Jump to content

Aliquot epigrammata necnon carmina Latina

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Aliquot epigrammata necnon carmina Latina
ca. 1996
editio: incognita
fons: The Latin Library

NECESSITAS ET OFFICIVM

[recensere]

Vatem musa vocat, vocat aetas turbida civem.
     neutra tamen quaerit, num vacet, ante vocat.

QUERELA PHILOSOPHI

[recensere]

Mens stomachus fiat, sententia nobilis esca!
     tandem sustineas, docta Minerva, tuos.

FACTA ILLVSTRIA

[recensere]

Errabat mihi qui tumente verbo
dixit splendida cuncta quae furere,
quae famam meruere sempiternam,
nisu praecipue effici molesto,
sudore immodico, fluente fletu,
necnon plurima computante mente.
namque, ut nunc scio, magna quae putantur
fiunt praecipue incitante amore.

ANAS ET POETA

[recensere]

Degit anas lucem quaerens in harundine plantas,
     regnante in teneras indole pulsa dapes.
ast ego sumo diem quaerens sermone decorem,
     indomito motu pulsus in esuriem.

ALTER MVNDVS ET IDEM

[recensere]

Vastus inest nobis, tenues quo cingimur, orbis,
     atque externa docent interiora viri.
limpida sensiferis utcunque canalibus unda
     infertur, pressae nocte cientur aquae.
an tremuere cito percussi fulgure montes?
     contremuit parili caeca caverna sono.
horrida ut apparent densis animalia silvis,
     intima redduntur conscia bruta sui.
si patulum spolians mundum deperdet avarus,
     quae lateant in se, quomodo noscet homo?

STVDIA

[recensere]

Anxietate studens examinis exanimatus
     quid didicit? iuncti terror et error eunt.

DE NUNTIIS VITAE IN MARTE REPERTAE

[recensere]

Praebuit in caelis iam Mars vestigia vitae.
     Mars tamen in terris nil nisi funus habet.

INOPIA ET COPIA

[recensere]

Plures exiguo contingent aere dolores
quam tibi congestis gaudia divitiis.

TEMPORA MVTANTVR: AD CVLTOREM RECTI

[recensere]

Solus nosce tua quam sis aetate, nec omne
     quod nunc est vel erat ktema perenne fuit
virtutes proavis crebro sunt crimina natis,
     et probitas suboli culpa frequenter avo est.
Christicolum indignum vix libertate putabat
     adstinxisse Afris compede membra parens.
commoda progenies fingit mendacia, lene
     ut fluat ingrata vita soluta mora.
non puduit credentem aliter cruciare parentes;
     iam genitos quicquam credere saepe pudet.
nil doluit patri casus lachrimabilis hostis;
     nil dolet at suboli civis amara fames
neutrius est reverenda tibi prudentia saecli,
     o iuvenis, nimium: libera sit tua mens.

LAVS

[recensere]

Qui laudat, laudare solet, laudetur ut ipse.
     laus effunditur ut refluat unde fluit.

IMPERIVM OPTIMAS ET POPVLARE

[recensere]

Mos fuerat populo titulis mulcere superbos
     blanditiisque duces; iam ducibus populum.

DIVINA MANDATA

[recensere]

In tellure mori, iubet aethere vivere numen,
     quod fecit vitam, funera, caela, solum.
vix, qui iussa dei sequitur, parat unde supersit,
     et noscente malum mente tenet, quod habet.
debet, ut in terris vivat, caelestia iura
     saepe negare, polis perpetuoque mori.

DE IANI PANNONI STATVA IN HORTO BVDAPESTINENSI

[recensere]

Arcuit hic Venerem, vitavit turpe lupanar
     et castae nomen virginis emeruit.
at decor est tantus, mirantibus ut sua iura
     vindicet ardenti pectore spreta dea.

