Aetna

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Aetna
post 60 p.Ch.n., ante 79 p.Ch.n.

Aetna mihi ruptique cavis fornacibus ignes
et quae tam fortes volvant incendia causae,
quid fremat imperium, quid raucos torqueat aestus,
carmen erit. dexter venias mihi carminis auctor
seu te Cynthos habet seu Delo est gratior Hyla
seu tibi Dodone potior, tecumque faventes
in nova Pierio properent a fonte sorores
vota: per insolitum Phoebo doce tutius itur.

aurea securi quis nescit sacula regis?
cum domitis nemo cererem iactaret in arvis
venturique malas prohiberet fructibus herbas,
annua sed saturae complerent horrea messes,
ipse suo flueret Bacchus pede mellaque lentis
penderent foliis et pinguis Pallas olivae
secretos amnes ageret: tum gratia ruris:
non cessit cuiquam melius sua tempora nosse.

ultima quis tacuit iuvenum certamina, Colchos?
quis non Argolico deflevit Pergamon igni
impositam et tristi natorum funere matrem
aversumve diem sparsumve in semine dentem?
quis non periurae doluit mendacia puppis,
desertam vacuo Minoia litore questus?
quicquid in antiquum iactata est fabula carmen.

fortius ignotas molimur pectore curas,
qui tanto motus operi, vis quanta perennis
explicet in denso flammas et trudat ab imo
ingenti sonitu moles et proxima quaeque
ignibus irriguis urat--mens carminis haec est.

principio ne quem capiat fallacia vatum,
sedes esse dei tumidisque e faucibus ignem
Vulcani ruere et clausis resonare cavernis
festinantis opus. non est tam sordida divis
cura, neque extremas ius est demittere in artes
sidera: subducto regnant sublimia caelo
illa, neque artificum curant tractare laborem.

discrepat a prima facies haec altera vatum:
illis Cyclopas memorant fornacibus usos,
cum super incudem numerosa in verbera fortes
horrendum magno quaterent sub pondere fulmen
armarentque Iovem: turpe est sine pignore carmen.

proxima vivaces Aetnaei verticis ignes
impia sollicitat Phlegraeis fabula castris.
temptavere (nefas) olim detrudere mundo
sidera captivique Iovis transferre gigantes
imperium et victo leges imponere caelo.
his natura sua est alvo tenus, ima per orbes
squameus intortos sinuat vestigia serpens.
construitur magnis ad proelia montibus agger:
Pelion Ossa gravat, summus premit Ossan Olympus:
iam coacervatas nituntur scandere moles,
impius et miles metuentia comminus astra
provocat, infestus cunctos ad proelia divos
provocat, admotis per inertia sidera signis.
Iuppiter e caelo metuit dextramque coruscam
armatus flamma removet caligine mundum.
incursant vasto primum clamore Gigantes,
his magno tonat ore Pater, geminantque faventes
undique discordi sonitum simul agmine venti.
densa per attonitas rumpuntur flumina nubes,
atque in bellandum quae cuique potentia divum
in commune venit: iam patri dextera Pallas
et Mars laevus erat: iam cetera turba deorum
stant utrimque decus. validos tum Iuppiter ignes
increpat et iacto proturbat fulmine montes.
illinc devictae verterunt terga ruinae
infestae divis acies, atque impius hostis
praeceps cum castris agitur Materque iacentis
impellens victos. tum pax est reddita mundo,
tum Liber cessata venit per sidera: caelum
defensique decus mundi nunc redditur astris.
gurgite Trinacrio morientem Iuppiter Aetna
obruit Enceladon, vasto qui pondere montis
aestuat et petulans exspirat faucibus ignem.

