs, omnī nunc arte magistrā.
Praecipitāte morās.' Nec plūra effātus, at illī
ōcius incubuēre omnēs pariterque labōrem
sortītī. Fluit aes rīuīs aurīque metallum 445
uulnificusque chalybs uastā fornāce liquēscit.
Ingentem clipeum īnfōrmant, ūnum omnia contrā
tēla Latīnōrum, septēnōsque orbibus orbīs
impediunt. Aliī uentōsīs follibus aurās
accipiunt redduntque, aliī strīdentia tingunt 450
aera lacū; gemit impositīs incūdibus antrum;
illī inter sēsē multā uī bracchia tollunt
in numerum, uersantque tenācī forcipe massam.
Haec pater Aeoliīs properat dum Lēmnius ōrīs,
Euandrum ex humilī tēctō lūx suscitat alma 455
et mātūtīnī uolucrum sub culmine cantūs.
Cōnsurgit senior tunicāque indūcitur artūs
et Tyrrhēna pedum circumdat uincula plantīs.
Tum laterī atque umerīs Tegeaeum subligat ēnsem
dēmissa ab laeuā panthērae terga retorquēns. 460
Nec nōn et geminī cūstōdēs līmine ab altō
praecēdunt gressumque canēs comitantur erīlem.
Hospitis Aenēae sēdem et sēcrēta petēbat
sermōnum memor et prōmissī mūneris hērōs.
Nec minus Aenēās sē mātūtīnus agēbat; 465
fīlius huic Pallās, illī comes ībat Achātēs.
Cōngressī iungunt dextrās mediīsque resīdunt
aedibus et licitō tandem sermōne fruuntur.
Rēx prior haec:
'Maxime Teucrōrum ductor, quō sospite numquam 470
rēs equidem Trōiae uictās aut rēgna fatēbor,
nōbīs ad bellī auxilium prō nōmine tantō
exiguae uīrēs; hinc Tuscō claudimur amnī,
hinc Rutulus premit et mūrum circumsonat armīs.
Sed tibi ego ingentīs populōs opulentaque rēgnīs 475
iungere castra parō, quam fors inopīna salutem
ostentat: fātīs hūc tē poscentibus adfers.
Haud procul hinc saxō incolitur fundāta uetustō
urbis Agyllīnae sēdēs, ubi Lȳdia quondam
gēns, bellō praeclāra, iugīs īnsēdit Etruscīs. 480
Hanc multōs flōrentem annōs rēx deinde superbō
imperiō et saeuīs tenuit Mēzentius armīs.
Quid memorem īnfandās caedēs, quid facta tyrannī
effera? Dī capitī ipsīus generīque reseruent!
Mortua quīn etiam iungēbat corpora uīuīs 485
compōnēns manibusque manūs atque ōribus ōra,
tormentī genus, et saniē tābōque fluentīs
complexū in miserō longā sīc morte necābat.
At fessī tandem cīuēs īnfanda furentem
armātī circumsistunt ipsumque domumque, 490
obtruncant sociōs, ignem ad fastīgia iactant.
Ille inter caedem Rutulōrum ēlāpsus in agrōs
cōnfugere et Turnī dēfendier hospitis armīs.
Ergō omnis furiīs surrēxit Etrūria iūstīs,
rēgem ad supplicium praesentī Mārte reposcunt. 495
Hīs ego tē, Aenēā, ductōrem mīlibus addam.
Tōtō namque fremunt cōndēnsae lītore puppēs
signaque ferre iubent, retinet longaeuus haruspex
fāta canēns: "Ō Maeoniae dēlēcta iuuentūs,
flōs ueterum uirtūsque uirum, quōs iūstus in hostem 500
fert dolor et meritā accendit Mēzentius īrā,
nūllī fās Italō tantam subiungere gentem:
externōs optāte ducēs." Tum Ētrusca resēdit
hōc aciēs campō monitīs exterrita dīuum.
Ipse ōrātōrēs ad mē rēgnīque corōnam 505
cum sceptrō mīsit mandatque īnsignia Tarchōn,
succēdam castrīs Tyrrhēnaque rēgna capessam.
Sed mihi tarda gelū saeclīsque effēta senectūs
inuidet imperium sēraeque ad fortia uīrēs.
Nātum exhortārer, nī mixtus mātre Sabellā 510
hinc partem patriae traheret. Tū, cuius et annīs
et generī fātum indulget, quem nūmina poscunt,
ingredere, ō Teucrum atque Italum fortissime ductor.
