Jump to content

Alcyon, sive de transformatione

Checked
E Wikisource

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Alcyon, sive de transformatione
Saeculo XV
editio: incognita
fons: librum vide

ALCYON, SIVE DE TRANSFORMATIONE,
Augustino Datho Senensi interprete.
ARGVMENTVM.

In hoc dialogo de potestate diuina disputat Socrates, quod scilicet Deo possibilia sunt omnia, et quod nos illius operum atque effectuum causas intellectu ac ratione consequi non possumus. Esse enim nos, quod ad collationem Dei et rerum aeternarum attinet, pueros, ac veluti cacos. Quod ante Deus multa facile efficiat quae nobis impossibilia uidetur, probat primum a signo sive exemplo tempestatum,quae illius providentia seu administratione ex maximis et turbulentissimis subito in summam tranquillitatem et serenitatem conuertuntur. Item ab incremento et collatione aetatum hominis, cum aeque mirum sit ex puero imbecilli ac paruo uirum tantum et tam fortem fieri. Postremo ab effectu et ui naturae, qua cum Deo longe inferior sit, tamen ea quae nobis ratione scilicet ac sensu omnia metientibus, impossibilia uideri poterant, operantur. Occasio dialogi sumitur a cantu et obiectu Alcedinis : disputationis autem, a fabula quae de transformatione illius narratur.


CHAEREPHON.

