Azoara LIII | Azoara LV |
In n. etc. Hunc librum evidentem, cuncta bona discernentem, et a Deo cuncta vidente, et audiente, scienteque compositum, bonos docentem, malos castigantem, in nocte fructifera posuimus: qui sumus coelorum et terrae et totius intercapedinis creator, et dominus vestri, priorumque parentum vestrorum vivos et mortuos faciens, praeter quem non est Deus. Sed tamen plures incredulitate sua manentes, et de nostris praeceptis ludum et ludicrum facientes.
¶ Expecta diem, qua coeli fumus manifestus teget gentes, malumque grave continget malis, tunc dicturis: O Deus, fumum aufer, atque credemus. Nunc tandem cognoscitis? Nonne vos a nunciis nostris virtutes Dei patefacientibus retraxistis, dicendo, Isti doctores daemoniaci sunt? Nunc quidem manum retraham paulisper: sed postea redibitis die, qua maxime festinabo vindictam meam plene sumpturus. Gens quidem Pharaonis maximum peccatum perpetravit, contradicendo nostro nuncio bono venienti, dicentique, Deum invocate, me nuncium fidelem sequendo: nec mihi sapientiam regimenque manifestum afferenti, Deumque protectorem, ne me lapidetis postulanti, praeferri velitis. Sin autem, a me discedite.
¶ Illi deinceps dicenti: 0 Deus, haec gens nequam suam incredulitatem non reliquit: Deus praecepit, Exire festina noctu cum gente mea, mareque factum immobile taliter dimitte. Ipsum enim tuos hostes te persecuturos summerget. Hortos autem eorum relictos, et fontes, ac messes, locaque † formosissima, fructuumque foecunda caeteris hominibus haereditatem tribuimus: Unde coelum et terra nec flebant, neque dolebant. Taliter filios Israel de malo dedecoreque Pharaonis omnimode praesumptuosi, modum omnem excedentis, liberavimus.
¶ Illos super caeteras gentes sapientia virtuteque sublimavimus. Illi tamen dicentes non esse mortem, praeter hanc primam, nec aliquos resuscitandos, dicunt prophetis: Si veridici estis, nostros patres redire facite: vel, an stant illi melius, an gens Tuba, an caeteri priores, prius a Deo propter incredulitatem confusi? Nos quidem coelos et terram et interpositum omne minime pro nihilo, sed cum veritate, licet plures hoc nesciant, fecimus: venietque terminus et hora cunctorum die iudicii, qua nullus dominus servo suo proficiet, nec quenquam alius vindicabit, nisi cui pietas sapientis Dei et incompraehensibilis subvenerit.
¶ Vos peccatores cibandi ex arbore ezecum, quae velut ignis in vestris alvis fervebit, cibum illum in igne medio sumentes reservate, capitibusque demersis focum immoderatum ob vestram superbiam et praesumptionem gustate, cui semper contradixistis. Timentes autem, locum hortis et fontibus foecundum possidebunt, vestibusque sericis et purpura vestiendi, puellas ducent cum oculis claris et immensis: quorum albugines candidissimae, et pupillae nigerrimae. Pro velle quoque suo fructus multimodos absque timore comedent, non gustaturi mortem nisi primam. Deus enim dator optimus, eos a foco liberabit: Hocque munus est maximum. Ita per linguam tuam, ut caeteri sapientes, memoresque fierent, res explanavimus. Sed expecta, quoniam expectant illi.