Jump to content

Alcoran/Praefatio

Unchecked
E Wikisource
Praefatio ad dominum Petrum abbatem Cluniacensem
s. XII

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
Azoara prima 

Domino suo Petro divino instinctu Cluniacensi abbati, Robertus Retenensis suorum minimus in Deo perfecte gaudere. Ubi saepius atque [1]serio percepi, qualiter quantumve tuus animus solius et totius boni studiosus, sitivit sterilem paludem Saracenae sectae nondum visae fertilem efficere, suumque puteum exhaurire, propugnaculaque prorsus diruere: ego peditis tantum officio praevii functus, vias et aditus diligentissime patefeci. Quis enim gressum dilatabit. Quis non citissime curret, ut hostis errorem, ipsumque victum, semetipsum autem tenere sententiam ubique firmam atque victricem agnoscat?

Latinitas tamen omnis hucusque non dicam perniciosis incommodis ignorantiae negligentiaeve pressa, suorum hostium causam et ignorare, et non depellere passa est. Tua vero pervigil providentia, sanctissimos et praeelectos Ecclesiae doctores semper aspiciens, hoc nullatenus noluit. Cum illum itaque patrem atque doctorem, cuius omnis haereditas omni pro sua facultate vaenalis statuitur, tu discipulus atque filius imiteris: nusquam alias reflexus, speravi me, licet omnium tuorum minimum, tuam gratiam promereri posse, si mundani somnii militiaeque voto postposito, tuis studiose nutibus invigilarem. Unde quanquam te velut alumnum et haeredem sapientiae cohors sapientium circumflua constipet, suas manus tuis nutibus benigne conferens: quorum conventu me minime dignum adhuc sentio: vestrum tamen munusculum, puteum praesignatum pandens, saltem semel non oblique tuus perspicax intuitus, quaeso dignetur aspicere. Quanquam enim in effragili fulcitum ingeniolo plura praecesserunt incommoda: tum hinc eloquii penuria, illinc scientiae tenuitas, tum id quod ad nil agendum est efficacius, secordiae videlicet negligentiaeque mater desperatio multiplex ob translationis nostrae vilem et dissolubilem, ac in compaginatam materiam, pro sui modo prorsus, Arabico tantum semoto velamine, tuae maiestati praebendam, non minus tamen obnixe tuum obsequium aggressus sum: confisus nil effectu quassari, quo tuum votum igne divino plenum adspirat. Lapides igitur et ligna, ut tuum deinde pulcherrimum et commodissimum aedificium coagmentatum et indissolubile surgat nil excerpens, nil sensibiliter, nisi propter intelligentiam tantum alterans, attuli: Machometique fumum, ad ipsius tuis follibus extinctum, et puteum ad illius exhaustum tuo vase, ignisque vestri tuo ventilabro fomentum atque fervorem, nostrique fontis eductu tuo discursum, patefeci. Ius igitur exigit, ut hostium castrum, imo caveam delendo, puteum exiccando, cum tu sis dextra mundi pars optima, eos religionis acutissima, charitatis manus largiflua, tuorum munimen corrobores, tela diligenter acuas, fontemque suum fortius emanare, suaeque charitatis vallum pratensius atque capacius efficias. Si quis me vilitatis et incompositionis rerum atque verborum arguat, licet iuste forsan: obsecro tamen ut cesset, sciens meum nunquam hic fuisse propositum, floribus venenum tegere, remque vilem et abiiciendam deaurare.

Quod et animi tui lux admirabilis, mira facundia pollens, manu fortissima vigens, mihi inde saepius et studiose deliberanti, summatimque dicere volenti clarificavit. Lex tamen ista licet letifera multis in locis, maximum testimonium, argumentumque firmissimum sanctitatis et excellentiae nostrae legis, videntibus et electis praebet. Istud quidem tuam minime latuit sapientiam, quae me compulit interim astronomiae geometriaeque studium meum principale praetermittere. Sed ne prooemium fastidium generet, ipsi finem impono, tibique coelesti, coelum omne penetranti, coeleste munus voveo: quod integritatem in se scientiae complectitur. Quae secundum numerum, et proportionem atque mensuram coelestes circulos omnes, et eorum quantitates, et ordines et habitudines, demum stellarum motus omnimodos, et earundem effectus atque naturas, et huiusmodi caetera diligentissime diligentibus aperit, nunc probabilibus, nonnunquam necessariis argumentis innitens.

  1. sero.