QVAE uox insonuit nobis ô Socrates procul a littoribus et promontorio illo? quam iucunda auditu ! quodnam est inquam uocale hoc animal? Nam muta quidem sunt quae in aquis degunt. SO. Maritima quaedam ales ô Chaerophon, cui Alcyon nomen est, luctuosa admodum, et perquam flebilis: de qua uetus iampride hominibus fabula proditur. Etenim ferunt hanc aliquado mulierem Aeoli Graeci filiam, quem a puella uirum acceperat, studii atque amoris gratia lugere mortuum, Trachinium Ceyca Luciferi Astri pulchri atque honesti patris pulchrum quoque atque honestum filium. Mox uero diuino quodam numine pennis circumfusam, uolucris instar maria circumdare, atque illum perquirere. Caeterum terram omnem peragrans, inuenire haudquaquam potuit. CHAER. Nunquidnam Alcyon est quod ais? Neque ego unquam ante hanc uocem audieram, at mihi quidem externa quapiam contigit. Lugubrem scilicet perquam uere uocem profundit animal. Cuiusmodi quaeso et hoc est ô Socrates? SOC. Non magnum, Chaerephon: at magnum ob coniugalem pietatem a diis accepit honorem. Siquidem in nidulatione istarum auium et Alcyonum quas appellant, dies mundus agit per mediam quoque hiemem tranquillitatis differentis, e quibus est et hodierna praesens nunc in primis. Nonne cernis summa ac superiora maris, quam serenissima? Pacatum autem ac tranquillum omne pelagus,simile denique(ut ita dixerim) speculi? CHAE. Recte dicis. uidetur namque hodierna Alcyonis dies. sed et hesterna quoque, talis quaepiam fuit. Sed per deos quaeso,numquid opus est iis fidem adhibere, quae initio habita sunt, ô Socrates, ut uel ex auibus mulieres aliquando effectae sint, uel ex mulieribus aues? Nullo enim pacto tale quippiam uidetur fieri posse. SOC. O amice Charephon, uidemur nosquidem et eorumque quae fieri possunt, et eorum quoque quae effici nequeant, tardi atque obtusiores quidam esse iudices. Nam iudicamus nos plane plane pro humanae facultatis uiribus, quae et rerum ignara ac rudis est, et difficile adducitur ut credat, sed et nequaquam perspicaciter intuetur. Itaque compluria nobis et de iis qui facilia sunt, difficilia:et quae consequi possunt, impossiibilia saepe uidentur. Atque id quidem nonnumquam per imperitiam, saepenumero quidem ob quamdam mentium ipsarum infantiam. Omnis namque homo infans utique uidetur esse, vel ultima senectute prouectus: quandoquidem pusillum admodum, ac novellum est vitae tempus ad uniuersum aevum. Quid est igitur ô bone uir, quod ex eiusmodi rebus, possibilesne, an impossibiles sint, dicere quippiam possint ii quos deorum ac daemoniorum latent potestates, quibusue totius naturae uis incognita est? Meministi ô Chaerephon quanta nudiusdertius tempestas extiterit? Nam uel cogitantem quidem tum fulgura illa ac tonitrua, tum uentorum incredibiles atque immensas magnitudines, cogitantem inquam pauor incessit. uereretur forsitan quispiam uniuersum iamiam ruituram mundi fabricam . Porro uero admirabilis quidam tranquillitatis constitutio exorta est, qui ipsa et hactenus perdurauit. Vtrum igitur maius ac difficilius arbitraris esse, eamne serenitatem ex illo vehementissimo turbine ac perturbatione traducere transferreque in tranquillitatem per mundum omnem, an potius mulieris formam transfiguratam in auis cuiuspiam speciem conuertere? Etenim et pueri nostri quoque huiusmodi aliquid fingere ac formare scientes, limum ceramue cum ceperint, facillime ex eadem massa uarias multiplicesque transfigurant formarum naturas. Diuino autem numini, quicum ne minima quidem ex parte nostri facultates conferri debent, perfacilia ac prona haec sunt omnia. Tum mundum omnem quanto teipso maiore putas esse? Dicasne tu? CHAE. Quis hominum ô Socrates huiusmodi quicquam uel cogitatione complecti,uel oratione consequi ualeat? Neque enim id dicendo quisquam assequatur. SOC. Itaque iam cernimus homines, si forte inuicem conferantur, permultum differre inter sese, praestareque alterum alteri tum uiribus, tum etiam imbecillitatibus. D Etenim matura hominum aetas collata ad pueros penitus infantes, quinque puta decemue dies natos, quam magnum quaeso, quamque admirabile discrimen habet et infirmitatis, et roboris, cum in omnibus fere uitae actiohibus, atque artium studiis, tum in iis quoque omnibus quaecunque aut corpore administrantur, aut animo gerutuntur. Haec namque (id quod paulo ante dixi) tenerioribus pueris ne in mentem quidem uidentur venire posse . Ac roboris quidem magnitudo eius qui perfecta aetate sit, quantam, quamue immensam atque inastimabilem prae illis praestantiam habet? Myriadas enim talium uir unus permultas manu complectatur, et quidem facile. Actas namque ab ipso initio imperita prorsus rerum omnium, et qui moliri nihil possit, hominibus natura contingit. Cum igitur homo homini (ut uidetur) tantum intersit : quid censebimus uniuersum uideri coelum prae nostris facultatibus, iis qui talia hic cognitione assequantur? Cre- dibile itaque fortassis plerisque uidcbitur,cuiusmodi habet mundi magnitudo praestantiam ad Socratis et Chaerephontis formam : eiusmodi et ipsum potestate, et prudentia, ac denique cognitione similiter eam quae in nobis inest antecellere facultatem. Proinde multa et tibi, et mihi, sed et aliis qui perinde ac nos sunt, impossibilia uidentur ex iis qui aliis forsitan perfacilia sunt: quandoquidem et tibia uti iis qui tibicines non fuerint, et legere ac scribere Grammaticae artis ignaris impossibilius est,ut qui illa ignorant, quam aut -lieres constituere ex auibus, aut ex mulieribus aues. Ac natura quidem cum informe ferme animal compararet, et pedum et manuum et pennatum expers: pedes subiiciens, atque adhibens pennas, sed et uarietate quadam multiplicium uariorumque, colorum exornans, apem effinxit, sapientem diuini mellis effectricem. Quin etiam ex mutis ouis atque inanimis compluria genera constituit animalium tum uolucrium atque terrestrium, tum etiam aquatilium, aetheris magni (ut nonnulli tradunt) sacris utens artibus. Quamobrem immortalium potestates (quae profecto quammaximae sunt) mortales nos, ac pusilli, et qui nec magna, nec etiam parua percipere ualeamus, pleraeque etiam addubitemus eorum quae circa nos ipsos uersantur: haud firmum quicquam uel de Alcyonibus, uel de philomelis tradere possimus. Caeterum gloriam fabularum, qualis a patribus prodita est, talem et pueris meis ô ales questuum ac luctuum (debeo enim) praebuero de tuis laudibus. Tuum uero pium ac studiosissimum uiri amorem concinam crebro uxoribus meis Xanthippae, ac Myrto, referens cum alia multa, tum in primis quem a diis honorem consecuta es.Tu quoque ô Chaerephon huiusmodi aliquid feceris. CHAER. Decet igitur plane ô Socrates, et quae abs te dicta sunt, duplicem ut habeant persuasionem, ad mulierum inquam consuetudinem, ac uirorum. Iam igitur Alcyoni salutatione facta, regredi ad urbem ex Phalerico tempus. SO. Sane quidem igitur sic faciamus.