AETERNUS ILLE*
- SIXTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI.
AD PERPETUAM REI MEMORIAM.
Aeternus ille coelestium, terrestriumque rerum omnium conditor, ac moderator Deus, Ecclesiam sanctam, veluti deliciarum Paradisum, sua ipsemet dextera, tamquam providus Agricola, variis plantis, stirpibusque mirifice consevit, simulque uberrimo sacrarum eandem scripturarum fonte, pluribus quasi fluviis, in universum terrarum orbem diffuso, sic irrigavit, ut sancta mysteria, oraculaque divina, quae sacris continentur libris, sicut in cunctarum gentium salutem parabantur, ita a tribus illis potissimum enunciarentur linguis, quae in omnium auribus nationum maxime percrebuerunt, nec non sanctissimae Crucis titulo consecratae, Salvatoris nostri Regnum, Hebraeis, Graecis, ac Latinis literis praedicarunt. Verum callidissimus, ac nequissimus humani generis hostis, cujus invidia mortis aculeus, cujus superbia peccandi magisterium fuit, nullum non movit lapidem, ut coelestem divini verbi sementem, quantum in ipso erat, aut nascentem opprimeret, aut extirparet enatam, aut adultam vitiaret : id vero praecipue omni conatu, ac machinatione tentavit, ut sacrorum quaedam corruptissimae Bibliorum editiones prodirent, atque ita impietas sub pietatis figura delitesceret, ac populis scoria pro argento, fel draconum pro vino, pro lacte sanies obtruderetur. Cumque non in Haereticis tantum, sed in Catholicis etiam quibusdam, tametsi consilio dissimili, subortum sit nimium quoddam nec plane laudabile studium, et quasi libido scripturas Latine interpretandi : idem malorum omnium artifex Satanas per illos, licet nihil tale cogitantes, ex hac ipsa tam incerta, ac multiplici versionum diversitate et varietate sumpta occasione sic miscere omnia, atque in dubium revocare, et, si fieri posset, rem eo perducere contendit, ut dum scripturarum verbis diversi interpretes aliam atque aliam formam, ac speciem induunt, nihil in iis certi, nihil rati, ac firmi, nulla denique inviolabilis auctoritas sine magna difficultate reperiri posse videretur, ita ut hoc saeculo valde timendum fuerit, ne in priscum illud editionum Chaos rediremus, de quo B. Hieronymus inquit[1] : Apud Latinos tot sunt exemplaria, quot Codices : et unusquisque pro arbitrio suo addidit, vel subtraxit, quod ei visum est; et utique non potest verum esse, quod dissonat. Itidemque sanctus Augustinus[2] dixit, Latinos scripturarum interpretes nullo modo numerari posse. Ut enim (ait) cuique primis fidei temporibus in manus venit Codex Graecus, et aliquantulum facultatis sibimet utriusque linguae habere videbatur, interpretari ausus est. Quare huic morbo sacrosancta Tridentina Synodus[3] mederi cupiens statuit ut ex omnibus, quae circumferuntur sacrorum librorum Latinis editionibus, ipsa Vetus, ac Vulgata, quae longo tot saeculorum usu in Ecclesia probata est editio, in publicis lectionibus, disputationibus, praedicationibus, et expositionibus pro authentica habeatur, et nemo illam rejicere quovis praetextu audeat, vel praesumat. Haec autem Vulgata editio cum una esset, variis lectionibus in plures quodam modo distracta videbatur. Quarum licet nonnullas, aut veterum Codicum, aut sanctorum Patrum invexisset auctoritas, plurimae nihilominus vel ex injuria temporum, Vel ex librariorum incuria, vel ex impressorum imperitia, vel ex temere emendantium licentia, vel ex recentiorum interpretum audacia, qui Ecclesiae filii cum sint, minus tamen Ecclesiae doctoribus, quam Judaeorum Rabbinis morem sibi gerendum putarunt : vel demum ex Haereticorum scholiis ad marginem, captiosisque fallaciis obrepserant. Et, quamvis in hac tanta lectionum varietate nihil hucusque repertum sit, quod fidei, et morum causis tenebras offundere potuerit ; verendum