Jump to content

Alcoran/51

Unchecked
E Wikisource
Azoara LI

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara L Azoara LII 

In n. etc. Alchoran Arabicus a Deo pio misericordeque positus, res enodans, atque discutiens, scientibus his bonum, illis malum nunciat. Sed plures ab auditu illius discedunt, dicentes: Corda quidem nostra contra id quod tu praedicas, clauduntur, auresque nostrae plumbo sigillantur. Sit igitur inter nos divisio, vosque pro modo vestro, sicut ego pro meo, qui sicut vos homo sum, facite. Mihi quidem nunciatum est, quod Deus vester non est nisi Deus unus. Ad illum igitur recto tramite procedite, et precando suppliciter veniam acquirite. Incredulis autem, qui scilicet nec decimas solvunt, nec alius adventum diei credunt, malum perpetuum incumbet: Velut credentibus et benefacientibus, bonum indeficiens tribuetur. Sed vos quare ponitis pares Deo domino mundi, qui terram in biduo creavit, et in ea montibus firmata, cuncta comestibilia duorum aequalium exquisite dierum spacio creans, ex illa semen omne multiplicatum edidit, posteaque fumo coelos ascendente, illi terraeque dixit: Utrum sponte vestra, an vi vaditis atque reditis? Illi vero responderunt, sponte.

¶ Coelos deinde septem biduo distinguens, in singulis eorum res pro velle suo posuit. Unde mundum fulgoribus et custodibus decoravit. Non credentibus autem in ipsum Deum, talium operum factorem, dic: Quoniam ipsi patientur sicut Hat et Themuth, qui nostris nunciis clam atque palam persuadentibus, ut in Deum unum crederent, responderunt: Si vellet Deus nos in eum credere, angelos nobis mitteret: Vobis autem nequaquam fidem adhibemus. Hath se cum gente sua fallaciter sublimans, inquit: Quis nostri potentior viribus existit? Nonne videre poterant Deum esse potentiorem, cuius virtutes etiam visas ipsi negabant? Illis igitur ventos frigidos in diebus malis immisimus, illos confundentes, et eosdem tutore vindiceque carentes alius vitae dolore gravissimo punivimus. Themuth quoque viam rectam docuimus: sed ipse caecus esse maluit. Unde illi supplicium et dedecus intulimus: credentes atque timentes salvavimus, hostesque nostros hora scita coadunandos, in igne perpetuo damnabimus. Opera quorum oculi sui simul et aures ac cutes Deo faciente loquentes testificabuntur, putatisne testibus in operibus vestris carere, et Deum opera vestra nescire? Oculi vestri quidem et aures testimonium ferent. Unde coram Deo nil prodest excusatio, sed obest: Cum suorum praedecessorum, hominum scilicet et diabolorum, verbum perditionis super eos sit firmatum, eisque pares constituimus, qui suis inhaerens manibus asque posterius sibi placere fecerant. Dicent tamen semper increduli: Huic Alchoran nullatenus credatis, sed reiicite, sicque superabitis. Illos quidem sic nostris resistentes praeceptis, ob huiusmodi verbum graviter affligemus, illaturi sibi peius operi suo damnationem perpetuam. Sed ipsi die iudicii Deum postulabunt, ut suos deviatores sibi monstret, et eos sub plantis pedum suorum ponat. Confessis autem Deum suum esse dominum, sicque rectis, angeli sui custodes nunciantes sibi gaudium promissum et paradisum, dicent: Nos in alius saeculi vita nostri fuimus, et hoc nunciamus vobis, quoniam omne votum vestrum et velle perficietis.

¶ Vos boni, mansionem veniae, divinaeque pietatis habituri, ubi non est nisi sermo salubris et optimus, benefacite, semper invocando Deum, et confitendo vos in eum credere, peccataque cum beneficiis cum sint disparia removete. Die quidem iudicii omnis adversarius vester amicus esse desiderabit. Nemo vero gaudium possidebit, nisi benefactor et indurator. Cuicunque contigit impedimentum aliquod a diabolo, Dei cuncta videntis et audientis tutelae protectionique se commendet, cuius sunt miracula dies et nox, ac sol et luna. Nemo vestri solem seu lunam, sed suum conditorem adoret, et invocet.

¶ Multi tamen dedignantur, cum Deo vero manentes, ipsum indeficienter adorant die noctuque, qui per aquae missionem, terram mortuam aperit, et foetum efficit, qui mortuos similiter revivificabit, cum sit omnipotens. Tui repraehensores me nequaquam latebunt. Estne melior, in ignem eiiciendus, an timoris expers, abscessurus? Vestrum placere facite: Me quidem actus vestri non latebunt. Omnes enim contradicentes nostris nunciis, et libro, iam in libro clarissimo sunt praenotati. Hic liber a Deo pio sapienteque compositus, nec mendacium aliquod praesens seu futurum indicat, nec a prophetis praeteritis contrarium nunciat. Qui si Latine notaretur, fieret quaestio, cur Latinis et Arabicis literis non distingueretur: dic: Imo credentibus viam rectam et salutem praedicat. Incredulorum autem auribus plumbum, oculisque caecitas inhaeret. Unde illos a loco longinquo vocabimus: libro Moysi tradito plures contradicebant, unde inter illos velox fieret iudicium, nisi propter verbum divinitus firmatum. Sed illi licet dubitent, omnis benefaciens sibi prodest, omnis quoque maleficus sibi nocet, Deo nocente nemini.

¶ Apud Deum solum est horae noticia, qui modum et quantitatem foetus, et partus arboris et foeminae perfectissime dinoscit. Cui interrogandi demum incredulos, ubi sui sint participes? inquient, Nos nescimus. Eorum enim nullus nobiscum est. Ab illis enim prius adorati, non opinati se talem causam habituros, discedunt. Nullus desperet orare propter bonum. Cum cuiquam malum accidit, desperat: cum bonum ei tribuitur, ait hoc esse suum, negatque resurrectionem illa hora futuram. Ad Deum tamen se convertens, bonum apud illum inveniet. Nos quidem singulis opera sua monstraturi, gravissimum malum incredulis inferemus, qui prosperitate contingente operari bonum cessant: malo quidem accidente, multum orant.

¶ Nonne videre queunt, hoc a solo Deo compositum esse? Nec tamen illi credunt. Quis est peior illo, qui tam longum errorem incurrit? Ego tamen illis divina miracula, praeceptaque coelique virtutes, ut verum percipiant, patefaciam. Nonne sciunt Deum esse testem omnium? Illi vero non credunt se redituros ad Deum, omnia scientem et continentem.