hae est mendosae vulgata licentia famae.
vatibus ingenius est: hinc audit nobile carmen.
plurima pars scaenae rerum est fallacia: vates
sub terris nigros viderunt carmine manes
atque inter cineres Ditis pallentia regna:
mentiti vates Stygias undasque canesque.
hi Tityon poena stravere in iugera foedum;
sollicitant illi te circum, Tantale, cena
sollicitantque siti; Minos, tuaque, Aeace, in umbris
iura canunt, idemque rotant Ixionis orbem--
quicquid et interius; falsi sibi conscia terra est.
nec tu, terra, satis: speculantur numina divom
nec metuunt oculos alieno admittere caelo.
norunt bella deum, norunt abscondita nobis
coniugia et falsa quotiens sub imagine peccet
taurus in Europen, in Ledam candidus ales
Iuppiter, ut Danaae pretiosus fluxerit imber:
debita carminibus libertas ista; sed omnis
in vero mihi cura: canam quo fervida motu
aestuet Aetna novosque rapax sibi congerat ignes.

quacumque immensus se terrae porrigit orbis
extremique maris curvis incingitur undis,
non totum ex solido est: ducit namque omnis hiatum,
secta est omnis humus, penitusque cavata latebris
exiles suspensa vias agit; utque animanti
per tota errantes percurrunt corpora venae
ad vitam sanguis omnis qua commeat eidem,
terra voraginibus conceptas digerit auras.
scilicet aut olim diviso corpore mundi
in maria ac terras et sidera, sors data caelo
prima, secuta maris, deseditque infima tellus
sed tortis rimosa cavis; et qualis acervus
exsilit imparibus iactis ex tempore saxis,
ut crebro introrsus spatio vacuata charybdis
pendeat in sese, simili quoque terra figura
in tenuis laxata vias, non omnis in artum
nec stipata coit: sive illi causa vetusta est,
nec nata est facies, sed liber spiritus intrat
et fugiens molitur iter, seu lympha perenni
edit humum limo furtimque obstantia mollit;
aut etiam inclusi solidum vicere vapores,
atque igni quaesita via est; sive omnia certis
pugnavere locis; non est hic causa dolendi
dum stet opus causae. quis enim non credit inanes
esse sinus penitus, tantos emergere fontes
cum videt ac totiens imo se mergere hiatu?
non ille es tenui quocumque agat: apta necesse est
confluvia errantes arcessant undique venas
et trahat ex pleno quod fortem contrahat amnem.
flumina quin etiam latis currentia rivis
occasus habuere suos: aut illa vorago
derepta in praeceps fatali condidit ore,
aut occulta fluunt, tectis adoptera cavernis,
atque inopinatos referunt procul edita cursus.
quod ni diversos emittat terra canales,
hospitium fluvio det semita, nulla profecto
fontibus et rivis constet via, pigraque tellus
conferta in solidum segni sub pondere cesset.
quod si praecipiti conduntur flumina terra,
condita si redeunt, si quaedam incondita surgunt,
haud mirum clausis etiam si libera ventis
spiramenta latent. certis tibi pignora rebus
atque oculis haesura tuis dabit ordine tellus.
immensos plerumque sinus et iugera pessum
intercepta licet densaeque abscondita nocti
prospectare: procul chaos ac sine fine ruinae.
cernis et in silvis spatiosa cubilia retro
antraque demersas penitus fodisse latebras?
incomperta via est operum; tantum effluit intra . . .
argumenta dabunt ignoti vera profundi,
tu modo subtiles animo duce percipe curas
occultique fidem manifestis abstrahe rebus.
nam quo liberior quoque est animosior ignis
semper in inclusis nec ventis segnior ira est,
sub terra penitus novent hoc plura necesse est,
vincla magis solvant, magis hoc obstantia pellant.
nec tamen in rigidos exit contenta canales
vis animae flammaeve: ruit qua proxima cedunt
obliquumque secat qua visa tenerrima caula est.
hinc terrae tremor, hinc motus, ubi densus hiantes
spiritus exagitant venas cessantiaque urget.
quod si spissa foret, solido si staret in omni,
nulla daret miranda sui spectacula tellus,
pigraque et in pondus conferta immobilis esset.
sed summis si forte putas concrescere causis
tantum opus et summis alimentum viribus, ora
qua patula in promptu cernis vastosque recessus,
falleris et nondum tibi lumine certa liquet res.
namque illuc quodcumque vacans hiat impetus omnis:
at sese introitu solvunt adituque patenti
conversae languent vires animosque remittunt.
quippe ubi quod teneat ventos acuatque morantes
in vacuo desit cessant, tantumque profundi
explicat errantes et in ipso limine tardant.
angustis opus est turbare in faucibus illos.
fervet opus densaque premit premiturque ruina
nunc Euri Boreaeque Notus, nunc huius uterque.
hinc venti rabies, hinc saevo quassat hiatu
fundamenta soli: trepidant urbesque caducae
inde, neque est aliud, si fas erat credere, mundo
venturam antiqui faciem veracius omen.