tamen fuit, ne, crescente magis, ac magis in dies addendi, detrahendique temeritate, haec probatissima scripturarum Editio, quam vinculum pacis, fidei unitatem, charitatis nexum, dissentientium consensionem, certissimam in rebus dubiis normam esse oportebat, plerisque contra, schismatis, et haeresis inductio, dubitationum fluctus, involutio quaestionum, discordiarum seges, et piarum mentium implicatio multiplex evaderet. Quod in septuaginta interpretum Graeca editione beatus Hieronymus[4] in Latina vero sanctus Augustinus[5] olim accidisse commemorant. Tanta autem labes ne adhuc ulterius serperet, sensimque in Vulgatam editionem nostram manaret, sapienter eadem oecumenica Synodus Tridentina decrevit, ut haec ipsa Vetus, et Vulgata editio posthac quam emendatissime imprimeretur. Verum quia nihil profuisset hujus editionis auctoritatem gravissimo sanxisse decreto, si illius quae germana esset lectio nesciretur, sacerque textus ita disputantium pateret arbitrio, ut is, qui adversus perfidum hostem, tamquam validissimus mucro districtus fuerat, idem et clypeus fieri posset, quo debilitati jam, caesique hostis latera tegerentur. Id igitur nos indigne ferentes, eoque indignius quod per hosce jam viginti duos annos, qui a dicto Tridentini Concilii decreto, ad nostri usque Pontificatus exordium interfluxerant, licet hujusmodi opus aliquando coeptum fuerit, tamen ob alias fortasse occupationes intermissum, nullumque huic imminenti malo remedium adhibitum fuerat : ac propterea tanto impensiore cura ac studio id prosequendum censentes, quanto magis, et ab omnibus Dei ecclesiis expetitur, et a synagogis satanae reformidatur ; cum primum ad Apostolicam beati Petri sedem divina nos miseratio, meritis licet imparibus evocavit ; nihil tandem antiquius habuimus, quam ut primo quoque tempore, optatissimam istam Vulgatae editionis emendationem aggrederemur. Itaque viros complures doctos, qui sanctarum Scripturarum, sacrae Theologiae, multarumque linguarum scientia : ac diuturno variarum rerum usu, acrique, cum aliquid discernendum est, judicio, ac solertia praestarent, delegimus, ac simul congregavimus, ut in germana, sinceraque sacri textus editione perquirenda, strenue laborarent, nobisque adjumento forent. Nos enim rei magnitudinem perpendentes, ac provide considerantes, ex praecipuo, ac singulari Dei privilegio, et ex vera, ac legitima successione Apostolorum Principis B. Petri, pro quo Dominus ac Redemptor noster, ab aeterno Patre pro sua reverentia procul dubio exauditus, non semel tantum, sed semper rogavit, ut ejus fides, non humana carne, et sanguine[6], sed eodem Patre inspirante ei revelata, numquam deficeret : cui etiam Dominus injunxit ut caeteros Apostolos in eadem fide confirmaret[7] : qui denique, sicuti confidimus, divinam pro nobis opem usque ad consummationem saeculi,[8] ecclesiae Catholique promissam, implorare non cessat, ad nos in ejusdem Petri Cathedra, in qua ejus vivit potestas, et excellit auctoritas, Deo sic disponente constitutos[9], totum hoc indicium proprie, ac specialiter pertinere, Dei omnipotentis auxilio suppliciter invocato, et ipsius Apostolorum Principis auctoritate confisi, ob publicam sanctae Dei Ecclesiae utilitatem haudquaquam gravati sumus, inter alias Pontificiae solicitudinis occupationes, hunc quoque non mediocrem accuratae lucubrationis laborem suscipere, atque ea omnia perlegere, quae alii collegerant, aut senserant, diversarum lectionum rationes perpendere, sanctorum Doctorum sententias recognoscere : quae quibus anteferenda essent, dijudicare, adeo ut in hoc laboriosissimae emendationis curriculo, in quo operam quotidianam, eamque pluribus horis collocandam duximus, aliorum quidem labor fuerit in consulendo, noster autem