Jump to content

Alcoran/42

Unchecked
E Wikisource
Azoara XLII

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara XLI Azoara XLIII 

In n. etc. Hunc librum ambiguitatis expertem, a Deo totius mundi compositum, tuum opus esse dicent increduli. Tu vero dic, solum Deum hunc fecisse, per quem castiges gentem prius doctore carentem, ut in viam rectam se vertat. Nec tutorem nec vindicem habet quisquam praeter Deum, qui cuncta sex diebus creans, et deinde thronum ascendens, omniaque ab ipso creata bona bene disponens, hominem de luto plasmavit, posterosque suos ex humore fragili, eidemque de suo spiritu insufflans, aures, et oculos, ac corda praebuit: Ad quem scientem omnia desuper missa, redibunt singula die spaciosa, quasi mille nostri anni. Pauci tamen grates persolvunt. Dicentes enim, nos mortuos quomodo resuscitabit? non credunt congregationem futuram coram Deo.

¶ Omnes ab angelo mortis sibi a Deo tradito terminati, ad Deum redibunt. Increduli coram Deo capita sua declinaturi, se vidisse simul et audisse dicent, Deumque postulabunt, ut eos remittat, pollicentes se credituros et benefacturos. Si vellemus, cuique gentium bonam viam et rectam daremus. Sed iam verbum nostrum firmatum est, ut infernus de daemonum et hominum consortio penitus impleatur. Vos itaque resurrectionis et reditus ad nos obliti, unde vestri minime recordamur, malum perpetuum ob opera vestra gustate. Soli nostri memores nostris verbis obediunt, Deum adorantes, digneque Deo gratias reddentes: cuius timore, speque bona substantiam sibi datam distribuentes, somnum et lectum linquunt, ut Deum invocent. * Nemo mercedem sibi pro suis operibus dandam praenoscit. Credentis autem et increduli magna est distantia. Credens enim et benefaciens, paradiso: incredulus autem, in igne, cum non credidit, perseverabit, nunquam discessurus.

¶ Faciemus eum etiam gustare malum minus, quam illud maximum, ut sic saltim sua fiat conversio. Quis est autem deterior, quam derelinquens atque discendens post nostrorum praeceptorum perceptionem? Nos quidem indubitanter ex eo sumemus iam vindictam. Per Moysen librum, quem sequendo penitus Deo coniungerentur, indubitanter misimus filiis Israel. Quorum quidam indurantes, verbisque nostris credentes, vias rectas docuerunt: quidam autem dissenserunt. Deus autem die futura suas discutiet contrarietates. Nonne vident, quot praecedentes, quorum obtinent loca, nos confudimus, qualiterque per aquas coelitus ad terram missas, messes et herbas eorum, bestiarumque victui produximus? Quae cuncta sapientibus admiranda sunt. Nonne videre queunt? Si quaerant rerum eventus, et finis noticiam, illa die scient, qua fides tunc sumpta nil proficiet, nec castigabuntur. Illos derelinquens expecta, quoniam illi similiter expectant.