Migne Patrologia Latina Tomus 112
Allegoriae in universam sacram scripturam (Auctor incertus (Rabanus Maurus?)), JP Migne 112.1088B
Allegorie in universam sacram scripturam
112.0849A| Quisquis ad sacrae Scripturae notitiam desiderat pervenire, prius diligenter consideret quando historice, quando allegorice, quando anagogice, quando tropologice suam narrationem contexat. Ha namque quatuor intelligentias, videlicet historiam, allegoriam, tropologiam, anagogiam, quatuor matris sapientiae filias vocamus, ad cujus inquisitionem plena ipsarum agnitio totius, quod ei inest, secreti, sic manifestatio nisi illarum prius inquisita cognitione, pertingere nequimus. Mater quippe Sapientia per hos adoptis filios pascit, conferens insipientibus [incipientibus] atque teneris potum in lacte historiae; in fide autem proficientibus, cibum in pane allegoriae; bonis vero et strenue operantibus, et operibus bonis insudantibus, satietatem in sapida 112.0849B| refectione tropologiae; illis denique qui et ab imis per contemptum terrenorum suspensi, et ad summa per coeleste desiderium sunt provecti, sobriam theoricae contemplationis ebrietatem in vino anagogiae. Historia ad aptam rerum gestarum narrationem pertinet, quae et in superficie litterae continetur, et sic intelligitur sicut legitur. Allegoria vero aliquid in se plus continet, quod per hoc quod locus [ F. loquens] de rei veritate ad quiddam dat intelligendum de fidei puritate, et sanctae Ecclesiae mysteria, sive praesentia, sive futura, aliud dicens, aliud significans, sempre autem figmentis et velatis ostendit. Tropologia quoque et ipsa, sicut allegoria, in figuratis, sive dictis, sive factis, constat: sed in hoc ab allegoria distat quod allegoria quidem fidem, tropologia vero 112.0849C| aedificat moralitatem. Anagogia autem, sive velatis, sive apertis dictis, de aeternis supernae patriae gaudiis constat, et quae merces vel fidem rectam, vel vitam maneat sanctam, verbis vel opertis, vel apertis demonstrat. Historia namque perfectorum exempla quae narrat, legentem ad imitationem sanctitatis excitat; allegoria in fidei rivelazione ad cognitionem veritatis; tropologia in instructione morum ad amorem virtutis; anagogia in manifestazionie sempiternorum gaudiorum ad desiderium aeternae felicitatis. In nostrae ergo animae domo historia fundamentum ponit, allegoria parietes erigit, anagogia tectum supponit, tropologia vero tam interius per affectum quam exterius per effectum boni operis, variis ornatibus depingit.Dum enim haec, de qua loquimur, 112.0849D| sacra Scriptura verba historiae simpliciter narrat, quasi inchoando fundamentum aedificii jactat, et 112.0850A| dum per allegoriae exercitium fidei mysteria pandit, fabricam mentis in amorem veritatis extollit: dum vero per anagogiae sublimitatem de aeternis supernae patriae gaudiis disserit, quodammodo tectum superponit: dum autem mysticum in tropologia, intellectum per contemplationum investigat exercitium, de quo loquimur, spirituale aedificium diversis virtutibus, tam iis quae intus ad Dominum quam quae extra pertinent ad proximum, per mortalitatis venustatem quasi distintis pulchrorum colorum varietatibus ornat. Cum igitur constet ha quatuor sacrae Scripturae intelligentias, omne quod et [ F. ei] inest secretum revelare, nobis considerandum est quando secundum unam solam, quando secundum duas, quando secundum tres, quando etiam secundum 112.0850B| omnes simul quatuor intelligi velit. Cumque primum haec omnia hoc modo, duce ipsa veritate, indagaverimus: secundo necesse est ut quibus quotve modis res de quibus tractat accipere possimus, studiose perscrutemur. Pro eo namque quod una nonnunquam eademque res nihil sibi naturaliter insitum habet quod, quantum ad humanum duntaxat corporale commodum et incommodum spectat, et probari et reprobari valet: ipsa nimirum una eademque res non solum diversam, sed et adversam aliquando in Scriptura sacra significationem habere potest . Ut enim, exempli causa, de innumeris tria proferamus: et aquae, cujus flumina fluunt de ventre credentis, est aqua contra quam psalmus [Psalmographus] orat, ne aquae eum tempestas demergat; 112.0850C| et item camelus, qui per toramen acus transit, est et camelus de quo Rebecca, viso Isaac, descendit: est quoque leo qui vicit de tribu Juda; est leo qui circuito, quaerens quem devoret. Quis enim nesciat, quantum horum trium significata ad invicem distent, cum tamen unumquodque significantium unum atque idem sit. Cumque ita sacram Scripturam de rebus loquentem audimus, proprietates qualitatum iisdem rebus naturaliter visitare [insitas] studiose inspiciamus, et tunc evidenter scire poterimus, qua sive in bona videlicet sive in mala significatione, juxta quod narrationis quam contexit series exigit, eas exigere debeamus. Tertio oportet ut quibus quotve modis nomina de quibus tractat, tam hominum quam locorum, Hebraica 112.0850D| sive Graeca interpretari debeant, perquiramus, quod magnam nobis interpretibus propriorum nominum 112.0851A| aedificationem proponit. De iis autem rerum significationibus et nominum interpretibus secundum suas duas intelligentias, modo secundum tres, modo vero secundum omnes simul quatuor ad nostram aedificationem tractat. Quod vero de quatuor iis intelligentiis breviter quaedam superius diximus, pluresque quarumdam hujusmodi rerum, quae ad praesens animo occorrerere potuerunt, ponere simul et exponere decrevimus diversitates, et quasdam hujusmodi nominum in medium proferre interpretazioni, ut ex [iis] quae in sanctorum Patrum expositionibus invenire poterimus, nostram nostrique similium, si qui tamen sunt, imperitiam instruamus.
Ut autem Lector quaesita totius [ F. ocius] possit invenire, docens [ F. voces] ad eas pertinentes res 112.0851B| de quarum diversis significationibus loqui proponimus, secundum ordinem quo litterae semivocales et mutae vocalibus conjunguntur, hoc modo proponimus:
Angelus.
Abyssus.
Abortivum.
Acetum.
Accubitus.
Adolescentulae.
Aer.
Argentum.
Armilla.
Arma.
Arula.
Artifex.
Area.
Agnus.
Agricola.
Ala.
Altitudo.
Aloe.
Amicus.
Amphora.
Aromata.
Aranea.
Arva.
Astra.
Ascentor.
Asina.
Antius.
Anaglypha.
Antemurale.
Angulus.
Aper.
Aqua.
Arturus.
Atrium.
Auster.
Auris.
Animus.
Azyma.
Arbor.
Anima.
Abies.
Accipiter.
Acies.
Acus.
Adeps.
Ager.
Aries.
Arena.
Arcae.
Armatus.
Arvina.
Aspis.
Agnae.
Altare.
Alienus.
Albugo.
Altilia.
Amica.
Annulus.
Areolae.
Armenta.
Aratrum.
Ascensus.
Asinus.
Ancilla.
Animalia.
Apis.
Aquilo.
Aquila.
Arcus.
Aurora.
Aurum.
Auriga.
Axis.
Adversarius.
Angelus est Christus, vel Spiritus sanctus, ut in Evangelio Joannis: «Angelus descendit in piscinam, et * mota est aqua, et qui prior descendisset in piscinam, post motionem aquae, sanus fiebat; » quod veniente Christo ad populum Judaeorum, eo quod per motionem ejusdem populi passo per fidem passionis 112.0851D| ejus sanatur unitas fidelium. Vel discendente in fonte Baptismi Spiritu sancto, illumque fecundante unus fidelis populus abluitur. Angelus, est Joannes Baptista, ut ex persona Patris ad Filium dicit propheta: «Ecce ego mitto angelum meum, qui praeparabit viam ante te; » quod ipse praeivit ante faciem Domini parare vias ejus. Angelus spiritus malignus, ut in Psalmis: «Angelus Domini coarctans eos; » et « diabolus constringens eos. Per angelos, coelestes spiritus, ut in Psalmis: «Qui facis 112.0852A| angelos tuos spiritus: » quod sancti Spiritus cum mittuntur, angeli sunt. Angelus quilibet sacerdos, ut in Malachia, quod «Angelus Domini exercitum est», id est, Dominum nuntiat.
Anima humana propter diversas efficientias suas diversa vocabula sortitur. Dum enim membra vegetat, anima, dum sensibilibus adhaeret, sensualitas, dum sentit, sensus, dum consentit, voluptas, dum recordatur, memoria, dum contemplatur, spiritus, dum sapit, animus, dum intelligit, mens, dum discernit, ratio est . aliquando totus homo, ut in Genesi: « Descendit Jacob in Aegyptum in animabus septuaginta, » id est, cum totidem hominibus. Anima, est sensualitas, ut in Epistola Pauli ad Hebraeos: « Sermo Dei pertingens ad divisionem animae 112.0852B| et spiritus, » quod Spiritus Domini, quomodo sensualitas a ratione dividatur, comprehendit. Anima est animalitas, ut in Psalmis: « Misit saturitatem in animas eorum, » id est, in animalitatem, quae corporeis escis sustentatur. » Anima, vita praesens, ut in Evangelio: « Anima plus est quam esca. » Anima est animositas, ut in Psalmis: « Operui in jejunio animam meam, » quod ne me vindicarem, celans animositatem meam. Anima, ipse Christus, ut in Propheta: «Non abjiciet vos ultra animam meam» id est, non reprobabit vos Christus filius meus. Anima, illa vis est Dei, qua ipse omnia penetrat: «Anima ejus, quaecunque voluit, haec fecit; » quod vis illa interna in voluntate sua omnipotentiam habet. Anima vocatur doctrina, ut in Propheta: 112.0852C| « Kalendas vestras odit anima mea, » id est, festivitates vestras exteriores reprobavit voluntas mea. Anima, mentis intentio, ut in Giobbe: « Elegit suspendium anima mea, » id est, a terrenis se elongare elegit intentio mea. Anima, desiderium justorum, ut in Giobbe: « Animam catulorum ejus implevit, » quod scilicet desiderium sanctorum Ecclesiae ad effectum Dominus perducit. Anima, vita jumentorum, ut in Giobbe: «In cujus manu est omnis viventis anima», quod in ejus potestate est vita brutorum animalium. Anima, voluntas diaboli, ut in cantico Exodi: « Dividam spolia * manu mea, » id est, invadam animas humanas, et voluntas mea implebitur.
Abyssus est Vetus et Novum Testamentum, ut in 112.0852D| Salmi: « Abyssus abyssum vocat, » quod Testamentum Vetus in praedicatione sanctorum Novum annuntiat. Abyssus, collegio apostolorum, ut in * Salmi: «Dedit abyssus vocem suam,» quod apostoli ex profunditate cordis sui emiserunt praedicationem suam. Abyssus, obscuritas cujusque impii, ut in Giobbe: « Abyssus dicit, non est in me » , quod obscura est vita, clamat sibi patientiam non inesse. Abyssus, aeternum Dei judicium, ut in Giobbe: « Aestimabit abyssum quasi senescentem, » quod diabolus in superbis membris suis aeternum Dei judicium, 112.0853A| quasi debile et instabile esset, non pertimescit. Abyssus infernus vocatur in Evangelio: « Rogabat eum legio, ne eum mitteret in abyssum, » id est, ne eos mergeret in infernum. Per abyssum, dolores mortis, ut in Psalmis: « Ponens in thesauris abyssos, » id est, in secretis sacrae Scripturae profunda mysteria. Per abyssum quique desperatissimi, ut in Psalmis: « Omnia quaecunque voluit, Dominus fecit, in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis, » quod sicut erigit contemplationes, quae sunt coelum, sic fecundat actiones, quae sunt terra, sic instabiles confirmat, qui sunt mare, sic in * ipsis, qui desperatissimi. Item facit nonnunquam misericordiam suam, qui sunt abyssi.Per abyssum confusiones operum malorum, ut in cantico Exodi: « Abyssi operuerunt 112.0853B| eos, » id est, confusiones operum suorum oppresserunt eos.
Abies est altitudo contemplationis, ut in Isaia: « Ponam in deserto abietem, » quod in gentilitate Dominus contemplationem posuit. » Abietes, potentes et infruttuosi. Per abietem, sancti angeli, ut in Propheta: « Abietes non adaequaverunt summitatatem ejus, » quod comparatione illorum angelorum ille primus angelus altior fuit.
Abortivi sancti sunt ante legem, ut in Giobbe: «Quasi abortivum absconditum», quod sancti ante legem huic mundo ex magna parte absconditi fuerint. Abortivum imperfectio hominis, ut in libro Num. : « Quasi abortivum, quod extrahatur a vulva matris suae, » quod murmurantes a matre gratia 112.0853C| imperfecti projiciuntur.
Accipiter quilibet electus, ut in Giobbe: « Nunquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, » quod solius Dei vir sanctus plumas virtutum acquirit. Per accipitrem rapaces, ut in Daniele: « Et ungues crescent quasi accipitris, » quod qui per superbiam in mente decipiuntur, et usque ad compunctiones rapacitatis.
Acetum est dolus, ut in Evangelio: «Implevit spongiam aceto,» quod replevit diabolus populos Judaeorum fraude et dolo. Acetum, piger quilibet, ut in Parabolis: « Sicut acetum dentibus amarum est, » sic piger sanctis, qui dentes appellantur, frequenter nocet verbum commotionis, ut in Parabolis: « Vipera, sal, acetum in vitiis, et qui cantat 112.0853D| corde pessimo, » quod quando perversa mens corripitur murmurat, sicut nitrum fervescit et ebullit, quando ponitur in aceto. Acetum, infidelitas, ut in Psalmis: «In siti mea potaverunt me aceto,» id est, ego fidem eorum sitii, et ipsi infidelitate me potaverunt.
Acies, unitas electorum, ut in cantico: « Terribilis 112.0854A| ut castrorum acies ordinata, » quod electi per concordiam diabolo terribiles sunt.
Acervus tritici sunt incrementa virtutum, ut in Cantico: « Venter tuus sicut acervus tritici, » quod teneri, qui in sancta Ecclesia sunt, virtutum incrementa suscipiunt. Acervus testimonii, multitudo sanctorum martyrum, ut in Genesi: « Vocaverunt locum illum Galaad, id est, acervum testimonii, » quod in sancta Ecclesia multitudo martyrum honoratur. Acervus lapidum est increpatio ultimi judicii, ut in libris Regum: « Congregaverunt super Absalon acervum lapidum magnum nimis, » quod reprobis dicetur in judicio: « Ite, maledicti, in ignem aeternum. » Acervus Mercurii, infidelitas, ut in Parabolis Salomonis: « Sicut qui mittit lapidem 112.0854B| in acervum Mercurii, sic qui tribuit insipienti honorem, » quod qui fatuum aliquem ad honorem ecclesiasticum provehit, quodammodo culpam infidelitatis committit.
Accubitus, coelestis patria, ut in Cantico: « Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum, » quod cum Christus ascendendo coelum peteret, sanctitatis suavitatem Ecclesia emanavit.
Acus, punctio doloris, ut in Evangelio: « Camelum per foramen acus intrare, » quod Christus punctiones doloris pertulerit in cruce.
Adolescentulae animae sunt sanctorum, ut in Cantico: adolescentulae dictae, quod devotae sanctorum animae Christum diligunt.
112.0854C| Adeps est divinitas Christi, ut in Psalmis: « Adipe frumenti satiat te, » quod coelestem illam Gerusalemme Christus divinitate pascit. Adeps simplex intellectus Scripturae, ut in Psalmis: « Cibavit illos ex adipe frumenti, » quod simplici intellectu refecit eos. Adeps, spirituale desiderium, ut nel cantico Deuteronomii: « Cum adipe agnorum et arietum, » id est, cum spirituali desiderio subditorum et praelatorum. Adeps, abbondantia, ut in Psalmis: « Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum », et quod per abbondantiam suam peccabant. Adeps, carnalis laetitia, ut in Psalmis: « Adipem suum concluserunt, » id est, carnalem suam laetitiam confirmaverunt. Adeps, bonitas interioris voluntatis, ut in Psalmis: « Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, » 112.0854D| id est, interius bona voce, sicut exterius bona actione.
Aer, mens cujuslibet hominis saecularis, ut in Giobbe: « Subito aer cogetur in nubes, » quod repentino scilicet spiritus munere mens saecularis ad sanctitatem perducitur.
Ager est mundus, ut in Evangelio: «Homini qui 112.0855A| seminavit bonum semen in agro, » id est, Christo, qui sparsit praedicationem in mundo. Praepara corpus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, id est, sentes iniquitatum evelle, et corpus ad frugem retributionis excole. Ager bonum opus, ut in Evangelio ager emitur propter thesaurum, quod bonum opus exercetur propter coeleste desiderium. Ager, Scriptura sancta, ut in Giobbe: « Agrum non suum demetunt, » quod Scripturam sacram, quae sua non est, haeretici pervertunt. Ager officium praedicationis, ut in Cantico: « Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, » quod et Christus ab arcano Patris, et Ecclesia a secreto contemplationis ad officium egrediuntur praedicationis. Ager, populus Judaeorum, ut in Genesi: «Egressus est ad meditandum 112.0855B| in agro inclinato jam die Isaac, » quod in fine mundi egressus est de coelo Christus ad docendum in populo Judaeorum. Ager, populus gentilis, ut in Psalmis: « Pulchritudo agri mecum est, » id est, uniuscujusque viri religiosi sanctitas apud me ad compensationem compensatur. Ager caeremonia external, ut in Evangelio: « Erat autem filius senior in agro, » quod populus Judaicus litterali sensu contentus exteriora curabat. Ager, cujuslibet vita negligentis, ut in Parabolis: « Per agrum viri pigri transivi, » id est, vitam cujuslibet desidiosi inspexi, « et ecce totum repleverant urticae et spinae , » quod in corde ejus prurientia desideria punctiones vitiorum pullulant. Ager est praesens sancta Ecclesia, ut in Genesi: «Ecce odor filii mei, 112.0855C| sicut odor agri pleni, » quod sanctificata est Ecclesia de sanctitate Christi, de cujus plenitudine nos omnes accepimus. Ager, patria coelestis, ut in Parabolis: « Consideravit agrum, et emit eum, » quod studiose discat Ecclesia, quae sunt gaudia vitae perennis, et pro eis laborare non cessat.
Agnus est Christus, ut in Exodo: Agnus sine macula immolatur, id est, Christus sine culpa moritur. Agnus, lubricus quisque, ut in Parabolis, « Secutus eam quasi agnus lasciviens, » quod libidinosus libidinosum imitatur. Per agnos apostoli, ut Dominus ad eos in Evangelio: «Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos», id est inter infideles. Per agnos viri sancti, sicut in Isaia: «Et in 112.0855D| brachio suo congregabit agnos, » id est, in robore suo adjuvabit viros sanctos. Per agnos, simplices et innocentes, ut in Evangelio: « Pasce agnos meos, » id est peccatores, quos ego redemi sanguine meo, innocentes jam effectos nutrit praedicatione sua. Agna est vita activa, ut in Levitico: « Offerat agnam de gregibus, » id est, vitam exerceat activam, quae communis est pluribus.
Agricola est Deus Pater, ut in Evangelio: « Pater meus agricola est, » quod ipse in Filio suo 112.0856A| electos spiritualiter excolit. Agricola, quilibet reprobus terrena diligens, ut in Genesi: « Fuit Abel pastor ovium, et Cain agricola, » quod electus quisque simplices * infra se cogitationes nutrit, et reprobus quilibet, interna sua * deferens, terrena diligit. Per agricolam principes Synagogae, ut in Evangelio: «Locabit eam agricolis,» quod populum antiquum illum principibus Synagogae commisit. Per agricolam doctores Ecclesiae, ut in Evangelio: « Vineam suam locabit aliis agricolis, » id est, Ecclesiam suam aliis doctoribus committet.
Altare est ipsa divinitas, ut nel Salmo: « Constituite diem solemnem in condensis usque [ad cornu altaris], » id est, virtutes crebro frequentate, et 112.0856B| pertingens ad eminentiam Deitatis. Altare caro Christi, ut in Jeremia: « Repulit Deus altare suum, » quod carnem Christi crucifigi permisit. Altare ipsa est humanitas Verbi, ut in Exodo: « Altare de terra facietis mihi, » id est, verbi humanitatem ex virgine sumptam esse credetis. Altare, lignum crucis, ut in Genesi, Isaac positus in altari, quod Christus litatus in cruce. Altare, mentis arcanum, ut nel Salmo: « Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare (tuum, Domine), » id est, opera mala per poenitentiam emendabo, et mentis arcanum virtutibus adornabo. Altare fides, ut in Salmo: « Imponent super altare tuum, » id est, innocentiam novae vitae fide * conjungunt.
112.0856C| Altare, vita justorum, ut in Genesi: « Aedificavit Noe altare Domino, » quod justorum vitam Christus consecravit Patri. Altare, devotio cordis, ut in Evangelio. «Si offers munus tuum ad altare», id est, si effuderis orationem tuam per cordis devotionem. Altare, coeli secretum, ut in Psalmis: «Introibo ad altare Dei», id est, perveniam ad secretum coeli.
Alitus, humanitas Christi, ut in Giobbe: « Alitum meum exhorruit uxor mea, » id est, humanitatem meam contempsit synagoga. Alitus locutio oris, ut in Daniele: « Sed et alitus meus intercluditur, » id est, non solum fortitudinem corde careo, sed etiam ab ipsa locutione in ore obmutesco. Alito, suggestio 112.0856D| diaboli, ut in Giobbe: « Alitus ejus prunas ardere facit, » id est, cogitationes reproborum diabolica suggestio succendit.
Per alas misericordia Domini et veritas, ut in Psalmis: « Sub umbra alarum tuarum protege me, » id est, sub adjumento misericordiae et veritatis tuae defende me. Per alas praecepta Domini, ut in Psalmis: «In tegmine alarum tuarum sperabunt,» id est, in defensione praeceptorum tuorum sperabunt. Per ahimè cogitatio viri sancti, ut in 112.0857A| Giobbe: «Expandit alas suas ad stuprum», id est, Spiritui sancto electus quilibet cogitationes suas aperit per confessionem. Per alas cogitationes hypocritae, ut in Giobbe: « Cum tempus fuerit, in altum alas erigit, » quod cum occasionis invenit, cogitationes suas in publicum demonstrat. Per alas cupiditates rapacium, ut in Zacharia: « Et habebant alas, quasi alas milvi, » quod cupidi res alieni invadere student. Per alas virtutes sanctorum, ut in Ezechiele: « Et audivi voces alarum, quasi voces aquarum multarum, » quod virtutes spirituales, quae prius in paucis erant, postmodum in multis apparuerunt.
Per alienos daemones, ut in Psalmis: « Alieni insurrexerunt in me, » id est, daemones pugnaverunt 112.0857B| contro di me.
Altitudo sublimitas est praemiorum, ut in Ezechiele: «Statura quoque erat rotis et altitudo», quod in Scriptura sacra addiscitur et rectitudo vitae, et altitudo gloriae. Altitudo, princeps hujus mundi, ut in Abacuc: « Altitudo manus suas levabit , « quod sublimes hujus saeculi principes opera sua erigunt. Altitudo, prosperitas, ut in Paulo: «Nec altitudo, neque profundum,» id est, neque prospera, neque adversa.
Albugo, caecitas cordis, ut in Tobia: « Coepit albugo ex oculis ejus egredi, » quod cum in fine mundi a populo Judaico Christus coepit agnosci, longa ab eis, qua nunc premuntur, infidelitatis caecitas recedit. Albugo, arrogantia mentis, ut in Levitico: 112.0857C| «Si albuginem habens in oculo», id est, si arrogantiam in animo.
Aloe virtus est continentiae, ut in Cantico: «Et aloe cum omnibus pretiosis unguentis», id est, continentia cum omnibus summis virtutibus. Aloe, voluptas carnis, ut in Proverbiis: « Aspersi cubile meum myrrha et aloe, « id est, implevi mentem meam dulcedine et voluptate carnali.
Altilia Patres sunt Novi, ut in Evangelio: « Tauri mei et altilia occisa, » id est, Veteris et Novi Testamenti Patres refectionem nobis parant spiritualem.
Amicus est Christus, ut in Cantico: «Ipse est amicus meus, filiae Gerusalemme», quod in tantum Ecclesiam suam amavit, ut moreretur pro ea. Amico, 112.0857D| quilibet proximus noster. In Parabolis Salomonis: « Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, » id est, proximo tuo. Amicus, animus noster, ut in Evangelio: «Amicus meus venit de via ad me», id est, animus meus ad se. Amicus est aliquando, qui solo nomine est Christianus, ut in Evangelio: «Amice, quomodo huc intrasti? » quod iniquus homo et propter fidem, quam tenet, amicus est; sed quod charitate caret, vestem nuptialem non habet. Per 112.0858A| amicos sancti angeli, ut in Cantico: « Quae habitas in hortis, amici auscultant, » quod angeli sancti humanae animae profectum audire desiderant. Per amicos praedicatores sancti, ut in Giobbe: «Concident eum amici,» quod praedicatores sancti diabolum in electis, quos ad fidem convertunt, destruunt. Per amicos caeteri sancti, ut in Evangelio: «Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis,» id est, tunc me amatis, si praecepta mea servatis.