Hunc tibi praetereā, spēs et sōlācia nōstrī,
Pallanta adiungam; sub tē tolerāre magistrō 515
mīlitiam et graue Mārtis opus, tua cernere facta
adsuēscat, prīmis et tē mīrētur ab annīs.
Arcadas huic equitēs bis centum, rōbora pūbis
lēcta dabō, totidemque suō tibi nōmine Pallās.'
Vix ea fātus erat, dēfīxīque ōra tenēbant 520
Aenēās Anchīsiadēs et fīdus Achātēs,
multaque dūra suō trīstī cum corde putābant,
nī signum caelō Cytherēa dedisset apertō.
Namque imprōuīsō uībrātus ab aethere fulgor
cum sonitū uenit et ruere omnia uīsa repente, 525
Tyrrhēnusque tubae mūgīre per aethera clangor.
Suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingēns.
arma inter nūbem caelī in regiōne serēna
per sūdum rutilāre uident et pulsa tonāre.
Obstipuēre animīs aliī, sed Trōius hērōs 530
agnōuit sonitum et dīuae prōmissa parentis.
Tum memorat: 'Nē uērō, hospes, nē quaere profectō
quem cāsum portenta ferant: ego poscor Olympō.
Hoc signum cecinit missūram dīua creātrīx,
sī bellum ingrueret, Volcāniaque arma per aurās 535
lātūram auxiliō.
Heu quantae miserīs caedēs Laurentibus īnstant!
Quās poenās mihi, Turne, dabis! Quam multa sub undās
scūta uirum galeāsque et fortia corpora uoluēs,
Thybri pater! Poscant aciēs et foedera rumpant.' 540
Haec ubi dicta dedit, soliō sē tollit ab altō
et prīmum Herculeīs sōpītās ignibus ārās
excitat, hesternumque larem paruōsque penātīs
laetus adit; mactat lēctās dē mōre bidentīs
Euandrus pariter, pariter Trōiāna iuuentūs. 545
Post hinc ad nāuīs graditur sociōsque reuīsit,
quōrum dē numerō quī sēsē in bella sequāntur
praestantīs uirtūte legit; pars cētera prōnā
fertur aquā segnīsque secundō dēfluit amnī,
nūntia uentūra Ascaniō rērumque patrisque. 550
Dantur equī Teucrīs Tyrrhēna petentibus arua;
dūcunt exsortem Aenēae, quem fulua leōnis
pellis obit tōtum praefulgēns unguibus aureīs.
Fāma uolat paruam subitō uulgāta per urbem
ōcius īre equitēs Tyrrhēnī ad līmina rēgis. 555
Uōta metū duplicant mātrēs, propiusque perīclō
it timor et maior Mārtis iam appāret imāgō.
Tum pater Euandrus dextram complexus euntis
haeret inexplētus lacrimāns ac tālia fātur:
'O mihi praeteritōs referat sī Iuppiter annōs, 560
quālis eram cum prīmam aciem Praeneste sub ipsā
strāuī scūtōrumque incendī uictor aceruōs
et rēgem hāc Erulum dextrā sub Tartara mīsī,
nāscentī cui trīs animās Fērōnia māter
(horrendum dictū) dederat, terna arma mouenda 565
ter lētō sternendus erat; cui tunc tamen omnīs
abstulit haec animās dextrā et totidem exuit armīs:
nōn ego nunc dulcī amplexū dīuellerer usquam,
nāte, tuō, neque fīnitimō Mēzentius umquam
huic capitī īnsultāns tot ferrō saeua dedisset 570
fūnera, tam multīs uiduasset cīuibus urbem.
At uōs, ō superī, et dīuum tū maxime rēctor
Iuppiter, Arcadiī, quaesō, miserēscite rēgis
et patriās audīte precēs. Sī nūmina uestra
incolumem Pallanta mihī, sī fāta reseruant, 575
sī uīsūrus eum uōuō et uentūrus in ūnum,
uītam orō, patior quemuīs dūrāre labōrem.
Sīn aliquem īnfandum cāsum, Fortūna, mināris,
nunc, nunc ō liceat crūdēlem abrumpere uītam,
dum cūrae ambiguae, dum spēs incerta futūrī, 580
dum tē, cāre puer, mea sōla et sēra uoluptās,
complexū teneō, grauior neu nūntius aurīs
uulneret.' Haec genitor dīgressū dicta suprēmō
fundēbat; famulī conlāpsum in tēcta ferēbant.
