Constitutio Æterni Patris Filius, decimoseptimo kalendas decembris 1621.
De electione Sunmi Romani Pontificis
Gregorius Episcopus,
- servus servorum Dei,
- ad perpetuam rei memoriam.
Æterni Patris Filius, magister et legislator noster, Christus Dominus, cuius omnis actio, nostra est instructio, licet portaret omnia verbo virtutis suae, nec esset quicquam absconditum ab oculis ejus, tamen priusquam ad Apostolatus munus duodecim Apostolos eligeret, et nominaret, quod alias unquam fecisse in scripturis non legimus, pernoctare voluit in oratione Dei, et antequam B. Petro ovium suarum curam committeret, tertium repetita interrogatione, trinam extare aeterni amoris ejus professionem; Nos scilicet erudiens quanta diligentia, cautione, et cura in omnium Pastorum electione adniti debeamus, ut boni eligantur, et fideles; praesertim vero in beati Petri successorem, qui orbis est lumen, doctor gentium, et pastor pastorum; Quapropter satis etiam admonemur nihil eorum, quae sigendum conducunt, omitti debere; salus enim non unius membri, sed totius corporis agitur, cum de capite consulitur. Igitur, etsi diversis felicis recordationis Romanorum Pontificum praedecessorum nostrorum, et sanctorum patrum decretis salubriter provisum est, ut eius electio rite, et recte peragatur, et in ea non caro, et sanguis, aut humana sapientia, quae stultitia est apud Deum, dominetur, sed Spriritus Sancti gratia omnia dirigantur, et gubernentur: nihilominus, ut dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam, experientià compertum est salubriori remedio locum non deesse. Nosigitur quos posuit Dominus, licet nullis suffragantibus meritis, regere Ecclesiam suam, ne in extremo die praetermissi officii in retanti momenti a nobis ratio a districto iudice exigatur, quod multorum etiam votis, et postulationibus multum expetitum est, Sancti Sprititus adspirare, gratia, faciendum decrnimus.
§ 1. Matura itaque cum Venerabilibus Fratibus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus deliberatione habita, de eorundem Fratrum consilio pariter, et assensu, hac nostra perpetuo valitura Constitutione, statuimus, decernimus, et declaramus in posterum electionem Romani Pontificis fieri aliter non posse, quam in Conclavi, et eo clauso, ac post celebratum in eo prima die Sacrosanctum Missae solitum Sacrificium, cui Cardinales interesse, et in eo prima die Sacrosanctum Missae solitum Sacrificium, cui Cardinales interesse, et in eo communicare consueverunt, ac per secreta schedularum suffragia duarum ex tribus partibus Cardinalium in Conclavi praefentium: praeterquam, si omnes, et singuli Cardinales similiter in Conclavi praesentes nemine dissentiente, aliquibus ex eorundem Collegio Cardinalium committerent eligendi potestatem, ut vice omnium Ecclesiae Catholicae providerent de Pastore, aut nisi comminiter ab omnibus, et singulis Cardinalibus, qui itidem in Conclavi praesentes erunt, nemine pariter dissentiene, quasi per inspirationem, nullo praecedente de persona speciali tractatu, per verbum ELIGO, intelligibili voce prolatum, aut scripto, si voce fieri non potuerit, expressum, fuerit celebratum.
§ 2. Numerum autem suffragiurum duarum ex tribus partibus cardinalium in conclavi praesentium, ut electio per viam scrutinii, sive scrutinii, et accessus valida sit, decernimus, et declaramus ita esse censendum, ut in duabus tertiis partibus, suffragium, electi non numeretur, nec quisquam sive scrutinii, sive scrutinni et accessus, sive compromissi via procedatur, seipsum eligere, seu suffragium sibi dare nullatenus possit: Electi tamen persona, si in conclavi sit, debeat in numerum cardinalium computari.
§ 3. Rurus nemo per viam scrutinii, seu scrutinii, et accessus habeatur pro electo, nisi publicatis omnibus suffragiis, et electi, si numerum tantummodo duarum ex tribus partibus habuisse compertum sit, etiam schedulis aspectis.
