Azoara LXV | Azoara LXVII |
In n. etc. Rerum eventu veracissimo contingente, quando nullus mendacio locus dabitur, quorundam exaltatio, quorundam depressio fiet. Tuncque terra tremet, et montes in pulverem redacti atomis adsimilabuntur, fietque cunctorum cohors tripertita, scilicet dextra, sinistra, et anterior, quae paradiso ditissimae propius existunt. Gens vero prior posteriorque, pars minima, illic sedebunt accubitati, hi quidem in illorum directis, Quibus administrabunt adolescentes pulcherrimi cum phialis, caeterisque vasis plenis optimo liquore, nec capitis dolorem nec ebrietatem parituro: electaque poma, carnesque volatilium afferent. Aderunt etiam et virgines, oculis immensis atque pulchris. Talem itaque suorum factorum remunerationem accepturi, nullum verbum fetidum seu culpabile, sed tantum salutationis verbum mutuum audient. Dextrae quoque partis homines inter ficus, arboresque proceras manentes, umbram immensam cum optimis stramentis, amnemque fluentem, pomaque multimoda illis nunquam prohibenda, virginesque coaequas, maritos suos maxime diligentes, habebunt. Sunt et in hac cohorte pars priorum, parsque posteriorum. Homines vero sinistri focum pessimum, umbramque fumi nigerrimi inibunt. Quoniam prius negligentes, et malis obstinaces, dixerunt: Cum nos in pulverem redacti erimus, nunquam nos ulterius, seu patres nostri, resuscitabimur. Sciendum autem, primos atque postremos omnes in die praefinita coadunandos, et deinceps homines errantes atque contradicentes in igne perpetuo mansuri, velut esurientes de arbore ezecum comesturi, ventres suos farcient. Deinde igneum quasi sitientes potum haurient. Mihi creatori vestro quare non creditis? Utrum ego sperma foetumque, an vos ipsi, fecimus? Vos quidem mortem manu nostra vobis immissam vindicare non potestis. Nos formas vestras immutamus, et plura vobis ignorata facimus. Primam vero facturam vestram, si memores estis, agnoscitis. Nonne scitis, an nos, an vos hortum seminavimus? Si vestra quidem voluntas exigeret, penitus exsiccarentur, ut deinceps nostrum opus atque virtus appareret: utrum nos an vos aquas coelitus missas, quas vos potatis, praebemus? Nobis quidem eas salsas dimittere possibile esset. Gratias igitur nostrae maiestati quare non solvitis? Quis vestri lignum ignis materiam fecit? Nos quidem hoc ad commodum memoriamque bonorum fecimus. Tu Deum iugiter nominibus suis sacris invoca. Per locum occasus stellarum, quod magnum scientibus est sacramentum, hic Alchoran optimus a rege mundi compositus est atque positus, in loco tantum a mundis atque bonis tangibili. Cur igitur illius verbo contradicitis? Hora quidem a vobis expectata, quasi animae suis faucibus inhaerebunt. Quibus nos singulis, licet nesciant, propriores assistimus. Quilibet anteriorum et appropinquatorum, quietem et odorem optimum, atque paradisum perpetuam mansionem habebit. Super quemlibet quoque dextrae partis salus Dei descendet. Residui vero, videlicet contradicentes et erronei, veraciter ardebunt igne gravissimo permansuri. Haec quidem de saeculo futura vera sunt: unde tu Deum immensum invoca suppliciter, et adora.