Azoara CVII | Azoara CIX |
In n. etc. Inter librorum homines, statuentesque Deo participes, ante Dei nuncium advenientem, legentemque illis libros benedictos, quibus divina praecepta sunt inscripta, et praedicantem illis, ut unum Deum adorarent, et orando corde puro iugiter invocarent, et necessaria petentibus impertirent, quae scilicet lex recta admonet, dissensio, cum prius nihil scissent, atque contrarietas incidit. Omnibus autem deteriores sunt homines legibus subditi, cum increduli maneant Deoque participes adiungant. Unde perpetuum ignem gehennae perenniter patientur. Velut credentes, et timentes, atque benefici omnium optimi mercedem maximam, videlicet paradisum fontibus irriguam, apud Deum sortientur.