Amica est sancta Ecclesia, ut in Cantico: « Ecce, tu pulchra es, amica mea », quod spirituali sancta Ecclesia pulchritudine nitet. Per amicam, sancti angeli, ut in Evangelio: «Convocat amicas et vicinas», quod in eo angeli Domini diligunt, in quo ab ejus voce nunquam discedunt.
112.0858B| Amphora est avaritia, ut in Zacharia: « Haec est amphora egrediens, » quod nullus est, qui ab avaritia immunis sit. Anfora, modus in contemplatione, ut in libris Regum: « Et adduxit eum secum in vitulis tribus, et modio farinae, et amphora vini, » quod tunc Deo vita nostra offertur bene, quando cum mortificatione vanitatis et curiositatis, et voluptatis, et plenitudinem in actione, et discretionem tenemus in contemplatione.
Annulus est signaculum fidei, ut in Evangelio: « Date annulum in manu ejus, » id est, fidem in opere suo. Per annulum liber Evangeliorum, ut in Exodo, per quatuor arcae angulos erant quatuor annuli, quod quatuor partes Ecclesiae, libri quatuor Evangelistarum decorant. Per annulos germinae aeternae 112.0858C| beatitudinis, ut in Exodo: «Et fundes in vectibus annulos aureos,» quod pro bonis, quae nunc exercemus operibus claram perpetuitatem, et perpetuam claritatem possidebimus.
Annus est tempus gratiae, ut in Isaia: «Praedicate annum placabilem», id est, adventum gratiae, quae nobis eum exhibet placatum. Annus multitudo redemptorum, ut in Giobbe: «Non computetur in diebus anni,» inter electos, qui salvantur, apostata spem ad salvezzaem non assumemit. Per annum, aeternitas Christi, ut in psalmo: «In generatione et generatione anni tui,» quod semper durat aeternitas Dei. Per annum, vita nostra, ut in Salmo: « Anni nostri sicut aranea meditabuntur, » id est, vita nostra inanibus et corruzione 112.0858D| stridet.
Ancilla est Ecclesia, ut in Psalmis: « Salvum fac filium ancillae tuae, » id est me, qui sum membrum Ecclesiae. Ancilla, caro corruptibilis, ut in Genesi: « Ejice ancillam et filium ejus, » id est, carnem despice, et carnalem fructum ejus. Per ancillam praedicatores Ecclesiae, ut in Giobbe: « Ligabit eam ancillis suis », quod Dominus per praedicatores suos diabolum vincit. Per ancillam effeminatae 112.0859A| mentes Judaeorum, ut in Giobbe: « Ancillae * tuae sicut alienum habuerunt me, » quod effeminatae mentes Judaeorum per fidem me cognoverunt. Per ancillam, humiles quique, ut in Genesi: « Et cibaria ancillis suis, » quod sancta Ecclesia spiritualem refectionem humilibus tribuit.
Anaglypha varietates sunt bonorum operum, ut in libro Regum: « Et anaglypha valde prominentia, * » quae in sancto homine, qui est templum Dei, varietates bonorum actuum aliis in exemplum apparent.
Antra cordis sunt secreta, ut in Giobbe: «Quando * cibavit in antris,» quod viri sancti non in rebus exterioribus, sed in secretis cordium suorum quiescunt.
112.0859B| Antemurale prophetae sunt, ut in Isaia: «Salvator ponetur in ea murus et antemurale,» quod Christus, qui in seipso per incarnationis suae mysterium Ecclesiae murus fuit, eidem Ecclesiae ante incarnationem suam in prophetis antemurale exstitit.
Animalia sunt quatuor evangelistae, ut in Ezechiele: « Similitudo hominis in animalibus, » quod Christo satagunt. Animalia, sancti in Ecclesia, ut in Psalmis: « Animalia tua habitabunt in ea, » quod justi in Ecclesia ex fide vivunt. Animalia, cupidi, * in Ezechiele animalium abominatio raffigurata erat in pariete, quam cupidorum apud se pravitatem in necessitate iniqui depingunt. Animalia, duo crucifixi cum Christo latrones, ut in * Abacuc: « in medio duorum animalium, » quod in medio duorum latronum 112.0859C| Christus suspensus est.
Angulus designat locum humilem, ut in Parabolis: «Melius est sedere in angulo domatis,» hoc est, in loco humili, «cum pace, quam in sublimi cum discordia. » Angulus designat congiunzioneem, ut in Psalmis. «Hic factus est in caput anguli», quod Christus utrumque populum conjunxit. Per angulum terminos hujus mundi, ut in Exodo: « Duae tabulae erigantur, * post tergum tabernaculi, » quod contra diabolum in mundi hujus terris adveniente fine sancti Enoch et Elias erigentur * opera simulatae mentes pravorum, ut in Sophonia: « Dies Domini super angulos excelsos: » quod vindicta percutiet corda pravorum, quae propter elevationem 112.0859D| excelsa sunt, et propter duplicationem anguli vocantur.
Apis est immundus peccator, ut in Isaia: « Sibilabit Dominus api, » quod immundum peccatorem per inspirationem suam ad se vocat. Apes humiles sunt, ut in Ecclesiastico: « Modicum in volatilibus apis », quod humiles inter superbos facti sunt. Per apes detractores, ut in Psalmis: «Circumdederunt me, sicut apes», quod in aperto me laudabant, 112.0860A| et in occulto mihi detrahebant, quod apes in ore mel, et in posterioribus aculeum habent.
Aper princeps est Romanorum, ut in Psalmis: « Exterminavit eam aper de silva, » quod plebem captivavit Judaicam Titus qui imperavit in Roma.
Aquilo est austeritas persecutionis, ut in Cantico: « Surge, aquilo; veni, austero, quod desiderat nonnunquam Ecclesia, ut mitigetur austeritas persecutionis. Aquilo, populus gentilis, ut in Isaia: «Dicam aquiloni: Da; et austro: Noli prohibere, » quod inspirabo gentibus, ut credant. Aquilo est aliquando electus ad fidem conversus, ut in Giobbe: « Ab aquilone aurum veniet, » quod 112.0860B| et a Paulo et ab Augustino, qui prius in fidelitate frigidi erant, splendor sapientiae venit. Aquilo, senectus, ut in Evangelio: « Venient ab aquilone, et * retundent, » quod nonnulli in senectute ad requiem tendunt. Aquilo hostis antiqui suggestio, ut * Jeremia, facies ollae succensae « a facie aquilonis, » id est, regnabo in reprobis. Aquilo diabolus, ut in Giobbe: « Qui extendit aquilonem super vacuum, » quod illorum mentibus, qui gratia sua vacui sunt, diabolum Deus dominari permittit.
Aqua est Spiritus sanctus, ut in Evangelio: « Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae », quod de memoria credentis dona procedunt Spiritus sancti. Aqua, Christus, ut in Psalmis: « Probavi te apud aquam contradizionis, » id est, a Christo, cui 112.0860C| multis contradicitur. Aqua, sapientia subtilis, ut in Parabolis: « Aqua profunda ex ore viri, » quod subtilis sapientia in locutione justi. Aqua, loquacitas, ut in Parabolis: « Qui emittit aquam, caput est jurgiorum, » quod qui loquacitatem non refrenat, concordiam dissipat. Aqua, cupiditas saeculi, ut in Evangelio: «Eum in ignem et in aquam misit, ut eum perderet», quod diabolus eos, quos possidet, nunc ardore luxuriae concremat, nunc sorde cupiditatis foedat, ut eos perdat. Aqua, Baptistus, ut in Psalmis: « Operuit aqua tribulantes eos, » quod in Baptisto electorum peccata condonantur. Aqua est arcana locutio prophetarum, ut nel Salmo: « Tenebrosa aqua in nubibus aeris », quod obscuram locutionem habeant prophetae. Acqua, santa 112.0860D| praedicatio Christi, ut in Ezechiele: «Effundam super vos aquam mundam,» id est, purgabo vos per praedicationem mundam, ut mundi sitis propter sermonem quem loquor vobis. Aqua, compunctio, ut in libris Regum: « Hauserunt aquam, et fuderunt in conspectu Domini, » quod de intimis cordis sui protulerunt compunctionem, et coram Deo fleverunt. Aqua, saeculi prosperitas, ut in Psalmis: 112.0861A| «Transivimus per ignem et aquam», id est, per adversa et prospera. Aqua, adversitas, ut in Psalmis: «Non me demergat tempestas aquae,» id est, non me devincat congeries adversitatis. Aqua, humana scientia, ut in Exodo: « Non crudum quid, nec coctum aqua, » quod Christus neque purus homo cogitandus, neque qualiter incarnari potuit, perscrutandum est. illud magnum, Euphratem, et siccavit aquam ejus, » quod praedicator vocem suam contra mundum erigit, et ejus affluentiam a multis contemni facit. Aqua, historialis intellectus, ut in Evangelio aqua ad nuptias in vinum conversa est, quod in congiunzione Christi et Ecclesiae sensus 112.0861B| litteralis in spiritualem mutatus est. Aqua, voluptas carnis, ut in Evangelio: « Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum, » quod quo frequentius voluptas carnis exercetur, eo magis desideratur. Aqua, aeterna refectio, ut in Apocalisse: «Ostendit mihi angelus fontem aquae vivae,» id est, revelavit mihi Christus copiam refectionis aeternae. Per aquam sancti angeli, ut in Psalmis: «Et aquae, quae super coelos sunt, id est, angeli, qui in superioribus versantur, «laudent nomen Domini.» Per aquam animae beatae, ut nel Salmo: « Qui tegis aquis superiora ejus, » quod nos quidem in quibusdam sacram Scripturam intelligimus, sed beatae animae, quae jam in coelestibus Dominum vident, omnia de quibus tractat, plene sciunt. Per aquas sancti, 112.0861C| qui modo sunt in Ecclesia, ut in Psalmis: « Flumen Dei repletum est aquis », quod in sancta Ecclesia et merito et numero populus Domino serviens augetur. Per aquas lamento humilitatis, ut in Giobbe: « Si lotus fuero quasi aquis nivis, » id est, si perfusus fuero lamentis humilitatis. Per aquas devotiones sanctorum, ut in Giobbe: «Aquas appendit in mensura,» quod miro modo devotiones sanctorum suorum Deus moderatur, ut alii non tantum exercere officium possint, quantum comprehendere possunt in * effectu. Per aquas peccata quae Deus electis suis condonat, ut in Genesi: «Spiritus Domini ferebatur super aquas, quod major est ejus pietas quam eorum iniquitas. Per aquas scientia haereticorum, ut in Parabolis: «Aquae furtivae 112.0861D| dulciores sunt, » id est, occultae nostrae scientiae meliores. Per aquas persecutiones, ut in Psalmis: « Firmavit terram suam aquis, » id est, fundavit Ecclesiam super persecutiones. Per aquas mortales populi, ut nel Salmo: « Viderunt te aquae, Deus, » quod intuiti sunt populi, credendo, et timuerunt, petendo. Per aquas instabiles cogitationes, ut in Psalmis: « Libera me de aquis multis, » id est, de multis instabilibus cogitationibus. 112.0862A| Per aquas blandimenta tentationum, ut in Giobbe: «Lapides excavant aquae», quod fortes nonnunquam viros tentationum blandimenta emolliunt. Per aquas voluptates reproborum, ut in Psalmis: « Convertit aquas eorum in sanguinem », quod malas impiorum voluntates Deus quandoque ad crudelitatem amaritudinis perducit. Per aquas poenae infernales, ut in cantico Exodi: « Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus, » id, est, ruerunt ponderosi peccatores in poenis infernalibus.
Aquila est Christus, ut in cantico Deuteronomii: « Aquila provocavit ad volandum pullos suos, » quod Christus discipulos suos, ut de virtute in virtutem proficiant, monere non cessat. Aquila, Joannes 112.0862B| Evangelista, ut in Ezechiele: « Facies Aquilae desuper ipsorum quatuor, » quod per hoc, quod de divinitate Christi est locutus, et more aquilae oculos in solem fixit, et non solum super caeteros et evangelistas fuit, sed semetipsum excellit. Aquila, diabolus, ut in Parabolis: « Viam aquilae in coelo, » quod subtilitas inimici a viris sanctis difficile deprehenditur. Aquila animam significat, ut in Giobbe: « Elevabitur aquila, et ponet in arduis nidum suum, » quod per contemplationem exaltatur anima, et in coelis defigit desiderium suum. Aguila, sublimis hujus saeculi potestas, ut in Ezechiele: « Aquila grandis, magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit [inde] medullam cedri, » id est, 112.0862C| rex Nabuchodonosor, rex potens, cum multis potestatibus, repletus varia levitate gloriae mundanae, obsedit Gerusalemme, et captum totum populum adduxit. Per aquilam anima electorum, ut in Evangelio: «Ubicunque fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae», quod ubi Dominus est in corpore, ibi erunt sanctorum animae. Per aquilam daemones, ut in Jeremia: « Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis coeli, » id est, inimici nostri aereis spiritibus crudeliores.
Arturus est sancta Ecclesia, ut in Giobbe: «Qui facit Arturum et Orionas,» quod Dominus et Ecclesiam fundavit, et in ea sanctos martyres produxit. Arturus, Vetus Testamentum, ut in Giobbe: « Gyrum Arturi poteris dissipare, » quod Veteris Testamenti 112.0862D| litteram Dominus in spiritualem sensum mutavit. Arturus, populus incredulus, ut in Giobbe: « Ab Arturo egredietur frigus, » quod ab incredulo populo frigus infidelitatis procedit.
Arcus est sacra praedicatio, ut in Psalmis: « Intendentes et mittentes arcum, » quod multi in Ecclesia verbis praedicationis contra alios emittuntur, sed in tentatione succumbunt. Arcus, humana fortitudo, ut in Psalmis: «Non enim in arcu meo 112.0863A| sperabo, » id est, de meo robore non confidam. Arcus * ut in Psalmis: « Peccatores intenderunt arcum suum, » quod Judaei adversus Dominum dolos exercuerunt. Arcus * Evangelista, ut in Psalmis: « Arcum aereum, » id est, fortes operarios meos fecisti inflexibiles. Arcus, sacra Scriptura, ut in Psalmis: « Arcum suum tetendet, » quod sacram Scripturam nobis Dominus exhibuit. Arcus, comminatio judicii, ut in Psalmis: « Fugiant a facie arcus, » id est, evadant judicium extremum. Arcus, occulta malitia, ut in Psalmis: « Intenderunt arcum, rem amaram, » id est, occultam malitiam exercuerunt.« Arcus conversi sunt, » id est, praedecessores eorum habuerunt intentem malam. Arcus, minae, ut in Psalmis: «Intenderunt 112.0863B| arcum, sed Dominus * infirmabit, » id est, minatur ut humilientur. Arcus, virtus patientiae, ut in Genesi: « Sedit in forti arcus ejus, » quod patientia viri sancti robusta est. Per arcum insidiae ferientium, ut in Psalmis: « Ibi confregit potentias, arcum, » id est, ibi destruxit robora insidiantium.
Argentum est eloquium spirituale, ut in Isaia: « Argentum tuum versum est in scoriam, » id est, spirituale legis eloquium sordet fece carnalium desideriorum. Argentum, nitor eloquentiae divinae, ut in Cantico: « Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento, » id est,stitutiones divinae sapientiae per me habebis eloquentiae nitore decoras, perparvorum diversitate varietatis. Argentum martyres sunt, quorum est haec vox, ut in 112.0863C| Salmo: « Igne nos examinasti », quod sordes, quae nobis inerant, in tribulatione abstulisti. Argentum, figmenta poetica, ut in Apocalypsi: « Merces argenti tui nemo emet amplius, » quod verba impiorum joculatoria nemo deinceps frequentabit. Argentum, vita praedicatorum, ut in Giobbe: « Nec appendetur argentum in commutatione ejus, » quod nec ipsi praedicatores, quantocunque sunt justi, Christo nullatenus comparari possint.
Aries est caro Christi, ut in Genesi Isaac in altari ponitur, sed aries mactatur, quod Christus crucifigitur, sed sola ejus caro moritur. Aries, ordo sacerdotalis, ut in Parabolis: « Et aries, nec est qui resistat ei, » quod sancto, quod in Ecclesia est, sacerdotio, et ipsi reges et principes terreni 112.0863D| subduntur. Aries, motus iracundiae, ut in Levitico: «Obtulit et arietem in holocaustum», quod vir sanctus omnem in se motum mactare debet. Per arietem sancti apostoli, ut in Psalmis: « Induti sunt arietes ovium, » quod apostoli, qui fidelibus praesunt, sancto Spiritu sunt vestiti. Per arietem praelati qui sunt in Ecclesia, ut in Psalmis: « Afferte Domino filios arietum, » id est, vos ipsos, quos 112.0864A| praelati in Christo genuerunt. Per arietem logices quique, ut in Genesi: « Posuit virgas ante oculos arietum » id est, bona externa ante intuitum razionalium. Per arietem haeretici, ut in Jeremia: « Principes tui sicut arietum, » id est, praelati tui haeretici sunt seducti.
Armilla est divina misericordia, ut in Giobbe: « Aut armilla perforabis maxillam ejus, » quod circumplectens nos undique divina misericordia a potestate nos diaboli eruit a justificato, ut in Genesi: « Cognosce cujus est annulus et armilla, » quod a Christo habet Ecclesia et fidem et giustificationem. Per armillas opera propositorum, ut in Isaia: * « Armilla et inaures, » id est, opera praelatorum et obedientias subditorum. Per armille azioni 112.0864B| quae pertinent ad Decalogom, ut in Genesi: « Et armillas siclorum decem, » quod opera Decalogi sancta Ecclesia suscipit.
Arena est calamitas hujus vitae, ut in Giobbe: « Quasi arena maris haec gravior appareret, » quod miseria, quam patimur, ad instar arenae et ponderosa et multa est. Arena, humiles, ut in propheta: « Posui arenam terminum mari, » quod ad vincendum tumorem superborum Deus humiles posuit. Arena, instabilitas hujus saeculi, ut in Evangelio: « Qui aedificavit domum suam super arenam, » id est, mentem suam semper hujus mundi instabilitate fundavit. Arena, civitas coelestis, ut in Genesi: « Multiplicabo semen tuum super arenam quae est in littore maris, » quod electis suis omnipotens 112.0864C| Deus tale spirituale confert augmentum, ut sanctitatem illorum civium, quae in sancta coelestis patriae soliditate sunt, in quantum possunt, imitentur.
Arma sunt virtutes spirituales, ut in D. Paulo: «Per arma justitiae a dextris et a sinistris», id est, bona opera in prosperis et in adversis. Arma, cor reproborum, ut in propheta: « Discenderunt in latum cum armis suis », quod ruerent in interitum, cum corporibus suis. Arma sunt aperte impugnationes, ut in Psalmis: «Confringet arma,» id est, manifestas destruet impugnationes. Arma, nequitiae diaboli, ut in Evangelio: « Omnia arma ejus auferet, » id est, omnes nequitias ejus annihilabit.
112.0864D| Arca est corpus Christi, ut in Exodo: « Arcam de lignis Chettim compingite, » id est, corpus Christi ex membris esse incorruptibilibus credite. Arca, Ecclesia, ut in Psalmis: « Surge, Domine, in requiem tuam, » id est, surge a mortuis, surgat et Ecclesia, quam dignatus es sanctificare. Arca, quilibet ecclesiasticus doctor, ut in libris Regum, percussit Dominus Ozam, eo quod tetigisset arcam 112.0865A| Domini, quod qui reprehensionis manu arroganter praelatos Ecclesiae tangunt, spirituali morte feriuntur. Arca, mens sancta, ut in Genesi: « Fac tibi arcam de lignis levigatis, » id est, fac mentem a peccati pondere alienam.
Arula est cor humanum, ut in Exodo: « Pones quatuor annulos super arulam altaris, » id est, quatuor evangelistarum libros per intellectum committes cordi tuo.
Armatus, diabolus, ut in Giobbe: « Et ipsum rapiet armatum, » quod impium in morte ad poenam diabolus rapit. Armatus, quilibet superbus qui se conatur excusare, ut in libris Regum David nescivit armatus incedere, quod humilis quisque superbe ignorat se excusare. Per armatos tyranni, ut in 112.0865B| Giobbe: «In takesum pergunt armatis,» quod sanctus praedicator tyrannorum superbiae resistere non timet.
Artifex, Dominus, ut in Cantico: «Quae fabricata sunt manu artificis,» quod per Domini gratiam spiritualia nobis dona conferuntur.
Arvina, pinguedo rerum, ut in Giobbe: « Et in lateribus ejus arvina dependet, » quod in consiliariis impii * pinguedo rem abundat.
Artus sunt intestina Ecclesiae membra, ut in Giobbe: «In nihilum sunt redacti omnes artus mei,» id est, infirma membra mea multum delectantur.
Area est Ecclesia, ut in Evangelio: «Et purgabit aream suam,» id est, mundans Ecclesiam suam. Area, mundus iste, ut in libro Judicum: «Ponam 112.0865C| vellus hoc lanae in area, »quod ad salutem humanam virginem Mariam Deus posuit mundo. Area, latitudo populi gentilis, ut in libris Regum constituit David altare Domino in area Arnan Jebusaei, quod Ecclesiam Patri Christus consecrat in latitudine gentilis populi.
Arbor est Christus, ut in Cantico: « Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios, » quod multum inter Christum et sanctos Ecclesiae filios distat, quod puri homines sunt. Arbor, crux, ut in Cantico: « Sub arbore malo suscitavi te, » id est, per fidem passionis meae a morte revocavi te. Arbor, humilis Dei scientia, ut in Evangelio: « Ascendit Zachaeus sycomorum, ut videret 112.0865D| Jesum, » quod nisi stultam Dei sapientiam apprehendamus, Christum comprehendi non meremur. Arbor, fides robusta, ut in Evangelio: « Crevit granum sinapis, et factum est in arborem magnam, » quod crevit fides, quae prius abjecta videbatur per mundum, et robur accepit magnum. Arbor, bona voluntas, ut in Evangelio: « Arbor bona fructus malos non facit, » quod ex voce bona non procedit actio mala. Arbor, voluntas mala, ut in Evangelio: «Non est arbor bona, quae fructus malos 112.0866A| facit, » quod non est tunc bona voluntas in mente, quando mali apparent fructus in opere. Arbor, perfectus quilibet in fide, ut in Apocalypsi: « Praeceptum est illi, » id est, a Deo injunctum est Antichristi discipulis, « ne ederent fenum, » id est, rudem aliquem in fide, « nec omne viride » id est, in fidem omnem provectum, «nec omnem arborem», id est, nec ullum in fide perfectum. Arbor, humana natura, ut in Evangelio: «Arbor, quae non facit fructus bonos, exscidetur, et in ignem mittetur,» quod impius, qui bene vincere non curat, a consortio justorum exscindetur, et in ignem gehennae mittetur. Arbor, tota simul reproborum massa, ut in Evangelio: « Securis ad radicem arboris posita est, » quod Judex Christus, qui * te ex manubrio humanitatis 112.0866B| extraxit, et incidit ex ferro divinitatis, omnes reprobos consumet. Per arborem hic mundus, ut in Evangelio: « Cum producunt arbores confettura ex sese fructum, scitis quod prope est regnum Dei. » Per arborem haeretici, ut in Epistola Judae: « Arbores autumnales, » quod salus haereticorum desperatur.
Aromata sunt viri sancti, ut in Cantico: « Perfla, auster, hortum meum, et fluent aromata illius, » id est, fecunda, o sancte sponse, Ecclesiam meam, et apparebunt sancti ejus. Aromata sunt bona opera sanctorum, ut in Cantico: « Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata, » quod suavitates virtutum, quae sint in virgine Maria, bona excedant opera sanctorum. Aromata sunt mundae cogitationes, 112.0866C| ut in Cantico: « Messui myrrham meam cum aromatibus meis, » quod qui modo carnem mortificat, et mentem mundat, ex utraque in futura, vitam metet aeternam. Aromata, dulcedines orationum, ut in Evangelio *, venient diluculo mulieres portantes aromata, quae praeparaverant, quod discussis tenebris mentis devotae * veniant animae, ferentes praemeditatas orationes.
Areolae sunt doctrinae virtutum, ut in Cantico: « Genae ejus sicut areolae aromatum, » id est, martyres ejus doctrinis et virtutibus insistunt: Areola, quilibet humilis, ut in Cantico: « Dilectus meus descendit in hortum suum, ad areolam aromatis, » id est, Christus venit ad Ecclesiam suam, id est, tum humili, ut faciat mansionem tuam.
112.0866D| Aranea, afflicta anima, ut nel Salmo: « Et tabescere fecisti, sicut araneam, animam ejus, » id est, ad instar araneae permisisti affligi animam * ejus vanitas vitae, ut nel Salmo: « Anni nostri sicut aranea meditabuntur, » id est, anni nostri vanitate sunt pleni.
Armenta sunt doctores vel rectores Ecclesiae, ut in Cantico Habacuc: « Et non erit armentum in praesepibus, » id est, non erit praelatus in populo. 112.0867A| Armenta collegium est patriarcharum, ut in cantico Deuteronomii, * « vitulum de armento, » id est, Christum ex patriarchis natum.
Arva subjecti sunt, ut in cantico Habacuc: « Et arva * non afferent cibum, » id est, subditi escam obedientiae non habebunt.
Aratrum est cultus justitiae, ut in Evangelio: «Nemo mittet manum suam ad aratrum, et respiciens retro, est aptus in regno Dei», id est, nullus a cultu justitiae ad peccata, quae dimittat, rediens, dignus est salvari. Aratrum, *exemplum bonum, ut in libris Regum: «Et in aratro boum coxit carnes», id est, ad imitationem sanctorum opera carnalia mortificavit.
