Aetas Anxietatis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Aetas Anxietatis
2013 edito
editio: incognita
fons: Vates 8


Haec est aetas anxietatis,
desperamus ciuitatis
de salute crisi magna.
Spem nunc lata occultant stagna
nostrorum desiderorum
tardo passu occisorum.
Mundus fit repente grauis,
prodest uiris factis cauis
non iam Atlas, non Augustus.
Animus horret angustus,
mox posteritatis metus
paene amabit homo uetus,
spes quod sunt multae memoriae
nam felicitatum gloriae.
Sed nunc quaero, quod futurum,
qui uero aeuum est uenturum?
iuuenes reperientne
opus an aperientne
desperationi portas?
nubes nigras tum exortas
specto magno cum timore
neque credo iis clamorē
qui referunt finem crisis.
Rebus publicis diuisis
europea fit mox clades
magna extremas inter Gades
et litteratas Athenas.
Non frangemus has catenas
nisi Europa erit unita,
nouae aetati permunita.