BELLA PLACENTALIA: AD GUSTAVVM HANSENIVM

[recensere]

     Crebro supplicum tulit
virtus, nec tenuit promeritis furor
     diras invidiae manus.
o Gustave, cave! nam teneri ferox
     Warreni recipit soror
adiuratque abaci vasa per omnia
     cocturum neminem suae
pingui caseolis saeva placentulae
     ah! praestantia crustula.
at nunc fama vagans tinnit in auribus
     concocti tibi frustuli,
quod calvis redolens et socolatica
     exundans opulentia
multos ambrosiam commonuit deum.
     quare bellipotens vovet
aut palmas virides, Martia praemia,
     aut ingloria funera.
retractis manicis exue bracchia.
     haud mitem iuvenilibus
cedet nympha flagrans viribus exitum.

NVLLVS DISCENDI TERMINVS

[recensere]

Vivere discendo puerilis sumitur aetas.
     vivere ubi didicit, discit adulta mori.

DVO VVLNERA

[recensere]

Triste quod excipimus, quamvis grave, vulnus adulti,
     imminui mulsum tempore et arte potest;
quod pueri, vibex manet haud sanabilis umquam,
     nobiscum et medio corde senescit edax.
sanatur longo vulnus maturius aevo,
     perlatumque levat pernicii seriem.
attamen immites puerile gravatur in annos,
     et nova, quae subeunt, ingravat exitia.

THEOLOGVS ADOLESCENS

[recensere]

Thomae discipulus contendit in ardua Primae,
     pulvere dum tenui sparsa Secunda iacet.
divam sic noscit naturam, fitque superni
     conscius ingenii, nescius ipse sui.

ARMATVRA MILITIS

[recensere]

Horridus aeratis crustato corpore lamnis,
     saevus et obductis casside luminbus,
non tegitur miles, ut defendatur ab armis,
     sed turbis hominum ne videatur homo.

DE CERVISIA RECTE MINISTRANDA

[recensere]

Te, qui cervisiam cupis lagoenis
recte effundere, quam libens docebo!
adsumptum tene poculum sinistra
(aut, sis, utere dextera), deinde
inclina, precor, alteraque palma
fer zythi glaciale vas beati,
et labro calicis siti flagrantis
fundas contiguum per os liquores
lente et leniter et satis gradatim,
ne spumae saliant nimis tumentes,
neu exiles recidant micante fluctu.
mercedis quid ego docens rogabo?
nil sane, nisi conteras opacam
nobiscum sale vesperam scyphoque.
et si fuderis, ut regit magister,
ista notus eris probatione
non iam discipulus timens flagellum,
sed collega comesque virque honestus,
compotor sociatus eruditae
laetantis calicis sodalitate.

ELECTIO

[recensere]

Optandum aut verum est, aut est optanda potestas.
     vix utrum capies; ambo tenere nequis.

QVAESTIO ARIVNAE AD KRISNAM

[recensere]

Cum liget aeterno, bone Krisna, dolore cupido,
     me desiderii solvere vincla iubes.
quod volo non igitur, sed quod decet, est quod agendum est;
     at quid agam, rogo, si quod volo, Krisna, decet?

GVSTAVVS VATES

[recensere]

Scribit carmina Gus: scribit sudore fluente;
     semper utrum brevis an syllaba longa rogat.

DE REGIMINE GVSTAVO COGNOSCENDO

[recensere]

Quid petis Hansenius quaenam vitamina sumat?
     promptus adest index tincta matella tibi.

AD SACERDOTEM SEVERIOREM

[recensere]

Tu qua veste tegis decoratum extollis amorem,
     ast illam speciem, quam capit ipse, teris.
si tenero tenerae puer ardet amore puellae
     ingemis et multo murmure conquereris.
flammam si puero parili puer igne rependet,
     praecipitem flammis te rapit ira suis.
si iuvenem dulces in musas concitat ardor,
     musas ore gravi vana fuisse refers.
atque senem, gaudens si laudat sauvia rerum,
     omnia confestim praeteritura mones.
sic divum vario consuetum erumpere vultu
     ipse velis uno continuisse modo.
celsus enim genitos terra contemnis amores,
     et tibi solus amor noscitur aetherius:
abstractus rebus, nostroque alienus ab orbe,
     multis ille viris nil nisi nomen erit.
quem poterunt forsan, sed vix, accedere summum,
     non nisi primus erit cognitus inferior.
solus enim tetigit nitidi sublimia caeli,
     qui solido longam cepit ab orbe viam.
"Hic" ais, "errasti. te fugit quomodo distent
     iste protervus amor sanctificansque agape."
at mihi gaudenti duo distenguentur amores,
      nobilis a foedo, vilis ab egregio;
ante tamen debes quonam mihi dicere puncto
     alter amor cesset, alter et incipiat.