Astra sunt angeli sancti, ut in Giobbe: «Vienimi 112.0867B| laudarent simul astra matutina, » id est, angeli, quos primum creavi. Astra, viri sancti in Ecclesia, ut in Isaia: « Super astra coeli exaltabo solium meum, » id est, reprobos, quibus impero, contemplationes Ecclesiae per electem premere faciam.
Ascensus est elevatio Christi, ut in Psalmis: «Qui ponis nubem ascensum; » quod nubes suscepit eum ab oculis eorum.
Ascensus, affflictio martyrum, ut in Cantico: « Ascensum purpureum, » caecum videlicet martyrem pro Domino afflictum. Ascensus, spiritualis vitae profectus, ut in Ezechiele: «Et in septem gradibus ascensus ejus», quod per gratiam septiformis 112.0867C| Spiritus bonae conversazioneis acquirimus profectum.
Ascensor est Dominus, ut in Job: * « Decidet equum et ascensorem ejus, » id est, contemnet virum sanctum, et Dominum, qui ei praeest. Ascensor, mundi hujus amator, ut in Genesi: « Ut cadat ascensor ejus retro, » id est, quemadmodum mundus contra Dominum amat, ut in posterioribus ruat. Ascensor, diabolus, ut in cantico Exodi: « Equum et ascensorem ejus dejecit in [mare], » id est, superbos quoslibet, et eum qui eis praesidet, diabolus demersit in infernum.
Asinus est populus gentilis, ut in Isaia: «Et asinus praesepe domini sui,» id est, gentium populus, qui prius immundus fuit, spiritualem alimoniam acquisivit. 112.0867D| Asinus, Judaeorum stultitia, ut in Genesi: « Exspectate hic cum asino, postquam adoraverimus, revertemur ad vos, » quod caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium introeat, et sic omnis Israel salvus fiet. Asinus, quilibet qui infirmis deservit, ut in Giobbe: « Asinum pupillorum abegerunt, » id est, eum qui infirmus per charitatem fremebat, haeretici * adduxerunt. Asinus, pigritia stultorum, ut in Deuteronomio: «Non arabis in 112.0868A| bove et asino, » id est, strenuo et sapienti * impraedicatorem fatuum et pigrum non sociabis
Asina est caro nostra, ut in libro Josue: «Axa sedens super asinam accepit a patre irriguum superius et inferius,» quod anima fidelis carnem regens, percipit a Domino compunctionem ex amore et timore. Asina, Synagoga, ut in Evangelio: «Invenietis asinam alligatam,» id est, videbitis plebem Judaicam peccatorum funibus constrictam. Per asinam, luxuriosi, ut in propheta: « Quorum carnes ut carnes asinorum, » id est, tam libidinosa est caro eorum quam est caro asinorum. Per asinas, petulantes sensus, ut in * Giobbe: « Qui ascenditis super nitentes asinas, eloquimini, » quod illi digne laudare possunt, qui petulantibus sensibus 112.0868B| suis viriliter praeesse norunt. Per asinas omnes coelestes animae, ut in libris Regum, perierunt asinae Cis, patris Saul, et missus est Saul ad quaerendas eas, quod perierant hominum animae, et missus est Dominus in hunc mundum, peccatores salvos facere. Per asinas, simplices, ut in Giobbe: «Erant autem quingentae asinae,» quod redemptori nostro vere simplicium devotio servit, qui continentiam . . . . . partem servit.
Aspis est diabolus, ut in Psalmis: «Super aspidem et basiliscum ambulabis, id est, illum deprimes, qui et occulte decipit, et aperte saevit. Aspis, reprobus quilibet, ut in Psalmis: « Aspidis surdae et obturantis aures suas, » quod * reprobus sensum cordis ad vocem praedicationis non inclinavit. Aspi, 112.0868C| occulta saevitia diaboli, ut in Isaia: « Super foramen aspidis manum suam mittet, » quod per gratiam suam eos nonnunquam Dominus visitat, qui occultam in se diaboli malitiam habuerunt. Per aspidem, spiritus maligni, ut in Giobbe: « Panis illius vertetur in fel aspidum, » quod delectatio impii in amaritudinem spirituum immundorum mutabitur. Per aspidem, suggestiones diaboli, ut in Giobbe: « Caput aspidum suget: » quod in via diabolicarum suggestionum impius suscipiet. Per aspidem dolosi, ut in psalmo: « Venenum aspidum sub labiis eorum, » id est, fraus et malitia dolosorum sub verbis latebat Judaeorum.
Atrium est sancta Ecclesia, ut in Psalmis: « Adorate Dominum in atrio sancto ejus, » id est, servite 112.0868D| ei in Ecclesia sancta ejus. Atrium, mundus: « Fortis armatus custodit atrium suum, » id est, diabolus possedit hunc mundum. Atrium, amplitudo fidelium, ut in Ezechiele: « Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, » quod fideles in longanimitate spei bonorum operum perfezionamento habent. Atrium, circuitus saecularis, ut in Evangelio: « Petrus in atrio principis sacerdotum cum ministris stabat ad ignem, » quod Dei negator in 112.0869A| circuitu saeculari ad desideria carnis manet. Atrium, plebs infidelis, ut in Apocalypsi: «Atrium, quod est foris templum, ejice foras,» id est, eos, qui ad fidem intrare nolunt, a comunione fidelium sequestrandos esse demonstra. Per atrium prophetae et apostoli, ut in Psalmis: «Introite in atria ejus», id est, apostolis et prophetis ejus conformes estote. Per atria, praecepta charitatis, ut in Psalmis: «In atriis domus Dei nostri», id est, in mandatis, per quae omnia communia fiant. Per atrium, secreta coeli, ut in Psalmis: « Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini, » id est, desiderat Spiritus meus pertingere ad coeli secreta.
Aurora est sancta Ecclesia, ut in Cantico: «Quasi aurora consurgens,» *quia a tenebris vitae praesentis 112.0869B| ad coelestia per desiderium sancta Ecclesia consurgit. Aurora est qui noviter bona opera inchoat ut in Psalmis: « Tu fabricatus es auroram et solem, » quod Dominus et initium * constituit in bono opere, et perfezionamento. Aurora, vita justorum, ut in Giobbe: « Si subito apparuerit aurora, » quod impius vitam justorum contemnit. Aurora, mens sancta, ut in Giobbe: «Et ostendisti aurorae locum suum,» quod piae menti coelestem patriam, quae ei locus est, Dominus per rivelazioneem demonstrat.
Auster est Spiritus sanctus, ut in Cantico: «Et veni, Auster,» id est, * venit fervor Spiritus sancti. Auster, populus Judaicus, ut in Isaia: « Et Austro dicam: Noli prohibere, » id est, praecipiam Judaeis, ne * gentes ad credendum impediant. Austero, 112.0869C| praedicator quilibet, ut in Psalmis: « Transtulit Austrum de coelo: » quod de vita sublimi Dominus praedicatorem eligit. Auster, coetus martyrum, ut in Apocalypsi: « Ab Austro, portae tres », quod a martyribus fides Trinitatis praedicatur. Auster, devotio sancta, ut in Psalmis: « Convertere, Domine, captivitatem nostram sicut torrens in Austro, » quod per sanctam devotionem mens ab interno frigore liberatur. Auster, sanctitas religiosae conversazioniis, ut in Ezechiele: «Quasi aedificium civitatis vergentis ad Austrum», quod sancta Ecclesia fervori sanctae conversazioneis insit. Auster, secretum coeli, ut in Giobbe: « Qui facit interiora Austri, » quod Dominus interna illa coelestis patriae suis praeparavit.
112.0869D| Aurum est ipsa Divinitas, ut in Cantico: « Caput ejus aurum Optimum, » quod divinitas Christi ineffabilis claritas est . Aurum, sapientia primi angeli, ut in Ezechiele: « Aurum opus decoris tui, » quod magna primus angelus sapientia decoratus fuit. Aurum, 112.0870A| decus bonorum spirituum, ut in Giobbe: « Non dabitur aurum obryzum pro * eo, » quod Christo nullus angelus aequari potest. Aurum, virtus charitatis, ut in Apocalypsi: «Et procinctum ad mamillas zona aurea», id est, ligatum in interioribus suis vinculo charitatis. * Aurum, spiritualis sapientia, ut in Parabolis: «Thesaurus desiderabilis», id est, sapientia spiritualis, requiescit in ore sapientis. Aurum, sapientia gentilitatis, ut in Psalmis: « Et dabitur ei de auro Arabiae, » id est, servient ei sapientes gentilitatis. Aurum, sublimitas temporalis, ut in Giobbe: « Si putavi aurum robur meum, » quod justus in sublimitate sua temporali non confidit. Aurum, claritas sanctorum in coelestibus, ut in Giobbe: «Non adaequabitur ei aurum,» quod nec sancti, 112.0870B| qui jam in coelis sunt, Christo aequari possunt. Aurum, animae sunt fideles, de gentilitate venientes, ut in Giobbe: « Ab Aquilone aurum veniet, » id est, a populo gentili animae devotae procedent. Aurum, coetus martyrum, ut in Giobbe: «Auro locus est, in quo conflatur,» quod non prodest martyrium nisi in Ecclesia suscipiatur. Aurum, virtus patientiae, ut in Giobbe: «Probavit me quasi aurum, quod per ignem transit,» id est, ex tribulatione, quam pertuli, non sum superatus; sed per sapientiam clarior effectus. Aurum, regia Christi potestas; ut in Evangelio magi aurum Christo offerunt, quod gentilis eum populus potentem credit regem. Aurum, vita sacerdotis, ut in Jeremia: « Quomodo obscuratum est aurum, » quod splendida sacerdotum vita vitiis 112.0870C| deturpatur. Aurum, bona conversatio populi fidelis, ut in Giobbe: «Et glebae illius, aurum,» quod non solum sacerdotes per sanctitatis praerogativam in Ecclesia nitent, sed et fideles in ea populi per bonam conversazioniem fulgent. Aurum, claritas contemptorum mundi, ut in Giobbe: «Sternet sibi aurum quasi lutum,» quod sic sibi nonnunquam eos, qui mundum contempserunt, subjicit, sicut eos, qui diligunt. Aurum, acumen subtilis ingenii, ut in Apocalypsi: « Suadeo tibi a me aurum, » id est, da boni operis pretium, si vis pertingere ad acutum ingenium, quod per sanctum actum pertingimus ad clarum intellectum. Aurum, sapientia reproborum, ut in Apocalypsi: « Merces auri tui nemo emet amplius, » quod damnatis in ultimo judicio reprobis, 112.0870D| nemo eorum ulterius sapientiam exquiret. Aurum, fulgor pompae saecularis, ut in Psalmis: « Dilexi mandata tua super aurum, » etc. , id est, magis, quam elationem saecularem. Aurum, aeterna vita electorum, ut nel Salmo: « Posteriora dorsi ejus in pallore auri, » quod subsequens Ecclesiae pro Deo honorifice lucebit in splendore permanentis vitae.
Auris est Dei potentia, ut in Psalmis: «Praeparationem 112.0871A| cordis eorum audivit auris tua, » id est, occulta eorum penetravit potentia tua. Auris, clementia, ut in Psalmis: «Et auris ejus,» id est, pietas ejus, «ad preces eorum. » Auris, doctor Ecclesiae, ut in Parabolis: «Auris, quae audivit increpationes vitae, in medio sapientum commorabitur, » quod qui libenter audit increpationes docentium, plerumque usque ad cathedram doctorum conscendit. Auris, mens hominis, ut in Exodo: « Perforabitque aurem ejus * subula, » id est, mentem ejus illustrabit verbo Dei. Auris, intellectus cordis, ut in Giobbe: «Nonne aure tua verba dijudicat? » quod verba, quae sonant extrinsecus, discernit intellectus cordis intrinsecus. Auris, quilibet subjectus, ut in Parabolis: «Aurem audientem, et 112.0871B| oculum videntem Dominus fecit, » quod Deus utriusque est conditor, et subjecti videlicet obedientis, et praelati imperantis. Auris pro occulto accipitur, ut in Evangelio: « Quod in aure auditis, praedicate super tecta, » id est, quod in occulto suscipitis, effundite in publico. Auris, contemplatio interna, ut in Giobbe: « Quasi furtivo suscepit auris mea venas susurri ejus, » id est, occulte percepit contemplatio mea signa internae et divinae allocutionis. Per aurem obedientia, ut in Evangelio: «Qui habet aures, audiat, id est, qui obedire vult, verba mea auscultet. Per aurem, pura intelligentia, ut in Psalmis: « Aures autem perforasti mihi, » id est, perfecte me intelligere fecisti, quid velles.Per aurem, judicia divina, ut in Isaia: «In auribus meis 112.0871C| haec dicit Dominus, id est in judiciis meis haec sunt.
Auriga, quilibet praedicator, ut in libris Regum: « Currus Israel, et auriga ejus, » quod praedicator populum Dei et portare debet et ducere.
Avis est Christus, ut in Giobbe: « Semitam ignoravit avis, » quod Christum ad coelos ascendisse Giudea non credidit. Avis, anima hominis, ut in Giobbe: «Et avis nascitur ad volandum», quod anima pura in contemplatione se extendit. Avis, instabilis quisque, ut in Parabolis: « Avis transmigrat de loco suo, » quod instabilis quisque non moratur in loco suo. Avis est levitas verborum, ut in Parabolis: « Avis ad alta transvolat, » quod verba levia ad eum qui protulit, veniunt. Avis, superbus ille hostis, ut in 112.0871D| Lavoro: « Nunquid * illudet ei, quasi avi? » quod Dominus superbum diabolum per suam sapientiam decepit. Per aves viri spirituales, ut in Genesi: « Aves autem non divisit, » quod viri spirituales per se scandala non dividunt. Per avem, spiritus maligni, ut in cantico Deuteronomii: « Devorabit eos quasi avis, morsu amarissimo, » quod reprobos maligni spiritus consument.
Asce sunt corda doctorum, ut in libris Regum: 112.0872A| «Et quatuor rotae, per basi singulas, et axis aerei,» quod praedicationes suas confirmant per documenta prophetarum evangelistae et doctores.
Azyma, puritas mentis, ut in Exodo: « Septem diebus azyma comedetis, » id est, toto tempore hujus vitae sanctitati mentis studebitis.
Adversarius est diabolus, ut in Epistola Petri: « Adversarius vester diabolus circuit, » quod diabolus semper nocere intendit. Adversarius, populus incredulus, ut nel Salmo: « Irritat adversarius nomen tuum in finem, » id est, populus incredulus contemnit fidem tuam. Adversarius, sacra Scriptura, ut in Evangelio: « Esto consentiens adversario tuo, » id est, consenti sacrae Scripturae, quae adversatur carnalibus desideriis.
B
112.0872B|
Babilonia.
Bellum.
Branchie.
Botrus.
Bethemoth.
Basi.
Bos.
Brachium.
Buxus.
Basilisco.
Bruco.
Barba.
Bisso.
Baculo.
Bathus.
Butiro.
Bitume.
Baltheus.
Bestia.
Babylon est civitas reproborum, ut in Propheta: « Fugite de medio Babylonis, » id est, contemnite mores reproborum. Babilonia, mens prava, ut in Propheta: « Curavimus Babylonem, et non est sanata, » id est, sanare studuimus pravam mentem, quae spiritaliter aegrotat, et non vult ricettare sanitatem. Babilonia, Ecclesia de gentibus, ut in Epistola Petri: « Salutat vos Ecclesia quae est in Babylone 112.0872C| electa, » populus fidelis, qui de gentilitate ad fidem conversus est . superbiae curantur. Babylon sunt impii, qui in fine damnabuntur, ut in Apocalypsi: « Cecidit Babylon », quod in corpore simul et in anima impii damnabuntur. Babylon, caro nostra, ut in Psalmis: « Filia Babylonis, » id est, . . . . . carnis per peccata confusa, quod Babylon confusio interpretatur. Babylon, hic mundus, ut in Daniele Habacuc per capillum ad Babylonem deportatus est: quod Christi praedicatores ad mundum deferuntur. Babylon, infernus, ut in Propheta: « Reducam vos de Babylone in terram vestram, » id est, 112.0872D| de inferno ad patriam coelestem.
Baculus est misericordia Dei, ut in Salmo: « Baculus tuus consolatur, » id est, misericordia tua consolata est, me * Babilonia, potestas regiminis, ut in Genesi Giuda Thamar baculum dedit, quod potestatem regiminis a Christo Ecclesia accepit. Baculus, sustentamentum, ut in Tobia: « Baculum senectutis nostrae, » id est, sustentamentum infirmitatis nostrae. Baculus est lex, ut in libris Regum 112.0873A| Elisaeus mittit puerum Giezi ad mortuum « cum baculo », quod ad mortuum in peccatis genus humanum Christus Moysen cum lege transmisit. Baculus, * ut in Isaia: « Convertit Dominus baculum impiorum, » quod Christus destruxit diabolum, qui dominus est reproborum. Baculus, justitia, ut in Genesi: «In baculo meo transivi Jordanem istum,» quod in justitia nostra transire debemus mundum istum. Baculus, crux Christi, ut in libris Regum David venit contra Goliam cum baculo, quod Christus de diabolo triumphavit in ligno. Per baculum curae pastorales, ut in Exodo. « Tenentes baculos in manibus, » id est, curas pastorales exercentes in operibus.
Balteus est continentia, ut in Exodo: «Et balteum 112.0873B| * opere plumarii, » diversi generis continentia Balteus, virtus continentiae, ut in Job: « Balteum regum dissolvit, » quod in eis qui de castitate gloriantur, ejusdem castitatis cingulum Dominus frangi permittit. Balteus, mortificatio carnis, ut in libro I Regum: « Dedit Jonathas David vestimenta sua usque ad balteum, » quod Domino nostro, qui est verus David, non solum exteriora nostra, sed ipsam carnis nostrae mortificationem efferre debeamus. Balteus, unitas fidei, ut in II libro Regum: «Quare non confodisti? et ego dedissem tibi decem argenti siclos, et unum balteum, » quod qui in se mundi hujus cupiditatem exstinguit, et in perfecte decalogi, et unitate fidei roborari meretur. Balteus, ipse animus noster, ut in III libro Regum: 112.0873C| «Et posuit cruorem praelii in balteo, quod erat circa lumbos suos,» id est, posuit crudelitatem discordiae in animo, qui lascivis carnis motibus praeesse debet.
Barba est divinitas Christi, ut in libris Regum: « Defluebat saliva in barbam, » quod verba * infima et infantilia tegebant divinitatem Christi. Barba, coetus apostolorum, ut in psalmis: « Descendit unguentum in barbam, barbam Aaron, » quod venit Spiritus sanctus in Apostolos Christi. Barba, populus Judaicus, ut in Ezechiele: « Duces gladium tuum per caput et barbam, » quasi terribili judicio suo vetus * a se sacerdotium et populum Judaicum Dominus abscidit. Barba, fiducia, ut in Jeremia: « Venerunt viri * rasi barba, » quod fiduciam Christi 112.0873D| sibi de viribus suis viri sancti * ammettentunt.
Brachium est Christus, ut in Isaia: «Et brachium Domini cui revelatum est? » id est, cui Filius Dei nuntiatus est? Brachium, vigor Salvatoris nostri, ut in Isaia: «In brachio suo congregabit agnos,» id est, in vigore suo ipse adjuvabit simplices. Brachium, debilis fortitudo hominis, ut in psalmo: «Et brachium eorum non salvabit eos,» id est, fortitudo 112.0874A| eorum non curabit eos. Brachium, opus charitatis, ut in Cantico: « Pone ut signaculum brachium tuum, » quod sponsa in actione charitatis sponsum imitatur. Brachium, superbia Antichristi, ut in Giobbe: «Et brachium excelsum conteretur. » Per brachium, opera robusta, ut in Psalmis: « Posuisti ut arcum aereum brachia mea, » id est, fecisti infatigabilia opera tua.
Branchia est potestas diaboli, ut in libro Tobiae: «Apprehende branchiam ejus,» quod Deus potentiam Satanae annihilavit.
Basi sunt consilia divina, ut in Cantico: « Crura sponsi sicut columnae marmoreae, quae fundatae sunt super basi aureas, » quod viri sancti, per quos graditur Christus, et sublimi per contemplationem, 112.0874B| et fortes sunt per vigorem, quos occulte disponunt consilia divina. Basi, apostoli, ut in Giobbe: « Super quos basi terrae solidatae sunt, » quod apostoli sanctae Ecclesiae in Christo confirmantur. Bases, praedicatores, ut in Exodo: « Facies columnas quatuor, et basi * earum vesties auro, » quod quatuor sunt Evangelia, et eorum expositores claritate sapientiae fulgent. Basi, Patres Veteris Testamenti, ut in Exodo: Tabulae tabernaculi basibus imponuntur, quod patres sub gratia nitidae conversazionei patrum praecedentium innituntur.
Basiliscus est diabolus, ut in Psalmis: « Super aspidem et basiliscum ambulabis, » id est, diabolum superabis.
Batus est judicium, ut in Levitico: «Batus aequus 112.0874C| erit vobis, id est, juste judicate. Per batum, duae hominis substantiae, corpus scilicet et anima, ut in III libro Regum: « * Duo millia batos capiebat mare, » quod in battesimo perfecte et in corpore et in anima emundamur. Ephi et batus una mensura sunt, sed ephi est in siccis, utpote in tritico et sale; batus vero in liquidis, ut vino et oleo.
Bellum est persecutio, ut in Psalmis: « Conversi sunt in die belli », quod instabiles in persecutione deficiunt. Bellum, adversitas saeculi, ut in Giobbe: «Eruet te in bello», id est, proteget te in adversitate. Bellum, pugna vitiorum, ut in Giobbe: * « Procul odoratur bellum, » quod vir prudens vitiorum pugnam praevidet. Bellum, tentatio diaboli, ut in Psalmis: « Obumbrasti super caput meum in die 112.0874D| belli, » id est, protexisti mentem meam in calore diabolicae tentationis. Bellum, resistens adversarius, ut in Psalmis: « Praecinxisti me virtute ad bellum, » id est, roborasti me * patientia contra adversarium. Bellum, suggestio adversarii, ut in Paulo: « Fortes * sancti sunt in bello, » quod viri sancti * suggestioni Satanae fortiter resistunt. Bellum, ipse malignus, ut in Giobbe: «Memento belli, nec ultra addas 112.0875A| loqui, » id est, qualis sit malignus, sempre recordare, et a murmuratione te compesce. Bellum, ultima damnatio, ut in Giobbe: «Et pluat super, illum bellum suum,» quod Deus super impium aeternam fundit damnationem.
Bechemoth, diabolus, ut in Giobbe: « Ecce Bechemoth, quem feci tecum, » quod spiritum illum, qui modo diabolus est, Deus creavit.
Bestia est quilibet a peccato conversus, ut in Isaia: « Glorificabit me bestia agri, » id est, peccator de peccato suo poenitens me honorabit. Bestia, mens irrationabilis, ut in Exodo: « Si bestia montem tetigerit, lapidabitur, » quod si mens irrationabilis ad alta contemplationis se erigit, summa non sustinens superni ponderis vocibus necatur. Bestia, popolo 112.0875B| Judaicus serviens, ut in Genesi: « Bestia devoravit Joseph, » id est, persecutor populus Judaeorum occidit Christum. Bestia, peccatum criminale, ut in Isaia: « Bestia mala non transibit per eam, » quod mens sancta peccatum mortale omni studio vitare contendit. Bestia, societas reproborum, ut in Apocalypsi: « Vidi de mari bestiam ascendentem, » quod Antichristi sequaces de terrenis post eum emergunt. Bestia, diabolus, ut in Apocalisse: « Bestia, quam vidisti, fuit et non est, » quod * adventum Christi, diabolus regnavit, sed ipso adveniente superatus fuit.Per bestias, Judaei excaecati, ut in psalmo: «In ipsa (nocte) pertransibunt omnes bestiae silvae,» quod crescente caecitate sua ad opus Dominicae passionis Judaei pervenerunt. Per 112.0875C| bestias, Gentili, ut in psalmo: « Potabunt omnes bestiae agri, » quod sacrae Scripturae fluentis Judaei inebriantur. Per bestias, simplices quilibet, ut in Genesi: « Creavit Deus bestias terrae, » quod simplices Deus in Ecclesia posuit. Per bestias, increduli, ut in Paulo: « Adversus bestias pugnavi, » id est, contra incredulos disputavi. Per bestias, spiritus maligni, ut in Giobbe: «Omnes bestiae agri ludunt ibi,» quod in mente reproba maligni spiritus exsultant. Per bestias, instabiles motus cordis, ut in Giobbe: « Et bestiae terrae pacificae erunt, » id est, * interni motus cordis tui te non inquietabunt. Per bestias peccata: ut in Psalmis: . . . . . . . . . . . sic. . . . . . . . . .per confessionem praeteritis debeas, et ita futuris conserva.
Byssus est justitia, ut in Apocalypsi: «Bissinum 112.0875D| enim justificationes sanctorum sunt. » Byssus, carnis affflictio, ut in Exodo: « Coccumque bis tinctum, et byssum * retortum, » id est, geminam charitatem; et carnem afflicam. Byssus, virginitas, ut in Parabolis: « Byssus et purpura indumentum ejus, » quod in quibusdam sancta Ecclesia virginitate, in quibusdam martyrio vestitur. Sicut Hildebertus, episcopus Cenomanensis: Nunc est byssus, nunc purpura vestis, Quod per bella rosas, per pacem lilia profert.