haec primo cum sit species naturaque terrae,
introrsus cessante solo trahit undique venas
Aetna: sui manifesta fides et proxima vero est.
non illic duce me occultas scrutabere causas,
occurrent oculis ipsae cogentque fateri.
plurima namque patent illi miracula monti.
hinc vasti terrent aditus merguntque profundo,
corrigit hinc artus penitus quos exigit ultra.
hinc spissae rupes obstant discordiaque ingens.
inter opus nectunt varie mediumque coercent
pars igni domitae, pars ignes ferre coactae,
[ut maior species et ne succurrat inanis].
haec illi sedes tartarumque area rerum est,
[haec operis visenda sacri faciesque domusque].

nunc opus artificem incendi causamque reposcit--
non illam parvi aut tenuis discriminis; ignes
mille sub exiguo ponent tibi tempore veram.
res oculique docent; res ipsae credere cogunt.
quin etiam tactu moneant, contingere tuto
si liceat; prohibent flammae, custodiaque ignis
illi operum est arcens aditus, divinaque rerum
cura sine arbitrio, eadem procul omnia cernes.
nec tamen est dubium penitus quid torqueat Aetnam,
aut quis mirandus tantae faber imperet arti.
pellitur exustae glomeranter nimbus harenae,
flagrantes properant moles, volvuntur ab imo
fundamenta, fragor tota nunc rumpitur Aetna,
nunc fusca pallent incendia mixta ruina.
ipse procul magnos miratur Iuppiter ignes,
neve sepulta novi surgant in bella Gigantes,
neu Ditem regni pudeat neu Tartara caelo
vertat, in occulto tacitus tremit; omniaque extra
congeries operit saxorum et putris harenae.
quae nec sponte sua veniunt nec corporis ullis
sustentata cadunt robusti viribus: omnes
exagitat venti turbas et vortice saevo
in densum collecta rotant volvuntque profundo.
hac causa exspectata ruunt incendia montis.
spiritus inflatis nomen, languentibus aer.
nam prope nequicquam per se est violentia: semper
ingenium velox igni motusque perennis,
verum opus auxilium est ut pellat corpora: nullus
impetus est ipsi; qua spiritus imperat, audit;
hic princeps magnoque sub hoc duce militat ignis.

nunc, quoniam in promptu est operis natura solique,
unde ipsi venti? quae res incendia pascit?
cum subito cohibentur, inest quae causa silenti?
subsequar. immensus labor est, sed fertilis idem.
digna laborantis respondent praemia curis.
non oculis solum pecudum miranda tueri
more, nec effusos in humum grave pascere corpus,
nosse fidem rerum dubiasque exquirere causas,
ingenium sacrare caputque attollere caelo,
scire quot et quae sint magno natalia mundo
principia (occasus metuunt an saecula pergunt
et firma aeterno religata est machina vinclo?)
solis scire modum et quanto minor orbita lunae est
(haec brevior cursu ut bis senos pervolet orbes,
annuus ille meet): quae certo sidera currant
ordine quaeve suo derrent incondita gyro:
scire vices etiam signorum et tradita iura
[sex cum nocte rapi, totidem cum luce referri],
nubila cur Phatne caelo denuntiet imbres,
quo rubeat Phoebe, quo frater palleat igni,
tempora cur varient anni (ver, prima iuventa,
cur aestate perit? current aestas ipsa senescit
autumnoque obrepit hiemps et in orbe recurrit?);
axem scire Helices et tristem nosse cometen,
Lucifer unde micet quave Hesperus, unde Bootes,
Saturni quae stella tenax, quae Martia pugnax,
quo rapiant nautae, quo sidere lintea tendant;
scire vias maris et caeli praediscere cursus;
quo volet Orion, quo Sirius incubet index,
et quaecumque iacent tanto miracula mundo
non disiecta pati, nec acervo condita rerum,
sed manifesta notis certa disponere sede
singula, divina est animi ac iucunda voluptas.

