Azoara LXVII | Azoara LXIX |
In n. etc. Sermonem coram te conquerentis de marito suo, et de Deo visore cunctorum et auditore, tuumque Deus audiens, inquit: Suae coniuges minime sunt suae matres. Solae namque parturientes eos: unde verbum maritus illius horridum et mendax protulit. Deus autem pius est, veniaeque dator. Omnis quidem huiusmodi verbum proferens, vel aliquem redimat, vel captivum suum liberum faciat, antequam tangat eam. Sic enim praecipit Deus, omnes nostros actus dinoscens.
¶ Impotens autem huius rei, duos integre continueque menses ante concubitum eius ieiunet. Vel huius item impotens rei, quadraginta pauperes pascat. Hos quidem fines Deus statuit, ut in se, suoque prophetae credentes agnoscat: Quorum omnis neglector et incredulus, grave malum patietur. Omnes quidem Deo suoque prophetae repugnantes, Deus ipse, sicut et antecessores suos, destruet. Cuius virtutibus iam manifeste positis omnis contradicens, malum et dedecus die publicae resurrectionis, qua Deus omnium suorum factorum dinumerator, quorum obliti sunt illi, velut testis evidenter pandet, quippe omnium coelestium et terrestrium cognitor, sortientur. Nusquam est trium conventus, quin ipse quartus adsit: Nunquam quinque, quin ipse sextus: Tandem omnibus, sive pluribus, seu paucioribus, ille semper praesens adest. Unde ipse cunctorum cognitor, cunctis omnes suos actus die futura revelabit. Nonne vident illos, quibus super praecepta nostra conventum interdiximus, a nobis prohibita perpetrare, verbumque peccati proferre, prophetaeque nullatenus credere? Unde venientes ad ipsum dicunt: Deum illa praecepta nequaquam misisse, arbitrantes Deum nequaquam vindictam sumpturum de dictis suis, quae sibi damnationis viaeque malae causa sunt. Vos vero viri boni, nolite loquendo malum seu culpam incurrere, nec prophetae contradicere, sed Deum, ad quem fiet vester reditus, timendo, verbum iustum et honestum proferte. Illorum autem diabolorum omne verbum ad id nititur, ut dedecus atque malum bonis inferatur hominibus: Quod illis est impossibile, nisi Deo volente, cui se cuncti boni commendant.
¶ Vos viri boni, locum postulantibus praebete. Deus enim vobis locum tribuet. Quaerentes sublimationem a vobis, locum excelsum accipiant. Sic enim Deus omnes vestros actus agnoscens, vestri bonis atque sublimibus gradum sublimem permittet. Cum prophetam conveneritis, beneficia perpetranda promittite. Quae si minime facere poteritis, Deus pius veniam dabit. An de beneficiis praecedentibus molestamini? Si beneficiis possibilibus veniam nequaquam adsequi poteritis, oratores et decimatores estote, sequendo Deum omnium operum cognitorem atque prophetam. Nonne vident Deum illis iratum esse, qui se cunctis hominibus commendando, scienterque mendacium proferendo, nec vobis nec illis consentiunt? Qui licet ob sui salvationem iura iuranda faciant, a Dei via disgrediuntur. Unde malum et dedecus suscepturi sunt, ignemque perpetuum passuri, neque sua pecunia, neque prole, nec etiam ipso Deo subveniente. A Deo quidem suscitati, sicut nunc vobis iura iuranda facient, extimaturi hoc illis prodesse: Sed minime. Mendaces enim comparebunt. Ipsique socii daemonis, qui praesidens illis eos oblivisci Deum fecerat, perdentur. Prave loquentes, atque resistentes Deo, suoque prophetae, quos scriptum divinum semper superaturos asserit, cum Deus sit omnipotens, velut omnium miserrimi pedibus substernentur et conculcabuntur.
¶ Nemo quidem credens in Deum, dieique futurae, reperiri potest, qui Deo suisque prophetis resistentes, licet parentes seu fratres filiive seu familiares sint, diligat. Talibus enim Deus ipse suffragans, eorum cordibus fidem atque constantiam inscripsit, daturus illis veniam placidam, et paradisum, mansionem perpetuam. Illi sunt namque gens Dei, semper antecedens.