Azoara XXXVI | Azoara XXXVIII |
In n. etc. Haec sunt secreta Alchorani huius, libri clari, viam rectam docentis, et spem bonam pollicentis orantibus, et decimantibus recte dieique futurae credentibus. Incredulis autem, alio saeculo perdendis, malumque gravissimum passuris, suos actus pulchros apparere fecimus. Ipsi quidem caeci sunt. Tibi quidem hunc Alchoran ego Deus sapiens, et optime cuncta disponens, tradidi. Moyses allocutus suam mulierem de foco viso, unde pollicitus est se laturum illi partem ad calefaciendum se, seu quem rumorem commodum adveniens illuc hoc a me verbum audivit: Ego Deus mitis, mundi dominus, in nullis sollicitus, in ignem tibi proficuum, et etiam [1]cuicunque poscenti statuo, qui sum incompraehensibilis et sapientissimus, teque tuum proiicere baculum praecipio. Illum itaque proiectum Moyses videns, et quasi quid erroneum vel daemoniacum moveri, statione relicta timens retrocessit. Quem Deus consolans inquit: O Moyses, nullus apud me quisquam expavescat legatus, nisi tantum malefactor. Gerentem vice mali bonum, ego veniam faciens pie suscipio. Tua manus in sinu tuo posita, candidissima redibit. Illo deinceps ad Pharaonem gentemque suam malam profecto, novem cum virtutibus, illi praesumptuosi negabant eas, licet veras agnitas, incantationibus annumerando. Quis eorum malorum finis erat, percipito. David item et Salomoni sapientiam simul et abundantiam, unde nobis grates solverunt, prae caeteris bonis dedimus. Salomon quidem David sui patris haeres constitutus, inquit: Ego quidem garritus avium noticiam didici, et prae caeteris Deo dante pluribus bonis abundo. Deinceps ille suis cum exercitibus tum daemonum tum hominum, tum avium ipsum glorificantium, ad locum formicarum usque perventi. Quarum una persuadente caeteris suarum cavearum ingressum, ne a Salomone suisque nesciis conculcarentur, Salomon subrisit dicens: Tu Deus immensa tua pietate mihi vim et effectum tribue, ut de hoc commodo caeterisque bonis mihi patrique meo collatis, te digne glorificem, opusque gratum peragam, virisque bonis aequalis existam. Avibus deinceps aspectis, uppupaque non reperta, qua lateret, quaesivit.
¶ Ipsi quidem malum vel mortem immittam, nisi mihi aliquos rumores retulerit. Eo itaque paulisper immorato, illa veniens inquit: Ego de Saba quidem tibi rumorem veracem afferens, rem amplector tibi minime cognitam. Est ibi namque mulier omnibus imperans, omnibus abundans, alta maiestatis sede quiescens, cui gentique suae solem adorantibus Dei loco, diabolus cultum suum pulchrum † reputans, eos aberrare coegit. Non adorabant enim Deum cognitorem omnium occultorum, coelestium atque terrestrium, et vocum ac cogitationum, throni dominum, praeter quem non est alius deus. Respondit Salomon: Ad tui dicti probationem, hanc meam chartam illis affer, et revertere, ut quid acturi sint, nobis innotescat. Illam itaque visam magnatibus advocatis regina perlegit, in ea videns nomen Salomonis.
¶ Illi igitur magnates consulenti, quid sibi videretur inde gerendum esse, cum nil nisi consilio suo faceret, responderunt illi: Nos quidem fortes et audaces atque potentes, tuo semper praecepto parebimus. Tuum itaque velle compleatur. Quibus illa respondit: Cum illi quidem potentissimi villam quamlibet ingressi funditus eam proruant, suosque potentes deprimant, illis tributum mittam per nuncios aliqnos, ut per eos ipsorum velle percipiam. Eos deinde profectos Salomon videns, quaesivit: An mihi pecunia vestra, unde plurimum gaudetis, proficere studetis? Nonne mihi Deus maiorem et meliorem commisit? Eam potius referte. Ego quidem cum exercitibus intolerabilibus vobis superveniam, vosque dedecoratos eiiciam. Illis itaque discedentibus, Salomoneque suum populum sciscitante, an eorum quis reginam in sede suae maiestatis prius adduceret, quam ipsa cum suis credens accederet? pollicitus est, diabolorum quidem arte magica praecellens et efficax, se ducturum eam sic coram absque laesione, priusquam a loco suo discederet. Huius namque rei potens extitit.
¶ Vir autem quidam librorum peritia perfectus, pollicitus est se facturum illud prius etiam, quam ad se suos oculos divergeret. His perceptis Salomon inquit, His suis muneribus mihi collatis Deus me pertemptat, an illi digne gratias et gloriam inde referam. Omnibus autem hoc facientibus, suae prodest animae: non agentem, Deus omnium dator parum curat. Sede quidem sua iussu Salomonis in aliam redacta formam, ut sic perciperetur, an sui memor, an immemor esset illa, advectam quaerebant, an sua sedes talis esset? Quam talem ex opinione sua perhibebat illa, et ab eius cultu quem adorabat Dei loco discessit. Fuit enim incredula. Quae pavimentum ingredi iussa, putans hoc esse aquam, pannis erectis crura detexit, ut transvadaret. Salomoni vero innuenti, hoc vitreum esse, illa respondit: Quis mihi nocumentum vel impedimentum intulit, iam credenti cum Salomone in Deum totius mundi regem?