sed prior haec hominis cura est cognoscere terram
et quae tot miranda tulit natura notare.
haec nobis magis affinis caelestibus astris.
nam quae mortali spes quaeve amentia maior
in Iovis errantem regno perquirere velle,
tantum opus ante pedes transire et perdere segnem.
torquentur miseri in parvis premimurque labore:
scrutamur rimas et vertimus omne profundum.
quaeritur argenti semen, nunc aurea vena.
torquentur flamma terrae ferroque domantur,
dum sese pretio redimant; verumque professae
tum demum vilesque tacent inopesque relictae.
noctes atque dies festinant arva coloni;
callent rure manus, glebarum expendimus usum.
fertilis haec segetique feracior, altera viti.
haec platanis humus, haec herbis dignissima tellus,
haec dura et melior pecori silvisque fidelis.
ardiora tenent oleae, sucosior ulmis
grata: leves cruciant animos et corpora causae
horrea uti saturent, tumeant et dolia musto,
plenaque desecto surgant faenilia campo:
sic avidi semper, qua visum est carius, itis.

implendus sibi quisque bonis est artibus: illae
sunt animi fruges, haec rerum maxima merces:
scire quid occulto terrae natura coercet,
nullum fallere opus, non mutum cernere sacros
Aetnaei montis fremitus animosque furentes,
non subito pallere sono, non credere subter
caelestes migrasse minas aut Tartara rumpi,
nosse quid impediat ventos, quid nutriat illos,
unde repente quies et muto foedere pax sit;
cur crescant animi, penitus seu forte cavernae
introitusque ipsi servent, seu terra minutis
rara foraminibus tenues in se abstrahat auras
(plenius hoc etiam rigido quia vertice surgens
illinc infestis atque hinc obnoxia ventis,
undique diversas admittere cogitur auras,
et coniuratis addit concordia vires);
sive introrsus agunt nubes et nubilus Auster,
seu fortes flexere caput tergoque feruntur,
praecipiti deiecta sono premit unda fugatque
torpentes auras pulsatque corpora denset.
nam veluti sonat ora diu Tritone canoro--
pellit opus collectus aquae victusque moveri
spiritus et longas emugit bucina voces;
carmineque irriguo magnis cortina theatris
imparibus numerosa modis canit arte regentis,
quae tenuem impellens animam subremigat unda:
haud aliter summota furens torrentibus aura
pugnat in angusto et magnum commurmurat Aetna.

credendum est etiam ventorum exsistere causas
sub terra similis harum quas cernimus extra;
ut, cum densa premant inter se corpora, turbam
elisa in vacuum fugiant et proxima secum
momine torta trahant tutaque in sede resistant.

quod si forte mihi quadam discordia tecum est,
principiis aliis credas consurgere ventos:
non dubium rupes aliquas penitusque cavernas
proruere ingenti sonitu, casuque propinquas
diffugere impellique animas: hinc crescere ventos:
aut umore etiam nebulas effundere largo,
ut campis agrisque solent quos alluit amnis.
vallibus exoriens caligat nubilus aer:
flumina parva ferunt auras, vis proxima vento est:
eminus adspirat fortes et verberat umor.
atque haec in vacuo si tanta potentia rorum est,
hoc plura efficiant infra clusique necesse est.
his agitur causis extra penitusque: coactu
exagitant ventos: pugnant in faucibus: arte
pugnantis suffocat iter. velut unda profundo
terque quaterque exhausta graves ubi perbibit Euros,
ingeminant fluctus et primos ultimus urget:
haud secus, adstrictus certamine, tangitur ictu
spiritus involvensque suo sibi pondere vires
densa per ardentes exercet corpora venas,
et, quacumque iter est, properat transitque morantem,
donec confluvio veluti siponibus actus
exsilit atque furens tota vomit igneus Aetna.