112.0876A| Bisso, acies virtutum, ut in Exodo: « Tentoria de bysso retorta, » quod sancti decore virtutum ornantur. Byssus, cultus external, ut in Evangelio: «Induatur purpura et bysso,» quod populus Judaicus exteriorem vitae cultum habuit.
Bitumen est robur charitatis, ut in Genesi: «Et bitumine linie arcam extrinsecus et intrinsecus», quod Dominus secundum hominem virtute munit charitatis, tam intus in corde, quam extra in opere. Bitumen, virginitas, ut in Exodo: «Sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice,» quod autem de sapientia elegit virginalem, et eam virginitate ornavit et humilitate. Bitumen, duritia discordiae, ut in Genesi: « Habuerunt lateres et bitumen pro caemento, » quod iniqui robur deserentes bonae 112.0876B| actionis, lutum amant libidinis, et abjicientes ligamentum charitatis, duritiam discordiae amplectuntur.
Botrus est Christus, ut in Numeris duo viri botrum portant in vecte, quod duo populi Christo confitentur in cruce. Botrus, spiritualis laetitia, ut in Cantico: « Botrus Cypri dilectus meus mihi; » florida laetitia resurgentis me glorificavit, quod Cipro florens interpretatur. Botrus, opus justitiae, ut in Giobbe: «Laedetur, quasi vinea in primo flore ejus», quod in mente reproba et opus bonum per superbiam destruitur. Botrus, opus justitiae, ut in cantico Deuteronomii: «Et botrus amarissimus,» quod ex amaritudine, quod iniquus operatur. Per botrum praedicatores sancti, ut in Cantico: « Et ubera tua assimilata sunt botris, » quod duo sanctae 112.0876C| Ecclesiae populi praedicatores suos imitantur. Per botros impii, ut in Apocalypsi: «Vindemia botros vineae terrae,» quod malos Dominus exterminat, qui inflati sunt terrena jucunditate.
os, praedicator, ut in lege: «Non arabis in bove et asino», id est, non socies in praedicatione fatuum sapienti praedicatori. Bos, opus bonum, ut in lege: «Non operaberis in primogenito bovis», id est, non * esercita in publico primordia boni operis. Bos, populus Judaicus, ut in Giobbe: «An mugiet bos, cum ad praesepe plenum fuerit? » quod a deflendo statu suo Judaicus populus liberatus fuit in illis in quibus Christi incarnationem cognovit. Bos, populus gentilis, ut in Isaia: « Cognovit bos possessorem, » 112.0876D| quod plebs gentilis credidit in redemptorem suum. Bos, Lucas evangelista, ut in Ezechiele: « Facies bovis a sinistris, » quod a sacrificio Evangelium suum incepit Lucas. Bos, quilibet fatuus, ut in Parabolis: « Sequitur eam, quasi bos ductus ad victimam, » quod mundi hujus cupiditatem sequitur stultus ad interitum. Per boves patriarchae, ut in Levitico: «Vitulum de bobus sine macula», id est, de patriarchis Christum natum sine culpa. Per bovem perfecti quique, ut in Giobbe: « Boves arabant, » 112.0877A| id est, perfecti opera perfecta faciebant. Per boves, praelati, ut in psalmo: « Jumenta in mentibus et boves, » id est, subjecti in virtutibus et praelati. Per boves cogitationes mansuetae, ut in III libro Regum: « Leones in basibus, et boves et cherubim, » quod in praelatis cum rigore et scientia esse debent cogitationes mansuetae. Per bovem, haeretici, ut in psalmo: « Boves eorum crassae, » quod haeretici propter mollitiem genere feminino vocati terrenis affluunt. Per bovem, cupiditates sensuum, ut in Evangelio: « Juga boum emi, » quinque sensuum cupiditati insistunt.Per boves, elationes cordis, ut in psalmo: « Offeram tibi bovem cum hirco, » id est, mortificabo elationes cordis, cum mortificazionee petulantiae carnis. Bos, antiquus hostis, ut in 112.0877B| Giobbe: « Fenum quasi bos comedet, » quod carnales diabolus devorat.
Buccina est persecutio, ut in Giobbe: « Ubi audierit buccinam, dicit: Vah! » quod sanctus praedicator de persecutione laetatur: Per buccinam, praedicatores, ut in Josue sacerdotes cum buccinis circum iverunt Gerico: quod cum praedicationibus praedicatores circumiverunt mundum.
Bruchus est edendi ingluvies, ut in Joele: « Residuum locustae comedet bruchus, » quod mentem reprobam et tunc inficit gula, cum eam deserit superbia.
Butyrum est humanitas Christi, ut in Isaia: « Butyrum et mel comedes, » quod Christus in unitate personae suae et divinam habuit naturam, quae pertinet ad mel; et humanam, quae ad butyrum. Butiro 112.0877C| doctrina patriarcharum, ut in cantico Deuteronomii: « Butyrum de armento, et lac de grege, » id est, pinguem doctrinam de patriarchis * amplicem et de moribus sanctis. Butyrum, vita contemplativa, ut in Giobbe: «Non videat rivos fluminis torrentis mellis et butyri,» quod iniquus quilibet opera sanctitatis non exercet: nec illa scilicet quae ad vitam pertinent contemplativam, nec illa quae ad activam. Butyrum, nutus carnis: ut in libro Judicum: «Et in phiala principi obtulit butyrum,» quod nihil validius ad prosternendum in nobis mundi principem habere valemus, quam ut stabilem in mente nostra charitatem teneamus. Butyrum, fecunditas bonae actionis, ut in Genesi: « Tulit quoque butyrum, et posuit coram eis, » quod ex boni operis fecunditate 112.0877D| sanctam in nobis trinitatem placare debemus. Butyrum, pinguedo spiritualium virtutum: ut in Parabolis: « Qui fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum, » quod, qui studiose corpus suum et animam ad dulcedinem sanctitatis, * ad pinguedinem quoque spiritalium virtutum pertingunt. Butyrum, unctio poenitentiae, ut in Giobbe: « Lavabam pedes meos butyro: » quod Dominus, cujus figuram Giobbe tenebat, electorum suorum affectus per poenitentiae unguenta lavat.
112.0878A| Buxus est viriditas fidei, ut in propheta: «Ponam in desertum abietem et buxum», id est, in Ecclesia gentium contemplativos, et eos qui fidei viriditatem tenent, constituam.
C
Cadaver.
Calor.
Character.
Cibaria.
Calceamentum.
Caseus.
Cyphus.
Clavis.
Cachessi. *
Cinnamomum.
Canistrum.
Cherub.
Cisterna.
Capparis.
Coena.
Cortex.
Costa.
Color.
Contentio.
Currus.
Concubina.
Caligo.
Cedrus.
Circulus.
Caminus.
Collum.
Cauma.
Cyprus.
Capillus.
Colatura.
Civitas.
Chorus.
112.0878C| Calix.
Carbunculus.
Citatrices.
Clamor.
Castra.
Cinis.
Candelabrum.
Caverna.
Cypressus.
Capitella.
Cleri.
Cives.
Columba.
Consules.
Culex.
Castellum.
Caementarii
Collum.
Confusio.
Culmus.
Compages.
Corona.
Caro.
Camelus.
112.0878B| Concentus.
Cornu.
Carmen.
Cartilago.
Cibus.
Callis.
Carcer.
Cymbalum.
Chamus.
Cataractae.
Ciniphes.
Caput.
Cithara.
Crater.
Coccus.
Crocus.
Cetus.
Calculus.
Craticula.
112.0878C| Clypeus.
Carmelus.
Catenae.
Cingulum.
Cophinus.
Confessio.
Cubile.
Comae.
Corvus.
Cutis.
Cerva.
Cerastes.
Calcaneum.
Carbones.
Clibanus.
Campus.
Cathedra.
Canales.
Coelum.
Columnae.
Consiliarii.
Canis.
Cella.
Cyathi.
112.0878B| Capus.
Concupiscentia.
Comoediae.
Cubitus.
Crystallus.
Caprea.
Cera.
Cogitatio.
Coturnix.
Coluber.
Cor.
Crus.
Calamus.
Cygnus.
Clavi.
Catulus.
Cynomyiae.
Candor.
Cultrum.
112.0878C| Concubinae.
Colles.
Corpus.
Custos.
Cervus.
Cervix.
Calumniator.
Cardines.
Cilicium.
Cadaver est Christus, ut in Deuteronomio: «Si fuerit inter vos cadaver hominis mortui», id est, si fuerit inter vos corpus Christi crucifixi. Cadaver, quilibet in culpa lapsus, ut in Giobbe: « Ubicunque fuerit cadaver, statim adest * aquila, » quod ad revelandum quemlibet in peccato lapsum festinat 112.0878D| predicatore. Cadaver, diabolus, ut in Isaia: «Projectus quasi cadaver putridum», quod diabolus ob putrefactionem superbiae reprobatus. Per cadaver orationes nostrae, ut in Genesi: « Descenderunt volucres super cadavera, » quod orationibus nostris levitates phantasmatum immergunt. Per cadaver, crimina peccantium, ut in Isaia: « De cadaveribus eorum ascendet fetor », quod de criminibus eorum infamia procedit. Per cadaver poenae damnatorum, ut in Isaia: « Videbunt cadavera vivorum, qui praevaricati 112.0879A| sunt in me, » quod electi in futuro poenas reproborum intuentur.
Caligo est diabolus, ut in psalmo: «Caligo sub pedibus ejus,» quod diabolum Christus conculcat. Caligo, prophetiae, ut in psalmo: « Nubes et caligo in circuitu ejus, » quod Apostoli aperte docebant, hoc Prophetae obscure praedicebant. Caligo, occulta gloria Dominicae majestatis, ut in Exodo: « Moyses ascendit in caliginem, in qua erat Deus, » quod soli perfecti ad contemplandam gloriam Dominicae majestatis pertingere possint. Caligo, confusio mentis, ut in Giobbe: « Occupet mentem caligo, » id est, pravam delectationem mentis confusio invadat. Caligo, peccatum, ut in Giobbe: « Nec faciem meam occupet caligo, » id est, mentis meae affectum non 112.0879B| caecavit culpa. Caligo, dies novissima, ut in Sofonia. « Dies illa, dies caliginis, » quod dies illa ultima reprobos obscurabit. Caligo, examen extremi judicii, ut in Genesi: « Facta est caligo tenebrosa * transiens inter divisiones illas, » quod ultimum id judicium malos a bonis separabit.
Calor est fervor sancti Spiritus, ut in psalmo: « Non est qui se abscondat a calore ejus, » quod unicuique datur manifestatio Spiritus ad * mensuram. Calor, dulcedo charitatis, ut in Giobbe: « Lapis solutus calore in aes vertitur, » quod qui durus fuit, per charitatis dulcedinem emollitur. Calor, desiderium justitiae, ut in Genesi: « Factum est in primo calore coitus, dum oves intuerentur virgas et parerent, » quod simplices quique in ipso desiderio 112.0879C| justitiae primum exempla respiciunt, et bonum quod desiderant, ad effectum perducunt. Calor, poena reproborum, ut in Giobbe: « Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, » quod damnati a frigore transeunt ad ardorem.
Calix est passio Christi, ut in Evangelio: « Calicem quidem meum bibetis, » id est, passionem meam imitabimini. Calix, Scriptura sacra, ut in psalmo: « Calix meus inebriatus, » quod sacra Scriptura, quae inebriat audientes, clara est. Calix judicium Dei, ut in psalmo: « Calix in manu Domini, » id est, judicium in potestate Dei, vini meri, sine omni faece * justitiae, « plenus mixto, » bonis bona * malis mala rependens. Calix, tribulatio sanctorum, ut in psalmo, « Dominus pars haereditatis 112.0879D| meae, et calicis mei, » quod Deus illorum pars est, qui pro eo tribulantur. Calix, passio martyrum, ut in psalmo: « Calicem salutaris accipiam, » id est, passionem martyrii ad imitationem Christi tolerabo. Calix, mundana voluptas, ut in Apocalypsi, calix aureus Babylon, quod pulcher quidem noster mundus iste, sed ad confusionem ducit.
Calamus est Christus, ut in salmo: «Lingua mea 112.0880A| calamus scribae, »quod, quos discipulos Christus docuit, Spiritus sanctus eorum cordibus inspiravit. Calamus, quilibet praedicator, ut in Isaia: « Orietur in ea viror calami, » id est, in Ecclesia doctor praedicatorum. Calamus, gentilitas, ut in Isaia: « Calamum quassatum non conteret, » id est, infirmum gentilem populum non condanbit. » Calamus, hypocrita quilibet, ut in Job: » In secreto calami Behemoth dormit, » quod in mente simulanti diabolus quiescit. Calamus, dispositio Dei, ut in Ezechiele: « Calamus mensurae in manu ejus, » quod in potestate sua habet Deus disponere omnia.Per calamum praedicatores, ut in Exodo: «In hastili calami et scyphi», quod in Ecclesia sunt praedicatores et auditores.
112.0880B| Calumniator, diabolus, ut in psalmo: «Et humiliabis calumniatorem,» id est, Christus diabolum superabit.
Calcaneum est extremitas actionis nostrae, ut in Genesi: « Tu observabis calcaneum ejus, » quod finem nostrae actionis diabolus corrumpere studet. Calcaneum, profectus noster, ut in psalmo: « Ipsi calcaneum meum observabunt, » quod inimici mei profectui meo invidere non cessant. Calcaneum, caro nostra, ut in psalmo: «Iniquitas calcanei mei circumdabit me. »
Calculus est sermo divinus, ut in Isaia: «Et in manu seraphim calculus,» quod illum amor Dei incendit, qui sermonem divinum opere complet. Calculus, aeternitas supernae patriae, ut in Apocalypsi: 112.0880C| « Vincenti dabo calculum candidum, » quod qui hic tentationi resistendo vincit, claram in futuro aeternitatem aeternamque claritatem habebit. Calculus, poena linguae mentientis, ut in Parabolis: « Replebitur os ejus calculo, » quod qui hic in lingua per mendacium peccat, in futuro in lingua per poenam ardoris cruciabitur.
Callis est vita cujusque religiosi, ut in Isaia: « Rectus callis justi ad ambulandum, » quod qui juxta religiosorum vitam vivit, in tortitudine iniquitatis non offendit. Per calculum, doctrinae nequam, ut in libro Judicum: «Ambulaverunt per calles devios», id est, doctrinas sequebantur erroneas.
Calceamentum est humanitas Christi, ut in psalmo: « In Idumaeum extendam calceamenta, » id est, gentilitati 112.0880D| revelabo incarnationem meam. Calceamentum, praedicatio, ut in Deuteronomio: « Ferrum et aes calceamentum ejus, » id est, fortitudo et tribulatio sequitur praedicationem ejus. Calceamentum, operatio, ut in libris Regum: « Posuit Abner terrorem praelii in calceamento suo, » quod quilibet pravus crudelitatem discordiae exercet in opere suo. Calceamentum, actio mortifera, ut in Esodo: «Risolvi 112.0881A| calceamenta de pedibus tuis, » id est, projice opus mortis de affectibus tuis. Per calceamentum externa bona ad profectum bonorum operum. * Per calceamenta externa mala, ut in Evangelio: «Nolite portare calceamenta,» id est, nolite vos pravorum exemplis munire. Per calceamentum, mortificationes membrorum nostrorum, quae sunt super terram, ut in Cantico: «Quam pulchri sunt ingressus tui in calceamentis,» id est, quam decora sunt opera tua in mortificazionee voluptatum.
Clamor est sanguis nostrae redentionis, ut in Giobbe: «Neque inveniat in te locum latendi clamor meus», quod Christi Ecclesia sancta sanguinem non abscondit. Clamor, desiderium cujuslibet justi, ut in salmo: « Clamor meus ad te veniat, » quod 112.0881B| desiderium justi exaudit Deus. * Id est, cupiditas reproborum, ut in Genesi: « Clamor Sodomorum venit coram me, » quod cupiditas reproborum importune tumultuatur in auribus Dei. Clamor, violenta tentatio diaboli, ut in Giobbe: « Clamorem exactoris non exaudivit, » quod vir sanctus violentis tentationibus diaboli non consentit.
Clavi sunt praecepta charitatis, ut in libro Regum: « Apponi laminas clavis aureis, » id est, opera praeceptis charitatis firmavit. Clavi, ratio et intellectus, ut in Isaia: «Et clavos tuos consolida,» id est, rationem et intellectum, ne infirmentur, corrobora. Clavi, correctiones sanctorum, ut in Ecclesiaste: « Verba sapientum quasi clavi, » quod sermones eorum per correctiones vitia pungunt.
112.0881C| Clavis est Christus, ut in Evangelio: «Tulistis clavem scientiae Christi, vos non introistis, et vos, qui introierunt, prohibuistis; » id est, me auferre studetis, nec in me creditis, nec alios credere permittitis. Clavis, apertio sacrae Scripturae, ut in propheta: «Et dabo clavem domus David,» id est reserationem sacrae Scripturae ponam in Ecclesia Christi. Clavis, inclusio cordis impii, ut in Apocalypsi: « Vidi angelum descendentem de coelo habentem clavem abyssi, » quod credimus in Christum se humiliantem, qui corpus nostrum justo suo judicio includit.Per claves potestates doctorum, ut in Evangelio: « Et dabo tibi claves regni coelorum, » potestatem ligandi atque solvendi Dominus in Ecclesia tribuit.
112.0881D| Campus est mundus iste, ut in Cantico: « Ego sum flos campi, » id est, mundi decor ego sum. Campus, gentilitas, ut in Ezechiele: «Surge, egredere in campum», quod Christus ad praeceptum Patris ingressus mundum, gentiles ad fidem vocavit. Campus, lata vita hujus saeculi, ut in psalmo: «Et pecora campi,» id est, voluptuosos mundi. Campus, populus Judaicus, ut in Daniele: «Ibat Abacuc in campum,» 112.0882A| quod Christus ad populum venit Judaeorum. Per campum, gentiles inculti, ut in propheta: « Germinaverunt campi eremi germen odoris Israel, » quod fructum legis, quae populo Judaico data fuit, populus gentium pertulit. Per campum, mentes fidelium, ut in psalmo: «Et campi tui replebuntur ubertate», quod mentes justorum interna societate replentur.
Camelus est Christus, ut in Evangelio: «Excolantes culicem, camelum glutientes», id est, latronem postulantes, et Christum crucifigentes. Camelus, tortitudo vitiorum, ut in Genesi: « Viso Isaac Rebecca descendit de camelo, » quod cognito Christo vitiorum tortitudinem deseruit. Per camelum, potentes hujus saeculi, ut in Isaia: «Inundatio camelorum 112.0882B| operiet te, »quod potentes saeculi ad Ecclesiam veniunt. Per camelos, dispositiones rerum terrenarum, ut in Job. « Erat possessio ejus tria millia camelorum, » quod vir sanctus terrenas dispensationes intellectui sanctae Trinitatis subjicit.
Chamus est carnis affflictio, ut in psalmo: «In chamo et freno», id est, in afflictione carnis, elata eorum verba cohibe. Chamus, disciplina: * « Chamus asino, » id est, disciplina servo.
Caminus est tribulatio justorum, ut in Apocalypsi: «Et pedes eorum similis aurichalco sicut in camino ardenti,» quod justos tribulatio excoquit. Caminus, charitas, ut in Isaia: «Et caminus ejus in Gerusalemme», quod in superna patria ardor regnat charitatis. Caminus, infernalis vita, ut in Evangelio: «Et 112.0882C| mittent eos in caminum ignis, » id est, in ardorem flammae infernalis.
Candelabrum est Christus, ut in Exodo: « Facies candelabrum duttile, » quod Christum, qui lux est mundi, passionum tunsiones afflixerunt. Candelabrum, contemplatio, ut in libris Regum: « Et ponamus Elisaeo candelabrum, » quod, ut Christus, qui per Elisaeum exprimitur, maneat apud nos, lumen nos oportet habere contemplationis. Candelabrum, dignitas praedicatoris, ut in Apocalypsi: « Nisi poenitentiam egeris, movebo candelabrum tuum de loco suo, » id est, auferam a te dignitatem tuam. Candelabro, status corporis nostri, ut in Evangelio: «Sed super candelabro», quod verbum Dei ipsi corpori nostro praeponere debemus. Per candelabro 112.0882D| Ecclesiae, ut in Apocalisse: « Septem candelabro septem Ecclesiae sunt. »
Candor est innocentia, ut in Cantico: « Dilectus meus candidus », id est, a peccato purus. Candor, decor patriae coelestis, ut in libro Sapientiae: Candor lucis aeternae, » quod in Christo perpetua claritas est.
Canistrum est sacra Scriptura, ut in Exodo: «Canistrum 112.0883A| in azymis panibus, » id est, sacram Scripturam cum puris operibus.
Canales sunt sacrae Scripturae, ut in Genesi: « Posuit virgas in canalibus, » quod exempla sanctorum sunt in Scripturis. Canales, mentes justorum, ut in Cantico: « Purpura regis juncta canalibus, » quod passio Christi impressa est sanctorum mentibus.
Canis est peccator impudens, ut in Parabolis: « Canis reversus ad vomitum suum, » id est, peccator impudens redit ad peccatum suum. Canis, poenitens quilibet, ut in Ecclesiaste: «Melius est canis vivus leone mortuo,» quod melior est, de peccatis humiliter confitens, quam de meritis superbe praesumens. Canis, quilibet infirmus, ut in libro Regum: « Nunquid canis sum, quod tu venis 112.0883B| cum baculo ad me? » id est, nunquid pro tam infirmo me habes, ut tam facile posse me superare te credas? Canis, quilibet vilissimus, ut in libro Regum: « Quem persequeris, rex Israel? quem, nisi canem mortuum? » id est, me vilissimum, qui nec vivere dignus sum. Per canes, apostoli, ut in psalmo: «Lingua canum tuorum,» quod praedicatio apostolorum infusa est gentibus. Per canes, gentes, ut in Evangelio: «Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus», id est, doctrinam apostolicam dare gentibus. Per canes, Judaei, ut in psalmo: «Circumdederunt me canes», id est, invaserunt me Judaei.Per canes, reprehensores, ut in Evangelio: «Nolite mittere sanctum canibus,» id est, sacrae Scripturae mysterium illis qui mordaciter reprehendunt. 112.0883C| Per canes, detractores, ut in Paulo: « Videte canes, » * ne intuemini detractores. Per canes, loquacitati servientes, ut in Apocalypsi: « Foris canes, foris malefici, » quod qui in crimine loquacitatis et malae actionis perseverant, a regno Dei excluduntur. Per canes, praedicatores boni, ut in Evangelio: « Canes lingebant ulcera Lazari, » quod sancti praedicatores sanabant peccata gentilis populi. Per canes praedicatores mali, ut in propheta: « Canes muti, non valentes latrare, » quod mali praedicatores vitia corripere nolunt.
Caput est Christi divinitas, ut in Cantico: « Caput ejus aurum optimum, » quod in Christi divinitate fulgor incomparabilis est. Caput, humanitas Christi, ut in psalmo: « Exaltavit caput meum super 112.0883D| inimicos meos, » id est, elevavit Christum hominem super inimicos * meos. Caput, fides, ut in salmo: « Caput meum, » id est, fides in pravis * refriguit. Caput, sacerdotium Judaeorum, ut in Giobbe: « Abstulit coronam de capite meo, » quod dignitatem abstulit Deus a sacerdotio Judaeorum. Caput, quilibet rector, ut in libris Regum: « Caput in tribubus Israel factus es, » id est, rector in plebibus Israel constitutus es. Caput, principatus Synagogae, ut in Isaia:
112.0884A| Omne caput languidum, »quod universus principatus Synagogae spiritualiter aegrotavit. Caput, principium, ut in psalmo: «In capite libri scriptum,» id est, in principio Psalterii scriptum «est de me. » Caput, quilibet hujus saeculi superbus, ut in Giobbe: « Aut gurgustium piscium implebis capite illius, » quod Deus per praedicatores suos etiam superbos ad se trahit. Caput, initium tentationis, ut in Giobbe: « Caput aspidis suget, » quod iniquus quilibet statim initium tentationis consentiendo suscipit. Caput, excellentia, ut in lege: « Advena erit in caput, » id est, alienus te excellet. Caput, diabolus, ut in psalmo: « Caput circuitus eorum, » quod diabolus, qui caput est iniquorum, nunquam recte incedit. Caput, Antichristus, ut in Abacuc: « Percussisti 112.0884B| caput de domo impii, » id est, superasti Antichristum, qui est habitatio diaboli. Caput, concupiscentia hostis, ut in Genesi: * «Ipsa conteret caput tuum,» id est, Maria virgo conculcabit concupiscentiam tuam. Caput est mens, ut in Cantico: « Caput tuum ut Carmelus, » id est, mens tua cogitationem habet spiritualis circumcisionis: quod Carmelus, scientia circumcisionis interpretatur. Caput, intentio, ut in Jeremia: «Facti sunt hostes ejus in capite,» id est, inimici tui praevalent ei in ipsa intenzionie. Per caput elationes superborum, ut in psalmo: «Conquassabit capita in terra», id est, destruet in Ecclesia elationes pessimorum.Per capita vitia criminalia, ut in Apocalypsi: « Habebat draco capita septem, » quia diabolus septem capitalia 112.0884C| vitia suggerito.
