Jump to content

Alcoran/106

Unchecked
E Wikisource
Azoara CVI

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara CV Azoara CVII 

In n. etc. Lectioni vaca, exordium gerendo Dei nomine. Quoniam ipse maximus omnium, hominem a se creatum ex coagulo sanguineo, nescita prius, officiumque pennae docuit. Ipse vero dives effectus, praesumptuosus atque superbus effectus est, ad Deum tamen rediturus.

¶ Si recta via proficiscens, Deumque timens consentiendo prohibenti se beneficium orationesque facere nostris praeceptis contradiceret, nunquid Deum hoc agniturum non perpenderet? Ipsum quidem si se diverteret, collo capillisque verticalibus ob suum peccatum atque mendacium retrahi iuberemus ab advocatis, ipsum ad ignem ducturis. Illum igitur non exaudiat, sed Deum adoret, et ad ipsum pro posse suo semper accedet.