Azoara XLIII | Azoara XLV |
In n. etc. Incompraehensibili sapientique Deo, veniae datori, perfecteque dinoscenti omnem terram ingrediens, vel exiens, et de coelo descendens vel ascendens, cuius sunt universa coeli terraeque, omnisque gratia saeculi futuri, gratias digne reddamus. Incredulis sciscitantibus, An hora illa continget? dic, Ita: veniet per Deum, secretorum cognitorem: cuius sapientia nil coeleste, seu terrestre, nec formicam etiam, illave minorem seu maiorem, cum in libro manifesto sint omnia, praetermittit. Omnibus enim credentibus, et benegerentibus, veniam et gaudium promerentibus, omnia sua beneficia reddet, praeceptis divinis adversando resistentibus, omne suum maleficium annumerabitur. Nostri quidem sapientes percipiunt, hoc coelitus missum esse verum, et a Deo pio glorificandoque compositum. Dicunt autem increduli: Hoc fictitium et novum linquite, nosque docebimus hominem dicturum, quando vel quid mali patiemini. Isti quidem coram Deo mentientes, ad diabolum tendunt: qui saeculo futuro non credentes, prolixum errorem ingressi sunt. Nonne vident suis inhaerens manibus, et posterius? De coelo terraque nostra quidem voluntate potente, vel eos in terra obrueremus, vel per coeleste superneve quid accidens premeremus, quod in vestris conversis est admirandum. Davidi divitias abundanter contulimus, et montes, ac aves illi parere fecimus, ferrumque molliri iussimus.
¶ Ipsum itaque loricas inde bonas texere praecepimus: Quoniam ego Deus omnia sua facta video, et audio. Salomoni quoque ventos et pluvias vespere maneque parere fecimus, suaeque manui mineras aurichalci, et diabolos opifices, ut illinc pro velle suo aras, et imagines, et paropsides, et amphoras fabricarent, subiunximus. Unde mihi gentique David grates persolvere debetis, quod rarissime faciunt. Ipsius autem, ad mortem per nos redacti, mortem penitus ignorabant, usquequo cecidit infima parte sui baculi a vermibus corrosa. Mortis itaque suae secreto taliter revelato, confirmabant, se nequaquam tantum malum et dedecus esse passos, si scissent. Mortis deinceps illius rumorem gens Cheib admirata, dixit, Velut hortos a dextra sinistraque possidentes, bonorum ciborum esui studeamus: cum terra nostra sit foecunda, Deusque veniam donet.
¶ Illis digressis, per torrentem malum et magnum immissum coelitus, hortos fertiles in sterilis et inutiles redegimus. Quippe tamarintas et ficulnos, steriles et spinosos fructus ferentes arbores induximus illis, et utilibus villis caeteras villas elatas, quibus inerat iter pervium atque securum, die noctuque, nos interposuimus. Illi vero sibi nocentes, earum longinquitatem et remotionem optabant. Unde nos illos diaboli verbis credentes, praeter paucos, fecimus mirandos indurantibus, Deoque gratias dicentibus.
¶ Non est illis quicquam gerendum, nisi tantum ut sciatur, qui credant, et qui non. Deus tamen omnia videt. Videte firmiter, an a vobis adorati loco Dei, quantum est formica, in coelis seu terra mandent, vel aliquam apparitionem secundum dicta vestra sortiantur. Coram Deo nisi secundum velle suum nemini prodest alius oratio. Illi quaesiti, Quid mandat Deus? Inquient, Verum. [H. 44] Quaesiti quoque, Quis divitias omnes et victum coelorum atque terrae praebet? Respondent, Deus: nec tamen caeci esse desistunt. Deus autem nos omnes congregaturus, omnium iudex et sapientissimus, qui viam rectam, quique pravam fuerint secuti, diiudicabit, nec a me sua, nec ab illis mea perscrutaturus opera: Qui tunc etiam praecipiens, ut increduli suos participes advocent, se solum et unum Deum existere patefaciet. Tu vero tantum missus cunctis gentibus boni nuncius, et castigator, quaerentibus huius adventus terminum, dic, illos habere terminum, quem nec etiam per horae spacium vel praecedere vel sequi queunt.
¶ Increduli nunc dicentes, se nec huic Alchoran nec tuis verbis praesentibus fidem adhibere velle, resuscitati coram Deo litigium committent mutuum. Debiles enim et pauperes magnatibus atque potentibus inquient: Vos quidem nostrae damnationis et incredulitatis occasio fuistis. Vos enim die noctuque praecepistis, nos nullatenus in Deum credere, sed illi participes ponere. Unde nunc malo viso, se nostra corda remordent. Respondebunt illi: Nos quidem nequaquam vos seduximus, nec aberrare fecimus: sed vos ipsi potius nocentes et increduli permansistis. Nos autem horum et illorum colla, sui meriti remuneratores, cathenis onerabimus. Nunquam nuncium aliquem cuiquam gentium misimus, quem non increpassent sui principes atque magnates, dicendo: Tu tua praecepta perfice: Nos autem maiori potentia proleque pollentes, nec illis credemus, nec secundum dictum vestrum confundemur. Heu heu: Nonne sciunt, Deum pro velle suo huic multam, illi parvam, alii nullam potentiam tribuisse? Coram quo nil nisi fides et beneficium proficiet, nisi tantum credenti, et bene gerenti, qui duplex meritum et paradisum indubitanter possidebit. Omnis autem nostris mandatis resistens, malum evidens et maximum incurret. Deus enim largitor optimus, pro velle suo munera facit, et consumpta restaurat. Coram quo nos congregaturo cum dicemus angelis, illos vocasse nos omnes, respondebunt: Nolit Deus conditor noster, et dominus. Sed eorum plurima pars incredula diabolos adorabat, quorum hodie nullus cuiquam bonum seu malum facere potens existit. Gustet itaque fervorum ignis, cui credere noluit. Increduli namque nostrorum praeceptorum atque virtutum lectionem audientes, inquiunt: Hic homo non est nisi magus et mendax, totum fictitium ab ipso compositum afferens, et nos sic a patrum nostrorum secta divertere proponens. Quippe sui quoque praedecessores nostris prophetis, sicque mihi contradicere soliti sunt. Sed haec gens, cui nec librum legendum, nec prophetam ante te misimus, sibi consulat, et deliberet: vel simul, vel separatim singuli, seu quodlibet quid agere disponat, quidque sibi commodum sit. Omnes autem non obedientes huic tanto castigatori misso, quem daemoniacum et magum appellant, grave malum patientur: Ipse vero nil a vobis, sed a solo Deo cognitore omnium secretorum et teste, qui eum veritatis nuncium misit, expectat. Inde cum quo veritas accessit, unde nec apparet, nec revertitur falsitas, sive viam rectam nunc a Deo mihi patefactam, seu pravum errorem sequor, mihimet tantum operabor.
¶ Illis quidem turbationem immittens, quam nullatenus evadere poterunt, loco sumam eos angusto, et breviter. Mihi namque prius ignorata dicendo, suasque voluptates sequendo contradixerunt: Sicut et prius praedecessores sui, prius ambigentes, et illicita perpetrantes.