Capillus est subtilitas cogitationum, ut in psalmo: « Verticem capilli perambulantium [in delictis suis] confringet, » id est, acumen subtilitatis haereticorum destruet. Capillus, ordo praedicatorum, ut in Daniele Abacuc capillo de Judaea in Babylonem transvectus esse perhibetur; per Abacuc, qui amplectens sive luctator interpretatur, Redemptor noster exprimitur, qui ut suos sibi amplectens luctam contra diabolum iniit: « Erat autem Abacuc in * Judam, » et Christus spiritualiter ad Judaeos missus est. « Ille pulmentum coxerat, » quod Christus ex aqua sapientiae Spiritu santo cooperante cibum vitae praeparavit. Ille « panes in alveolo intriverat: » et Christus apostolis quasi Dominici verbi vasculis pabulum 112.0884D| doctrinae spiritualis exponendo tanquam frangendo commiserat. Ille « in campum iniens tulit messoribus: » et Christus ad Synagogam veniens praedicavit Judaeis. « Dixitque angelus ei: Fer prandium quod habes, in Babylonem, Danieli, qui est in lacu leonum, » quod apostoli gentibus salutem a Dominis dari deprecabantur. Per Babylonem, confusa gentilitas; per Danielem, populus gentium; per lacum leonum, tenebrosa conversatio daemonum. «Lacus 112.0885A| itaque in Babylonem, » habitatio est daemonum in gentilitate: « Daniel in lacu, » populus gentium habitans in regione umbrae mortis. « Babylonem, ait Abacuc, non vidi, et lacum nescio; » et Dominus: « Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. » Abacuc ergo capillo in Babylonem translatus, Danieli prandium, quod messoribus praeparaverat, attulit; et Redemptor noster per praedicatores suos verbum salutis Judaico populo destinatum, gentibus ministravit. « Surrexit Daniel et comedit; » et populus gentium ab errore surgens ad fidem erigitur, et divinae doctrinae pabulo reficitur.Relicto Daniele, Abacuc in locum, unde translatus est, restituitur: et Christus plenitudine gentium completa ad Judaeos redibit, et tunc omnis Israel salvus fiet. Per 112.0885B| capillos, angeli, ut in Apocalisse: « Capilli erant candidi, » quod angeli Domini in perenni claritate sunt perspicui. Per capillos sacramenta legis, ut in Giobbe, ipse Giobbe legitur a capite capillos rasisse, quod Christus legis sacramenta ab illo primo sacerdotio scitur abstulisse. Per capillos, cogitationum superflua, ut in lege jubentur Nazarei capillos in sacrificii igne ponere; quod perfecti cogitationes superfluas flamma dominici amoris incendere debent. Per capillos, populi fideles, qui Christo capiti adhaerent, ut in Cantico: « Capilli tui sicut grex caprarum, quae ascenderunt de lavacro, » quod populi per battesimo loti summa per desiderium petunt.Per capillos, terrena abundans substantia, ut in Evangelio Maria capillis capitis pedes Domini tersit, quod 112.0885C| fidelis quisque ex sua abbondantia pauperibus necessitatem tribuit.
Capitella sunt duo Testamenta, ut in libris Regum: « Duo capitella super capita columnarum, » quod duo Testamenta in mentibus doctorum.
Castellum est virgo Maria, ut in Evangelio: « Intravit Jesus in quoddam castellum, » quod Christus in singularis virginis venit uterum. Castellum , * ut in Evangelio: « Ite in castellum quod contra vos est, » id est, in mundum qui vobis contrarius est. , » quod quando nobiscum in nobis ingreditur, ejus nobis cognitio confertur.
Capparis est plebs Judaica, ut in Ecclesiaste: 112.0885D| « Dissipabitur capparis », quod propter incredulitatem abjectus populus Judaicus est.
Caprea est Christus, ut in Cantico: « Similis est dilectus meus capreae, » quod Christus similitudinem suscepit humanam. Caprea, Ecclesia, ut in Cantico: «Revertere, similis esto, dilecte mi, capreae; » id est, redi ad munditiam, mea forma, quam ab Ecclesia suscepisti. Per capreas virtutes animarum, ut in 112.0886A| Cantico: « Adjuro vos per capreas, » id est, erudio vos ad virtutes.
Capra est Ecclesia, ut in Genesi: « Sume vaccam triennem, et capram trimam, » id est, Synagogam et Ecclesiam, quae utraque credit trinitatem. Capra, contemplatio, ut in Levitico: « Offerat agnam de gregibus, sive capram, » id est, vitam activam, quae pertinet ad multos, et contemplativam, quae ad paucos.
Carcer est pondus corruzioneis nostrae, ut in Giobbe: « Circumdedisti me carcere, » id est, vallasti me undique pondere corruzioneis meae. * Congregatio infidelium, ut in Apocalypsi: « Solvetur Satanas de * loco suo, » quod de malis, in quibus modo tenetur, tunc exibit. Carcer, tribolatio, ut in Apocalypsi: 112.0886B| « Missurus est vos in carcerem, » id est, in tribulationem. Carcer, caro nostra, ut in psalmo: « Educ de carcere animam meam, » id est, libera animam meam de corpore mortis hujus. Carcer, infernus, ut in Evangelio: « Judex mittet te in carcerem, » id est, in infernum.
Caro Christi vel illa est quam in altari sumimus, de qua dicitur: « Caro * nostra vere est cibus, » vel illa quae fixa est in ligno, de qua in psalmo: « Caro mea immutata est propter Deum, » id est, in gloriam immortalitatis, propter gratiam spiritualem. Caro, peccatum, ut in Giobbe: « Operui cinere carnem meam, » id est, detexi humilitate poenitentiae culpam meam. Caro per naturam dicitur, « caro de carne mea », quod naturaliter femina 112.0886C| de viro est. Caro, infirmus quilibet, ut in psalmo: « Recordatus est quod caro sunt, » id est, novit radicem, quod fragilis sunt. Caro, dilectio carnalis, ut in Giobbe: « Tabescet caro illius, » id est, marcescet caro. Caro, immortalitatis corruzione, ut in Paulo: « Caro et sanguis regnum Dei non, ecc. », id est, corruzione incorruptelam non possidebit. Caro, carnalis quisque, ut in Genesi: «Non permanebit Spiritus meus in homine, quod caro est,» id est, non poterit esse spiritualis, quandiu studet esse carnalis. Caro, totus homo, ut in Paulo: « Manifesta sunt opera carnis, » id est, hominis, non enim solius carnis, sed animi sunt vitia, quae numerantur. Caro, sapientia carnalis, ut in Evangelio: « Caro et sanguis non revelavit tibi, » id est, inflatio carnalis 112.0886D| sapientiae et scientiae non manifestavit tibi. Caro, concupiscentia, ut in Paulo: « Caro concupiscit adversus spiritum, » id est, carnis concupiscentia contra animam. Caro, mollities, ut in Genesi: « Tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea, » quod robur Dominus nonnunquam a nobis aufert, et mollitiem in nobis esse permittit. Per carnes sententias sacrae Scripturae, ut in Exodo: «Edent 112.0887A| carnes nocte illa assas igni, » id est, in obscuritate vitae praesentis, sententiis sacrae Scripturae refici debemus. Per carnem, discipuli Christi, ut in Giobbe: « Pelli meae consumptis carnibus adhaesit os, » quod fugientibus discipulis Christo milites in sua passione astiterunt. Per carnem humiles doctrinae, ut in psalmo: « Pluit super eos sicut pulverem carnes, » id est, doctrinas dedit eis humiles, ad actiones pertinentes. Per carnem infirma opera, ut in Parabolis: « Vita carnium, » quod si minute innocentia custoditur, et si qua sunt foris infirma, roborantur. Per carnem impii, ut in Deuteronomio: « Gladius meus devorabit carnes » id est, judicium meum condanbit impios.Per carnem poenae reproborum, ut in Apocalipsi: «Ut manducetis carnes 112.0887B| regum et tribunorum, » id est, ut delectemini de cruciatu reproborum, tam majorum quam minorum.
Carmen laus Dei, ut in salmo: «Immisit in os meum canticum novum, carmen [Deo nostro]» id est, ut more meo laudem Deum meum. Carmen gloria coelestis, ut in Ezechiele: « Erant scriptae in libro lamentationes [et] carmen, » quod uctum nobis in praesenti, et gloriam in futuro sacra Scriptura denuntiat. Per carmen consolationes internae, ut in Giobbe: «Dedit carmina in nocte», quod consolationes Dominus suis confert in tribulatione.
Carmelus, qui interpretatur scientia circumcisionis, carnalis est purificatio Judaeorum, ut in libris Regum: « Erat Nabal et possessio ejus in Carmelo, » quod stultus Judaicus populus in exteriore 112.0887C| purificatione confidebat, quod Nabal stultus interpretatur. Carmelus, cognitio secretorum, ut in Cantico: « Caput tuum ut Carmelus, » id est, mens tua scientiam et notitiam habet secretorum.
Cartilago membra sunt diaboli, ut in Giobbe: « Cartilago ejus quasi lamina ferrea, » quod membra diaboli eos qui membra sunt Christi, tribulare non cessant.
Carectum populus Judaicus, ut in Exodo: « Exposuit eum in carecto fluminis », quod primum Christus aspero populo Judaico apparuit. Carectum vita hypocritarum, ut in Giobbe: « Aut potest crescere carectum sine aqua, » quod hypocritae non nisi ex superno munere viriditatem bonae operationis accipiunt.
112.0887D| Carbunculus, lux magnae scientiae, ut in Ezechiele carbunculus dicitur operuisse primum angelum, quod lux magnae scientiae illustravit illum.
Caradion vitium est loquacitatis, ut in lege prohibetur populus Dei comedere * caradion, quod qui Deo placere student, vitio loquacitatis insistere nolunt.
Cardines sunt spiritus angelici, ut in libris Regum cardines dicuntur fuisse in interiore domo Sancti 112.0888A| sanctorum quod spiritus sanctorum laetantur in intimis coelorum. Cardines praedicatores, ut in cantico: «Domini enim sunt cardines terrae quod ad Dominum pertinent praedicatores Ecclesiae. Cardines fines mundi, ut in Giobbe: « Cardines quoque maris operiet, » id est, fines mundi leget.
Carbones sunt virtutes, quae erant in Christo, ut in lege plenum carbonibus. . . thuribulum pontifex tulit in Sancta sanctorum, quod corpus plenum sanctis virtutibus Christus levabit ad coelos. Carbones, sancti qui in fine cum Domino judicabunt, ut in Psalmis: « Cadent super eos carbones, quod reprobos perfecti sancti cum Domino judicabunt. Carbones, ardores poenitentiae, ut in Parabolis: « Carbones ignis congeres super caput ejus, » id est, 112.0888B| bonis operibus tuis inimicum tuum ad poenitentiam commovebis. Carbones, incendia charitatis, ut in Psalmis: « Nubes transierunt, grando et carbones ignis, » quod abbondantie iniquitate et praedicationes et comminationes in multis salubres cessabunt, et flammae charitatis refrigescent. Carbones sancti viri, ut in Ezechiele: «Ut carbones ignis ardentis,» id est, ut sanctorum virorum Dominum in occultis amantium. Carbones, bona exempla, ut in Psalmis: «Cum carbonibus desolatoriis, id est, cum exemplis bonis, vitia vastantibus. Carbones, peccatores, ut nel Salmo: « Carbones succensi sunt ab eo, » quod multi ab ardore justi * desiderii estinti peccantisque nigri a Deo succensi et illuminati sunt. Carbones iniqui in malis suis perseverantes, 112.0888C| ut in Jeremia: « Denigrata est super carbones facies eorum, » id est, ipsos valde iniquos in pravitatibus suis servaverunt.
Craticula, cor cujuslibet sancti, ut in Exodo: «Craticulam in modum retis aeneam,» id est, mentem viri sancti in virtutum multiplicitate robustam.
Crater est ordo praedicatorum, ut in Cantico: « Crater tornatolis, nunquam indigens poculis, » quod praedicatores sancti et a crimine sunt alieni, et spirituali poculo pleni.
Caseus est soliditas mentis, ut in Giobbe: «Sicut caseum me coagulasti, id est, in compaginatione pigrescentis cogitationis me solidasti.
Castra sunt angeli, ut in Genesi: «Castra Dei 112.0888D| sunt hic, » id est, Angeli Dei sunt ii in quibus habitat Deus. Castra viri sancti, ut in Ezechiele: «Ut sonus multitudinis atque castrorum,» id est, ut fama multorum sanctorum. Castra tota simul Ecclesia, ut in Cantico: « Ut castrorum acies ordinata, » id est, ut concors Ecclesiae conventus. Castra, virtutes spirituales, ut in Cantico: « Quid videbis in Sunamitide, nisi choros castrorum, » quod in populo Judaico, quando conversus fuerit ad 112.0889A| fidem, ornamenta erunt spiritualium virtutum. Castra, persecutores, ut in psalmo: «Si consistant adversum me castra, id est, quando mihi resistant adversarii mei, in Deo confidam.
Catulus est Christus, ut in Genesi: « Catulus leonis, Juda, » id est, Christus de tribu Juda. Catulus populus Judaicus, ut in psalmo: « Sicut catulus leonis habitans in abditis, » quod Christum populus Judaicus persecutus est, primum ei insidians in occultis. Catulus, diabolus, ut in libro Judicum a Samsone catulus leonis interficitur, quod a Christo diabolus superatur. Per catulos apostoli, ut in Giobbe: «Animam catulorum implebis,» id est, desiderium apostolorum et Ecclesiae consummabis. Per catulos homines reprobi, ut in salmo: « Catuli leonum 112.0889B| rugientes, ut rapiant, » quod homines pravi, qui daemones sequuntur bonos persequi non cessant. Per catulos detractores, ut in Giobbe: « Dentes catulorum leonum contriti sunt, » id est, verba detractorum destructa sunt. Per catulos daemones, ut in psalmo: « Animam meam de medio catulorum leonum, » id est, redemit me de potestate daemonum. Per catellos gentiles, ut in Evangelio: « Catelli de micis edunt, » quod gentiles sacrae Scripturae medullam inquirunt.
Cathedra quaedam est mundi, in qua non sedet Christus; quaedam Moysis, in qua Pharisaeus est audiendus; quaedam seniorum, in qua laudatur Deus. Prima est pestilentiae, secunda justitiae, tertia gloriae. Prima, est mollities damnabilis. Seconda, austerità 112.0889C| spiritualis regiminis. Tertia, sublimitas coelestis beatitudinis. In prima sedent mali, in secunda boni, in tertia beati. In prima peccatores, in secunda doctores, in tertia regentes. Primam cathedram hi quatuor pedes sustentant, negligentia sui, oblivio Dei, decor visibilium, dulcor delectabilium. Reclinatorium ejus, peccati delectatio, pulvinar peccati perpetratio. Negligentia sui, et oblivio De interioris animae oculos eruunt. Decor visus, et dulcor dilectionis mortiferos ejus pedibus laqueos involvunt. Peccati delectatio illam illaqueat, peccati vero perpetratio illam praecipitat.Quatuor secundae cathedrae pedes, quatuor sunt cardinales virtutes, prudentia, fortitudo, justitia, temperantia. Reclinatorium ejus, dilectio Dei, pulvinar, testimonium conscientiae. Prudentia 112.0889D| quae illuminat, fortitudo quae roborat, justitia quae exornat, temperantia quae modificat. Dilectio Dei quae laetificat, testimonium conscientiae quod tranquillat. In cathedra tertia quatuor pedes sunt, electorum scilicet essentia, potentia, scientia, dilectio. Reclinatorium, praesentia divinae visionis. Pulvinar, pax summa quietis. Tunc namque veraciter electi erunt, poterunt, scient, amabunt, videbunt, requiescent, erunt sine mortalitate, poterunt sine debilitate, scient sine errore, amabunt sine offensione, 112.0890A| videbunt in plenitudine, requiescent in summa pace. Igitur prima cathedra est iniquitatis, secunda aequitatis, tertia felicitatis. Qui in prima sedent, subduntur carni, in perpetratione omnis peccati; qui in secunda, praesident Ecclesiae in auctoritate recti judicii; qui in tertia, esultante cum Deo in aeternitate felicis gaudii. Ex his cathedris prima est devitanda, secunda amanda, tertia desideranda, quod prima, malitia, secunda bona, tertia beata.
Catenae sunt obliges vitiorum, ut in lege: « Confregi catenas * virtutum vestrarum, » id est, dissipavi obliges peccati, quae mentes nostras deprimebant. Catenae, afflictiones, ut in Giobbe: « Si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis, » id est, quamvis fuerint in * afflictionibus, et 112.0890B| ligentur vinculis egestatis. Catenae, durae leges gentium, ut in Evangelio: « Neque catenis, jam quisquam eum poterat ligare, » quod humanum genus nec ipsae durae leges Gentium a peccatis poterant cohibere. Catenae, virtutes spirituales, ut in libris Regum: «Et quasi in modum retis catenarum, id est, ad formam multiplicitatis virtutum spiritualium. Catenae, praesentes tribulationes, ut in Ecclesiaste: « De catenis quisquam egreditur ad requiem, » quod a praesentibus tribulationibus sancti ad aeternam pertingunt requiem.
Cataractae sunt apostoli, ut in psalmo: «In voce cataractarum tuarum,» quod peccatores sperant de misericordia Dei, per praedicationem Apostolorum. Cataractae, profundae sententiae sacrae Scripturae, ut 112.0890C| in Genesi: « Et cataractae coeli apertae sunt, » id est, profundae sacrae Scripturae ostensae sententiae sunt.
Cauma zelus est fidei, ut in Giobbe: «Ossa mea arverunt prae caumate», id est, virtutes meae emarcuerunt pro zelo meo.
Cauda est perseverantia, ut in lege, jubetur * auferri in sacrificio, quod habeatur perseverantia in bono opere. Cauda opprobrium, ut in lege: «Tu eris in caudam», id est, in opprobrium et ignominiam. Cauda, finis saeculi, ut in Exodo: « Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus, » quod in fine saeculi per gratiam suam dabit Judaeis. Cauda, Antichristus, ut in Giobbe: « Stringet caudam suam quasi cedrum, » quod illum damnatum hominem in maximam altitudinem elevabit. Per caudam blandimenta, 112.0890D| ut in Apocalipsi: « Potestates equorum in caudis eorum, » quod potestates haereticorum in blandimentis eorum.
Caverna est in vulnus in latere Domini, ut in Cantico: « Surge, amica mea, in caverna maceriae, » quod per sacramenta suae redentionis, quae de latere Christi efluxerunt, sancta Ecclesia ab infidelitate resurrexit. Caverna, cor cujuslibet iniqui, ut in Isaia: «In cavernam reguli manum suam mittet,» quod Dominus nonnunquam pravam mentem, quae 112.0891A| habitatio erat daemonum, per gratiam suam visitat. Per cavernam praedicationes haereticorum, ut in Giobbe: «Habitabit in cavernis terrae», id est, morabitur iniquus in praedicationibus haereticae doctrinae.
Cedrus est divinitas, ut in libro Regum: « A cedro, quae est in Libano, usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete, » id est, de divinitate, quae regnat in coelo, usque ad humanitatem, quae processit ex virgine. Cedrus, Christus, ut in Cantico: « Electi vero cedri, » quod alienus est Christus a corruzione peccati. Cedrus, lignum sanctae crucis, ut in Isaia: «Dabo in desertum cedrum, id est, faciam in Ecclesia esse venerabile lignum crucis. Cedrus, altitudo sanctorum, ut in psalmo: « Sicut cedrus Libani multiplicabitur, » quod vir sanctus per incrementum 112.0891B| internae gratiae in celsitudinem justitiae erigitur. Cedrus, fides Christi, ut in Ecclesiastico: « Sicut cedrus exaltata sum in Libano, » quod fides Christi in magna veneratione habetur in mundo. Per cedros angeli, ut in Ezechiele: « Cedri non fuerunt illo altiores, » quod primo illo angelo non fuerunt caeteri altiores. Per cedros gentiles, ut in psalmo: « Vox Domini confringentis cedros, » id est, Christi praedicatio humiliantis ad fidem gentiles * elatis. Per cedros Judaei, ut in psalmo: «Confringet Dominus cedros Libani,» id est, humiliabit Judaeos gloriantes in candore saeculi, quod Libanus interpretatur candidatio. Per cedrum superbus quilibet, ut in psalmo: « Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedrum Libani, » id est, intuitus 112.0891C| sum pravum hominem efferentem se et extollentem ad instar praecedentium superborum. Per cedros saeculares potentes, ut in psalmo: «Et cedri Libani, quos plantavit,» id est, illos refecit nonnunquam Dominus spiritualiter, quod, quamvis saeculares sunt, in fide tamen radicati sunt.
Cherubino angelus sanctus, ut in Ezechiele: * «Duas facies habebat cherub,» quod utrumque charitatis praeceptum implet angelus sanctus. Per cherubim, duo Testamenta, ut in Exodo: «Duo cherubim vultus * virtutum in propitiatorium, quod duo Testamenta concorditer praedicant Christum.
Coelum est Deus, ut in psalmo: «Posuerunt in coelum os», id est, blasphemaverunt Dominum. Coelum Christus, ut in salmo: « Coelum coeli, Domino, » 112.0891D| id est, Christus est Filius Patris ad honorem Dei. Coelum, beatitudo coelestis, ut in Isaia: « Quomodo cecidisti de coelo, » id est, de beatitudine coelesti. Coelum, intellectus angelorum, ut in Giobbe: « Excelsior coelo est, » quod Deus Angelorum intellectum excedit. Coelum, coetus supernorum spirituum, ut in psalmo: «In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in coelo, » quod cadente 112.0892A| diabolo supernorum spirituum coetus sine defecu divini verbi obedientiam custodit. Coelum sancta Ecclesia, ut in Genesi: «Fiant luminaria in firmamento coeli», id est, sint viri spirituales in fortitudine Ecclesiae. Coelum, mundus iste, ut in Apocalypsi: « Signum magnum apparuit in coelo, » id est, miraculum ingens in mundo. Coelum, aer iste, ut in Evangelio: « Respicite volatilia coeli, » id est, volucres, quae volant in aere. Coelum, anima fidelis, ut in Apocalypsi: «Factum est in coelo silentium, quasi media hora», quod exiguo momento fit quies in anima. Coelum, sacra Scriptura, ut in psalmo: « Extendens coelum sicut pellem, » quod Scriptura sacra mortalibus aperitur. Coelum, sanctitas vitae, ut in Giobbe: «Et gelu de coelo quis genuit? » 112.0892B| quod post sublimem sanctitatem aliquis nonnunquam in iniquitate inclinatur. Per coelum angeli, ut in psalmo: « Coeli distillaverunt a facie Dei, » quod Dei ad nos mandata angeli deferunt. Per coelum apostoli, ut in Giobbe: « Spiritus ejus formavit coelos, » quod Paraclitus, Spiritus sanctus, docuit apostolos omnem veritatem. Per coelos praedicatores, ut in psalmo: «Coeli enarrant gloriam Dei», id est, praedicatores summi annuntiant gratiam Dei. Per coelum sapientiores in Ecclesia, ut in Deuteronomio: « Audite, coeli, quae loquor, » id est, vos qui sapientes estis, magna quae dicturus sum, auscultate.Per coelum spirituales quique, ut in psalmis: «Qui fecit coelos in intellectu,» quod sanctos suos non modo credere, sed et intelligere fecit divina. Per coelum 112.0892C| sublimi contemplationum modi, ut nel Salmo: « Ascendunt usque ad coelos, » id est, usque ad summa contemplationum generi pertingent.
Cella est Ecclesia, ut in Cantico: « Introduxit me in cellaria sua, » id est, per contemplationem fecit me introire in gaudia interna.
Caelaturae sunt opera virtutum, ut in libro Regum: «In parietibus caelaturae eminentes», id est, viris sanctis opera bona aliis cum exemplo proposita.
Cleri sunt duo Testamenta, ut in psalmo: « Si dormiatis inter medios cleros, » id est, si quiescatis inter duo Testamenta. Cleri ordinum dignitates, ut: * Cleri non proderunt eis, si ipsi fuerint mali.
Caementarii sunt doctores Ecclesiae, ut in libris Regum: 112.0892D| «Lapides dolaverunt caementarii Salomonis,» quod populos fideles praedicando instruxerunt praedicatores Redemptoris.
Coena est dulcedo contemplationis, ut in Evangelio: « Homo quidam fecit coenam magnam, » recubuit super pectus ejus, quod quilibet perfectus reficitur in contemplatione a sapientia Christi. Coena refectio vitae aeternae, ut in Evangelio: «Homo quidam 112.0893A| fecit coenam magnam, » quod ad refectionem electis suis vitam * perducit aeternam.
Cera est quilibet peccator, ut in Psalmis: « Sicut cera a facie ignis, » quod deficit peccator ante eum, qui ignis consumens est. Cera vetus lex, ut in psalmo: « Tanquam cera liquescens, » id est, sicut lex vetus, quod deficit juxta litteram.
Cervus est anima fidelis, ut in psalmo: « Sicut cervus desiderat ad fontem aquarum, » quod anima fidelis abbondantiam concupiscit spiritualium bonorum. Per cervum antiqui Patres, ut in Cantico: « Similis dilectus meus hinnulo cervorum, » quod natus est Christus ex carne antiquorum patrum. Per cervum magni contemplatores, ut in Psalmis: « Montes excelsi cervis: » quod summi contemplationum 112.0893B| modi pertinenti ad summos contemplatores. Per cervos mundi contemptores, ut in Psalmis: « Posuit pedes meos quasi cervorum, » id est, direxit opera mea ad instar sanctorum virorum. Per cervos sanctitates, ut in Cantico: « Adjuro vos per capreas cervorum, » id est, suadeo vobis amare sanctitates meritorum.