§ 4. Ac si contingat plures in schedulis nominatos, duas tertias partes suffragiorum tulisse in suffragiorum paritate neuter sit electus, in imparitate vero, qui numero suffragiorum superior erit, dummodo duas tertias partes, etiam in uno suffragio excellat, electus censeatur.
§ 5. Insuper in unoquoque scrutinio antequam schedula in calicem mittatur, a quolibet Cardinale Iuramentum alta, et intelligibili voce fiat, his verbis:Testor Christum Dominum, qui me iudicaturus est, me eligere quem secundum Deum iudico eligi deberet, et quod idem in accessu praestabo. Et hoc iuramentum a nullo omittatur.
§ 6. Suffragiorum autem schedulae huiusmodi tam scrutinii, quam accessus, ubi fieri potuerit, impressae omnino esse debeant, ubi non potuerit, unius tantum manu scriptae sint; ita videlicet, ut tam impressae, quam ita scriptae, ea omnia, quae in schedulis huiusmodi exprimi solent, contineant, praeter sola nomina, seu denominationes eligendis, et electi, et infrascripta signa, quae omnia manu eiusdem eligentis scribantur, et nomen quidem eligentis in prima parte schedulae, electi vero in sequenti, et rursus electi, quantum fieri poterit charactere alterato, itaut congnosci non possit; eaque schedulae pars, in qua erit eligentis nomen claudatur, ac sigillo ad hoc parato, ac secrete habito, non autem, eo, quo quisque uti solet, obisignetur. Ut autem videri possit, ne qui alicui accessit eidem in scrutinio suffragium deberit, schedulae omnes duobus aliis signis in ultima parte signantur, numero nempe aliquo, et brevi dicto Sacrae Scripturae, vel alio huiusmodi, quae signa in utraque schedula tam scrutinii, quam accessus eadem sint.
§ 7. Postea vero pars illa schedulae, ubi haec signa erunt, etiam complicetur, et obsignetur, ne a Scrutatoribus videri possit, nisi postquam fuerit per scrutinium, et accessum, electio perfecta; quo casu schedulae accessus a Scrutatoribus ea in parte, ubi duo praedicta sunt signa, aperiantur, iisque inspectis, et earum sigillis, aliae schedulae cum iisdem signis notatae, et in scrutinio datae reperiantur, ut videlicet, an duo haec signa, et sigillum, eadem sint cognoscatur, et deinde duo suffragia ab eodem Cardinali uni data non fuisse apparet.
§ 8. At si inter schedulas scrutinii nulla reperietur iisdem signis notata, quibus schedula accessus signata erit, aut si quis eidem accesserit, quem in scrutinio nominaverit, utroque casu suffragium accessus nullum sit, Subscriptio autem, seu nomen Eligentis resignari non possit, nisi contingat, ut sigillum, et alia duo praedicta signa sint eadem cum signis, et sigillo aliquius alterius Cardinalis, aut alia difficultate cogente.
§ 9. Quod autem attinet ad nomen Electi, illud eo modo a Cardinalibus scribatur, quomodo in folio impresso, ubi in Conclavi notari suffragia solent. Praeterea, ut secreto cautius consulatur, schedulae suffragiorum conficiantur, una, seu pluribus in mensis, in media Cappella constitutis, ita a Cardinalibus remotis, et circumseptis, ut quid scribatur ab aliis videri non possit. Si quis vero ad mensam accedere, impeditus valetudine non poterit, is suffragium suum in loco suo secrete conficere debeat, et ad illud accipiendum ultimus scrutatorum accedat.
§10. Et ut accessus secrete etiam peragatur, scrutinio publicato, si electio per consensum duarum partium in eo non fuerit celebrata statim antequam ad alios actus deveniatur, cardinales schedulam pro accessu formatam, praedictis in mensis conficere, sicut in scrutinio teneantur, Porro usus schedularum pro accessu talis erit. Qui accedere aliqui ex nominatis in scrutinio voluerit, eius nomen scribet, qui vero noluerit, ne cognosci possit, eum nulli accedere, in loco nominis scribat, nemini.
