Jump to content

Alcoran/81

Unchecked
E Wikisource
Azoara LXXXI

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara LXXX Azoara LXXXII 

In n. etc. Noe missus castigatum homines, ante mali gravis adventum, inquit: O viri, vobis doctor et castigator divinitus missus sum, ut exaudiendo me Deum timeatis. Sicque veniam peccaminum as sequemini, placitumque dilatabitur. Dei tamen terminum nullatenus evitari sapientes intelligunt. Sed licet noctu dieque illos castigando doceret, nil hic nisi diffugium suum ab illo effecit. Quanto magis enim obnixe eos castigaverit, et a Deo veniam illis quaesiverit, nuncque secrete, nunc publice, ut Deum veniae datorem obsecrarent, precatus fuerit, tanto magis insurgendo suas aures digitis, oculosque palmis suis atque vestibus cooperuerunt.

¶ Coelum quidem vobis imbres ad augmentum prolis, atque pecuniae, nec non hortorum et amnium donum et incrementum mittet, Deo iubente, qui vos multiformes effecit, et coelos ordine septeno distinxit, lunamque lucem, solemque candelam constituit. Idemque vos e terra plasmans, vos ad se denuo suscitando revocabit, qui terram vestris itineribus planam effecit. Cur ipsum igitur corde puro moreque bono non invocatis?

¶ Adhuc item sermonem suum prosequendo Noem dixit: O Deus, me nullatenus imitando, sed dolos quam plurimos perpetrando, id quod sibi pecuniam atque prolem non nisi damno suo tribuit, secuti sunt. Unde illi persuadentes, vicissim caeteris, ne suas desererent imagines, quae maxima multis erroris occasio fuerunt, videlicet † Huden, Schuan, Iaguta, Iannea, Nacen, cum propter castigamina plus aberraverint, reique multum extiterint, nostra manu summersi sunt, deinceps in igne positi, omni tutore vindiceque carentes. Quod et Noe devote precatus est, dicendo: Tu Deus, nullum eorum peccatorum superstitem esse patere: quoniam plures errare facient, nullam nisi malam et incredulam prolem facturi. Mihi vero, meisque parentibus atque credentibus veniam largire, et incredulis nil nisi confusionem immitte.