in eo, quod ex pluribus esset optimum, deligendo : ita tamen, ut Veterem multis in Ecclesia abhinc saeculis receptam lectionem omnino retinuerimus. Novam interea Typographiam in Apostolico Vaticano Palatio nostro ad id potissimum magnifice exstruximus, atque ad ejus curam, Congregationem aliquot sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, et insigne Collegium doctissimorum virorum fere ex omnibus Christiani orbis nationibus, et celeberrimis studiorum Generalium universitatibus amplis, opulentisque redditibus dotatum deputavimus, ut in ea emendatum jam Bibliorum volumen excuderetur : eaque res quo magis incorrupte perficeretur, nostra nos ipsi manu correximus, si qua praelo vitia obrepserant, et quae confusa, aut facile confundi posse videbantur, ea intervallo scripturae, ac majoribus notis, et interpunctione distinximus. Ceterum, nostri ne hujus consilii, institutique rationes ignorentur, sed potius universae Ecclesiae Catholicae, ipsique posteritati notissimae, ac testatissimae relinquantur, cunctique facile intelligant, quisnam ordo in hoc opere conficiendo, quae lex, ac methodus inita, quae indagandi veri norma a nobis servata sit : illud sane omnibus certum, atque exploratum esse volumus, nostros hos labores, ac vigilias numquam eo spectasse, ut nova editio in lucem exeat, sed ut Vulgata vetus ex Tridentinae Synodi praescripto, emendatissima, pristinaeque suae puritati, qualis primum ab ipsius interpretis manu, styloque prodierat, quoad ejus fieri potest, restituta imprimatur. In hac autem germani textus pervestigatione, satis perspicue inter omnes constat, nullum argumentum esse certius, ac firmius, quam antiquorum, probatorumque Codicum Latinorum fidem, quos tam impressos, quam manuscriptos, ex Bibliothecis variis conquirendos curavimus. In quacumque igitur lectione plures vetustiores, atque emendatiores libri consentire reperti sunt, ea jure optimo, tamquam primigenii textus verba, aut his maxime finitima, retinenda decrevimus. Id vero ad germanam editionem constabiliendam, praesidium sicubi desideratum est, tunc sanctorum Patrum, veterumque expositorum enarrationes, quibus diversa scripturarum loca, et libros illustrarunt, subsidio fuere : in quibus, quidquid e re nostra observatum fuit, id in hujus operis partem adscitum est. In iis tandem, quae neque Codicum, neque Doctorum magna consensione satis munita videbantur, ad Hebraeorum, Graecorumque exemplaria duximus confugiendum, non eo tamen, ut inde Latini interpretis errata corrigerentur, sed ut in eorum verborum locum, quae, cum apud latinos ambigua sint, potuissent, quo non oporteret, inflecti, certum aliquid, atque indubitatum sufficeretur, sive ut, quod nos variantibus Codicibus inconstans, diversum, ac multiplex erat, id uniforme, consonum, uniusque modi ipsorum fontium veritate perspecta sanciretur. Sapienter enim B. Hieronymus[10] in explanandis sacris scripturis Doctor maximus admonebat, ut quemadmodum in novo Testamento, si quando apud Latinos quaestio exoritur, et est inter exemplaria varietas, ad fontem Graeci sermonis, quo novum Testamentum est scriptum, recurri solet : quod etiam B. Augustinus[11] iis, qui scripturam tractant, inter alias regulas tradidit. Laudabilem itaque sanctorum Patrum consuetudinem religiose secuti sumus, dum in iss, quae apud Latinos nimis ambigue dicta, seu variata erat, solers cautio adhibita fuit. Neque enim ignoramus multos esse, qui plerasque Latinae hujus editionis voces, ac locutiones, proprie, aut eleganter, aut perspicue, aut breviter, aut copiose magis, aut tamquam verbis ad verba demensus, a Latino interprete verti potuisse existiment. Berum de his minuta nimium, et angusta concertatio videtur : neque enum tanti sunt, ut non iis et