Cerva est negligens praedicator, ut in Ezechiele: « Cerva in agro peperit ac dimisit », quod negligens praedicator eos nonnunquam curat quos per praedicationem peperit. Per cervam doctores, ut in Giobbe: « Parturientes cervas observasti, » id est, doctores spiritualiter generantes considerari.
Cervice est superbia, ut in Deuteronomio: « Ego scio cervicem tuam durissimam, » id est, superbiam 112.0893C| tuam rigidissimam. Cervice, bona libertas, ut in Giobbe: « Conscidit cervicem meam, » id est, adjuvit libertatem meam. Per cervicem elationes pravorum, ut in psalmo: « Dominus justus concidet cervicem, » id est, destruet elationes superborum.
Cerastes est Antichristus, ut in Genesi: « Cerastes in semita, » quod viris sanctis Antichristus et venenosum se exhibebit, et elatum.
Cetus est mors, ut in Jona: « Devoravit cetus Jonam, » quod invasit mors Christum. Cetus, diabolus, ut in Giobbe: «Nunquid mare sum ego, aut cetus? , » id est, nec reprobus, nec eorum capiti diabolo sum similis. Cetus superba celsitudo imperii mundialis, ut in Isaia: « Occidet Deus cetum, qui 112.0893D| est in mari, » id est, destruet infidelitatem et superbam celsitudinem, quae in mundo est.
Cibus est dilectio mundi, ut in Evangelio: « Operamini non cibum, qui perit, » id est, nolite amare mundanam delectationem, quae deficit. Cibus Christus, ut in eodem loco: « Sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, » id est, solliciti estote acquirere Christum, qui vivit in aeternum. Cibus, possessio hypocritarum, ut in Giobbe: «Non remansit in 112.0894A| cibo eius, » quod possessio hypocritarum deficit. Cibus, vitae communio, ut in Paulo: « Cum hujusmodi nec cibum sumere, » id est, nullam comunionem habere. Per cibos doctrina, ut in Parabolis: «Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii,» id est, de doctrinis ejus, in quibus est sterilitas. Per cibos internae consolationes, ut in Giobbe: «Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt,» id est, quae prius nec cogitare dignabar, modo mihi suaves consolationes sunt.
Cibaria sunt spirituales refectiones, ut in Parabolis: «Dedit cibaria servis», id est, spirituales contulit consolationes fidelibus suis. Cibaria, ea quae ad corporalem victum pertinent, ut in Psalmis: 112.0894B| «Misit in abbondantia», id est, refectionem dedit eis corporalem, usque ad satietatem.
Cicatrices sunt peccata, ut in Psalmis: « Corruptae sunt cicatrices, » id est, ad delectationem redierunt priores culpae meae.
Cygnus est superbia, ut in lege prohibetur, ne quis manducet cygnum, id est, ne exhibeat se elatum.
Cilicium est caro Christi, ut in Psalmis: « Induebar cilicio, » id est, latui in carne. Cilicium, Judaei, ut in Psalmis: « Posui vestimentum meum cilicium, » id est, Judaeos, qui mihi familiares erant, exasperantes habui. Cilicium, asperitas poenitentiae, ut in libro Judith: « Habuit Judith cilicium super lumbos suos, » quod anima fidelis asperitate 112.0894C| poenitentiae carnis delectationes exstinguere debet. Cilicium, grossae mentes hominum, ut in Exodo, ad operiendum tabernaculum Christi, saga cilicina jubentur fieri, quod illi, qui grossae mentis sunt, alios qui internis insistunt, ab exterioribus impedimentis protegere debeant.
Clibanus est examen judicii, ut in Genesi: « Apparuit clibanus ardens, » vel, « fumans, » quod ultimum judicium reprobos obscurabit et exuret. Clibanus, tormentum carnis et animae, ut in Psalmis: « Pones eos ut clibanum ignis, » quod damnatos Dominus et in carne et in anima incendit. * Cor cujuslibet iniqui, ut in propheta: «Quasi clibanus succensus a coquente», quod a diabolo suggerente cor pravum inflammatur. Clibano, amor bonus, ut 112.0894D| in Levitico: « Panes coctos in clibano offeres, » id est, Deo ostendas bonae vitae actus vero amore roboratos.
Clypeum est vexillum crucis, ut in libro Josue: « Leva clypeum, qui in manu tua est, » id est, exige in mundo crucem, quae in potestate tua est. Clypeus verbum excusatorium, ut in Job: « Vibrabit hasta et clypeus, » quod praedicatorem bonum 112.0895A| verbis detractationis et excusationis mali invadunt. Clypeus, superbia, ut in libris Regum: « Clypeus aereus tegebat humeros ejus, » id est, rigida elatio est in iis qui summi in corde diaboli sunt. Clypeus, munimina virtutum, ut in Cantico: «Mille clypei pendent ex ea,» quod per sancta virtutum munimina in Scriptura nobis sacra ostenduntur. Per clypeos viri sancti, ut in libris Machabaeorum: «Refulsit sol in clypeos aureos,» quod Christus illustrat viros religiosos. Per clypeum virtus patientiae, ut in Isaia: « Surgite principes, et accipite clypeos, » id est, vos, qui spiritualem geritis principatum, in patientia vestra possidebitis animas vestras.
Cymbalum est vitium loquacitatis, ut in Paulo: 112.0895B| «Aut cymbalum tinniens,» id est, si sine charitate fuero, praedicatio mea nihil nisi loquacitas est . Per cymbalum obsequia charitatis, ut in psalmo: « Laudate eum in cymbalis », quod illi Deum maxime laudant, qui per charitatem Spiritus fuerint invicem.
Cyphus est doctrina coelestis, ut in Genesi: « Invenit cyphum in sacco Benjamin, » quod doctrina coelestis erat in corde Pauli. Cyphus, lex, ut in libris Regum: « Tolle cyphum aquae, » quod spiritualem legis notitiam doctores Judaeorum non habent. Per cyphum auditores, ut in Exodo: Cyphi jubentur 112.0895C| fieri in stipite candelabri, quod auditores sunt in Ecclesia Christi.
Cinis estfectus, ut in Giobbe: « Memoria vestra comparabitur cineri, » id est, memoria vestra deficiet. Cinis, poenitentia, ut in Giobbe: « Operui in cinere carnem meam, » id est, per poenitentiam deflevi carnalia peccata mea. Cinis, humilitas, ut in Giobbe: * «Homo in cinerem revertetur», id est, in humilitate se deprimet. Cinis, * corruzione mortalitatis, ut in Giobbe: « Ago poenitentiam in favilla et cinere, » id est, in corruzioneis et mortalitatis meae recordatione poenitentiam ago. Cinis peccator, ut in Psalmis: «Quia cinerem tanquam panem [manducabam],» quod Deus sibi peccatorem, sed poenitentem, sicut justum incorporat. Per cinerem 112.0895D| consummatio Dominicae passionis, ut in Exodo: « Lebetes ad suscipiendos cineres, » id est, corda ad retinendam memoriam Dominicae passionis. Per cineres perfezioni bonorum operum, ut in Levitico: « Tolle cineres, quos vorax ignis consumpsit, » quod Deus perfezioni bonorum operum suscipit, quae ardens amor consummavit.
Cynomyia est nequitia pravorum, ut in salmo: 112.0896A| « Dixit et venit cynomyia, » quod Deus justo judicio suo nequitiam impiorum esse permittit.
Cinnamomum est humilitas, ut in Cantico: « Et cinnamomum cum universis lignis Libani, » id est, humilitas cum universis aliis bonis operibus.
Cincinni sunt catervae populorum, ut in Cantico: « Et cincinni mei pleni guttis noctium, » id est, populi mei tenebrosis peccati fluxibus repleti sunt.
Cingulum est vigor justitiae, ut in Parabolis: «Et cingulum tradidit Chananeo,» quod vigorem justitiae Dominus dedit populo gentili.
Ciniphes sunt inquietudo cordis, ut nel Salmo: « Dixit et venit cynomyia et ciniphes », quod Dominus in reprobis cum nequitia operis esse permittit inquietudinem cordis.
112.0896B| Cipro est gratiae coelestis refectio, ut in Cantico:
« Cypri cum nardo, » id est, * dilectio internae affectis, cum fama bonae actionis. Cipro, Ecclesia catholica, ut in Cantico: « Botrus cypri dilectus meus mihi, » id est, Christus quem diligo, est decora fecunditas Ecclesiae.
Cypressus est Christus, ut in Ecclesiastico: « Exaltata sum quasi cypressus in monte Sion, » quod Christus, qui est incorruptibilis sapientia Patris, ascendit ad coelum.
Circulus est sacra Scriptura, ut in Parabolis: « Circulus aureus in naribus suis, » id est, Scripturam sacram frequentat facultas haereticorum. Circculus, protectio superna, ut in Giobbe: « Nunquid pones circulum in naribus ejus, » id est, nunquid * 112.0896C| compesces per protectionem tuam astutias ejus. Per circulos libri sancti, ut in Exodo: «Quatuor circulos aureos praeparabis,» id est, quatuor sancti Evangelii libros intelliges.
Cisterna est sacra Scriptura, ut in Exodo: « Si quis aperuerit cisternam, » id est, si quis exposuerit sacram Scripturam. Cisterna cor hominis:
« * Bibe aquam de cisterna tua, » id est, accipe consolationem de corde tuo. Cisterna, mens prava, ut in Jeremia: « Frigidam facit cisterna aquam suam, » quod impiam facit mens cogitationem suam. Cisterna infernus, ut in Genesi, miserunt in cisternam Judaei Joseph, quae non habebat aquam, quod Christus Judaeis cadentibus descendit in infernum, quod nullam habuit suavitatem gratiae.
112.0896D| Crystallus est duritia cordis, ut in psalmo: « Mittit crystallum sicut buccellas, » quod sicut fideles Deus sibi incorporat, sic et duros nonnunquam * excolit. Crystallus natura angelica, ut in Ezechiele: «Quasi aspectus crystalli horribilis», id est, ad instar naturae angelicae, quae jam pervenit ad stabilitatem incorruptionis.
Cyathi sunt humiles doctrinae, ut in Exodo: 112.0897A| « Phialae et cyathi in mensa, » id est, summae et humiles doctrinae in scriptura.
Cithara est recta operatio, ut in Psalmis: « Confitemini Domino in cithara, » id est, in recta operatione. Cithara vita activa, ut in Psalmis: « Psalterium jucundum cum cithara, » id est, dulcedinem contemplationis cum actione. Cithara mortificatio carnis, ut in Psalmis: « Psallite Domino in cithara et voce Psalmi, » id est, in abstinentia carnis et sanctitate oris. Cithara laetitia, ut in Giobbe: «Versa est in uctum cithara mea,» id est, in dolorem laetitia mea. Cithara suavitas consolationis, ut in libris Regum: « Psallebat David citharam, et refocillabatur spiritus Saul, » quod per suavitatem dulcis locutionis temperatur fervor irascentis.
112.0897B| Civitas est patria coelestis, ut in Psalmis: «Gerusalemme, quae aedificatur ut civitas», quod urbs illa coelestis ex multis in una pace viventibus constituitur. Civitas, sancta Ecclesia, ut in Cantico: «Circuibo civitatem per vias et plateas,» id est, mente lustrabo Ecclesiam per religiosos et saeculares. Civitas, virgo Maria, ut in Psalmis: « Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei, » quod admiranda de sancta Maria dicuntur. Civitas, humana conversatio, ut in Giobbe: « Contemnit multitudinem civitatis, » id est, abominatur multiplicitatem conversazioneis humanae. Civitas, anima sancta, ut in Evangelio: « Non potest civitas abscondi super montem posita, » quod non potest occultari anima in eminentia sanctitatis posita. Civitas, gentilitas ut in Psalmis. 112.0897C| « Fluminis impetus laetificat civitatem Dei, » id est, fecunditas sancti Spiritus exhilarat populum gentilem. Civitas, populus Judaicus, ut in Isaia: « Quomodo facta est meretrix civitas plena judicio, » quod plebs Judaica, quae quondam fuit * per incredulitatis sordem a Deo recessit. Civitas, mundus iste, ut in Proverbiis: « Civitatem fortium ascendet sapiens, » id est, mundum istum vincit Christus. Civitas, cor viri sancti, ut in Psalmis: «In civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediga,» id est, in corde viri sancti, in quo tu habitas, vitia, quae sunt similitudines daemonum * instruis. Civitas, corpus hominis, ut in Evangelio: « Civitatem eorum succendit igni, » id est, corpus eorum poena affixit. Civitas, infernus, ut in Psalmis: «Quis deducet me 112.0897D| in civitatem munitam, »quod Deus pater Filium suum ad infernum descendere fecit. Per civitates quinque, corporales sensus, ut in Evangelio: «Tu esto super quinque civitates», id est, habere dominium super quinque corporis sensus. Per civitates, impii: * « Civitates eorum destruxisti, » id est, impios condannasti.
Cives sunt fideles, ut in Paulo: «Vos estis cives 112.0898A| sanctorum et domestici Dei, » id est, socii sanctorum. Cives, Judaei persequentes, ut in Evangelio: « Cives autem ejus oderant illum, » quod infideles Judaei persecuti sunt Christum. Cives, daemones, ut in Evangelio: « Abiit et adhaesit uni civium, » id est, conjunxit se antiquo hosti, qui est unus daemonum.
Coccus est ardore charitatis, ut in Esodo: « Coccum bis tinctum » id est, dilectionem Dei et proximi. Coccus, passio Christi, ut in Genesi in manum Zarae, qui post natus est, « obstetrix ligavit coccinum, » quod ad populum gentilem, qui assumptus est, notitia Dominicae passionis pervenit.
Chorus est concordia, ut in Psalmis: « Laudate eum in tympano et choro, » id est, glorificate 112.0898B| Deum in abstinentia carnis et concordia charitatis. Per chorum congregationes electorum, ut in Cantico: «Quid videbis in Sunamite, nisi choros castrorum? » quod in Ecclesia degentibus sanctae sunt societates, quae spiritibus malignis terribiles sunt.
Cophinus est opus servile, ut in Psalmis: « Manus ejus in cophino servierunt, » id est, de opere servili se intromiserunt. Cophinus, corruzione, ut in Evangelio: «Usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris,» id est, dum mentem fidelem et humilem faciam cognoscere corruzioneem peccati sui. Per cophinum corda justorum, ut in Evangelio: «Impleverunt duodecim cophinos fragmentorum,» quod corda hominum, qui per duodecim apostolos illuminati sunt, sacrae Scripturae 112.0898C| exposition implantur.
Collum est ordo praedicatorum, ut in Cantico: « Collum tuum sicut turris eburnea, » id est, praedicatores, qui cibum vitae aliis transfundunt, in se decori et casti sunt. Collum, sermo praedicationis, ut in Parabolis: « Ut addatur torques collo tuo, » id est, ut sermo praedicationis in deficienti virtutum connexione confirmetur. Collum, mens, ut in Isaia: «Solve vincula colli tui,» id est, abjice terrena desideria tua, quae ad ima deprimunt mentem tuam. Collum, fides, ut in Cantico: « Vulnerasti me in uno crine colli tui, » id est, ad pietatem me commovisti in unitate fidei, per quam caput, Christus, suo corpori, quae est Ecclesia, unitur. Collum audacia, ut in Giobbe: « Cucurrit adversus 112.0898D| eum adverso collo, » id est, superba * audacia ei restitit. Collum, finis, ut in Abacuc: « Denudasti fundamentum usque ad collum, » id est, abscondita diaboli aperta fecisti usque in finem. Collum, elatio, ut in Giobbe: «In collo ejus morabitur fortitudo,» quod propter superbiam suam diabolus se fortem judicat.
Columba est Spiritus sanctus, ut in Evangelio: 112.0899A| « Vidi Spiritum sanctum quasi columbam descendentem [et manentem] in ipso, » quod in simplicitate et mansuetudine venit Spiritus sanctus in Christum. Columba, Christus, ut in propheta: « Deserta facta est terra a facie irae columbae, » quod in judicio Christi reprobi peribunt, quos modo mansuete et simpliciter tolerat. Columba, Ecclesia, ut in psalmo: « Pennae columbae deargentatae, » quod pastores Ecclesiae divinis eloquiis sunt decorati. Columba, quilibet simplex, ut in Psalmis: « Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, » id est, unde mihi avolatus a molestis, ut non amittam simplicitatem meam? Columba quilibet fatuus, ut in Osea: « Columba seducta non habens cor, » quod decepta prava mens ad cor reverti . . . * 112.0899B| Columba quilibet temtor mundi, ut in Genesi: «Non invenit columba, ubi requiesceret pes ejus,» quod qui perfecte mundum contemnit, affectum suum in eo per amorem non * figit. Columba, vita activa, ut Genesi, Abramo in sacrificio turturem obtulit et columbam, quod perfectus quilibet solitudinem Deo offert contemplationis, et publicum actionis. Per columbam dona Spiritus sancti, ut in Evangelio: «Eos qui columbas vendebant in templo, ejecit,» quod venditoris et emptores donorum Spiritus sancti ab Ecclesia Deus extorres facit. Per columbas gemitus poenitentiae, ut in Evangelio, in purgatione sua beata Maria duos pullos obtulit columbae: quod per duplicem poenitentiae gemitum fidelis se anima purgat, dum videlicet dolet tam 112.0899C| bonum, quod omisit, quam malum, quod admisit.
Columna est divinitas Christi, ut in Exodo columna ignis praecessit populum per noctem, quod Christus in terrore divinitatis suae tenebrosum populum erexit. Columna, humanitas Christi, ut in Exodo columna nubis praefuit populo per diem, quod Christus populo gentili in humanitate sua mitis apparuit, qui per fidem lucidus fuit. Columna humilis praedicatio Christi, ut in Psalmis: «In columna nubis loquebatur ad [eos, » id est,] praedicatione humilitatis erudivit eos. Per columnas angeli sancti, ut in Job: Columnae coeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus, » quod majestatem ejus laudant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates. Per columnas apostoli, ut in Paulo: «Jacobus et 112.0899D| Cephas et Joannes, qui videbantur columnae esse, »quod illi et caeteri apostoli Ecclesiam sustentant. Per columnam praedicatores, ut in Exodo: « Facies columnas viginti, cum totidem basibus, » id est, constitues praedicatores sanctos, qui utrumque testamentum intelligentes Prophetarum doctrinis initiantur. Per columnas actiones Christi, ut in Cantico: « Crura ejus sicut columnae marmoreae, » quod 112.0900A| actiones Christi et rectae sunt et fortes. Per columnas Scripturae sacrae, ut in Cantico: « Columnas ejus fecit argenteas, » quod Scripturas in sancta Ecclesia fecit noster pacificus Christus intellectum daturas. Per columnam rectitudo fidei et strenuitas vitae, ut in libris Regum: « Statuit duas columnas in introitu templi, » quod coelestis patriae introitum introire nequimus, nisi et recte credamus, et sancte vivamus. Per columnas internae virtutes mentis, ut nel Salmo: « Ego confirmavi columnas ejus, » id est, ego roboravi internas virtutes ejus. Per columnas principes Judaeorum, ut in Job: «Commovet terram de loco suo, et columnae ejus concutientur,» * Judaea abjecta est, et Principes desolati sunt.
112.0900B| Color est decus religionis, ut in Jeremia: Mutatus est color optimus, » quod decus religionis in multis obscuratur. Color, conversatio prava, ut in Levitico: « Cumque color albus in cute fuerit, » id est, conversatio prava, in publico apparuerit. Per colorem eloquentiae saeculares, ut in Job: «Non confertur sapientia * cunctis coloribus invidiae; » quod sapientia Christi comparari non potest fugacis saeculi eloquentiis
Coluber est incarnata sapientia, ut in Exodo: «Versa est in colubrum virga, ita ut fugeret Moyses,» quod Christum in carne Judaicus populus vidit, sed ab eo per incredulitatem fugit. Coluber, diabolus, ut in Giobbe: « Eductus est coluber tortuosus, » quod per Christi gratiam seductor diabolus ab homine 112.0900C| ejectus est. Coluber, Antichristus, ut in Genesi: « Fiat Dan coluber in via, » quod Antichristus iis, qui per viam suam gradiuntur, se blandum in seducendo exhibebit.
Colles sunt sancti ante legem, ut in Genesi: « Desiderium collium * ejus, » quod multi reges et prophetae voluerunt Christum . . . Colles, sancti martyres, ut in Psalmis: « Exsultatione colles accingentur, » quod omne gaudium existimabant sancti martyres, cum in varias tentationes inciderunt. Colles, viri sancti, ut in Psalmis: «Et colles justitiam; » id est, homines fideles opus sanctitatis exerceant. Colles, altitudines saeculi, ut in cantico Abacuc: « Incurvati sunt colles mundi, » id est, humiliatae sunt sublimi potestates saeculi.
112.0900D| Comae sunt catervae sanctorum, ut in Cantico: « Comae ejus sicut elatae palmarum, » quod sancti viri spiritualem victoriam semper exercent. Comae, cogitationes mentis, ut in Cantico: « Comae ejus in purpura regis * juncta canalibus, » quod cogitationes animae devotae passionem Christi ad exemplum sibi repraesentant.
Compages sunt * intentes, ut in Paulo: «Compagum 112.0901A| quoque et medullarum, quod cogitationes et intenzioni Deus discernit.
Concentus, sermo doctorum, ut in Giobbe: « Et concentum coeli * qui dormire faciat; » quod in futura vita sermo doctorum cessabit, nec docebit quisque proximum suum.
Concubinae sunt animae impiorum, ut in Cantico: « Et octoginta sunt concubinae, » quod iniqui resurrezionem quidem futuram credunt, sed eam bene vivendo non diligunt.
Concubina est lex vetus, ut in Genesi; « Dormivit Ruben cum concubina patris sui, » quod populus Judaicus legem Dei per * pravum intellectum abusus est.
Concupiscentia est bona, ut in libro Sapientiae: 112.0901B| «Concupiscentia sapientiae deducit ad regnum perpetuum. » Concupiscentia mala, ut in Epistola Joannis: « Concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum. »
Cognitio est approbatio, ut in Exodo: «Novi te ex nomine. » Cognitio, scientia, ut in Epistola Joannis: Novit omnia. » Cognitio, concubitus, ut in Genesi: « Cognovit Adam uxorem suam. »
Comedere est vexare, ut in Psalmis: « Misit in eis cynomyiam, et comedit eos, » id est, vexavit eos. Comedere, discere, ut in Parabolis: « Comede, fili mi, mel, » id est, disce sapientiam. Comedere, implere, ut in Psalmis: « Oblitus sum comedere panem meum, » id est, neglexi implere divinum praeceptum. Comedere, detrahere, ut in Paulo: «Si 112.0901C| invicem mordebitis et comeditis, id est, si invicem detrahetis.
Confessio est laudis, ut in Evangelio: «Confiteor tibi, Pater coeli et terrae. » Confessio est peccati, ut in Psalmis: « Confitebor tibi adversum me injustitiam. »
Consules sunt viri sancti, ut in Job: Cum consulibus terrae dormirem, » id est, cum illis qui aliis vitae consilium praebent, requiescerem.
Consiliarii sunt doctores pravi, ut in Giobbe: « Adducit consiliarios in stultum finem » id est, pravos doctores in fatuitate vitae finire permittit. Consiliarius, Christus, ut in Isaia: « Vocabitur nomen ejus consiliarius, » quod homini ad vitam dedit consilium. Consiliarii, angeli sancti, ut in libris Regum: 112.0901D| «Consiliarii regis David», id est, angeli hominibus ad salutem consentientes, consulentes et Deo servientes.
Contentio in bono, ut in Evangelio: « Contendite intrare per angustam portam; » in malo, ut in Paulo: « Cum enim sit zelus et contentio. »
Cor est anima Christi, ut in Psalmis: «Cor meum 112.0902A| conturbatum est in me, » id est, « tristis est anima mea usque ad mortem. » Cor, sapientia Christi, ut in Psalmis: « Factum est cor meum tanquam cera liquescens, » id est, sapientia mea * ut crucifixo manifestatur. Cor, ratio, ut in Cantico: « Ego dormio, et cor meum vigilat, » id est, ab exterioribus cesso, et interioribus per contemplationem in ratione intendo. Cor, voluntas, ut nel Salmo: «Et appropinquavit cor illius,» quod secreta voluntas Dei in Scripturis apparuit. Cor, sublimis contemplatio, ut in psalmo: « Accedet homo ad cor altum, » id est, sublimem apprehendet contemplationem. Cor, praelati, ut in Isaia: « Loquimini ad cor Gerusalemme, et advocate eam, » id est, ad summos praelatos Ecclesiarum. Cor, sacerdotes Synagogae, ut in Giobbe: 112.0902B| «Qui immutat cor principum populi terrae,» quod Deus sacerdotes Judaici populi a bono in malum mutari permisit. Cor, superbia hostis, ut in Giobbe: «Cor ejus durabitur quasi lapis», quod diabolus in sua semper superbia induratur. Cor, calliditas diaboli, ut in Tobia: « Exentera hunc piscem, et cor ejus repone, » quod Deus et nequitiam diaboli aperuit, et calliditatem ejus libris sanctis involvit. Cor, cogitationes, ut in Psalmis: « Scrutans corda et renes Deus, » quod ipse videt quid quisque cogitet, et quod quemque delectet.
