Jump to content

Alcoran/56

Unchecked
E Wikisource
Azoara LVI

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara LV Azoara LVII 

In n. etc. Hic liber a Deo pio sapienteque positus, qui coelos et terram et eorum intercapedinem non nisi cum veritate condidit, ad terminum nominatum. Sed qui castigationibus atque doctrinis minime credunt, auditis divinis virtutibus, humeros et caput revertunt. Illi vero quos adorant Dei loco, quid in terra fecerunt: Vel quam portionem in coelis obtinent: Afferte mihi librum aliquem inde, seu signum, ut sic veraces appareatis. Quis est peior seu stultior illo, quam qui vocat Dei loco non responsurum ante diem iudicii, tuncque futurum hostem suum, nunc autem nescium et negligentem? Ob hoc enim incredulitatis poenam subibit. Increduli quidem audientes praecepta nostra manifesta, dicunt illa magicam artem esse, meque finxisse. Sed si verum est illud, nullam de Deo partem accipiam, qui iudex noster aderit, et testis pius, veniaeque dator. Ego non sum primus nuncius, nec scio, quid mihi seu vobis gerendum sit. Divina mandata tamen explanabo: quae licet Dei sint, hocque testificent, plures filiorum Israel credentes illis, vos minime creditis. Nec Deus malos in viam rectam dirigit. Peccatores autem non credentes, nec rectam viam videntes, dicunt: hoc esse de priorum mendaciis, neque me venisse cum hoc, etsi bonum vel verum esset.

¶ Moysi prius librum munusque misericordiae tribuimus, sicut et tibi librum hunc veridicum Arabice scriptum, per quem castiges malos, bonisque nuncium bonum feras. Dicentes Deum esse dominum omnium et regem solum omni timore molestiaque carent. Pro factis enim suis paradisum perpetuo possidebunt. Parentes suos homo multum honoret, cum sua mater eum vi concipit, et in pariendo laborat, et ab impraegnationis hora menses triginta lactis alimoniam tribuit. Sicque ductus ad virilitatem, scilicet annorum quadraginta spacium, Deum glorificans, ipsum sic deprecetur: O Deus, fac me tibi dignas referre gratias, ob bona mihi parentibusque meis tributa, tibique simul et illis placitum fieri, meisque posteris bonum et commodum: Quoniam ad te connersus, in te credo. Tales enim Deus optime colligit, peccataque dimittit, et paradisum bonis omnibus promissam tribuet. Aliquo tamen suis parentibus dicente, ut legem divinam sua secta relicta sequantur, cum ipsius mandata vera sint, nec imitentur gentem praeteritam praesumptuosam, illi respondent, Maledicitis. Hoc enim est de priorum fallaciis. Super illos autem firmatum fuit verbum pravum suorum antecessorum, qui scilicet erant disputatores atque diaboli. Nos quidem omnibus* 1 suorum operum gradus et mercedes implebimus, nulli facturi molestiam, die, qua monstrabimus incredulis ignem, quem saepius contradixerunt. Dicetque Deus illis: Quoniam in terra voluptates vestras sequendo, sine veritate bonoque, mala perpetrastis, hodie malum meritum recipietis. Tu castiga gentes, ut Deum unum non alium adorent, malumque diei gravis tantum timeant.

¶ Dicunt autem, Venisne separatum nos ab illis, quos adoramus? Si veridicus es, tua dicta manifesta. Dic Deum solum nosse, quod quaerunt: teque nihil facturum, nisi quod divinitus praecipitur, illos autem suam incredulitatem obtinere. Illis autem opinatis nubes visas, post aquas esse pluviarum, dicebatur: Non est nisi ventus, illaturus vobis grave malum, ad quod festinatis deleturus omnia iussu Dei. Nil igitur superstes extitit, nisi domus suae tantum. Sic enim merentur increduli. Illis tamen victum atque divitias, et oculos ac aures, atque corda, sicut vobis, dedimus. Quae omnia, cum essent increduli, nil profecerunt eis: quoniam illis accidit, quod deridebant. Existentes etiam circa civitates confudimus, prius tamen explanatis sibi mandatis divinis: Nec suffragium aliquod ab adoratis Dei loco, cum illi defecissent, tunc sua mendacia prementes, susceperunt. Cum diabolos ad auditum Alchoran malos atque te convertimus, ipso percepto gentem suam castigatum fugerunt, dicendo: O gens, iam audivimus librum missum post Moysen, omnis sui dicti confirmatorem, et doctorem viae verae rectaeque. Parete vocanti vos ad Deum, illique credite, vobis peccata vestra dimissuro, et a gravi malo liberaturo. Aliter autem in terra nihil vobis prodesse poterit. Sicut Deos coelos et terram illaboriose et infatigabiliter condidit: similiter et mortuos, cum sit omnipotens, resuscitabit die, qua ipse monstraturus est contradictoribus, ignem, quaeret: Nonne verus est iste focus? Illisque respondentibus, Ita: dicet, Gustate focum, quoniam non credidistis. Tu vero fortiter sustine, sicut et caeteri prophetae constantes, Deoque devoti: neque tu mandatum festinare velis. Die namque, qua patebit singulis mandatum nostrum, accedent singuli, quasi non morati nosi per diei horam unam. Mandata cunctis applica: Increduli tantum vero confundentur.