Agape

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

«Pax, Phoebe mater, tibi». «Pax tibi, Iunia». «Non est
ut dicas cena me pervenisse comesa:
omnes praecessi». «Praecedis iure». «Benigne.
Ut iuvat urbs? ut te vicus turarius? an non
       5te desiderium Cenchraeae macerat orae?»
«Cur, soror? Interdum me demigrasse negarim,
vocibus ut notis circumsonor. Est, puto, portus
urbs...» «Orbis, Phoebe, terrarum portus. Ut autem
rem geris? ecquidnam facis hoc ex ture lucelli?»
       10«Sic satis. At nimium quam vos assistitis, ex quo
adveni». «Merito: cum multis adstiteris tu».

Haec sub dicta, fores patefiunt. «Pax tibi, Phoebe».
«Pax tibi, Prisca». «Tibi, pax, mater». «Pax tibi, virgo».
«Plantam respicias in primo flore novellam,»
       15Prisca ait «Anthusan». »Sic ros, Anthusa, riget te,
et tener insertam distas oleaster olivam!
respondet Phoebe, dulcem complexa puellam.
Vesper erat primasque faces accendere tempus
tandem, namque aestiva diu subluxerat umbra:
       20emicuit tandem patulis candela fenestris
et tremuit veluti multa lampyride vicus.
Nox subiit dubiis surgentis flatibus Euri
turbida: praetereunt ingentia nubila Romam.
Crevit at in triviis clamorque et turba popelli
       25lucifugi, surdo flexus atque arcta viarum
murmure fervebant. Resonant, temulenta popinae
cantica, mox raucae subito convicia rixae:
hic et sistra manu quatiunt et cymbala pulsant,
illic audiri frustra lyra trita laborat.
       30Augur Phryx alibi vocat ad cantamina plebem
vocibus et plausu: pergit Iudaeus ubique
circitor in cophino mercem laudare latentem.
Hunc inter strepitum turaria saepius hiscit
et versae leviter strident in cardine valvae.
       35Introeunt viduae demissoque ore puellae,
et iuvenes vetulique senes vernaeque loquaces
et servus limis oculis circumspiciens et
diducta tunica faber: hic Syrus, huic caput albae
ora togae texit, valvas cum scalperet ungui:
       40externi plerique viri, pressisque canentes
per Tuscum vicum Solymorum cantica labris.
Ingressi pacemque ferunt et pace fruuntur.
Oscula dant tacitique sedent. Obmurmurat Eurus
et fremitum Romae fert circumstantis ad aures.

       45Apponebatur iam Phoebe cena ministra
et varius mensam iam cinxerat ordine coetus:
accedit cunctanter anus. Consurgitur. Adstat
immemor, ut si oculis nihil unum cernat apertis,
et canum caput assidue tremit. «Εἰρήνη σοι,
       50ὦ Μαριάμ» Phoebe submisse dicit anumque
collocat in medio. Cuncti spectare sedentem.
Illa superciliis et crinibus annuit albis.
Sic nive subtiles arbos circumlita ramos
alto in monte diu micat et concussa tremit vi
       55iam procul elapsi cum magno murmure venti,
«Illa Deum vivum» cum virgine Prisca susurrat
«vidit, quem tacito cum quaereret inde sepulcro,
audit, NON EST HIC. Ex illo muta nec audit
nec videt: exspectat: nutu vidisse fatetur».

       60Atque iterum ad mensam sedere modestius, et cum
pauper inops lauto cuidam decederet, iste
«Servus es in Domino, Domini libertus es» inquit:
dixitque Urbanus «Bene mane unde unde profecti
ecce in quadrivio noctu consistimus. Et nox
       65excipit adversos, dimittit postera fratres
lux». «Atque ipsa quidem» respondet Epaenetus «est nox
insuavis: nubesque volant ventique recursant
et prope nimbus adest...» (Tum vero flamine rauco
pulsa vacillabat longum domus) «Est ita tectum
       70dulcius, et simul esse iuvat magis, et satis una
tam multos delectat olus cenare patella».
Hic Urbanus: «Olus sed enim contemnis, Apella.
Num male olet?» «Vetitum nobis olet» inquit.
«An ergo esca Dei regnum est?» »Hac vesci carne vetat lex».
       75«Lege fides Christi potior». «Quin Christus adimplet,
non delet legem». «Comitem, morose, moraris,
atque offendiculum petis ipso ex aggere: quare?»
Ecce viatores communis poenitet escae
et tectum subiisse piget commune. Siletur.
       80Paulatim nec edunt obtutumque in dape figunt,
ventosque et nimbum quam torva silentia malunt.
«An Iudaeorum Deus est tantummodo? Nonne
et nostri?» Sic alterius serit alter in aure:
«Est, quicumque sibi est bene conscius, ipse sibi lex».
       85Vox Aquilae tandem compressit clara susurrum:
«Quisquis es, Hebraei seu sanguine, sive Quirites,
dives, inops, liber, posita sive emptus ab hasta,
inter vos, fratres, haec summa est legis, amate!»