Iamque adeō exierat portīs equitātus apertīs 585
Aenēās inter prīmōs et fīdus Achātēs,
inde aliī Trōiae procerēs; ipse agmine Pallās
it mediō chlamyde et pictīs cōnspectus in armīs,
quālis ubi Ōceanī perfūsus Lūcifer undā,
quem Venus ante aliōs astrōrum dīligit ignīs, 590
extulit ōs sacrum caelō tenebrāsque resoluit.
Stant pauidae in mūrīs mātrēs oculīsque sequuntur
pulueream nūbem et fulgentīs aere cateruās.
Ollī per dūmōs, quā proxima mēta uiārum,
armātī tendunt; it clāmor, et agmine factō 595
quadripedante putrem sonitū quatit ungula campum.
Est ingēns gelidum lūcus prope Caeritis amnem,
religiōne patrum lātē sacer; undique collēs
inclūsēre cauī et nigrā nemus abiete cingunt.
Siluānō fāma est ueterēs sacrāsse Pelasgōs, 600
aruōrum pecorisque deō, lūcumque diemque,
quī prīmī fīnīs aliquandō habuēre Latīnōs.
Haud procul hinc Tarchō et Tyrrhēnī tūta tenēbant
castra locīs, celsōque omnis dē colle uidērī
iam poterat legiō et lātīs tendēbat in aruīs. 605
Huc pater Aenēās et bellō lēcta iuuentūs
succēdunt, fessīque et equōs et corpora cūrant.
At Venus aetheriōs inter dea candida nimbōs
dōna ferēns aderat; nātumque in ualle reductā
ut procul ēgelidō sēcrētum flūmine uīdit, 610
tālibus adfāta est dictīs sēque obtulit ultrō:
'Ēn perfecta meī prōmissā coniugis arte
mūnera. Nē mox aut Laurentīs, nāte, superbōs
aut ācrem dubitēs in proelia poscere Turnum.'
Dīxit, et amplexūs nātī Cytherēa petīuit, 615
arma sub aduersā posuit radiantia quercū.
Ille deae dōnīs et tantō laetus honōre
explērī nequit atque oculōs per singula uoluit,
mīrāturque interque manūs et bracchia uersat
terribilem cristīs galeam flammāsque uomentem, 620
fātiferumque ēnsem, lōrīcam ex aere rigentem,
sanguineam, ingentem, quālis cum caerula nūbēs
sōlis inārdēscit radiīs longēque refulget;
tum leuis ōcrēās ēlectrō aurōque recōctō,
hastamque et clipeī nōn ēnārrābile textum. 625
Illīc rēs Italās Rōmānōrumque triumphōs
haud uātum ignārus uentūrīque īnscius aeuī
fēcerat ignipotēns, illīc genus omne futūrae
stirpis ab Ascaniō pugnātaque in ōrdine bella.
Fēcerat et uiridī fētam Māuortis in antrō 630
prōcubuisse lupam, geminōs huic ūbera circum
lūdere pendentīs puerōs et lambere mātrem
impauidōs, illam teretī ceruīce reflexā
mulcēre alternōs et corpora fingere linguā.
Nec procul hinc Rōmam et raptās sine mōre Sabīnās 635
cōnsessū caueae, magnīs Circēnsibus āctīs,
addiderat, subitōque nouum cōnsurgere bellum
Rōmulidīs Tatiōque senī Curibusque seuērīs.
Post īdem inter sē positō certāmine rēgēs
armātī Iouis ante āram paterāsque tenentēs 640
stābant et caesā iungēbant foedera porcā.
Haud procul inde citae Mettum in dīuersa quadrīgae
distulerant (at tū dictīs, Albāne, manērēs!),
raptābatque uirī mendācis uīscera Tullūs
per siluam, et sparsī rōrābant sanguine uēprēs. 645
Nec nōn Tarquinium ēiectum Porsenna iubēbat
accipere ingentīque urbem obsidiōne premēbat;
Aeneadae in ferrum prō lībertāte ruēbant.
Illum indignantī similem similemque minantī
aspicerēs, pontem audēret quia uellere Cōcles 650
et fluuium uinclīs innāret Cloelia ruptīs.
In summō cūstōs Tarpeiae Mānlius arcis
stābat prō templō et Capitōlia celsa tenēbat,
Rōmuleōque recēns horrēbat rēgia culmō.
Atque hīc aurātīs uolitāns argenteus ānser 655
porticibus Gallōs in līmine adesse canēbat;
Gallī per dūmōs aderant arcemque tenēbant
dēfēnsī tenebrīs et dōnō noctis opācae.