Corpus est persona Christi, ut in Evangelio: «Ubicunque fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae», quod ubi modo Christus secundum humanitatem est, ibi erunt et animae electorum. Corpus 112.0902C| Christi et illud est, quod semel erat in patibulo crucifixum, et id, [quod] quotidie in mysterio est immolatum, et id, quod ei uni Domino subjectum, una fide illuminatum, uno battezzati est mundatum, quod corpus est sancta Ecclesia. Corpus peccatum, ut in Ezechiele: « Duabus alis velabant corpus suum, » id est, timore et poenitentia delevit peccatum suum. Corpus corruzione, ut in Paulo: «Quis liberabit me de corpore meo? » id est, de corruzione mortalitatis hujus? Corpus, multitudo reproborum, ut in Giobbe: « Corpus illius quasi scuta, » quod reprobi, in quibus habitat diabolus, suis se peccatis excusant.
Corvus est praedicator, ut in Giobbe: «Quis praeparat corvo escam suam? » id est, quis dat praedicatori, 112.0902D| ut pasci possit in obedientia subjectorum. Corvus, contumax quilibet et procax, ut in Genesi: « Emisit corvum, qui non est reversus, » quod ejicitur ab Ecclesia procax et contumax, et damnatur. Corvus, quilibet humilis, ut in Cantico: « Comae ejus nigrae quasi corvus, » quod populi fideles, qui Christo capiti inhaerent, in oculis suis humiles 112.0903A| sole. Per corvos praedicatores, ut in Parabolis: «Effodiant eum corvi de torrente,» id est, auferant blasphemum praedicatores fluentis doctrinae resistentes. Per corvum gentiles, ut in Psalmis: «Et pullis corvorum invocantibus eum,» id est, filiis gentium invocantibus vel quaerentibus eum.
Corona est victoria, ut in Exodo: « Facies super arcam coronam auream, » quod Dominus fidelibus suis in tentatione dat victoriam. Corona, conventus apostolorum, ut in Psalmis: « Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso, » id est, dedisti ei in initio praedicationis concordem conventum apostolorum. Corona, multitudo sanctorum, ut in Psalmis: Benedices coronae anni benignitate tua, » id est, dabis augmentum gratiae multitudini sanctorum. Corona praemium regni, ut in Epistola Jacobi: 112.0903B| «Accipiet coronam vitae», id est, percipiet aeternitatem gratiae.
Cornu est regia potestas, ut in cantico: « Et sublimabit cornu Christi sui, » quod data est homini Christo potestas in coelo et in terra. Cornu, fortitudo, ut in Psalmis: «In te inimicos ventilabimus cornu», id est, fortitudine tua superabimus hostes tuos. Cornu, eminentia, ut in Psalmis: «Usque ad cornu altaris,» id est, usque ad eminentiam Deitatis. Cornu, superbia, ut in Psalmis: « Nolite exaltare cornu, » id est, nolite vos elevare per superbiam. Per cornu brachia crucis, ut in Abacuc: « Cornua in manibus ejus », quod brachiis crucis infixae sunt manus ejus. Per cornu sancti carnem 112.0903C| excedentes, ut in Apocalisse: « Vidi agnum habentem cornua septem, » id est, contemplatus sum Christum universos sanctos possidentem. Per cornu legis impugnatorem, ut in Apocalypsi. « Vidi bestiam ascendentem de mari, habentem cornua decem, » id est, intuitus sum Antichristum per malos se exaltantem, possidentem impugnatores legis. Per cornua duo Testamenta, ut in Apocalypsi: « Habebat bestia duo cornua, » quod Antichristus duo testamenta sibi usurpabit. Per cornua munimina virtutum, ut in Psalmis: « Cornua producentem et ungulas, » id est, robusta virtutum et perseverantias habentes. Per cornu potestates impiorum, ut in Psalmis: «Et omnia cornua peccatorum confringam,» id est, potestates impiorum destruam. 112.0903D| Per cornua potestates justorum, ut in Psalmis: « Exaltabuntur cornua justorum, » quod potestates bonorum Deus erigit.
Cortina est vir sanctus, ut in Exodo: « Longitudo cortinae habebit viginti octo cubitos, » quod quilibet sanctus in dilectione Dei et proximi decalogum implens ad praemium futurae resurretionis * exspirat.
112.0904A| Cortex est signaculum crucis, ut in Cantico: « Sicut cortex mali punici ita genae tuae, » quod ad imitationem crucis sancti se afiligi permittunt. Per corticem delectationes, ut in Giobbe: « Mandebant arborum corteces, » id est, amabant exteriores visibilium delectationes. Per corticem sensus historiales, ut in Genesi: « Detractis corticibus arbor apparuit, » id est, submotis historialibus sensibus decor spiritualis intelligentiae innotuit.
Crocus est charitas, ut in Cantico: « Emissiones sponsae nardus et crocus, » quod sancta facit ad exemplum boni operis et ad virtutem pertinet charitatis.
Coturnix est lex, ut in Psalmis: « Dixit, et venit coturnix, » quod praecepit Deus et vetus lex de 112.0904B| Judaeis data fuit. Per coturnicem voluptates carnales, ut in Numeris: « Ventus arreptas trans mare coturnices detulit in castra, » quod voluptates carnales, quae sunt in mundo,.. viris religiosis.
Costa est robur spirituale, ut in Genesi: « Cumque obdormisset, tulit costam, et replevit carnem pro ea, » quod tunc moraliter fit, quando oblivioni seipsum aliquo tradente, et spirituale robur ab eo destrui, et carnalem ei molliciem permittit. Per costas sensus animae, ut in Giobbe: « Media invadit costas ejus, » quod impio corpus animae suae spiritualis egestas corrumpit.
Cubitus est bona actio, ut in libris Regum: « Os luteris unius cubiti, » quod sermo praedicatoris et unitatem verae charitatis, et strenuitatem praedicat 112.0904C| bonae actionis. Per cubitum multiplicitas vitae activae, ut in Ezechiele: * « Funiculus sex cubitorum et palmo, » quod Scriptura utramque vitam contendit, activam et contemplativam.
Cubile est mens prava, ut in Psalmis: iniquitatem meditatus est in cubili suo, » id est, malum tractavit in animo suo. Cubile, quies diaboli, ut in Isaia: « Erit cubile draconum, » quod reprobus quilibet et habitationem se facit daemoniorum. Cubile, bona mens, ut in Evangelio: «Intra in cubiculum tuum», id est, dilige tranquillitatem internam mentis tuae. Cubile, quies coelestis, ut in Evangelio: « Jam mecum pueri mei sunt in cubili, » quod Sanctorum animae, a corporibus exutae, jam sunt cum Domino in quiete coelesti. Premia per cubo 112.0904D| sanctorum, ut nel Salmo: «Laetabuntur in cubilibus suis», quod sancti de praemiis suis sibi secundum merita sua in coelo datis laetantur. Per cubile conventicula malorum, ut in Cantico: « Coronaberis de cubilibus leonum, » id est, victoriam reportabis de conventiculis superborum.
Culmus est status mundi, ut in Genesi: « Septem spicae pullulabant in culmo uno, » id est, 112.0905A| septem fertilitatis et sterilitatis anni venturi erant in statu hujus saeculi. Culmus quilibet simulator ut in propheta: « Culmus stans non est in eo, germen, » quod hypocrita recte vivere noverit, sed non est vera sanctitas in eo.
Culex est Barrabas latro, ut in Evangelio: « Liquantes culicem, » quod Judaei sibi dimitti postulabant latronem.
Cultrum est acumen intellectus, ut in Proverbiis: « Statue cultrum in gutture tuo » id est, habe acumen sensuum in eloquio tuo. Per cultrum praecepta Dei, ut in Josue: « Fac tibi cultros lapideos, et circumcide filios Israel, » quod Dominus Jesus robusta hominibus dedit praecepta, quibus vitiorum in eis superfluitates abscinduntur.
112.0905B| Currus est coetus sanctorum, ut in psalmo: « Currus Dei decem millibus, » quod sancti in lege perfecti sunt. Currus, magna peccata, ut in Exodo: « Currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare, » quod tam parva, quam magna peccata Dominus obruit in battesimo. Currus, praelatus mansuetus, ut in libris Regum: « Currus Israel, » id est, populum Israel per mansuetudinem portans. Per currum res mundi instabiles, ut in Psalmis: «Ciao in curribus», id est, delectantur in rebus volubilibus.
Crus est corruzione, ut in Isaia: «Revela crus,» id est, ostende quam corruttibilis sis. Per crus bona desideria, ut in Levitico: « Quod habet longiora crura retro, » quod illos imitari debemus, qui ad 112.0905C| aeternitatem futurae vitae desideria sua extendunt. Per crus robora stabilitatis, ut in Evangelio, * et frangentur qui mittentur maligni spiritus non solum in reprobis, sed et in ipsis electis auferre robur stabilitatis. Per crura, doctores sancti, ut in Evangelio: « Quod non fregerunt crura Jesu, » quod praedicatores sanctos, quibus in Ecclesia sua Dominus innititur, persecutores sive maligni Spiritus enervare non possunt. Per crura itinera Dominicae incarnationis, ut in Cantico: « Crura ejus quasi columnae marmoreae, » quod quaecunque in humanitate aggressus est Christus, recta et fortia fuerunt.
Custos est Christus, ut in Isaia: «Custos, quid de nocte? » id est, quid faciam de mea iniquitate * 112.0905D| Christus facciam. Per custodes, doctores, ut in Cantico: « Tulerunt pallium meum custodes murorum, » id est, pravam vetustatem meam tulerunt a me doctores Ecclesiarum. Per custodes spiritus maligni, ut in Evangelio: «Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes,» quod veniente Domino ad judicium, non solum homines reprobi, sed et nequam spiritus timebunt.
Cutis est quilibet reprobus terrenis vacans, ut in 112.0906A| Lavoro: «Cutis mea aruit; » quod ii, qui rebus terrenis smodato arescunt, ab humore divinae dilectionis arescunt. Cutis, quilibet infirmus, ut in Giobbe: « Cutis mea denigrata super me, » quod infirmi, qui sunt in Ecclesia veniente persecutione obscurantur. Cutis, mollities, ut in Jeremia: « Adhaesit cutis ejus ossibus; » quod spirituale robur mollities carnalis invasit. Cutis, peccatum, ut in Giobbe: « Saccum confeci super cutem meam, » id est, per rigorem poenitentiae delevi peccatum.
D
Damula.
Divitiae.
Diadema.
Deliciae.
Dormitio.
112.0906B| Diluvium.
Desertum.
Dragma.
Domus.
Diluculum.
Defectus.
Dives.
Dextra.
Deus.
Dorsum.
Dilectus.
Damascus.
Dominus.
Dies.
Denarius.
Dux.
Draco.
Dromedarius.
Digitus.
Dentes.
Damula est diabolus, ut in Isaia: «Et erit quasi damula fugiens,» quod una cum capite suo diabolo quilibet reprobus recedit ab Ecclesia.
Damasco est diabolus, ut in Cantico: «Quae respicit contra Damasco», quod discretio nostra astutias debet praevenire diaboli. Damasco, massa reproborum, ut in Isaia: «Ecce Damasco desinet esse civitas; » quod non reprobi sempre permittentur hic demorari. Damasco, Romanum imperium, ut in Isaia: «Et peribit fortitudo Damasci; » quod potestas Romani imperii cessabit, et Christi potestas, 112.0906C| quae aeterna est, regnat.
Dragma est humana natura, ut in Evangelio: «Inveni dragmam, quam perdideram,» id est, reformavi humanam naturam, quam per culpam amiseram. Per dracma natura Evangelica et humana, ut in evangelio: «Quae mulier habens dragmas decem,» quod aeterna Dei sapientia novem ordines in angelis et * decimam in hominibus habuit.
Draco est diabolus, ut in Apocalypsi: « Michael et angeli ejus praeliabantur cum dracone; » et Christus et ministri ejus cum diabolo. Draco, mundus iste, ut in Psalmis: «Draco iste, quem formasti ad illudendum ei; » quod irridere debemus fallaciam mundi. Draco, Antichristus, ut in Apocalypsi « Ecce draco magnus et rufus; » quod Anticristo 112.0906D| erit superbus et crudelis. Per dracones spiritus mali, ut in Isaia: «Erit cubile draconum; » quod prava mens malos in se spiritus per culpam habitare permittit. Per dracones Judaei, ut in Jeremia: « Traxerunt ventum quasi dracones, » quod collegerunt virulenti Judaei consilium adversus Jesum. Per dracones, gentiles, ut in Isaia: * «Glorificabit me bestia agri, dracones, etc. , » id est, laudabunt me homines mundi, et maxime populi gentiles.
112.0907A| Deus pro persona Patris accipitur, ut in Actis apostolorum: « Deus Patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum. » Deus pro persona Filii, ut in Paulo: « Qui est super omnia benedictus Deus in saecula. » Deus pro persona Spiritus sancti, ut in Actis apostolorum: « Non es mentitus hominibus, sed Deo. » Deus pro tota Trinitate, ut in * Exodo: « Dominus Deus tuus, unus Deus est. » Deus dicitur essentialiter, ut in Exodo: « Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob; » et nuncupative, ut item in Exodo: « Ecce, constitui te Deum Pharaonis.» Deus mihi per semetipsum locutus, in Psalmis: «Audiam quid loquatur in me Dominus Deus; » vel per angelos, ut in Genesi: « Vocavit Dominus Deus Adam, et dixit ei Deus; » Vel per 112.0907B| subsumptam creaturam nostram, ut in Genesi: « Vidi Dominum facie ad faciem; » vel ponitur in intellectu, ut in Evangelio: « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. » Qualiter Deus per semetipsum loquatur; aliquando per angelos: invenitur in sexto Moralium: quando aliter vero, aliquando . . . . per subjectam creaturam: aliquando. . . . intellectum: invenitur in epistola beati Augustini ad Italicam, et in epistola ejusdem ad Paulinam de videndo Deum, nec non et in libro XXII de Civitate Dei, atque in libro XXVIII Moralium. Per Deum Judaei, ut in Psalmis: « Deus stetit in synagoga deorum; » id est, Christus corporaliter inter deos conversatus est. Per Deum praelati, ut in lege: « * Divinum detrahes, » id est, praelatis.
112.0907C| Deliciae sunt eloquia divina, ut in Giobbe: «Super omnipotentem deliciis affluens; » id est, ad noscendum sacrae Scripturae eloquium deliciis abundabis. Deliciae, gaudia, ut in Ezechiele: «In deliciis paradisi Dei fuisti; » quod reprobus ille angelus in supernae amoenitatis gaudiis fuit.
Denarius est Christus, ut in Apocalypsi: « Bilibris tritici, denario; »quod qui dentro. . . fidem et operationem tenent, ad Christum pertinente. Denarius, aeterna retributio, ut in Evangelio: «Conventione facta ex denario diurno cum operariis, misit eos in vineam suam; » quod in sancta Ecclesia strenue laboramus, aeternam retributionem percipiemus. Per denarium duo Testamenta, ut in Evangelio: « Altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, » 112.0907D| quod Christus utrumque Testamentum discipulos post resurrezionem suam intelligere fecit.
Defectus est in malo, ut in Psalmis: «Defecerunt sicut fumus, dies mei; » quod vita nostra, quanto magis * extollit, tanto citius evanescit. Defectus in bono, ut in Psalmis: «Defecit spiritus meus», id est, dormivit timor meus.
Dentes sunt verba Ecclesiae, ut in Giobbe: «Infremuit 112.0908A| contra me dentibus suis, » quod contra delinquentes Dominus verbis Ecclesiae saevit. Dentes, praedicatores, ut in Cantico: « Dentes tui sicut greges tonsarum, » quod praedicatores Ecclesiae unanimes et innocentes non solum supervacua, sed et necessaria aliquando deponunt. Dentes, interni sensus, ut in Job: «Quare lacero carnes meas dentibus * suis; id est, internis sensibus meis reprehendo carnalia mea vitia. Dentes, verba legis, ut in Deuteronomio: « Dentes Moysi non sunt moti; » quod verba legis praeteriri non possunt, quin omnia fiant. Dentes, robora virtutum: * Illum debilitari permittit. Dentes, vitia edacitatis, ut in Giobbe: « Dentes catulorum leonum contriti sunt; » id est, delectationes edacitatis in filiis superborum destructae sunt. Dentes, persecutiones daemonum, ut 112.0908B| in cantico Deuteronomii: « Dentes bestiarum immittam in eos; » quod in reprobos persecutiones daemonum Dominus saevire permittit. Dentes, persecutores Ecclesiae, ut in Giobbe: « Per gyrum dentium ejus fortitudo ejus, » quod infirmi timent persecutores, per quos diabolus mordet.
Dentes, dura, ut in Psalmis: « Dentes peccatorum contrivisti; » id est, crudelia verba pravorum destruxisti. Dentes, detractores, ut nel Salmo: » Deus conteret dentes eorum: » id est, Deus detractiones eorum. Dentes, crudelitates, ut in Giobbe: «Et de dentibus ejus * auferam praedam; » id est, a crudelitatibus iniqui eripui humilem.
Desertum est coelum, ut in Evangelio: «Dimisinonaginta novem oves in deserto; »quod angelicam 112.0908C| naturam reliquerit in coelo. Desertum, uteru virginis, ut in Osee: «Adducet Deus ventum urentem de deserto; » quod Deus Pater produxit nobi Christum potentem de utero virginis. Desertum Judaea: ut in Evangelio: «Erat Joannes praedicans in deserto; » id est, desolatae Judaeae Christum annuntians. Desertum, gentilitas, ut in Isaia: « Exsultet desertum, » id est, laetetur populus gentilis. Desertum, mundus iste, ut in Cantico: «Quae es ista, quae * descendit de deserto? » Maria videlicet, quae elevatur ex hoc mundo. Desertum, multitudo impiorum, ut in Apocalypsi: «Abstulit me in desertum; » id est, ad intuendam multitudinem impiorum per contemplationem me rapuit. Desertum, mens prava, ut in libro Tobiae: « Ligavit Raphael 112.0908D| daemonium in deserto superioris Aegypti: » quod in prava et tenebrosa mente diabolus clausus tenetur. Desertum, mens sancta, ut in Exodo: « Cumque minasset gregem ad interiora deserti, apparuit ei Dominus, » quod nobis Dominus tunc spiritualiter apparet, quando cogitationes nostras ad veram unitatem in devota mente, quae sanctae solitudini consistit, redigimus. Desertum, sancta conversatio: ut 112.0909A| in Esodo: « Sacrificabimus Domino in deserto ; » id est, serviemus Domino in sancta conversazione. Per desertum daemones, ut in Psalmis: «Neque a desertis montibus,» quod nec ipsis spiritibus malignis patet locus fugiendae divinae majestatis.
Dextra est Filius Dei, ut in Psalmis: « Dextra Domini fecit virtutem, » id est, Dei Filius operatur mirabilia. Dextra Dei gratiam, ut in Giobbe: «Operi manuum tuarum porriges dextram,» id est, illi, quem condidisti, dabis gratiam tuam. Dextra, justi, ut in Deuteronomio: «In dextera ejus ignea * lex,» id est, in sanctis ejus charitas ardens. Dextra, salus animae, ut in Psalmis: « Diabolus stet a dextris ejus, » id est, pecuniam praeposuit saluti animae * ejus, Dextra, bona actio, ut in Psalmis: « dextra 112.0909B| eorum repleta est muneribus, id est, justitiam suam vendunt. Dextra, contemplatio, ut in Cantico: « Dextra illius amplexabitur me; » id est, contemplatio illius laetificabit me. Dextra, potentia, ut in Psalmis: « Dextra eorum dextra iniquitatis, » id est, potestas eorum iniqua est. Dextra, prosperitas, ut in lege: « Ne declina ad dextram, nec ad sinistram , » id est, non te eleves in prosperitate . Dextra, quilibet amicus, ut in Psalmis: « Considerabam ad dextram, etc. » id est, quaesivi inter amicos qui me juvaret, et non inveni. Dextra, elatio in virtutibus, ut in Giobbe: « Si me vertam ad dextram, non videbo illum, » id est, si de virtutibus superbio, illum contemplari nequeo. Dextra, vita aeterna, ut in Parabolis: «Longitudo dierum in dextra 112.0909C| ejus, » quod vita coelestis nunquam per aliquem finem cessabit. Dextra, favor, ut in Psalmis: « A dextris est mihi Deus, id est, favet mihi, « ne commovear . »
Dextraria sunt ornamenta bonorum operum, ut in lege: « Dextraria et annulos, » id est, . . . et ornatum bonorum operum.
Diadema est humanitas Christi, ut in Cantico: « Videte regem Salomon in diademate, quo coronavit eum mater sua, » id est, honorate Christum in humanitate sua, quam sine patre de matre sumpsit. Dextra, judicium, ut in Giobbe: «Et diademate judicio meo,» id est, quasi quodam diademate, sic judicio meo decoratus sum.
Dies est Pater et Filius, ut in Psalmis: * «Nunziato 112.0909D| diem die, » id est, predicate Patrem de Filio. Dies, angelus Gabriel et virgo Maria, ut in Psalmis: « Dies diei eructat verbum, » id est, angelus nuntiavit Mariae. Dies, diabolus, ut in Giobbe: «Pereat dies, in qua natus sum», id est, damnatus sit diabolus, per quem seductus sum. Dies, prosperitas pravorum, ut in Jeremia: « Diem hominis non * desideramus , » id est, prosperitatem saeculi non concupivi. 112.0910A| Dies, status malorum, ut in Evangelio: «Et quidem in hac die, quae ad pacem tibi», id est, in hoc statu tuo, quem tenes in pace. Dies, delectatio peccati, ut in Giobbe: « Dies illa vertatur in tenebras », id est, utinam praevideatur, ad quantam obscuritatem peccati delectatio hominem pertrahat! Dies, tempus, ut in Ecclesiaste: «In die bonorum ne immemor sis malorum», id est, in tempore quietis noli immemor esse perturbationis. Dies, calor tentationis, ut in Evangelio: «Pondus diei et aestus», id est, onus tentationis et tribulationis. Dies, aeternitas diei, ut nel Salmo: « Tecum principium in die virtutis tuae, » id est, una tecum essentia in aeternitate majestatis tuae. Dies, illuminatio mentis, ut in Giobbe: « Unusquisque in die suo, » 112.0910B| quod unusquisque electus in illuminatione mentis suae reficere debet proximum suum. Dies, claritas quietis internae, ut in Genesi: « Sanctificavit Deus diem septimum, » quod per claritatem quietis internae homo Deo consecratur. Dies, patria coelestis, ut in Cantico: « Donec aspiret dies, » id est, donec claritas patriae coelestis erumpat. Dies, incarnatio Christi, ut in Psalmis: «In die mandavit Dominus», quod in luce incarnationis suae misertus est mundo. Per diem homines redempti, ut in Giobbe: «Non computetur in diebus anni», [id est] inter redemptos homines apostata angelus ad veniam non pertingat.Per diem opera bona, ut in Psalmis: « Novit Dominus dies justorum, » quod approbat opera sanctorum.
112.0910C| Diluculum est adventus internae claritatis, ut in Giobbe: « Consurgens diluculo offerebat holocausta, » quod adveniente interna claritate orabat Deum. Diluculum, studium, ut in Psalmis: «Diluculo veniebant ad eum. » Diluculum, tempus resurrezionis, ut in Psalmis: « Exsurgam diluculo, » id est, mane ante lucem.
Digitus est Spiritus sanctus, ut in Evangelio: « Si in digito Dei, » id est, si in Spiritu Dei, « ejicio daemonia. » Digitus, discretio, ut in Evangelio: « Digito scribebat in terram, » quod humili discretio terrenum cor nostrum perscrutari debemus. Digitus, moderamen, ut in Giobbe: « Superponite digitum vestrum cordi vestro, » id est, moderamini locutionem vestram. Per digitum diversitas personarum, 112.0910D| ut in Isaia: «Quis appendit tribus digitis molem terrae? » per qui? unitas subsistantiae, per tres, * unitas personarum. Per digitos quatuor libri Evangeliorum, ut in Exodo: « Coronam interrasilem altam quatuor digitis, » quod quidquid sanctitatis habemus, conversazione nostra in libris Evangeliorum discimus. Per digitos operarii Ecclesiae ut in Cantico: « Digiti mei pleni myrrha probatissima 112.0911A| , » id est, operarii mei gloriantur in tribulationibus.
Dilectus est Pater et Filius, ut in Cantico: «Qualis est dilectus tuus ex dilecto? id est, Filius de Patre. Dilectus, populus Judaicus, ut in propheta: «Quid est, quod dilectus meus facit scelera multa», id est quod tam impie, quem spiritualiter diligo, peccat.
Diluvium, Baptistus, ut in Psalmis: «Dominus diluvium habitare facit; » id est, battesimo in sua Ecclesia esse constituit. Diluvium, judicium extremum, ut in Psalmis: «In diluvio aquarum», id est, in judicio extremo, in quo reprobi, qui fluida sunt, damnabuntur, justi, non peribunt. Diluvium, peccatum, ut in Genesi: «Interficiam aquis 112.0911B| diluvii omnem carnem, » quod carnales, quorum voluptatibus * peccati Deus consumi permittit.
Dives est Deus, ut in Evangelio: « Homo quidam erat dives, qui habebat villicum, » id est, Deus, qui . . . * se habet hominem. Dives, populus Judaicus, ut in Evangelio: « Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, » quod populus Judaicus * in cultu vitae exterioris gloriabatur. Per divites amatores mundi, ut in Psalmis: «Divites eguerunt et esurierunt; » quod mundi amatores egestate et esurie tabescent.