antiquioris Ecclesiae religio, et sanctissimorum Patrum jure anteponatur auctoritas : prorsusque indignum est, B. Gregorio[12] teste, ut sub Donati regulis verba coelestis oraculi restringantur : ac tanta per se est Vulgatae editionis auctoritas, tamque excellens praestantia, ut majorem desiderare penitus inane videatur. Qui namque in ea libri continentur (ut a majoribus nostris quasi per manus traditum nobis est) retenti sunt partim ex communi, et antiquissima quadam editione Latina, quam sanctus Hieroymus[13] Vulgatam editionem, B. Augustinus[14] Italam, sanctus Gregorius[15] veterem translationem appellant, quam sanctus itidem Augustinus ceteris, quae tunc plurimae in usu erant, etiam praeferendam censuit, quod esset verborum tenacior cum perspicuitate sententiae ; partim ex sancti Hieronymi translatione adsciti fuere, quibus idcirco quantus honor deferendus sit, is facile intelligit, qui eorum Interpretis dignitatem agnoscit. Fuit enim sanctus Hieronymus [ut inter caeteros idem B. Augustinus[16] testatur] Graeco, Latino, et Hebraeo eruditus eloquio, et ex occidentali ad orientalem transiens Ecclesiam, in locis sanctis, litterisque sacris, ad decrepitam usque vixit aetatem : atque omnes, qui ante illum ex utraque orbis parte de doctrina Ecclesiastica scripserant, pene vidit, aut legit : eumque non modo Augustinus, Chromatius, Paulinus, ceterique sanctissimi Episcopi, sed etiam Damasus Pontifex Rom. de scripturarum locis consulebant. Nec immerito tantam apud omnes nominis celebritatem, in sanctarum praesertim scripturarum scientia, adeptus fuerat ; cum ad eam consequendam nullis vigiliis, nullis peregrinationibus pepercerit, et doctissimos quosque in Gallia audiverit : Constantinopoli Gregorium Nazianzenum, Alexandriae Didymum, et alios alibi conquisiverit, usus denique clarissimis Hebraeae linguae Magistris : non enim uno aliquo Doctore contentus fuit, sed plurimos, eosque eruditissimos adhibebat : non rerum modo, verum etiam nominum sedulus indagator. Quinimo et loca ipsa, quae in scripturis saepe commemorantur, inspexit, idque ad Intelligentiam scripturarum summopere sibi profuisse testatur[17]. Quicumque igitur tanti Interpretis sanctitatem, ingenium, eruditionem, solertiam, Magistros, labores, illud, in quo vixit, saeculum, cum linguarum omnium, ac praesertim Hebraeae studia florerent, diligenter spectaverint ; facile judicium damnabunt eorum, qui aut tam eximii Doctoris Lucubrationibus non acquiescunt, aut etiam meliora, seu paria praestare se posse confidunt. Multo sane rectius sanctus Isidorus, venerabilis Beda Presbyter, sanctus Remigius, Alcuinus, Fortunatus, Rabanus Maurus, sanctus Anselmus, B. Bernardus, Haymo, Richardus, et Hugo Victorini, Petrus Cluniacensis, Rupertus Abbas, aliique complures egregii Doctores, qui per mille abhinc annos in Ecclesia claruerunt, qui Hieronymi versione ita in omnibus disputationibus, enarrationibus, declamationibus usi sunt, ut ceterae, quae pene innumerabiles erant, quasi lapsae de Catholicorum Patrum manibus obsoleverint. Ideoque legimus apud sanctum Isidorum[18], quoniam de Hebraeo in Latinum eloquium sanctus tantummodo Hieronymus sacras scripturas convertit, ejus Editione generaliter omnes Ecclesias usquequaque uti, eo quod veracior est in sententiis, et clarior in verbis. Et ante Isidorum B. Gregorius Magnus[19] fere idem senserat. Nec Latini modo Patres, sed Hebraei quoque, Graecique cum Latinos alios interpretes negligant, aut ignorent, Hieronymum tamen amplissimo suo testimonio, et honore dignum esse censuerunt. Nam de Hebraeis idem Augustinus[20] : de Graecis autem ipsemet sanctus Hieronymus scribit, a Sopronio viro optime erudito Psalterium, et Prophetas, quos Hieronymus[21] ex Hebraeo in Latinum