quod si forte putas isdem decurrere ventos
faucibus atque isdem pulsos remeare, notandas
res oculis locus ipse dabit cogetque negare.
quamvis caeruleo siccus Iove fulgeat aether,
purpureoque rubens surgat iubar aureus ostro,
illinc obscura semper caligine nubes
pigraque defuso circum stupet umida vultu,
prospectans sublimis opus vastosque receptus.
non illam videt Aetna nec ullo intercipit aestu;
obsequitur quacumque iubet levis aura, reditque.
placantes etiam caelestia numina ture
summo cerne iugo, vel qua liberrimus Aetnae
introspectus hiat, tantarum semina rerum,
si nihil irritet flammas stupeatque profundum.
huicne igitur credis torrens ut spiritus ille
qui rupes terramque rotat, qui fulminat ignes,
cum rexit vires et praeceps flexit habenas,
praesertim ipsa suo declinia pondere, numquam
corpora diripiat, validoque absolverit arcu?
quod si fallor, adest species: tantusque ruinis
impetus attentos oculorum transfugit ictus,
nec levis adstantes igitur ferit aura movetque
sparsa liquore manus sacros ubi ventilat ignes;
verberat ora tamen pulsataque corpora nostris
incursant: adeo in tenui vim causa repellit.
non cinerem stipulamve levem, non arida sorbet
gramina, non tenues placidissimus excit apludas:
surgit odoratis sublimis fumus ab aris:
tanta quies illi est et pax innoxia rapti.

sive peregrinis igitur propriisve potentes
coniurant animae causis, ille impetus ignes
et montis partes atra subvectat harena,
vastaque concursu trepidantia saxa fragores
ardentesque simul flammas ac fulmina rumpunt.
haud aliter quam cum prono iacuere sub Austro
aut Aquilone fremunt silvae, dant bracchia nodo
implicitae ac serpunt iunctis incendia ramis.
nec te decipiant stolidi mendacia vulgi,
exhaustos cessare sinus, dare tempora rursus
ut rapiant vires repetantque in proelia victi.
pelle nefas animi mendacemque exue famam:
non est divinis tam sordida rebus egestas
nec parvas mendicat opes nec corrogat auras.
praesto sunt operae, ventorum examina, semper:
causa latet quae rumpat iter cogatque morari.
saepe premit fauces magnis exstructa ruinis
congeries clauditque vias luctamine ab imo,
et spisso veluti tecto sub pondere praestat
haud similes, teneros cursu, cum frigida monti
desidia est tutoque licet discedere, ventos.
post, ubi conticuere, mora velocius urgent:
pellunt oppositi moles ac vincula rumpunt.
quicquid in obliquum est, frangunt iter: acrior ictu
impetus exoritur; magnis operata rapinis
flamma micat, latosque ruens exundat in agros:
sic cessata diu referunt spectacula venti.