VORACIA

[recensere]

Quot iuvenum vivo flammatae numine vires,
     fortia quot variis pectora plena deis;
quanta fames pulchri, primis qui fulsit in annis,
     quantus amor veri, quantus in arte furor;
indociles quanti teneris in cordibus ignes,
      quanta molesta seni turbida saevities;
quantum glutitum est urbanae gurgite vitae,
     munere, coniugio, nexibus, aere, domo!

DE FORMOSA NIGRA

[recensere]

Flammeolis caltha Melanauga recumbit in hortis,
     aurigera sicut pyxide solus onyx.

DE ERICO LINDRO, PRAESTANTISSIMO HOCCEII LUSORE

[recensere]

Indole mirifica Lindrus decoratus et arte
     indole et arte putat carius esse lucrum.
haud tenues quaestus, haud vilem despicit urbem,
     plus quoad abnuitur, proelia cuncta negat.
certandi stimulus quondam certaminis ardor,
     nec petiit quisquam num sequeretur opes.
nunc tamen aes inicit sacros heroibus ignes;
     imperat aes Lindro numen inane pio,
auriferum donec glacies solvatur in amnem,
     Lydia quem iactet, supprimat ille pedem.
mens igitur membris dominatur sordida pulchris;
     vincitur abiecta celsus avaritia.

PRAECEPTORES

[recensere]

Ut doceant, alios colimus mercede magistros;
     ast alios, proprias ut foveant manias.

IUNIA ROWLANDS CREATA VRBIS PRAEFECTA

[recensere]

Vrbe Torontina signatur Iunia princeps:
      praefectam cives, quam meruere, parant.

EPISTVLA TAMAGAMIENSIS: AD ALEXANDRVM SMARIVM POETAM PRAESTANTISSIMVM

[recensere]

Solus hyberboreo mecum, dilecte, sub axe,
cogito te, me, nos, et nostram, Crispe, Camenam.
pallida lux lunae pleno diffunditur orbe;
silvestres reticent tenebrae; tacet algida lympha;
ad nemore occultas venti rediere cavernas.
hic volat in gyrum tempus; nova nulla putantur.
sic parit, ut peperit semper sapientia terrae
saevitiesque, suos suetae depascere partus.
hic folium tepido pellectum sole virescit,
et, cum prima leves contingunt frigora ramos,
decidit arboribus, pulchro moriturque rubore.
muscam piscis edit, gracilisque ciconia piscem;
effera lynx caedit volucrem, glans plumbea lyncem;
denique homo revocatus humo fit vermibus esca.
quaelibet hic brevis est data lux, licet omnibus ire
calle suo, et iussos naturae solvere cursus.
indigenae parvis silvas coluere catervis:
integra tunc poterat consistere natio paucis.
tunc mala silvicolis suffragia nulla fuere,
quae, dum designant, aut designare videntur
consiliumque ducesque, solent disiungere cives,
nec, dum rixa furit populo, superare tyrannos.
quisque suis vixit cunctis popularibus aequus
(vel saltem nostro quam nos sumus aequior aevo),
atque afferre sacrum potuit, quae sensit, ad ignem,
quo licuit causas disceptare omnibus omnes,
et, nisi consensu, statuebant nulla sodales.
musa fuit simplex, tamen et concinna valensque,
et, quamvis ars saepe brevis, sed numine plena,
et quae digna fuit celebraret mira deorum.
parvula post tamen et vaga gens quam victa recessit
gentibus armigeris, populis adiunctaque vastis,
mancipio fundos exauxit, et oppida vulgo,
turba canora tumet, fit musa superba, tametsi
quam prius eximia longe subtilior arte.
namque ubi nascuntur rex, miles, leno, sacerdos,
divitis et sumptus violatus solvit egenus,
tunc celebris vates heroica carmina fingit;
alliciunt nitidae mentem spectacula scenae;
millibus et taedis ingens radiantibus aula
multisono doctas concentu recreat aures.
quae nos delectant artis miracula, quaeque
curis corda levant, acuunt rationis acumen,
et motas summum mentes rapiunt ad olympum,
splendida corrupti sunt corporis ulcera tantum,
indicia et dirae lethalis forsan, hydropis.

