Jump to content

Alia regula (PL 66)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Alia regula
VI saeculo

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 66


Alia regula

Alia regula (Auctor incertus), J. P. Migne 66.0997B

OBSERVATIO CRITICA IN REGULAM SEQUENTEM.

66.0995C| Quae de superiori regula diximus, et huic applicari possunt; quia auctor incertus est, et male haec regula S. Augustino, tanquam secunda ejus, attribuitur. Quinque tantum articulos continet, quorum primus circa officii divini dispositionem plerumque versatur, ubi auctor vesperas a lucernario distinguit, ad quod officium ordinat unum psalmum et unum responsorium, tres antiphonas et tres lectiones, quam officii divini distributionem 66.0995D| videtur ex S. Caesarii et S. Aureliani Regulis desumpsisse. Unde existimat reverendissimus Calmetus 66.0996C| in suis Observationibus criticis, hanc regulam scriptam fuisse pro aliquibus monasteriis Galliae vel Hispaniae ad mare Mediterraneum sitis. Interim hic notari velim, hoc tempus dictum lucernarium, nostrarum vesperarum tempori convenire, nec per illud intelligi completorium a S. Benedicto inventum, quasi totius divini officii complementum; et ideo illo peracto in monasteriis Benedictinis nullus audebat loqui vel publice legere; 66.0996D| cum tamen juxta Regulam monachi post lucernarium in unum conveniebant, et publicas lectiones audiebant.

ALIA REGULA INCERTI AUCTORIS. 66.0995| I.

66.0995D| Ante omnia, fratres charissimi, diligatur Deus (Deut. VI); deinde proximus (Matth. XVIII): quia ista praecepta principaliter nobis sunt data. Qualiter autem oporteat nos orare vel psallere, describimus: id est, in matutinis dicantur psalmi III, LXII, VI et LXXXVIII, cum debitis antiphonis, versibus et responsoriis. Ad primam et tertiam dicantur sui psalmi, antiphonae duae, lectiones duae. Simili modo ad sextam et nonam dicantur sui psalmi, cum debitis responsoriis 66.0996D| et antiphonis. Hoc idem in vesperis et completorio servetur. Ad lucernarium autem psalmus unus, responsorium unum, antiphonae tres, lectiones tres. Et tempore opportuno post lucernarium, omnibus sedentibus, legantur lectiones. Nocturnae autem orationes mense Novembri, Decembri, Januario et Februario, antiphonae duodecim, psalmi sex, lectiones tres; Martio, Aprili, Septembri, Octobri, antiphonae decem, psalmi quinque, lectiones tres; Maio, 66.0997A| Junio, Julio et Augusto, antiphonae octo, psalmi quatuor, lectiones duae.

II.

Operentur a mane usque ad sextam, et a sexta usque ad nonam vacent lectioni; et ad nonam reddent codices. Et postquam refecerint, sive in horto, ubicunque necesse fuerit, faciant opus usque ad horam lucernarii. Nemo sibi aliquid vindicet proprium, sive in vestimento, sive in quacunque re: apostolica enim vita optamus vivere (Act. II et IV). Nemo cum murmure aliquid faciat, ut non simili judicio murmuratorum pereat. Fideliter obediant: patrem suum post Deum honorent; praeposito suo deferant, sicut decet sanctos. Sedentes ad mensam taceant, audientes lectionem; si autem aliquid opus fuerit, praepositus eorum sollicitus sit. Sabbato et dominica, sicut 66.0997B| consuetudo est, qui volunt, vinum accipiant.

III.

Si opus fuerit ad aliquam necessitatem mitti, duo eant. Nemo extra monasterium sine praecepto manducet neque bibat, non enim hoc ad disciplinam pertinet monasterii. Si opera monasterii mittantur 66.0998A| fratres vendere, sollicite caveant ne quid faciant contra praeceptum; scientes, quoniam exacerbant Dominum in sanctis suis. Si aliquid emant ad necessitatem monasterii, sollicite et fideliter, ut servi Dei, agant.

IV.

Otiosum verbum apud illos non sit. Mane ad opera sua sedeant; post orationem tertiae eant ad opera sua; non stantes fabulas contexant, nisi forte aliquid sit pro utilitate animae: sedentes ad opera, taceant, nisi forte necessitas operum exegerit ut loquatur quis.

V.

Si quis autem non omni virtute, adjuvante misericordia Dei, haec conatus fuerit implere, sed contumaci animo despexerit: semel atque iterum commonitus, si non emendaverit, sciat se subjacere disciplinae monasterii, sicut oportet. Si autem talis 66.0998B| fuerit aetas ipsius, etiam vapulabit. Haec in nomine Christi fideliter et pie observantes, et vos proficietis, et nobis non parva laetitia erit de vestra salute. Haec sunt quae ut observetis praecipimus in monasterio constituti.