Jump to content

Alcoran/94

Unchecked
E Wikisource
Azoara XCIIII

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara XCIII Azoara XCV 

In n. etc. Quando coelum dividetur, tellusque pessundata occulta sua quoquam revelabit, propter Dei praeceptum atque iusticiam, homo tunc ad Deum iturus, opus tuum omne reperies. Cuiuscunque dextrae sua charta tradetur. Ille quidem levem habiturus computum, ad suos redibit hilaris. Cuicunque vero charta post tergum committetur, clamabit: Heu heu quam gravis, quamque difficilis hora. In ignem enim proiicietur, ob gaudium hic inter suos habitum, et quoniam minime sperabat se rediturum ad Deum, vel visurum eum unquam. Per occasus ruborem, noctemque tenebrosam, lunamque deficientem, ex hinc mandata post mandata videbitis. Quare non credunt?

¶ Cum legitur illis Alchoran, quare non humiliant se? Contradicunt autem, manentes increduli. Deus quidem scit suorum secreta cordium. Tu constanter et evidenter nuncia malum illis omnibus venturum, exceptis bonis, qui plenum gaudium et honorem integrum absque contumeliis et opprobriis sortientur.