nunc superant quaecumque regant incendia silvae,
quae flammas alimenta vocent, quid nutriat Aetnam.
incendi poterunt illis vernacula causis
materia appositumque igni genus utile terrae.
uritur adsidue calidus nunc sulphuris umor,
nunc spissus crebro praebetur alumine sucus.
pingue bitumen adest et quicquid comminus acris
irritat flammas: illius corporis Aetna est.
atque hanc materiam penitus discurrere, fontes
infectae crispantur aquae radice sub ipsa.
pars oculis manifesta iacet, quae robore dura est
ac lapis: in pingui fervent incendia suco.
quin etiam varie quaedam sine nomine saxa
toto monte liquent: illis custodia flammae
vera tenaxque data est. sed maxima causa molaris
illius incendi lapis est: is vindicat Aetnam.
quem si forte manu teneas ac robore cernas,
nec fervere putes, ignem nec spargere posse.
sed, simul ac ferro quaeras, respondet et ictu
scintillat dolor. hunc multis circum inice flammis
et patere extorquere animos atque exue robur.
fundetur ferro citius; nam mobilis illi
et metuens natura mali est, ubi cogitur igni.
sed simul atque hausit flammas, non tutior hausti
ulla domus, servans aciem duransque tenaci
saepta fide: tanta est illi patientia victo;
vix umquam redit in vires atque evomit ignem.
totus enim denso stipatus robore carbo
per tenues admissa vias incendia nutrit
cunctanterque eadem et pigre concepta remittit.
nec tamen hoc uno quod montis plurima pars est,
vincit et incendi causam tenet ille: profecto
miranda est lapidus vivax animosaque virtus.
cetera materies quaecumque est fertilis igni,
ut semel accensa est, moritur nec restat in illa
quod repetas: tantum cinis et sine semine terra est.
hic semel atque iterum patiens ac mille perhaustis
ignibus instaurat vires, nec desinit ante
quam levis excocto defecit robore pumex
in cinerem putresque iacet dilapsus harenas.

cerne locis etiam: similes adsiste cavernas.
ilic materiae nascentis copia maior.
sed genus hoc lapidis (certissima signa coloris)
quod nullas adiunxit opes, elanguit ignis.
dicitur insidiis flagrasse Aenaria quondam
nunc exstincta super, testisque Neapolin inter
et Cumas locus ex multis iam frigidus annis,
quamvis aeternum pingui scatet ubere sulphur.
in mercem legitur, tanto est fecundius Aetna.
insula, cui nomen facies dedit ipsa rotunda,
sulphure non solum nec obesa bitumine terra est:
et lapis adiutat generandis ignibus aptis,
sed raro fumat qui vix si accenditur ardet,
in breve mortales flammas quod copia nutrit.
insula durat et a Vulcani nomine sacra,
pars tamen incendi maior refrixit et alto
iactatas recipit classes portuque tuetur.
quae restat minor et dives satis ubere terra est,
sed non Aetnaeo vires quae conferat illi.
atque haec ipsa tamen iam quondam exstincta fuisset,
ni furtim aggereret Siculi vicinia montis
materiam silvamque suam, pressove canali
huc illus ageret ventos et pasceret ignes.