verterat, in Graecum eleganti sermone translatos fuisse. Quemadmodum ergo laudabile est, ubicumque nostri Codices ipsi per se aut conciliari, aut intelligi non possunt, linguarum externarum praesidia quaerere ; ita, cum id necessarium non est, levissimis de causis majorum nostrorum sanctitatem, sapientiam, consensum, vetustissimamque Ecclesiae consuetudinem non vereri, temeritas plane, pertinaciaque censenda est. Atque idcirco B. Hieronymus, qui Hebraeos, Graecosque interrogandos esse dubiis in rebus admonet, idem etiam sentit, eo non nisi parce, et quanto rarius fieri potest (ne, quae longo recepta sunt usu, fluctuent) recurrendum. Qua de causa ad novi Testamenti translationem[22], quamvis hortante Damaso Pontifice, tardior fuit, pium appellans laborem, sed periculosam praesumptionem, judicare, de ceteris ipsum ab omnibus judicandum, senis, mutare linguam, et canescentem jam mundum ad initia retrahere parvulorum. Quis enim doctus pariter, vel indoctus, cum in manus volumen sumpserit, et a saliva, quam semel imbibit, viderit : discrepare quod lectitat, non statim erumpat in vocem, falsarium illum clamitans, et sacrilegum, qui audeat in veteribus litteris addere, mutare, corrigere? Notissimumque est illud de Jonae cucurbita[23], quae in Veteri editione legebatur ; pro qua cum Hieronymus hederam posuisset, quodam in Africa Episcopo interpretationem Hieronymi in Ecclesia lectitante, factus est tantus tumultus in plebe propter unius verbi dissonantiam, ut coactus sit Episcopus, ne sacerdotio dejiceretur, damnare quod legerat. Quare merito sacra Tridentina Synodus veteris Vulgatae editionis libros non aliter[24], quam prout in Ecclesia legi consueverunt, pro canonicis suscipiendos decrevit. Nos autem ut haec Vetus editio, quae nunc prodit nostro excusa praelo, ejusdem Synodi praescripto modis omnibus responderet, non solum veteres, et ab Ecclesia receptos loquendi modos conservavimus, sed etiam apocrypha rejecimus, authentica retinuimus. Nam tertium, et quartum Esdrae libros inscriptos, et tertium Machabaeorum, quos Synodus inter canonicos non annumerat, assentientibus etiam in hoc praedictis Cardinalibus Congregationis super Typographia Vaticana deputatae, ab hac Editione prorsus explosimus. Orationem etiam Manassae, quae neque in Hebraeo, neque in Graeco textu est, neque in antiquioribus manus criptis Latinis exemplaribus reperitur ; sed in impressis tantum post librum secundum Paralipomenon affixa est, tamquam insutam, adjectam, et in textu sacrorum librorum locum non habentem, repudiavimus. Nonnullas etiam aliquando sententias, quae aliunde accersitae, Vulgatae editioni interpositae erant, neque in antiquis exemplaribus, neque in sanctorum Patrum Commentariis inveniebantur, delevimus. Hanc denique editionem a variis, qui vitio multorum irrepserant, erroribus accurate emendavimus, et purgavimus, atque in pristinam veritatem summa diligentia restituimus. Neque vero est quod quispiam miretur, si aliqua sacrae scripturae loca aliter in sanctis quibusdam Doctoribus legerit, quam in hac Editione conscripta sunt. Nam Ambrosius, Augustinus, et alii plurimi septuaginta Interpretum editionem plerumque secuti fuerunt. Ad laudem igitur, et gloriam omnipotentis Dei, Catholicae fidei conservationem, et incrementum, ac sacrosanctae universalis Ecclesiae utilitatem, hac nostra perpetuo valitura Constitutione, de eorumdem venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium super Typographia Vaticana deputatorum consilio, et assensu, quorum opera, et industria, in hac ipsa Vulgatae editionis emendatione, in rebus praesertim gravioribus usi sumus, et ex certa nostra scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine statuimus, ac declaramus, eam Vulgatam sacrae, tam