DE VITA VIRTUTIS

[recensere]

Terrestris vitae quae debeat esse requiris
     aut soleat recto propria forma viro?
institui dura multos probitate per annos,
     virtutis tardo culmen adire gradu,
sustentare bonum, et viridi iam flore iuventae,
     iusta tenens vitae pro ratione mori.

HODIERNI MVSIS AMICI

[recensere]

Qui nunc vult resonis se consociare Camenis
     est generis consors alterutrius homo:
ingeniosus enim, doctrina qui caret omni,
     edoctusve, omni qui caret ingenio.

LAMENTATIO MAGI

[recensere]

Heu ferrumine calcis atque harenae
priscae clauditur arboris foramen,
umbrosis aditus quod inferorum
silvis exhibuit, quod et iuvantes
fessum duxit ad astures, leaenas
noctuas, lepores, lupos, viverras,
serpentinaque quae ferunt salutem.
quare, faticini, valete, amici!
terrarum valeat paternus orbis.
obstructo veteris loco meatus,
deflenti novus est mihi petendus.

PROCESSIO ARTIVM

[recensere]

Lauti simioli, qui chromigeras colit arces,
     tollitur ars hominis celsius ingenio.

TIMOR MORTIS

[recensere]

Interitum ferimur portantem ignota pavere:
     haec speciosa feri est reddita causa metus.
falso: nam fragiles et cognita fata tremamus,
     ut metuit notum debita praeda lupum.

COGNITIO VITAE, SIVE ASEITAS HVMANA

[recensere]

Credit quisque suo, quae fecerit, omnia nisu
     se fecisse, suo turgidus ingenio.
quisque sua virtute, suis et viribus omne,
     quod manibus teneat, se meruisse putat.
pellit ab oblito prudentem pectore patrem,
     qui moriens dederat praedia, limen, opes;
et dominum, primus qui dixit, "Do tibi munus,
     namque in te certam colloco, tiro, fidem;
et sponsam, sterili quae saepe labore dolentem
     confirmans lassum fovit amore virum;
et cives, qui, quod placuit genus aut cutis, illi,
     quae rapuere aliis, commoda tradiderant.
usus nil docuit. blandi fallacia saecli
     quemque docet vitam mente tenere suam.

IOHANNES CALVINVS

[recensere]

Quis temere reprobet Calvinum, tristia quamvis
     sint sua terribili caela referta metu?
collocet humanis quis spem virtutibus almam,
     qualis erat magno debita certa deo?
quis plerosque rudi terra dignetur obortos,
     qui videant summi regna beata poli?
quis postremo audax nos iuret libera velle?
     quis fidenti animo ducere fata neget?

VERITAS RELIGIONIS

[recensere]

Consistit pietas in erudita
fluxarum ratione fabularum,
quae mentes hominum parant et aptant
finito generi modoque vitae.
nec stant numina: fabulae novantur
versis condicionibus vigendi.
et si concipitur salubre numen,
vivunt terrigenae beatiores;
nam firmas superi dedere vires,
ut duro paterentur orta fato.
sed languent miserabili dolore
non iam dispositi favente divo,
cum servant nitiods diu statuti
thesauros moderaminis potentes
et plenos dominatione ritus.
marcescunt lacrimabiles ut umbrae,
aut ardent cacodaemonum furore:
namque quae stabiliverant proavos
fabellae suboli tulere nervos.
ergo religionis omne verum
non sacrae specie locutionis,
sed florente latens require vita.

EPITAPHIVM NICOLAE

[recensere]

Elingui miseris tumulo deploror amicis
     praecipitis subita mortis adempta manu.
multa Acherontis aquae sociis rapuere loquenda,
     ultimus ut caderet, lite manente, dies;
laetificis doctam musis traxere sodalem,
     parturumque tulit Tartarus ingenium.
sic ego, dum solvat perplexae retia vitae
     nostraque multipotens expleat orsa deus.