§ 11. Nulli autem tam in schedula scrutinii, quam accessus, plures nominare liceat, alioquin suffragium, in quo plures fuerint nominati, nullum sit, accedre tamen uni ex nominatis a se in dicta schedula, vel alii, dummodo aliquod aliud suffragium in eodem scrutnio tulerit, non prohibeatur, et in numerum cardinalium in conclavi praesentium numeretnr.
§ 12. Neque in quolibet scrutinio, nisi femel accedere liceat; neque per accessum, ab alterius nominatione, in scrutinii schedula facta, recedi decernimus, et declaramus.
§ 13. Insuper antequam schedulae, sive scrutinii, sive accessus, a scrutinatoribus aperiantur, omnes ab iis dilegentissime palam numerentur, et si plures repertae fuerint, quam sint cardinales, in conclavi prasentes, omnes conburantur, et iterum ad suffragia statim deveniatur.
§ 14. Si quis autem aliquid ex supra expressis non servaverit, aut quomodocumque directe, vel indirecte in aliquo contravenerit, sententiam excomunicationis, ipso facto incurrat.
§ 15. Praeterea statuimus, et ordinamus, quod si aliquem infirmitas impediverit ad scrutinium venire, ad eum adire debeant tres cardinales, forte ante scrutinium, ut infra, ad hanc rem ex omnibus cardinalibus, per ultimun diaconorum extracti, cum capsula perforata, sed inani, et palam a scrutatoribus clausa, cuiius clavis super cltare remaneat, et schedulam impressam illi deferre, ipseque illam, sicut alii cardinales, praevio iuramento suprascripto, secrete conficere teneatur, deinde in capsulam coniiciat, eaque per eosdem cardinales relata, et aperta, in calicem schedula mittatur. Publicato deinde scrutinio, si accessus agendus erit, ut etiam Infirmi accedere possint, unum ex foliis, in quibus nomina cardinalium, et suffragiorum numerus notantur, a tribus cardinalibus praedictis sumatur, et palam recognito numero suffragiorum, quae quisque in scrutinio tulerit, ad Infirmum una cum alia impressa schedula, pro accessu parata, et cum eadem capsula ad iis deferatur Infirmus vero alicui accedere vel nemini accedere debeat, omniaque, et singola serventur, quae de scrutinii schedula supra ordinata sunt, sub eadem excomunicationis latae sententiae poena. At si quis scribere valetudine impediatur, per alium praevio iuramento ab eo scribet praestando, de servando secreto, quod sub eadem excommunicationis poena servari mandamus, scribere libere possit.
§16. Ad haec scrutatores tres, sicut et tres alii cardinales, qui ad infirmorum suffragia deferenda proficiscentur, ex omnibus cardinalibus praesentibus in conclavi, nulla ordinis servata distinctione, sorte immediate ante quodlibet Scrutinium per ultimum daconorum extrahantur, et qui semel extracti fuerint, in vas iterum coniiciantur, alioquin si quis contrafecerit, sicut si Scrutatores, vel recognitores aliquid secreti in exercendo suo officio cognoverint, et illud revelaverint, eamdem latae sententiae excomunicationem incurrant. Finito scrutinio, et accessu, sive electio sequuta sit, sive no sit, tres alii cardinales, sorte pariter, ut supra extrahendi, schedulas omnes recognoscere debeant, sigillo tamen, et duobus aliis signis, si aperta non fuerint, intactis remanentibus. Quae omnes, et singulae schedulae, sive sequuta, sive non sequuta. Electione, postmondum statim palam comburantur.
§ 17. Similiter ne electio protrahatur, statuimus, et ordinamus, ut sub simili excomunicationis poena, eo ipso incurrenda, scrutinium bis singulis diebus peragatur, ita ut etiam perficiatur, mane scilicet post solitam Missam, et prima quidem die tantum post Cardinalium sacram peractam communionem, et pomeridiano tempore hora opportuna, post hymnun Veni Creator Spiritus, et orationem de Spiritu Sancto: idemque si compromissi via eligatur observari debeat: atque ad scrutinium, cum tertium pulsata per loca solita conclavis campanula de more fuerit, omnes, et singuli cardinales convenire debeant, valetudine non impediti, sub eadem excomunicationis latae sententiae poena.
