Jump to content

Alcoran/75

Unchecked
E Wikisource
Azoara LXXV

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara LXXIIII Azoara LXXVI 

In n. etc. Cum tu Propheta mulieribus repudium feceris, ante terminum completum et scitum Deum timens, nec a domibus suis illas eiicias, nec ipsae nisi propter res manifeste malas exeant. Termino quidem accedente, testibus bonis atque fidelibus adhibitis, nullatenus coram Deo cuncta vidente mentiri volentibus, vel eas cum re determinata retine, vel dimitte. Huius enim termini a Deo statuti omnis neglector, suae nocebit animae. Forsis tamen aliud mandatum deinceps faciet Deus, qui nos tunc castigans atque persuadens in ipsum credere, dieique futurae fidem adhibere, omnes se timentes ab involucris et impedimentis expediet, victumque tribuet ex parte non cogitata, sibique commendatis semper proficiens, omneque suum mandatum compleri faciens, omnibus rebus modum atque mensuram ingerit. Menstrua propter aetatem desperantes trium mensium metam, et praegnantes terminum partes expectent. Timentibus quidem Deum, eius mandatum expeditum est et facile, qui tribuens hoc peccata dimittet, mercedemque maximam tribuet. Dimittendas itaque, vobiscum habitare absque malorum et anxietatum illatione facite, et praegnantis usque partus horam sumptus indulgete, deincepsque si prolem aluerint, pactum determinatum et cognitum firmate. Ipsis autem nutrire nolentibus, alia nutrix adhibeatur, et his vel illis pro mensura vestra posseque benefacite. Deus enim omnem difficultatem in facultatem redigens, nemini praecepit expendere, nisi secundum modum sui posse.

¶ Omnibus villis Dei prophetaeque praeceptis contradicentibus, grave malum intulimus, suumque malum illas gustare fecimus. Quorum finis interitus fuit atque perditio. Omnes itaque sapientes timeant Deum, dantem omnibus credentibus sapientiam, suique notitiam.

¶ Mittit enim vobis nuncium docentem et explanantem divina praecepta, ut credentes et benefacientes e tenebris ad lucem educat. Omnis credens et benefaciens, a Deo paradisum aquis amoenam, perpetuam mansionem, gaudiumque plenum accipiet. Iste quidem septenario coelos terramque numero disposuit, quibus mandata sunt intersita, ut sic ipse cunctipotens, omniaque sua sapientia complectens, a cunctis esse perpendatur.