AD ERVDITISSIMVM HORTVLANVM DOVGLAM CHAMBERS DE EIVS FVNDO

[recensere]

Huic aliquid maius specie et splendore vireto est,
     quo speciosius est splendidiusque nihil.
namque aliquid veri digesta panditur herba,
     facundusque refert intima nostra lapis.
haec retegunt totam spatianti iugera mentem,
     quidquid et occultum corde, recludit ager.
quaelibet ornatis fortuna ostenditur arvis,
     quolibet atque brevi gramine vita statu.
hic invisa monet naturae linea, flexis
     recte quemque viis ad sua fata vehi.
indicat extremo monumenti gloria xysto
     metam supremo limite constitui.
ut sanctae rutilam pacis deducit ad aram,
     infima frondiferum vota resignat iter.
semotis resono calamis sermone coaxans
     rana viros iubet haud invenienda sequi.
Pythius auriferis telis inseminat arva:
     autus enim vitae est sensus origo novae.
fleti marmoreum socii colit umbra canistrum;
     Petrus rus aperit, dum latet ipse lepus.
vivit anas vacuus geniali lance ferendus:
     mors igitur placida vadit in Arcadia.
attamen incisae duro granite coronae
     mente renascendi semen inesse monet.

ACTIO ET RENVNTIATIO: SYLLOGISMVS

[recensere]

Ille nihil fecit, nullo qui tempore legit,
     cui, nisi deposuit, lectio nulla fuit.
ille igitur numquam sive ingens sive pusillum
     fecit, qui nullo tempore deposuit.

DE SCVLPTO NAZISTAE VVLTV

[recensere]

Caeca superstitio. vehemens sine mente voluntas.
     partibus humanis expoliatus homo.

MORTIS BENEFICIVM: AD ALBVM

[recensere]

Mors est, vipereo cuius lux mellea morsu est,
     quaeque ornat vitam squaliditate sua.
pulchra iuvant magis et volumus magis, Albe, iuvari,
     pulchra quod effugiunt, nosque quod auferimur.
siccine deformis nobis et sordida vita
     quod procul interitus pectore sensus abest?

AD IANUM T., AMANTEM MALE PROFICIENTEM

[recensere]

Hoc tibi, cum venerem sumis, phantasma recurrit:
      est tecum in tremulo, Iane, puella toro.

EPITAPHIVM ARMENTARII

[recensere]

"Corpus deserti ne sumant aequora campi!"
     edita erat tenui maesta loquela sono.
nam iuvenis tristi quaerens postrema cubili,
     iam moriente die mortis adibat iter.
"corpus deserti ne sumant aequora campi,
     sub strepitu venit, quo canis exululat.
parcite vos gelidis artus componere bustis,
     avia ne teneant aequora reliquias!
corpus deserti...." fugit vox, nec tamen ulla
     cura fuit nobis ultima vota sequi.
exanima angusto tumulavimus ossa sepulchro.
     vasta tenent miseras aequora reliquias.

VIS FVGIENS VERBORVM

[recensere]

Est perplexa etiam quae audita locutio primum
     lucet, et in sensus labitur ambiguos.
namque inspecta diu phrasis una scatensque vacansque
     significat quidvis, omnia quaeque, nihil.

SAECVLO VICESIMO EXEUNTE

[recensere]

Quisque sui generis fiat licet indole civis,
     natio sed cultu redditur omnis idem.

PAPAVERA MENSIS IVLII: CARMEN SYLVIAE PLATH LATINE VERSVM

[recensere]

Parvula tartareae, salvete, papavera flammae!
     iste rubor valido nonne calore nocet?
adflatum nequeo folium tractare coruscans;
     incolumis trepido lambitur igne manus.
lumina fulgentes delassant nostra tremores,
     qui volitant, rugae sicut in ore rubent.
sanguineo referunt foedatos vulnere rictus
     purpurei flores, sanguineasque stolas.
effugiunt fumi digitos. ubi semina somni?
     grata ubi nausea, quam capsula vestra movet?
carpere si somnum, si possem effundere sanguen!
     si possent tanto nubere labra malo;
ampulla vitrea mihi si stillare liquores
     somniferi et segnes, absque colore tamen!