Aurea caesariēs ollīs atque aurea uestis,
uirgātīs lūcent sagulīs, tum lactea colla 660
aurō innectuntur, duo quisque Alpīna coruscant
gaesa manū, scūtīs prōtēctī corpora longīs.
Hīc exsultantīs Saliōs nūdōsque Lupercōs
lānigerōsque apicēs et lāpsa ancīlia caelō
extuderat, castae dūcēbant sacra per urbem 665
pīlentīs mātrēs in mollibus. Hinc procul addit
Tartareās etiam sēdēs, alta ōstia Dītis,
et scelerum poenās, et tē, Catilīna, minācī
pendentem scopulō Furiārumque ōra trementem,
sēcrētōsque piōs, hīs dantem iūra Catōnem. 670
Haec inter tumidī lātē maris ībat imāgō
aurea, sed flūctū spūmābant caerula cānō,
et circum argentō clārī delphīnes in orbem
aequora uerrēbant caudīs aestumque secābant.
In mediō classis aerātās, Actia bella, 675
cernere erat, tōtumque īnstrūctō Mārte uidērēs
feruere Leucātēn aurōque effulgere flūctūs.
Hinc Augustus agēns Italōs in proelia Caesar
cum patribus populōque, penātibus et magnīs dīs,
stāns celsā in puppī, geminās cui tempora flammās 680
laeta uomunt patriumque aperītur uertice sīdus.
Parte aliā uentīs et dīs Agrippa secundīs
arduus agmen agēns, cui, bellī īnsigne superbum,
tempora nāuālī fulgent rōstrāta corōna.
Hinc ope barbaricā uariīsque Antōnius armīs, 685
uictor ab Aurōrae populīs et lītore rubrō,
Aegyptum uīrīsque Orientis et ūltima sēcum
Bactra uehit, sequiturque (nefās) Aegyptia coniūnx.
Ūna omnēs ruere ac tōtum spūmāre reductīs
conuulsum rēmīs rōstrīsque tridentibus aequor. 690
Alta petunt; pelagō crēdās innāre reuulsās
Cycladas aut montīs concurrere montibus altōs,
tantā mōle uirī turrītīs puppibus īnstant.
Stuppea flamma manū tēlīsque uolātile ferrum
spargitur, arua nouā Neptūnia caede rubēscunt. 695
Rēgīnā in mediīs patriō uocat agmina sīstrō,
necdum etiam geminōs ā tergō respicit anguīs.
Omnigenumque deum mōnstra et lātrātor Anūbis
contrā Neptūnum et Venerem contrāque Mineruam
tēla tenent. Saeuit mediō in certāmine Māuors 700
caelātus ferrō, trīstēsque ex aethere Dīrae,
et scissā gaudēns uādit Discordia pallā,
quam cum sanguineō sequitur Bellōna flagellō.
Āctius haec cernēns arcum intendēbat Apollō
dēsuper; omnis eō terrōre Aegyptus et Indī, 705
omnis Arabs, omnēs uertēbant terga Sabaeī.
Ipsa uidēbātur uentīs rēgīna uocātīs
uēla dare et laxōs iam iamque immittere fūnīs.
Illam inter caedēs pallentem morte futūrā
fēcerat ignipotēns undīs et Iāpyge ferrī, 710
contrā autem magnō maerentem corpore Nīlum
pandentemque sinūs et tōtā ueste uocantem
caeruleum in gremium latebrōsaque flūmina uictōs.
At Caesar, triplicī inuectus Rōmāna triumphō
moenia, dīs Italīs uōtum immortāle sacrābat, 715
maxima ter centum tōtam dēlūbra per urbem.
Laetitiā lūdīsque uiae plausūque fremēbant;
omnibus in templīs mātrum chorus, omnibus ārae;
ante ārās terram caesī strāuēre iuuencī.
Ipse sedēns niueō candentis līmine Phoebī 720
dōna recognōscit populōrum aptatque superbīs
postibus; incēdunt uictae longō ōrdine gentēs,
quam uariae linguīs, habitū tam uestis et armīs.
Hīc Nomadum genus et dīscinctōs Mulciber Afrōs,
hīc Lelegās Cārāsque sagittiferōsque Gelōnōs 725
fīnxerat; Euphrātēs ībat iam mollior undīs,
extrēmīque hominum Morinī, Rhēnusque bicornīs,
indomitīque Dahae, et pontem indignātus Araxēs.
Tālia per clipeum Volcānī, dōna parentis,
mīrātur rērumque ignārus imāgine gaudet 730
attollēns umerō fāmamque et fāta nepōtum.