§18. Cardinales praeterea omnino abstineant ab omnibus pactionibus, conventionibus, promissionibus, intendimentis, condictis, foederibus, aliisque quibuscumque abligationibus, minis, signis, contrasignis suffragiorum, seu schedularum, aut alias tam verbo, quam scripto, aut quomodocumque dandis, aut petendis, tam respectu inclusionis, quam exclusionis, tam unius personae, quam plurium, aut certi generis, veluti creaturarum, aut huiusmodi, seu de suffragio dando, vel non dando, quae omnia, et singula si de facto intervenerint, etiam iuramento adiecto, nulla et irrita, neque ad eorum observatiam quemquam teneri, aut extransgressione notam incurrere fidei non servatae decernimus, et declaramus : et contrafacientes ex nunc excomunicationis poena innodamus ; tractatus tamen pro electione habendos vetare non intelligimus.
§ 19. Quod si elctio huiusmodi alibi celebrata fuerit quam in conclavi clauso, vel aliter, quam per secreta schedularum suffragia duarum ex tribus partibus cardinalium in conclavi praesentium, in scrutinio, seu scrutinio, et accessu, electi suffragio non computato, vel per viam compromissi, ab omnibus cardinalibus similiter in conclavi praesentibus, nemine dissentiente iinti, et ita ut nemo feipsum elegerit, vel quasi per inspirationem nullo praecedente, de persona speciali tractatu, omnium pariter cardinalium praesentium in conclavi, communiter, nemine itidem dissentiente, per verbum, Eligo, intelligibili voce prolatum, aut scripto, si voce non potuerit, expressum, nulla sit, et invalida eo ipso, absque ulla declaratione, et ita electo nullum, ius tribuat: quinimmo is non apostolicus, sed apostaticus sit, et habeatur, et tam ipse, quam eligentes, eiusque fautores, et complices sententiam excomunicationis, et anathema, aliasque censuras, et poenas invasoribus Sedis Apostolicae a sacris canonibus, et constitutionibus apostolicis impositas, pariter ipso facto incurrat, a qua sicut ab alia quacumque in hac Constitutione imposita, et irrogata, seu infra imponenda, et irroganda poena excominicationis, tam ipsi, quam quilibet alius, sive S.R.E. cardinalis, sive alia persona cuiuscumque gradus, conditionis, dignitatis, et praeminentiae, a nullo neque etiam a maiori poenitentiario, cuiuscumque facultatis vigore, praeterquam a Romano Pontifice, nisi in mortis articolo, absolvi possit, et tam ipse, eiusque complices, et fautores, quam alii quicumque etiam S.R.E. cardinales huius constitutionis in aliquo transgressores, aliis gravissimis poenis, teneantur, futuri Pontificis canonice intrantis arbitrio, irrogandis.
§ 20. Postremo statuimus, et districte praecipiendo mandamus, ut S.R.E. cardinales, quaecumque secretum violare quomodolibet poterunt, omnia evitare, et cavere omnino teneantur, cum intentio et mens nostra sit, ut electionis huiusmodi tam sanctum negocium, si fiat per scrutinium, seu scrutinium, et accessum, ut praefertur, secretissime transigatur; ac proinde iisdem omnibus et singulis S.R.E. cardinalibus et eorum sacro collegio inhibemus, ne contra haec, vel horum aliquod statuere, disponere, vel ordinare, seu in aliquo corrigere, alterare, mutare, seu aliquo modo facere, tractare, moliri, vel attentare praesumant quovis praetextu, causa, vel exquisito colore sub eadem excomunicationis poena ipso facto incurrenda.
§ 21. Ut autem huiusmodi nostra constitutio inviolabilius observetur, tres cardinales, qui singulis diebus congregationibus agendis praepositi sunt, et cum his S.R.E. camerarius, illam in omnibus, et per omnia observari procurent, et faciant.