QVAEDAM ORIENTALIS DE MORTE TRACTATIO INSPECTA

[recensere]

Admoneor libro sapienter ponere librum:
     ullius ipse suum lemma referre negat.

LAPSVS

[recensere]

Saepe gradu falsus reperit maiora petitis,
     et meliora suis praemia propositis.
perspiciuntur enim prius obcaecata ruenti,
     clarius et cursu fineque lucet iter.
nulla iam tabula, docta sed mente peragrat;
     lapsus enim scite vadere perdidicit.

PROELIA

[recensere]

Continuis agitur pugnis felicior actus:
     nam graviora intus bella quietus obit.

VALEDICTIO AD SACERDOTEM PAROCHIALEM

[recensere]

"E templis" ais, o superbe mysta,
"discessisse sacris piaque gente,
est Deumque relinquere angelosque."
quanti te facis et cohortem anilem!

POSTVLATEM PARENTALE

[recensere]

Iussit inane parens natos decernere vitam:
     expertes pictam luminbus tabulam.

QVID ANGERIS?

[recensere]

Incassum gelido captus formidine langues,
     frontibus incassum noxia cura sedet;
namque sub extremae caeco fundamine mentis
     sunt lapidosa boni condita tecta senis.
omnia perpessus, primo grandaevior aevo,
     ille nihil nescit, nec valet ille nihil.
omnes te ducit per casus, vulnera curat,
     concussum pectus, pace tua, renovat.

SEPVLCHRVM MVLIERIS: VERSIO CARMINIS SINENSIS LI HO SCRIPTVM

[recensere]

Obducta tenebris rorales orchide guttae
     aspiciunt lachrimas surgere luminibus.
non dabitur coeptum fidi ducamus amorem,
     nec subeam caras nupta beata domos.
gramen erit cubital, frigentes pallia silvae,
     instita turbo, sonans tortile lympha decus.
perpetuas vario per noctes axe morata
     illum, qui cessat, iam vigil opperior.
frigore caeruleae torpente nitescere flammae
     conantur. pluvias montibus Auster agit.

VATICINATIO IVVENILIS

[recensere]

Exigua iuvenes habitare elegimus aede.
     cur ita nos? nostrum quisque poeta fuit.
non secus everso patriae iam cogimur aere.
     qui scribit versus saepe propheta fuit.

MVNDVS HOLOGRAPHICVS

[recensere]

Omnis uti partes in se pars implicat omnes,
     atque hologramma unum milia tota capit;
sic elemento quoque suo concluditur orbis:
     si minus intereat, maius et intereat.
ingentis minima tamen orbis sospite parte,
     an misero totus funere sospes erit?

DVPLEX RATIONIS INDOLES

[recensere]

Est ratio tumefacta, humilis, demissa, superba,
     imperat et paret, subditur atque regit.
imperium, nummos, munus si quaerit et artes,
     turgescit celsae vi dicionis ovans.
quodsi nosse cupit, rerum submittitur orbi,
     rebus et, ut penitus noverit, ima patet.
optata ingenium reddit servile potestas,
     nec petitur causa gaza petenda sua.
cognitione manens, et non moderamine, rerum,
     par submissa deo vivit Aristotelis.
quae sequitru dominae partes, ancilla revertit;
     quae petit ancillae, maxima diva redit.

AD QVENDAM SCHOLAE BENEFACTOREM, QUI DONAVIT CALVINI OPERA OMNIA

[recensere]

Te negat arbitrio libros donasse soluto
     Calvinus. grates sed tibi quisque refert.

AD IVVENEM SCHOLASTICVM, QUI PROFICIENS SE PERDERE POTEST

[recensere]

Non usque optandum est, fugiendum saepe, quod optas:
     palma tibi ne sit splendida poena, cave!