¶ Schale missus genti Themut, ut ei Deum adorare persuaderet, cum illius disgregate altera pars alteri controversaretur, quaesivit, cur potius ad bonum quam malum illa mala properaret? Si veniam a Deo postularet, adipisceretur. Responderunt: Tune tuique fautores estis nobis augurium? Quibus ille: Apud Deum tantum est auguriorum effectus atque peritia: quod vos nescitis. In Medina manebant novem cohortes terrarum vastatores, boni vero nullius authores.
¶ Illi quidem per Deum asserebant, se peremturos eum mulieremque suam noctu, dicturosque petentibus, se nullatetenus eorum interfectores novisse, hocque probaturos. Illis autem dolosis et proditoribus nos callidiores, ingenium ab illis improvisum obiecimus. Ob suas namque malicias eos destruximus, suasque domos evacuavimus: credentes autem atque timentes salvavimus. Ex hoc autem sapientes mirari queunt. Loth autem suam gentem increpanti, quoniam viris abutentes, suis neglectis foeminis, insaniebant, respondebat: Ille, gensque sua tota balneis utentes eiiciantur. Nos autem eum, omnesque suos fautores, praeter foeminam suam annosam atque decrepitam, liberantes, residuos per pluviam castigatis incredulis pessimam secuimus.
¶ Gratia divina salusque super Dei gentem electam, incredulae praecellentem. Quis aquas ad speciosarum arborum ortum e coelis demisit, omniaque creavit, nisi Deus? Hi vero nil creare potentes, a recto digrediuntur. Quis item terram stabilitate fundavit, et in ea montes et aquas ac maria distinxit? ventis obedientibus imperat? indigentibus invocando respondet, et malum aufert? caeterosque caeterorum vicarios efficit? in umbra noctis terra marique ducatum praebet, praeter Deum? Item ipse quidem primus creator omnium, omnia secundo vivificabit: victum e coelo terraque tribuit. Vestri tamen plures immemores et negligentes sunt omnium harum Dei virtutum, collatorumque beneficiorum. Ipsi quidem omnium altis simo molestum est, quod illi participem ponunt, praeter quem non est alius Deus: nec ipsi suum dictum demonstrare queunt. Praeter ipsum autem nemo scit coeli terraeque secreta, nec horae publicae resurrectionis: Unde plures [2]ambiguiter ratiocinantur ut caeci. Dicunt enim: Nos patresque nostri in terram et ossa redacti, quomodo resuscitabimur? Hoc tamen antiquorum dictum mirabile, nobis nostrisque patribus saepius est relatum.
¶ Tu vero caeteris persuade, ut per terras eant fines malorum perscrutatum, nil curans de illis, nec inde sollicitus, quod quaerunt: Quando continget hora illa, si veritatis es conscius? Quibus tu respondeas: Forsan cito. Deus est autem in suam gentem beneficus, licet pluribus ingratis, qui suorum secreta cordium dinoscit. Liber enim evidens et clarus, nullum occultum praetermittit. Hic Alchoran filiis Israel maximam partem eorum, in quibus dissident, patefacit, viam rectam et veniam bene credentibus ostendens. Deus autem omnia noscens, suo iudicio cunctorum controversias discutiet.
¶ Tu super verum evidens confirmatus, Deique tutelae subiectus, nec mortuos seu surdos, quoniam in errorem divertunt Dei praeceptum audite, nec caecis viam rectam ad erroris sui repulsam aperire, nullos tandem nisi bonos, praeceptisque nostris parentes corrigere perfecte poteris. Quando nostrum mandatum illis accidet, et incumbet illis, quoniam infirmi sunt, bestiam e terra colloquentem producemus die, qua partes quarumque gentium nobis contradicentes coadunabimus, dimoventes eas incarcerabimus. Quibus advenientibus dicemus: Vos nescientes et obdurati nostris praeceptis contradixistis: vos quid scivistis? Ob suum malefactum elingues, mutique fient. Nonne vident, nos noctem quieti somnoque, diemque luci deputasse? Hoc quidem sapientibus est mirandum. Die sonitus buccinae universa coeli terraeque turbata, nisi quem Deus voluerit, cito venient, montes visu congelati, sicut nubes promo vebuntur, Deo hoc faciente: qui cunctorum actus dinoscens, omnia sapienter et optime fecit.
¶ Cum beneficio veniens, optimum munus inveniet, turbationis illius diei securus, et intimidus mansurus. Afferens autem peccata, faciem suam in ignem subvertet. Unicuique merces pro suorum operum modo rependetur. Mihi quidem non est iniunctum, nisi dominum civitatis Haram adorare, et in eum credere cuius sunt universa, et Alchoran hominibus evidenter legere, et per ipsum castigare. Opus autem cuiusque sibi respondebit. Deum glorifica, et suppliciter adora, qui te suas virtutes edocens, tuorum operum nullatenus erit negligens.