veteris, quam novi Testamenti paginae Latinam editionem, quae pro authentica a Concilio Tridentino recepta est, sine ulla dubitatione, aut controversia censendam esse hanc ipsam, quam nunc, prout optime fieri potuit, emendatam, et in Vaticana Typographia impressam, in universa Christiana Republica atque in omnibus Christiani orbis Ecclesiis legendam evulgamus, decernentes, eam prius quidem universali sanctae Ecclesiae, ac sanctorum Patrum consensione, deinde vero Generalis Concilii Tridentini decreto, nunc demum etiam Apostolica nobis a domino tradita auctoritate comprobatam, pro vera, legitima, authentica, et indubitata, in omnibus publicis, privatisque disputationibus, lectionibus, praedicationibus, et explanationibus recipiendam, et tenendam esse. Districtius vero inhibemus, ne umquam perpetuis futuris temporibus, novae vulgatae editionis posthac Bibliorum sine expressa Apostolicae Sedis licentia textus imprimatur : neve quisquam privato, aut peculiari suo sensu aliam editionem sibi confingere, neve hanc ipsam Veterem Vulgatam a nobis, ut praefertur, restitutam editionem, intra decem annos a Datis praesentium numerandos, tam citra, quam ultra montes, alibi, quam in nostra Typographia Vaticana, imprimere audeat, vel praesumat. Elapso autem praefato decennio, eam cautionem adhiberi praecipimus, ut nemo sanctas scripturas typis mandare praesumat, nisi habito prius exemplari in Typographia Vaticana excuso, eodemque Inquisitoris haereticae pravitatis ejus Provinciae, vel, si Inquisitor in ea Provincia non sit deputatus, Episcopi ejusdem loci manu propria subscripto, juxta illud, ne minima quidem particula mutata, addita, vel detracta. Postquam vero libri sacri sic fideliter excusi fuerint, nec tunc quidem vendantur, aut evulgentur, nisi prius delato rusus ad Inquisitorem, vel deficiente Inquisitore, ad Episcopum exemplari ab eis antea subscripto, iidem libri juxta illud impressi, cum eo diligenter, et accusare commati, et Inquisitoris, vel in eventum praedictum, episcopi signo, aut chirographo quod inter se prorsus concordent fidem faciente, et attestante, approbati extiterint. Verum, quoniam ex variis, quae hactenus ad marginem adscribi consueverant, lectionibus, illud sequitur incommodi, ac molestiae, quod, cum primum hujusmodi varietas oculis objicitur, lectoris animum ab eo, quod tunc instat agendum, avocat, illumque alieno plane tempore ad ea, quae in Codicibus dissonant, inter se conferenda traducti, nec facile est in tanta lectionum multiplicitate scripturas inoffenso pede perdurere, et ea quasi silva diversitatis oblata, quae quibus praeponenda sint, internoscere ; Nos optimum factu, piisque omnibus gratum fore arbitrari, ut Ecclesiae filii ab his perplexitatibus, ejusdem Ecclesiae judicio, liberentur (Eph. 4.), utque eos, quibus unum baptisma, una fides, una spes vocationis est, dissentiens non dividat lectio scripturarum, quarum potissimum indifferens consensio eos debuit in unitatem spiritus copulare ; Auctoritate, et tenore praemissis mandamus, ut Vulgatae editionis Biblia posthac nonnisi uniformia imprimantur, nec aliquid a textu diversum in margine scribatur. Quae vero antehac quibuscumque in locis impressa sunt, juxta hunc nostrum textum ad verbum, et ad litteram corrigantur. Idque tam in impressis, quam in imprimendis Missalibus, Ritualibus, Pontificalibus, Ceremonialibus, et aliis Ecclesiasticis libris, quoad eas tantum scripturae lectiones, et verba, quae ex Vulgata editione sumpta, atque in eisdem libris inserta fuisse constat ; ubique servetur. Si qui autem Typographia in quibuscumque regnis, Civitatibus, Provinciis, et locis tam nostrae, et S.R.E. ditioni in temporalibus subjectis, quam non subjectis, Biblia, sacramque Scripturam