AD QVENDAM ANIMAE MEDICVM SEU PSYCHES IATRON DE MORIBVS COMPVLSIS

[recensere]

Mores, mota suis quos mens compellit ab imis,
     semper et adfecto cuique nocere putas.
multiplices miraeque soles exponere formae
     ut modo sint tristes, ut modo ridiculae.
hic lavat assiduus, tum lotos abluit artus,
     sanguineamque cutem deterit ipse suam.
hic penitus iussus muliebrem inducit amictum,
     et tenui peplo fortia membra tegit.
attamen ingenium laudas, quod Apollinis ictu
     artificis summum nobilis edit opus.
aut movet arcanas alios cognoscere causas
     saepius exsomnes immemoresque cibi.
numquid quae celebras et quae tu despicis acta
     uno largifico surgere fonte tenes?
talia sunt, quamvis subtili mente coacta,
     haud ratione illud reiicienda tibi.
mira praeteritis pollentes indole saeclis
      inspicias: multis mens violenta fuit.
Newtonus rerum structuram aenigmate captus
     restituit mundos et nova iura dedit.
perspicuum flagrans sermonem Vindobonensis
     doctos arte nova disserere instituit.
Sylvia scribendo fertur placasse furores,
     placando lyricos et renovasse modos.
vatibus his licuit numquam spectata tueri,
     his aperire datum est clausa, deosque sequi.
vulnere sic animae procedit tanta potestas;
     tantum in stultitia mentis acumen inest.

CONSILIVM

[recensere]

Si quis te moneat, debes inquirere quaenam
     abdita causa sagax urgeat officium.
hic monet, ut sibi de propriis persuadeat, ille
     ut celebret vitam laudibus ipse suam.
hortator de se plerumque profatur, et ad se:
     aures qui dabit, haud ipse, sed alter, erit.

AD ERICVM LIVONIVM POETAM EXIMIVM

[recensere]

Tu, qui dicebas (nego te iactasse) beatum
     numquam blandiloquam te superasse Cyprin,
tandem purpureo iacuisti captus Alexi,
     nec poteras facilem corripuisse fugam.
te, miser, Idalius tantum non obruit aestus,
     cum placuit lachrimis ultor ephebus herae.
non ergo Hippolyto surgunt fatalia soli
     aequora, non soli belua tranat aquas.
at miserans, felix, tibi parsit diva, superstes,
     quae pavido dextram traxerat ante necem.
an placidae dubitas Veneri persolvere grates?
      ipse ego, quod vivis, non male gratus ero,
ut lepido festos teneas sermone gregales,
     et referas miris acta pericla modis.

MAGNAS ET POETA

[recensere]

Magnas est auri magnes, et nomine caeco,
     illius obscuras atque opus edit opes.
vates vas auri non est, et nomine claro,
     et parit illustrem nil nisi fama famem.

THRENODIA IN PUELLVLAM INTEMPESTIVE DEFVNCTAM

[recensere]

Corporis parvi properante gressu
et fuga plantae choreas agentis
funebris notae stupefecit omnes
     arca puellae.

quae suo celsas resonavit aulas
Marte, et extremo latitans vireto
intulit bellum propriamque tela
     torsit in umbram.

languidos glaucae pepulit lacunae
anseres fusas viridi nivosam,
cum legunt auras, onus exuentes
     caespite nubes;

"pro" reclamarunt "dolor!" anserine,
"pellit invicta dominella virga
mellei sub sole flagrante amoena
     somnia pomi."

aes sonat. cedit generosa pompa.
sanguinis iuncti veneramur agmen
et verecundos taciti sepulchri
     flemus honores.

MYTHI

[recensere]

Quod veteres memorant fabellae, non fuit umquam.
     perpetuo tamen est. perpetuo fuerit.

OBLECTAMENTA

[recensere]

Hic bona dulciloquis mensae partitur amicis;
hic nitidam scenam celebrat; comitante frequentes
hic domina saltus; hic multa nocte tabernas,
dum socii rauco modulantes cantica plausu
pocula plena ioco desiccant. lusibus acres
oblectat genitor pueros; sermone maritus
horas ante focum lentas cum coniuge fallit;
narrat avus parvis elapsa nepotibus aeva.
hic clausis folio decumbens orbibus errat
mente hominis fictis; concentu mergitur amplo
hic tenui disco; pictae splendore tabellae
hic stupet; hic precibus delassat caela statutis;
carminbus studet hic; sudans hic carmina fingit.
quisque sibi prohibet terrores mente repressos,
quique patent animo, vastos defendit abyssos.