§ 22. Volumus etiam, et decernimus, censurarum, et excomunicationum praedictarum, et aliarum quarumcumque praetextu, vel causa cardinales a summi Pontifics electione activa, et passiva excludi nullo modo posse, quas quidem censuras, et excomunicationes ad effectum huiusmodi electionis tantum, illis alias in suo robore permansuris, suspendimus : decernentes easdem excomunicationes, et censuras eos solum afficere, qui deliquerint, non autem alios conclavi durante, qui cum iis conversati fuerint.
§ 23. Caeterum, et si opus non esse in Domino considumus, tamen pro officii nostri debito, et rei de qua agitur gravitate, admonemus, hortamur, et in Domino absecramus S.R.E. cardinales, ut attente considerent personae quam sustinent, officium, et dignitatem, quam sacrum praeterea, et quanti momenti sit opus, quod tractant, et nihil quod non deceat nihil a re alienum committant, sed cogitent, quam perniciosum futurum sit universae Ecclesiae, Christi sanguine acquisitae, si male administretur: ac proinde exuant omnes mundanas curas, et induant solum Dominum Nostrum Iesum Christum, memores nihil prodesse homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur, Denique animun advertant se in conclavi clausos editissima in specula constitutos esse, et factos spectaculum Deo, et homnibus, a Domino, cuius negocium gerunt, supplici, vel gloriae sempiternae retrubutionem citissime laturos.
§ 24. Non obstantibus, quatenus opus sit, felicis recordationis. Alexandri Papae III praedecessoris nostri in concilio Lateranensi edita, quae incipit: Licet de vitanda, et aliorum Romanorum Pontificum praedecessorum nostrorum, etiam in conciliis generalibus promulgatis constitutionibus, et ordinationibus apostolicis etiam in corpore iuris clausis, quibus omnibus, et singulis, quatenus pariter opus sit, eorum omnium, et singulorum tenores, perinde ac si ad verbum exprimerentur, pro expressis, et insertis habentes, pro ac vice dumtaxat, illis alias in suo robore permansuris, specialiter, et espresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.
§ 25. Volumus quoque praesentes nostras coram omnibus in prima congregatione post obitum Pontificis fieri solita, et deinde post conclavis ingressum, et cum quis ad cardinalatus honorem promotus fuerit, cum aliis similibus constitutionibus legi, et iuramentum super illius observatione praestari, et ita praecipimus, et mandamus.
§ 26. Quibus constitutionibus, et poenis in eis contentis, nisi in superius expressis, per hanc nostram derogare non intendimus sed eas in sui roboris firmitate relinquere. Sperantes etiam, Romanos Pontifices qui pro tempore canonice eligentur, omni studio curaturos, ut quae nostris huiusmodi, et in eis salubriter statura sunt, inviolabiliter, ac etiam si opus fuerit, per poenarum ipsarum contra transgressores executionem, observentur.
§ 27. Denique volumus, easdem praesentes in Valvis Basilicarum S. Ioannis Lateran, ac Principis apostolorum de urbe, ac cancellariae apostolicae, nec non in acie campi Florae per cursores nostros affigi, et publicari, ac eorum exmpla ibidem affixa dimitti, et deinde omnes, et singulos cardinales tam absentes, quam praesentes modernos, et qui pro tempore erunt, et alios quoscumque quorum interest, vel interesse poterit quomodolibet in futurum, afficere, et ligare, nullamque harum ignorantiam praetendere posse, ac si eis personaliter intimatae forent, praemissis caeterisque contrariis quibuscumque non obstantibus.
§ 28. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum Statutorum, Decretorum, Declarationum, Mandatorum, Innodationis, Volutantis, Admonitionis, Hortationis, Obsecrationis, Inhibitionis, Derogationis, Praecepti, et Suspensionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Romae, apud sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae MDCXXI, decimosepto kalendas decembris, pontificatus nostri anno I.
Dat. die 15 novembris 1621, pontif. an. I.
+ EGO GREGORIUS
CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPUS