Jump to content

Alcoran/71

Unchecked
E Wikisource
Azoara LXXI

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara LXX Azoara LXXII 

In n. etc. Cum omnia coelorum atque terrae Deum incompraehensibilem atque sapientem adorent, vos homines credentes et boni, cur pollicendo quod non agitis, Deum offenditis? Ipse quidem diligit pro sui nomine pugnantes, aciebus bene dispositis, more firmiter aedificii structi praeeuntes. Cum post Moysen quaerentem suam gentem, cur pravis operibus insisteret, post ipsum nuncium illi missum illa Dei vias deserebat, Deus a suis cordibus bonum dimovit, cum ille malos illos abhorreat, et in viam rectam nunquam dirigat. Christum item Mariae filium dicentem: O filii Israel, ego vobis a Deo missus nuncius, quod de testamento meis inest manibus, affirmo, vobisque nuncium affero, de nuncio post me venturo, cui nomen Machumetus, magum esse illi mendaciter asserebant. Quis autem peior est imponente mendacium Deo, vocanti cunctos ad legem rectam, illosque malos abhorrenti? Illis quidem ore suo Dei verba delere nitentibus, Deus sua, licet illos pigeat, praecepta complebit, qui nuncium suum cum lege bona, viaque recta, ut super omnem legem praeemineat, licet inde dolentibus qui Deo participes ponunt, misit. O viri boni, mercaturam vos a maximo malo defensuram patefaciam, videlicet in Deum atque prophetae credite, et praedatum ac expugnatum in Dei nomine cum vestris animabus atque pecuniis tendite. Hoc enim, si sapitis, est vobis optimum, cum Deus ob hoc vestra peccata dimittet, et in paradiso habitationes amoenas, domosque perpulchras vobis tribuet. Dabit item et aliud a vobis maxime dilectum, videlicet vindictam, et terrarum levem et facilem acquisitionem, bonisque magni gaudii nuncium. | Omnes boni Deo serviant, ut Christus Iesus Mariae filius persuasit, interrogans viros albis indutos vestibus: Quis mihi subveniet, ex parte Dei me sequendo? Responderunt illi, Nos. Quidam autem filiorum Israel crediderunt, quos caeteris incredulis manentibus, praeferendo, longe super illos extulimus.