TSERNOBYLVM: POST DECEM ANNOS

[recensere]

Iam redit eversam longaeva superstes ad urbem,
     ut cor postremis exsatiat lachrimis.
tot periisse dolet iuvenes, totidemque perire;
     conqueritur solos iam superesse senes.
cernit ubique vias humana gente relictas;
     conspicit horrentes fronde nocente lares.
haerent parietibus dolor et morbosa ruina;
     labentis vacuum stat penetrale domus.

DOMVS CERVINAE BALNEAE PENSILIVM LAVDES

[recensere]

Lascivas repeto pluvias lepidosque vapores,
     quos celebrat lento nuda iuventa pede.
indigus exlusus fervente diutius imbre,
     nunc peperi tamen aes; aes reseratque fores.
ah, tessellata qualis miser aede carebam,
     candida qua densis forma rigatur aquis!
quodlibet hic Paphiis florescit semen in arvis
     aspicies felix, forsitan atque leges.
pallenti nitidos hic marmore porrigit artus
     albus, et ardentes concutit igne comas;
nec stat, ut ante, sui dubio fiducia vultu:
     regnum iam sentit non prius esse suum.
obducit rapidis acta subtilia lymphis
     sinensis spuma membra luente Venus;
pulchrior at Cypria, sexu quo natus eodem,
     et ferus ut pupae praeditus ore puer.
balnea celsus arabs per tota vagatur ocellis,
     atque cupidinibus pascua grata petit.
"talis" ait, "iustis tribuenda corona, prophetae
     deliciisque frequens sic paradisus erit."
se credit fontem viventis adire liquoris
     Isacides, aliis vividus ipse liquor.
ut superis mediae tenebris perfundit opacos
     praecipiti noctis rore procella sinus,
sic formosa niger teretis per corpora levi
     flumine gavisas pectoris urget aquas.
plurima frondoso licet absit saecula luco,
     it pythone tamen iam comitante vias.
expositi si non animo, tum corpore, praestant
     hic vere nuda simplicitate viri.
hic nihil obtegitur: manifestum immane pusillo est
     organon, ingenti nec latet exiguum.
hic et saepe teres nudato vertice membrum
     molle redundantis pellis acumen adit.
quae fugiente sagax incidit corpore vita
     fabellas memorant signa diserta suas.
tegmine fallacis quae dissimulatur amictus,
     detegitur positis vera figura dolis.
hic et saepe vetus rerum subvertitur ordo,
     censet enim normis flumen honesta novis.
hic aliquando potens rex declaratur egenus,
     hic solido sceptri pondere gaudet inops.
hic speciosa perit divi persona superbi,
     hic monstratur homo corpore quisque suo.

DIES HIEMALIS

[recensere]

Nil me nunc nisi sol iuvat, aurae cumque reflexis
     fulgenti radiis incaluere nive.
sic natura excors, ignorans omnia, sanat
     gnara quae fiunt vulnere mente virum.

HYAENA: CANTIO GENTIS YORVBA

[recensere]

En male compta, rapax, deglutit hyaena cruentos
     involvente cibos non sine fasciculo.
faucibus exitio stillantibus, acta perenni
     esurie matrem non sine prole vorat.
noctivaga et valga est venatrix, cara propago
     mactatrix summi sanguinolenta dei.

DIVINI AFFECTVS

[recensere]

Odit amatque deus, bonitate redundat et ira:
     haec scriptura refert, testis et usus adest.
affectus sed uter statuet mortalia fata?
     divum postremo pectus habebit uter?
primus amor fuerat, fueritque amor ultimus. omnes
     ingenii motus urget et explet amor.
si deus odit, amor fons est et finis, amandi
     et repetet formas ortus amando furor.

APPROPINQVATIO AD ABYSSVM

[recensere]

Mors adit. orbis abit. ruit in nihil omne. saluto
     te, nihil, omne quod es. quod nihil, omne, vale!

DEVS MEDICVS

[recensere]

Innatum in nostra vulnus deus indole sanat.
     et merito: vulnus qui dedit, ille fuit.