Servi consurgunt, hic nudos illitus alba
       90calce pedes, punctamque gerens hic stigmate frontem,
hic fractus clavis, hic ustus membra flagellis,
attritique manus manicis et compede crura.
Hi mussant queruli, dein vociferantur: «Eundum est.
Exspectat mola: quippe asini vice fungor». «At ipse
       95sum canis, et servanda mala mihi ianua nocte est:
me religant, ne abeam venari, scilicet, ossa in triviis».
«Fratres, iam vivite. Forsitan altus
a corvis cras frustatim circumferar urbem».
«Forsitan hoc hodie muraenas corpore pascam».
       100«Quando dies Domini veniet? Mora longa necat nos.
Quando salus? Numquamne Deus pede conteret hostem?
Nondum signa vident homines. Ubi sanguis et ignis
et fumi vapor?» Hanc servi gemuere querelam.

«Nox, fratres, praecessit: adest iam mane diei.
       105Diffugiunt tenebrae: de somno surgere tempus
exsolvique umbris lucisque accingier armis.
Qui gaudet, qui flet, cur gaudeat et fleat, est vix.
Praeterit hic mundus iamque hoc evanuit aevum».
Haec Aquila, adsensuque anus excipit omnia nutuque
       110assiduo, visura Deum, quem vidit, et ignem.
Iamque videbatur caelum suffire vapore
ventus ab aurorae crebrescens partibus. Illi
tunc memorant Domini mortem redeuntis, et «O, qui
detrudis reges abiectosque erigis, audi!
       115da nobis pacem, da te concorditer uti:
appare tandem» convivae voce precantur.
Dein panem Stachys accepitque et fregit adorans:
«Ut grano ex uno succrevit spica sepulto,
haec genuit spicas, spicae fecere maniplum,
       120hi segetem, convecta autem seges undique panem:
sic de cardinibus terrarum quattuor unum
in regnum populi coeant agapeque fruantur,
Christe, tua». Fracto vescuntur pane, venitque
in mentem panemque Deus vinumque ministrans,
       125ut natis genitori cum iam discederet, et crux
quadrivio signans ingenti nubila caeli.
Dein Stachys: «Hinc» inquit «Mors immortalia discat.
Adsit, qui sanctus: qui nondum, fiat et adsit.
Gratia descendat, mundusque recedat in auras,
       130ex tuguri tecto tenuis sub vespere fumus...»
At surrexit anus vocemque erupit anhelam:
«ΜΑΡΑΝ ΑΘΑ». Crepitant flammae, micat ignis, et igni
ignem adflat flammasque furens diverberat Eurus.
«ΜΑΡΑΝ ΑΘΑ» geminat flammis cingentibus amens
       135et pronis genubus procumbit. Clamor ubique
et fuga. Ventus obit longis ululatibus urbem,
scintillas fumumque ferens, pinguesque tabernas
de taedis pergit deinceps accendere taedas.
Convivaeque ruunt complentque angusta viarum,
       140et DOMINUS clamant VENIT, et sonat ignis et aestus.

Ac dum praetereunt, meretrices fornice nudae
erumpunt, mixtaeque lupae cum virgine currunt,
clamantesque senex sequitur Iudaeus et urget:
«O desertores corruptoresque, quid ignis
       145ille sibi, quid regna velint, nunc scimus. Id iste
rex erat adveniens orbi laturus et urbi!
O templi populique faces, non impediet crux
quominus ignem igni... facis est ardere... luatis».

Nil respondebant miseri clivumque petebant
       150certatim. Clivo iam femina virque potiti
ducebant animam. «Te iam vidisse» vir inquit
«mi videor». «Bene te» respondet femina «novi
et memini. Valuitne Nero compellere tandem
ut vivos ederes homines?» «Locusta! Probe nunc
       155commemini, crudumque voro, Locusta, ego, rodis
tu». «Nunc ille, puto, felix invenit cum qui
commodius quam nos homines absumeret: ignem».
Namque illinc flammis caelum terramque videbant
misceri mersamque atra caligine Romam.
       160Interdum vero ruber exardescere fumus
undique scintillans, et acutum stridere ventus.
«Audisne? Haec cithara est» inquit Locusta «Neronis».

Iamque etiam clivum summum confusa tenebat
e latebris agapes patuloque e fornice turba.
       165Respiciunt rutilam flammis superantibus urbem.
Incensus late vicus spargebat odorem
turis, ut immensam si mactaretur ad aram:
lucebatque focus: propiorque Anthusa Lyciscae
virginea nudam velabat veste sororem.