intra decennium praedictum quoquo modo ; lapso autem decennio aliter quam juxta hujusmodi exemplar ab Inquisitore, seu, in ejus delectum, ab Episcopo sibi tradendum, etiam minima aliqua particula mutata, addita, vel detracta, aut ad marginem, vel in textu adscripta, etiam per modum scholiorum, annotationum, vel glossae, typis mandare, aut sic quidem codices impressos, et emendatos, sine tamen dicto signo, et attestatione, quod cum priori exemplari, sibi, ut praefertur, tradito concordent, vendere, venales habere, aut alias edere, vel evulgare ; aut, si quis Bibliopola a se, vel ab aliis quibusvis, etiam ad hanc usque diem, vel in futurum, ante, vel post Dat. praesentium literarum impressos libros, seu imprimendos, a praefata per nos restituta, et correcta Editione in aliquo discrepantes, vel juxta eam ad unguem non emendatos, ac simili Inquisitoris, seu Episcopi subscriptione non approbatos, seu cum additionibus, aut, variis lectionibus ad marginem conscriptis excusos, pariter vendere, venales proponere, vel evulgare praesumpserit ; is, qui in supradictis casibus, sive eorum quolibet nostrae huic Constitutioni non paruerit, ultra amissionem omnium librorum, et alias temporales, arbitrio infligendas poenas, etiam majoris excommunicationis sententiam eo ipso incurret, a qua, nisi in mortis articulo constitutus, ab alio, quam pro tempore existente Romano Pontifice absolvi non possit. Quod si Inquisitor, aut Episcopus aliud exemplar ab eo, quod in Vaticana Typographo ad imprimendum tradiderit, vel impressum suo signo, aut subscriptione approbaverit, quod revera ab eo discordet ; in eum, si Antistes fuerit, etiamsi Archiepiscopali, Primatiali, Patriarchali, vel alia majori praefulgeat dignitate, interdicti ingressus Ecclesiae ; si autem inferior, excommunicationis sententiam ipso facto incurrendam ex nunc per praesentes ferimus, ita ut ab alio quam a Rom. Pontifice absolutionis, aut relaxationis beneficium consequi nequeat. Et nihilominus tam Inquisitor, seu Episcopus ipse, qui hujusmodi libros a praefata impressione Vaticana differentes approbaverit, quam etiam Typographus, seu Bibliopola, qui nostris superius expressis praeceptis, ac prohibitionibus in aliquo non obtemperaverit, in congregatione Cardinalium sanctae Romanae, et universalis Inquisitionis adversus haereticam pravitatem pro tempore deputatorum, seu coram Judice, vel Judicibus ab eadem Congregatione delegatis, de hujusmodi facto in districto judicio rationem reddere teneatur, ac pro modo culpae, sereris poenis ejusdem Congregationis, seu Judicis, vel Judicum ab ea deputandorum arbitrio puniatur. Ceterum, si manuscripta, rei impressa Biblia hujus etiam Vulgatae Editionis, ob characterum venustatem, seu ob aliquod insigne Codicis ornamentum, sive ob impressionis praestantiam, vel ob notationes ad marginem scriptas asservantur, et juxta nostrum hoc exemplar emendata non fuerint, ea in iis, quae huic nostrae Editioni non consenserint, nullam in posterum, fidem, nullamque auctoritatem habitura esse decernimus, ac declaramus : Mandantes universis, et singulis Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, caeterisque Ecclesiarum, et locorum etiam Regularium Praelatis, per universum orbem constitutis, ut praesentem Constitutionem in suis quisque Ecclesiis, Provinciis, Civitatibus, Dioecesibus, et jurisdictionibus curent perpetuo, firmiter, et inviolate ab omnibus observari, contradictores, et inobedientes per censuras Ecclesiasticas, aliaque opportuna juris, et facti remedia, appellatione postposita, compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis, non obstantibus constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, atque in Generalibus, Provincialibus, vel Synodalibus Conciliis