sed melius res ipsa notis spectataque veris
occurrit signis nec temptat fallere testem.
nam circa latera atque imis radicibus Aetnae
candentes efflant lapides disiectaque saxa
intereunt venis, manifesto ut credere possis
pabula et ardendi causam lapidem esse molarem,
cuius defectus ieiunos colligit ignes.
ille ubi collegit flammas iacit et simul ictu
materiam accendit cogitque liquescere secum.
haud equidem mirum {in} facie quam cernimus extra;
si lenitur opus, res stat: magis uritur illic
sollicitatque magis vicina incendia saxum
certaque venturae praemittit pignora flammae.
nam simul atque movet vires turbamque minantur,
diffugit extemploque solum trahit: ictaque ramis . . . .
et grave sub terra murmur demonstrat et ignes.
tum pavidum fugere et sacris concedere rebus
par rere: e tuto speculaberis omnia collis.
nam subito effervent onerosa incendia raptis,
accensae subeunt moles truncaeque ruinae
provolvunt atque atra rotant examina harenae.
illinc incertae facies hominumque figurae:
pars lapidum domita, stanti pars robora pugnae
nec recipit flammas; hinc indefessus anhelat
atque aperit se hostis, decrescit spiritus illinc--
haud aliter quam cum laeto devicta tropaeo
prona iacet campis acies et castra sub ipsa.
tum si quis lapidum summo pertabuit igni,
asperior sopito et quaedam sordida faex est,
qualem purgato cernes desidere ferro:
verum ubi paulatim exsiluit sublata caducis
congeries saxis, angusto vertice surgunt;
sic veluti in fornace lapis torretur et omnis
exustus penitus venis subit altius umor:
amissis opibus levis et sine pondere pumex
excutitur: liquor ille magis fervere magisque
fluminis in speciem mitis procedere tandem
incipit et pronis demittit collibus undas.
illae paulatim bis sena in milia pergunt.
quippe nihil revocat, certis nihil ignibus obstat,
nulla tenet (frustra) moles, simul omnia pugnant.
nunc silvae rupesque natant, hic terra solumque,
ipse adiutat opes faciles sibi induit amnis.
quod si forte cavis cunctatus vallibus haesit,
utpote inaequales volvens perpascitur agros;
ingeminat fluctus et stantibus increpat undis,
sicut cum rapidum curvo mare cernulat aestu,
ac primum tenus undas agit, ulteriores . . .
progrediens late diffunditur et succernens . . .
flumina consistunt ripis ac frigore durant,
paulatimque ignes coeunt ac flammea messis
exuitur facies. tum prima ut quaeque rigescit
effumat moles atque ipso pondere tracta
volvitur ingenti strepitu; praecepsque sonanti cum solido inflixa est, pulsatos dissipat ignes,
et qua disclusa est candenti robore fulget.
emicat examen plagis, ardentia saxa
(scintillas procul ecce vides, procul ecce ruentes)
incolumni fervore cadunt: verum impetus ignes
Simaethi quondam ut ripas traiecerit amnis,
vix iunctas quisquam fixo dimoverit illas.
vicenos persaepe dies iacet obruta moles.
sed frustra certis disponere singula causis
temptamus, si firma manet tibi fabula mendax,
materiam ut credas aliam fluere igne, favillae
flumina propietate simul concrescere, sive
commixtum lento flagrare bitumine sulphur.
nam posse exusto cretam quoque robore fundi
et figulos huic esse fidem, dein frigoris usu
duritiem revocare suam et constringere venas.
sed signum commune leve est atque irrita causa
quae trepidat: certo verum tibi pignore constat.
nam velut arguti natura est aeris, et igni cum domitum est constans eademque et robore salvo,
utraque ut possis aeris cognoscere partem;
haud aliter lapis ille tenet seu forte madentes
effluit in flammas sive est securus ab illis
conservatque notas nec vultum perdidit ignis.
quin etiam externa immotus color ipse refellit,
non odor aut levitas: putris magis ille magisque,
una operis facies eadem perque omnia terra est.
nec tamen infitior lapides ardescere certos,
interius furere accensos: haec propria virtus.
quin ipsis quaedam Siculi cognomina saxis
imposuere rhytas et iam ipso nomine signant
fusilis esse notae: numquam tamen illa liquescunt,
quamvis materies foveat sucosior intus,
ni penitus venae fuerint commissa molari.
quod si quis lapidis miratur fusile robur,
cogitet obscuri verissima dicta libelli,
Heraclite, tui: nihil insuperabile ab igni,
omnia quo rerum natura semina iacta.
sed nimium hoc mirum? densissima corpora saepe
et solido vicina tamen compescimus igni.
non animos aeris flammis succumbere cernis?
lentitiem plumbi non exuit? ipsaque ferri
materies praedura tamen subvertitur igni.
spissaque suspensis fornacibus aurea saxa
exsudant pretium: et quaedam fortasse profundo
incomperta iacent similique obnoxia sorti.
nec locus ingenio est: oculi te iudice vincent.
nam lapis ille riget, praeclususque ignibus obstat,
si parvis torrere velis caeloque patenti.
candenti pressosque agedum fornace coerce;
nec sufferre potest nec saevum durat in hostem.
vincitur et solvit vires captusque liquescit.
quae maiora putas artem tormenta movere
posse manu? quae tanta putas incendia nostris
sustentare opibus quantis fornacibus Aetna
uritur, arcano numquam non fertilis igni?
sed non qui nostro fervet moderatior usu
sed caelo propior, vel quali Iuppiter ipse armatus flamma est. his viribus additur ingens
spiritus, adstrictis elisus faucibus: ut cum
fabriles operae rudibus contendere massis
festinant, ignes quatiunt follesque trementes
exanimant, pressoque instigant agmine ventum.
haec operis forma est, sic nobilis uritur Aetna:
terra foraminibus vires trahit, urget in artum
spiritus, incendi via fit per maxima saxa.