editis, nec non quarumcumque Ecclesiarum, Ordinum, Congregationum, Collegiorum, atque Universitatum, etiam studiorum Generalium, juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis, et consuetudinibus, etiam ab immemorabili tempore pacifice observatis, Privilegiis quoque, Indultis, et litteris Apostolicis, illis, eorumque vel earum Praelatis, Superioribus, et personis per quoscumque Romanos Pontifices, Praedecessores nostros, ac nos, et Sedem praedictam motu proprio, et ex certa scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine, et alias sub quibuscumque tenoribus, et formis, et cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, et insolitis clausulis, irritantibusque et aliis decretis in genere, vel in specie quomodolibet concessis, et saepius approbatis, et innovatis. Quibus omnibus, et singulis, etiamsi in eis caveatur expresse, quod illis nullatenus, aut non nisi de consensu certarum personarum, vel nisi sub certis modo et forma inibi expressis, derogari possit, et alias factae derogationes nullae sint eo ipso, ac pro illorum sufficienti derogatione, de illis, eorumque totis tenoribus, specialis, specifica, et expressa mentio habenda, seu quaevis alia exquisita forma ad hoc servanda foret. Tenores hujusmodi pro expressis habentes ad effectum praesentium dumtaxat, derogamus, ac nolumus illa cuiquam adversus praemissa in aliquo suffragari ; aut, si aliquibus communiter, vel divisim ab Apostolica sit Sede indultum quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per litteras Apostolicas, non facientes plenam, et expressam, ac de verbo ad verbum de Indulto hujusmodi mentionem. Volumus autem praesentes litteras in valvis Basilicae Lateranensis, ac Principis Apostolorum de Urbe, et Cancellariae Apostolicae de more publicari, et intra quatuor menses, eos, qui citra montes sunt ; qui vero ultra montes, intra octo menses a die publicationis hujusmodi numerandos, perinde arctare, et afficere, ac si eorum cuilibet personaliter intimatae fuissent : Decernentes ut earum transumptis, etiam impressis, Notarii publici manu subscriptis, ac sigillo Praelati Ecclesiastici obsignatis, eadem ubique habeatur fides, quae ipsis originalibus exhibitis, vel ostensis haberetur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostri statuti declarationis, decretorum, voluntatum, prohibitionis, et derogationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
- Dat. Romae apud sanctam Mariam Majorem, Anno incarnationis Dominicae 1589. Kal. Martii, Pontificatus nostri a. Quinto.
- ↑ a) In praefatione in Josue et in praefat. quatt. Evangeliorum. Tom. 3.
- ↑ b) Lib. t. C. II. de doctr. Christiana. Tom. 3.
- ↑ c) Sess. 4. decreto de editione et usu sacrorum librorum.
- ↑ d) In praefat. in Esdram et Nehemiam. Idem in priori praefat. in Paralipom. Tom. 3.
- ↑ e) Epistola 10. ad Hieronymum. Tom. 2.
- ↑ a) Hebr. 5.
- ↑ b) Luc. 22.
- ↑ c) S. Leo serm. in Nativit. S. S. Petri et Pauli.
- ↑ d) S. Leo serm. 8.
- ↑ a) In epistola ad Suniam et Fretellam. Tom. 3.
- ↑ b) S. Aug. I. 2. de Doct. Christ. cap. 14. et 15. Tom. 3. et lib. II contra Faustum c. 2. Tom. 6.
- ↑ c) Epist. ad Leandr. in expos. Job c. 5.
- ↑ d) S. Hieron. comment. in Isaiae cap. 49. Tom. 4.
- ↑ e) S. August. 1. 2. de Doct. Christ. cap 15. Tom. 3.
- ↑ f) Gregor. Epist. ad Leandr. In expositionem Job. cap. 5.
- ↑ a) Lib. I. contra Julianum Pelagianum. Tom. 7.
- ↑ b) In praefat. libris Paralipom. ad Domnionem et Rogatianum. Tom. 3.
- ↑ c) Lib. I. de officiis divinis cap. 12.
- ↑ a) Lib. 20. Moral. cap. 24. Tom. 2.
- ↑ b) Lib. 18. de civit. Dei. cap. 43. Tom. 5.
- ↑ c) De viris illustribus in Sophronio.
- ↑ d) In praefat. quatuor Evangeliorum. Tom. 3.
- ↑ e) Epist. 10. et 11. Tom. 1.
- ↑ f) Sess. 4.