magnificas laudes operosaque visere templa
divitiis hominum aut arces memorare vetustas
traducti maria et taetris per proxima fatis
currimus, atque avidi veteris mendacia famae
eruimus cunctasque libet percurrere gentes.
nunc iuvat Ogygiis circumdata moenia Thebis
cernere: quae fratres, ille impiger, ille canorus . . . .
condere, felicesque alieno intersumus aevo.
invitata piis nunc carmine saxa lyraque,
nunc gemina ex uno fumantia sacra vapore
miramur septemque duces raptumque profundo.
detinet Eurotas illic et Sparta Lycurgi
et sacer in bellum numerus, sua turba, trecenti.
nunc hic Cecropiae variis spectantur Athenae
carminibus gaudentque soli victrice Minerva.
excidit hic reduci quondam tibi, perfide Theseu,
candida sollicito praemittere vela parenti;
tu quoque Athenarum carmen, iam nobile sidus,
Erigone; sedes vestra est: Philomela canoris
evocat in silvis et tu, soror, hospita tectis
acciperis, solis Tereus ferus exsulat agris.
miramur Troiae cineres et flebile victis
Pergamon exstinctosque suo Phrygas Hectore: parvum
conspicimus magni tumulum ducis: hic et Achilles
impiger et victus magni iacet Hectoris ultor.
quin etiam Graiae fixos tenuere tabellae
signave; nunc Paphiae rorantes arte capilli,
sub truce nunc parvi ludentes Colchide nati,
nunc tristes circa subiectae altaria cervae
velatusque pater, nunc gloria viva Myronis
et iam mille manus operum turbaeque morantur.

haec visenda putas terrae dubiusque marisque:
artificis naturae ingens opus aspice: nulla
tu tanta humanae plebis spectacula cernes,
praecipueque vigil fervens ubi Sirius ardet.
insequitur miranda tamen sua fabula montem nec minus ille pio quam sonti est nobilis igni.
nam quondam ruptis excanduit Aetna cavernis,
et velut eversis penitus fornacibus ingens
evecta in longum lapidis fervoribus unda,
haud aliter quam cum saevo Iove fulgurat aether
et nitidum obscura caelum caligine torquet.
ardebant agris segetes et mollia cultu
iugera cum dominis; silvae collesque rubebant.
vixdum castra putant hostem movisse, tremebant
et iam finitimae portas evaserat urbis.
tum vero, ut cuique est animus vires rapinae,
tutari conantur opes: gemit ille sub auro,
colligit ille arma et stulta cervice reponit,
defectum raptis illum sua carmina tardant,
hic velox minimo properant sub pondere pauper,
et quod cuique fuit cari fugit ipse sub illo.
sed non incolumis dominum sua praeda secuta est:
cunctantes vorat ignis et undique torret avaros,
consequitur fugisse ratos et praemia captis
concremat: ac nullis parsura incendia pascunt
vel solis parsura piis. namque optima proles
Amphinomus fraterque pari sub munere fortes
cum iam vicinis streperent incendia tectis,
adspiciunt pigrum patrem matremque senecta
eheu! defessos posuisse in limine membra.
parcite, avara manus, dulces attollere praedas:
illis divitiae solae materque paterque:
hanc rapient praedam. mediumque exire per ignem
ipso dante fidem properant. o maxima rerum
et merito pietas homini tutissima virtus!
erubuere pios iuvenes attingere flammae
et quacumque ferunt illi vestigia cedunt.
felix illa dies, illa est innoxia terra.
dextra saeva tenent laevaque incendia: fertur
ille per obliquos ignes fraterque triumphans,
tutus uterque pio sub pondere sufficit: illa
et circa geminos avidus sibi temperat ignis.
incolumnes abeunt tandem et sua numina secum
salva ferunt. illos mirantur carmina vatum,
illos seposuit claro sub nomine Ditis,
nec sanctos iuvenes attingunt sordida fata:
securae cessere domus et iura piorum.