Divitiae sunt verba legis, ut in Giobbe: «Divitias, quas devoravit, evomet,» id est, verba legis, quae habuit, amittet. Divitiae, consilia, ut in Giobbe: « Si laetatus sum super * justis divitiis, » id est, de consiliis, 112.0911C| quibus abbondantia, nequaquam vana laetitia me extuli. Divitiae, contemplationes Dei, ut in Psalmis: «Et pasceris in divitiis ejus», id est, spiritualem habebis refectionem in contemplationibus ejus.
Dominus aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus, ut in uno hoc versu: «Exaudivit Dominus vocem fletus mei, exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit. » Dominus, quilibet praelatus, ut in libris Regum: « Dominus tollet Dominum tuum a te, » id est, Eliam praelatum tuum. Per Dominum peccata, ut in Evangelio: «Et dixerunt Domini ejus, Quid solvitis pullum? » Multos pullos Dominus habuit, quod multorum peccatorum enormitatibus 112.0911D| populus * gentis serviebat.
Domus est patria coelestis, ut in Psalmis: «Ut habitem in domo Domini», id est, vivam in patria coelesti. Domus, Ecclesia, ut in Psalmo: « Domum tuam decet sanctitudo, » quod oportet, ut sanctitas sit in Ecclesia. Domus, mens hominis, ut in Psalmis: « Domine, dilexi decorem domus tuae, » id est, mentem meam, in qua habitare debes, desideravi 112.0912A| pulchram facciare. Domus, humanitas Christi, ut in Parabolis: «Sapientia aedificavit sibi domum,» quod Dei Filius carnem sibi assumpsit. Domus, mundus iste, ut in Evangelio: «Et vasa ejus in domo, non descendat tollere ea», id est, ad cupiditates saeculi non redeat, quas reliquit. Domus, familia, ut in libris Regum: « Ut loquereris de domo, » id est, de familia, « famuli tui. » Domus, delectatio favoris, ut in Giobbe: «Innitetur super domum suam, et non stabit, » id est, ad laudem humanam in futuro non respiciet, sed ipsa deficiet. Domus, populus Judaeorum, ut in Evangelio: « Revertar in domum meam, unde exivi, » quod ad populum Judaicum diabolus ait, quando Christum suscipere renuit, a quo exiit, quando legem suscepit. Domus, gentilitas, ut in Psalmis: 112.0912B| « Domus Jacob de populo barbaro, » quod aliquando alienus a Deo populus gentilis erat, in quo modo per fidem ipse habitat. Domus, protectio Salvatoris, ut in Psalmis: « Herodii domus dux (est) eorum, » quod profectio Christi electos suos ducit. Domus, anima prava, ut in Ezechiele: « Domus exasperans, » quod anima prava per nequitiam suam ad asperitatem provocat Dominum. Domus, ipsa mors, ut in Giobbe: «Ubi constituta est domus omni viventi; » quod non est homo, qui vivet, et non videbit mortem. Per domum, diversi ordines, ut in Psalmis: «Deus in domibus ejus, * in diversis * orationibus ejus agnoscitur.Per domos conscientiae bonae, ut in Giobbe: « Replevit domos suas argento, » quod perfecti claritate divini eloquii in suis conscientiis 112.0912C| abbondante. Per domos cogitationes pravae, ut in Giobbe: «In domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae; » quod iniqui cogitationes habent a Deo derelictas, et in eis corruzioneem et fetorem peccati ferunt. Per domos corpora humana, ut in Giobbe: « Tanto magis, qui domos luteas habitant; » quod quandiu in hoc corruptibili corpore sumus peccato ad plenum carere non possumus.
Dromedarius est gentilitas, ut in Isaia: « Dromedarii, Madian et Epha; » quod populus gentilis, qui prius pertinebat ad judicium, marmellata super misericordia honorat Dominum.
Dorsum sunt sequentes quique, ut in Psalmis: « Dorsum eorum semper incurva; » id est, subjectos pravos, qui malos praelatos sequuntur, ad terrena 112.0912D| labi permesso. Dorsum, mens, ut in Psalmis: « Divertit ab oneribus dorsum ejus, » id est, allevavit a peccatis mentem ejus. Dorsum, reprobi, ut in Psalmis: « Pones eos dorsum, » id est, projicies eos post te, id est, impios. Dorsum, patientia, ut in Psalmis: «Super dorsum meum fabricaverunt peccatores; » quod patiens fui, multa mala irrogaverunt. Dorsum, rectores Ecclesiae ut in Psalmis: 112.0913A| « Posteriora dorsi ejus in pallore auri, » id est, praemia rectori Ecclesiae in decore aeternae claritatis.
Dormitio est quies vitae, ut in Cantico: «Ego dormio, et cor meum vigilat», id est, in contemplatione quiesco. Dormitio, torpor, ut in Paulo: « Surge, qui dormis, » id est, qui ab utili opere torpes. Dormitio mors, ut in Evangelio: « Lazarus, amicus noster, dormit, » id est, mortuus est. Dormitio, aegritudo, ut in Evangelio: « Dormitaverunt omnes et dormierunt, » quod per pondus aegritudinis pervenitur ad somnum mortis. Dormitio, excaecatio, ut in Psalmis: « Dormitaverunt omnes, qui ascenderunt, » id est, superbi omnes excaecantur. Dormire, in peccatum cadere, ut in salmo: « Dormitavit 112.0913B| anima mea prae (taedio),» id est, in peccato saepe lapsus sum. Dormitio, pro concubitu, ut * « dormivit cum ea, » id est, concubuit cum ea.
Dux est Christus, ut in cantico Exodi: «Dux fuisti in misericordia tua populo, quem redemisti», quod electos suos Dominus misericorditer ducit ad se. Per duces apostoli, ut in libro Numeri: « Obtulerunt duces in dedicatede altaris, » quod ad aedificandam sanctam Ecclesiam apostoli seipsos impenderunt. Per duces pravi doctores, ut in Giobbe: «Qui vocat duces impios; » quod pravi doctores, dum se non emundant, ad impietatem erumpunt. Per duces haeretici, ut in Giobbe: « Voce sua cohibebant duces, » quod patefacta veritate Christi, haeretici 112.0913C| obmutescunt. Per duces, vitia principalia, ut in Giobbe: « Odoratur in exhortationem ducum, » quod perfectus quilibet, quomodo vitia originalia hominem ad malum * instigent, praevidere solet.
E
Ebur
Ecclesia.
Edom.
Elate.
Emulatio.
Emunctoria.
Engadi.
Erugo.
Es.
Esebon.
Esca.
Ethera.
Ethiopia.
Exactor.
Exercitus.
Ebrietas.
Edus.
Egyptus.
Electrum.
Exitus.
Ensis.
Equus.
Erinacii.
Eruca.
Estas.
Eternum.
Ethiopes.
Exploratores.
112.0913D| Ebur est vita sanctorum Patrum, ut in Jeremia: « Rubicundiores ebore antiquo, » sanctiores quod erant antiqui patres. Ebur, incorruptio carnis Christi, ut in Cantico: « Venter ejus eburneus, » id est, corpus ejus a corruptione peccati alienum. Ebur, castitas: « Collum tuum sicut turris eburnea, » quod sanctos Ecclesiae praedicatores et sublimitas contemplationis et nitor commendat castitatis. Ebur, fortitudo, ut in libris Regum: « Fecit Salomon thronum 112.0914A| de ebore, » quod noster pacificus de fortitudine sanctorum suam Ecclesiam construxit.
¶ Ebrietas est gaudium supernae gratiae, ut in Cantico: « Inebriamini, charissimi; » quod charitate erunt plenissimi electi, quando carnis simul et animae felicitate perfruentur. Ebrietas, interna satietas sanctorum, ut in Psalmis: « Inebriabuntur ab ubertate domus tuae; » id est, de supernae domus tuae plenitudine et hic quandoque sancti tui pascuntur. Ebrietas, amor mundi, ut in Joele: « Expergiscimini ebrii, et flete, » id est, vos, qui diligitis mundum, intendite vos ipsos et dolete. Ebrietas, anxietas vitae praesentis, ut in Jeremia: « Inebriavit me absinthio, » id est, tantum per amaritudinem vitae praesentis me anxiari permisit, quod a me 112.0914B| ipso poena alienantium. Ebrietas, error, ut in Paulo: « Qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt, » * et qui errant, per obscuritatem errant ignorantiae.
Ecclesia est in bono, ut in Psalmis: « In medio Ecclesiae laudabo te, » id est, in communione fidelium praedicabo te. Ecclesia, in malo, ut in Psalmis: « Odivi Ecclesiam malorum, » id est, conventum immundorum.
Edus est Christus, ut in Exodo: * « Tolletis et edum, » id est, immolabitis Christum, qui venit in similitudine carnis peccati. Edus, correptio, ut in Genesi: Mittatur edus de capris, quod Christus Ecclesiam de gentibus per praedicatores suos corripuit. Edus, peccator, ut in Genesi, tunicam Joseph in sanguine edi fratres sui tinxerunt, quod Christum 112.0914C| Judaei, ac si esset peccator, de peccato redarguerunt. Per edum, reprobi, ut in Evangelio: « Pastor segregat oves ab edis, » quod Christus electos a reprobis separabit. Per edum peccata carnis, ut in Genesi: * « Pelliculisque edorum circumdedit me, » quod tam dura pertulit Christus, ac si peccata in propriis operibus habuisset. Per edum cogitationes immundae, ut in Cantico: « Et pasce edos tuos juxta tabernaculum pastorum, » id est, refice immundos sensus tuos ad instar reproborum. Per edum gemitus poenitentiae, ut in Genesi: « Ut faciam * eos ex edis escam patri tuo, quibus libenter vescitur: » quod de gentibus . . . . Deus reficitur.
Edom, sanguineus, et est mundus iste: « Qui venit 112.0914D| de Edom, » id est, qui ascendit de mundo. Edom, carnalis quisque, ut in Genesi: « Quamobrem vocatum est nomen ejus Edom, » quod qui carnem spiritui praeponit jure carnalis vocari debet. Edom peccatum: « Memor esto, Domine, filiorum Edom, » quod, quando claritas supernae patriae apparebit, actus, qui a peccato generantur, Dominus condemnabit. Edom, populus Judaicus, ut in libro Numeri: « Noluit Edom transitum praebere Israeli per terram suam, » quod populum gentilem ad notitiam 112.0915A| plebs Judaica admittere noluit. Edom, gentilitas, ut in Genesi: « Reges regnabant in Edom priusquam esset rex in Israel, » quod in gentilitate erant nonnulli sancti, antequam populus Judaicus esset assumptus. Edom, diabolus, ut in Jeremia: « Audite consilium Domini, quod misit de Edom, » id est, suscipite fidem Christi, quem misit Pater ad diabolum destruendum. Edom, infernus, ut in Ezechiele: « Faciam in Edom juxta iram meam, » id est, faciam inferno, ac si essem iratus ei, exspolians eum, et inde electos adducens, vel educens.
Egyptus est tenebrae, et est mundus iste, ut in Genesi: « Noli descendere in Aegyptum, » id est, diligere mundum. Egyptus, peccatum, ut in Psalmis: « In exitu Israel de Aegypto, » quod quando electi 112.0915B| a peccatis suis exempti per confessionem ad sanctitatem pertingunt. Egyptus, infidelitas, ut in Psalmis: « Joseph cum exiret de terra Aegypti: linguam meam, » etc., quod populus Christianus, exiens de tenebris infidelitatis, praecepta Novi Testamenti, prius incognita, audivit. Egyptus, gentilitas, ut in Evangelio: « Puer Jesus de Judaea translatus est in Aegyptum, » quod relicto populo Judaeorum ad gentes fides incarnationis Christi pervenit. Egyptus, infernus, ut in Exodo per immolationem agni, Israel liberatus est de Aegypto, quod per passionem Christi electi reducti sint de inferno.
Elatae sunt palmarum spirituales triumphi, ut in Cantico: « Comae ejus sicut elatae palmarum, » quod perfecti, qui Christo capiti vicinius inhaerent, 112.0915C| vitia tentantia viriliter vincunt.
Electrum est Christus, ut in Ezechiele: « De medio ejus, quasi species electri, » quod in novissimo die apparebit judex vivorum et mortuorum Jesus Christus, qui Deus est et homo est, sicut ex auro et argento electrum miscetur.
Emulatio est bona, ut in Cantico: « Dura sicut infernus aemulatio, » quod sancti viri per bonum zelum graviter uruntur. Emulatio mala, ut in Psalmis: « Noli aemulari in malignantibus; » id est, non te pigeat, quod malis similis non es. Emulatio, bonum exemplum, ut in Paulo: « Et * nostra aemulatio provocavit multos, » id est, bonum nostrum exemplum excitavit plurimos.
Emunctoria sunt duo Testamenta, ut in Exodo: 112.0915D| « Emunctoria fiant ex auro purissimo, » quod utrumque Testamentum claritate sapientiae splendet.
Ensis est rigor continentiae, ut in Cantico: « Uniuscujusque ensis super femur * tuum, quod electi per rigorem continentiae mortificant membra sua, quae sunt super terram. Ensis, acumen praedicationis, ut in libris Regum: « Accinctus est David ense suo; » quod ad debellandam impietatem 112.0916A| diaboli armatus est praedicatione sua Christus.
Engadi, fons edi, et est baptismus, ut in Cantico: « Dilectus meus mihi in vineis Engadi, » id est, Christus, quem diligo, in illis spiritualiter apparet, qui baptismo loti sunt. Engadi, poenitentia, ut in libris Regum: « Ecce David habitat in locis tutissimis Engadi, » quod Christus in illis habitat, quos poenitentia securos reddit.
Equus est humanitas Christi, ut in Apocalypsi: « Ecce equus albus, » id est, caro Christi omni sanctitate * fulget. Equus, quilibet praedicator, ut in Job: « Nunquid praebebis equo fortitudinem? » quod solus Deus fortitudinem boni operis praedicatori conferre videtur. Equus, quilibet impius, ut in Cantico: « Equum et ascensorem projiciet in 112.0916B| mare; » quod Dominus impium quemlibet, et eum, qui ei dominatur, diabolum, demergit in infernum. Equus, hoc praesens saeculum, ut in Genesi: « Mordens ungulas equi, » quod crudelitatem suam Antichristus exercebit in fine saeculi. Equus, corpus hominis, ut in Parabolis: « Equus paratus ad diem belli, » id est, corpus discrimini mortis oblatum. Equus, honor saecularis, ut in Psalmis: « Fallax equus ad salutem, » quod honor mundanus homini salutem conferre non valet. Equus caecus persecutor, ut in Apocalypsi: « Et ecce equus rufus: » quod persecutores sanctorum crudeles erant. Equus, forma haereticorum, ut in Apocalypsi: « Et ecce equus niger, » quod haeretici per erroris turpitudinem nigrescunt. Equus, Antichristus, 112.0916C| ut in Apocalypsi: « Et ecce equus pallidus, » quod Antichristi superbia, quantacunque magna fuerit, deficiet in fine. Equus, libidinosus quilibet, ut in Psalmis: « Nolite fieri sicut equus et mulus; » id est, nolite esse luxuriosi et infructuosi. Per equos apostoli, ut in Exodo: * « Misisti in mare equos tuos, » id est, in mundum universum praedicatores tuos. Per equos superbi et divites, ut in Isaia: « Vae qui descendunt in Aegyptum, equis sperantes; » id est, vae iis, qui nimis amant mundum, in substantiis abundantibus confidentes. Per equos opera, ut in Apocalypsi: « Sequebantur eum in equis albis; » id est, passionem suam imitabantur sancti in operibus suis. Per equos, cogitationes, ut in Deuteronomio: « Rex non multiplicabit 112.0916D| sibi equos, » id est, * praelatus superbos non habebit cogitatus. Equus, quilibet sanctus, ut in Job: « Deridet equum et ascensorem ejus, » quod diabolus in simulatoribus suis quemlibet virum sanctum, et qui ei dominatur, Deum contemnit.
Erugo est superbia, ut in Evangelio: « Ubi erugo demolitur; » id est, nolite in opere vestro hominibus placere, et id per supertiam amittere.
Eruca est luxuria, ut in Joele: « Residuum erucae 112.0917A| comedit locusta, » quod pravus quilibet, quando luxuriam deserit, statim de castitate superbit.
Erinacii sunt poenitentes, ut in Psalmis: « Petra refugium * erinacis, » quod Christus misericorditer suscipit poenitentes. Ericius vitium est excusationis, ut in Isaia: « Ibi habuit * formam ericius, » quod in pravo homine vitium excusationis latet.
Es est fortitudo angelorum, ut in Job: * « Quasi solidissimi quasi aere fusi sunt, » quod in magna fortitudine confirmati sunt. Es, bona actio, ut in Exodo: « Aurum et argentum, et aes; id est, sapientiam, et praedicationem, et bonam actionem. Es, cor insensibile, ut in Job: « Nec caro mea aenea est, » id est, cor meum * insensibile non est. Es, damnatio, ut in Job: « Irruit in arcum aereum, » 112.0917B| id est, irruit in aeternam damnationem. Et robur incorruptionis, ut in Ezechiele: « Ecce vir, cujus (erat) species, quasi species aeris, » quod Christus omni fortitudine incorruptionis roboratus est. Es, roboratio, ut in Ezechiele: « Quasi aspectus aeris candentis, » id est, praedicationis accensae.
Esebon, cingulum moeroris, et est Ecclesia sancta, ut in Cantico: « Oculi tui sicut piscinae in Esebon , » quod praedicatores baptizant in Ecclesia. Esebon, cor compunctum, ut in libro Numeri: « Ignis egressus de Esebon, » id est, amor Dei de corde compuncto procedit
Esca, corpus Christi, ut in Psalmis: « Escam dedit timentibus se, » id est, carnem suam dedit iis qui timent eum. Esca refectio patriae coelestis, ut in 112.0917C| Job: « Inde contemplatur escam, » quod speculatur quanta est satietas in coelo. Esca, simplex doctrina, ut in Psalmis: « Qui dat jumentis escam ipsorum, » id est, impertit idiotis doctrinam eis congruentem. Esca, desiderium, ut in Psalmis: « Dat illis escam in tempore, » id est, ut * placeat desiderium eorum. Esca, quilibet sanctus, ut in propheta: « Esca ejus electa, » quod et virum sanctum incorporare diabolus studet. Per escam, sacrificia legis: ut in Paulo: « Non escis, quae non profuerunt sperantibus in illis, » id est, non umbratitiis sacrificiis, quae non profuerunt confidentibus in illis.
Estas est regnum Dei, ut in Evangelio: « Scitis quoniam prope est aestas, » id est regnum Dei. 112.0917D| Estas vita praesens, ut in Parabolis: « Praeparat in aestate cibum, » id est, spiritualem in praesenti vita refectionem. Estas, dies judicii: ut in Parabolis: « Mendicabit in aestate, et non dabitur ei, * » in die judicii vitae subsidium postulabit, et non percipiet. Estas, perfectus quilibet, ut in Psalmis: « Aestatem et ver tu plasmasti, » id est, perfectos, tu formasti et insipientes.
Ethera sunt angeli, ut in Parabolis: « Quando 112.0918A| ethera firmabit sursum, » id est, quando in superna civitate angelos confirmabit. Ethera, patres Novi Testamenti, ut in Job: « Contemplare ethera, quod celsior sit te, » id est, * in patribus Novi Testamenti, quod Deus te sublimior.
Eternum est quod principio caret et fine, ut in libro Ecclesiastico: « Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul, » et invisibilium naturam, et visibilium materiam * in angelis fecit. Eternum est, quod habet initium, sed fine caret, ut in Psalmis: « Misericordias Domini in aeternum cantabo, » quod electi misericordias Domini cantare incipient, sed nunquam desinent. Eternum, pro praesenti saeculo, ut in cantico Exodi: « Dominus regnabit in aeternum et ultra, » id est, in hoc saeculo et in futuro.
112.0918B| Ethiopia, mundus iste, ut in Job: « Non adaequabitur ei topazion de Ethiopia, » quod nullus de hoc mundo, quantumlibet splendidus fuerit, comparari potest Christo, qui est Patris sapientia. Ethiopia, gentilitas, ut in Psalmis: « Ethiopia praeveniet manus ejus Deo, » quod populus Judaicus praeveniet. Ethiopia, coetus reproborum, ut in Habacuc: « Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae, » id est, contemplatus sum latitudinem reproborum pro iniquitate esse damnatam.
Ethiopes sunt peccatores, ut in Psalmis: « Coram illo procident Ethiopes, » id est, poenitendo coram eo prosternent se peccatores.
Exactor est diabolus, ut in Job: « Non exaudierunt 112.0918C| vocem exactoris, » id est, non consenserunt suggestioni diaboli tentatoris. Exactor, concupiscentia ventris, ut in Job: « Clamorem exactoris non exaudit » id est, ventris concupiscentiae non immoderate obedit. Exactor, consuetudo prava, u in Isaia: « Quomodo cessavit exactor? » id est, per quem actum est ut violenta peccati consuetudo cesset?
Exploratores sunt reprehensores, ut in Genesi: « Exploratores estis; ut videretis infirmiora terrae, venistis, » quod iniquorum proprium esse solet, ut aliorum vitia explorent, si forte aliqua in eis infirma deprehendant quae accusent. Exploratores, duo Testamenta, ut in Josue: « Misit Josue ad Jericho exploratores, » quod Christus duo Testamenta 112.0918D| ad Ecclesiam destinavit. Exploratores, praedicatores, ut in libro Numeri: « Reversi sunt exploratores terrae, » quod praedicatores praedicatione sua redeunt ad semetipsos
Exercitus est multitudo angelorum, ut in libris Regum: « Omnem exercitum coeli assistentem ei, » quod multitudo angelorum Deo assistit. Exercitus, coetus daemonum, ut in cantico Exodi: « Et exercitum 112.0919A| ejus dejecit in mare; » quod Deus multitudinem daemonum damnavit in inferno. Exercitus, vitia, ut in Job: « Et ululatum exercitus, » id est, strepitum vitiorum. Per exercitum, sancti martyres, ut in Apocalypsi: « Exercitus, qui sunt in coelo, sequebantur eum, » id est, martyres qui erant in mundo, imitabantur Christum.
Exitus sunt defectus, ut in Evangelio: « Ite ad exitus viarum, * » illos vocate qui in bono opere sunt fortes. Exitus, compunctiones, ut in Psalmis: « Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, » id est, compunctiones fletuum. Exitus, relictio peccati, ut in Psalmis: « In exitu Israel de Aegypto, » id est, quando electus deserit peccatum suum, et recedit ab eo.
F
112.0919B|
Faretra.
Facies.
Fasciculus.
Ficus.
Filia.
Firmamentum.
Fiscella.
Flos.
Foramen.
Fortis.
Frons.
Ferrum.
Frenum.
Frigia.
Fulgur.
Fulmen.
Fluctus.
Funda.
Fluenta.
Frigus.
Frumentum.
Fovea.
Flamma
Farina.
Fragma.
Favus.
Favilla.
Femur.
Feminalia.
Fenestra.
Faber.
Festuca.
Fiala.
Filius
Filia.
Fimbria.
Fistula.
Folium.
Fons.
Ferculum.
Fundamentum.
Finis.
Fulgor.
Flumina.
Fluvius.
Fumus.
Forceps.
Fortitudo.
Funis.
Fur.
Fructus.
Fossa.
Fex.
Fames.
Frater.
Framea.
Fauces.
Fel.
112.0919C| Femina.
Fera.
Faretra est occultum judicium Dei, ut in Job: « Faretram suam aperuit, » id est, occultum judicium suum * detraxit. Faretra, machinatio pravorum, ut in Psalmis: « Paraverunt sagittas suas in faretra, » id est, tractaverunt consilia sua prava in machinatione. Faretra, consilia sanctorum, ut in Job: « Super ipsum * sonabit pharetra, » id est, ad superandum diabolum consilia sanctorum procedent. Faretra, sacra Scriptura, ut in Genesi: « Tolle arma tua, faretram et arcum, » id est, sanctificationem videlicet, sacram Scripturam et praedicationem.
Faber est diabolus, ut in propheta: « Ecce ego 112.0919D| mittam fabrum sufflantem, » id est, permittam diabolum tentantem eos infestare. Faber, quilibet obstinatus, ut in Isaia: « Faber conflavit * fasciculam, » quod obstinatus quilibet, quod finxit, hoc in corde suo confirmat. Faber, adulator, ut in Isaia: « Faber ferrarius lima operatus est, » id est, adulator durus * blandiendo locutus est. Faber, Christus, ut in Evangelio: « Nonne hic est faber? » quod omnia ipse fabricavit.
112.0920A| Facies est Deus Pater, ut in Evangelio: « Angeli vero eorum semper vident faciem Patris, » id est, Deum Patrem intuentur jugiter. Facies, Filius, ut in Psalmis: « Usquequo avertis faciem tuam a [me?] » id est, quandiu differs mittere Christum, quem missurus es? Facies, praesentia Dei, ut in Psalmis: « Ne avertas faciem tuam a [me,] » id est, ne deneges in futuro mihi praesentiam tuam. Facies, notitia Dei, ut in Psalmis: « Quaerite faciem ejus semper, » id est, desiderate omni tempore pertingere ad cognitionem Dei. Facies, benevolentia Dei, ut in Psalmis: « Ne projicias me a facie tua, » id est, non sinas me innovatum ejici a facie tua, id est, a benevolentia tua. Facies, scientia Dei, ut in Psalmis: « Avertit faciem suam, ne videat in 112.0920B| finem, » id est, non habet scientiam qua possit scire mala nostra. Facies, protectio Dei, ut in Habacuc: « Ante faciem ejus ibit mors, » id est, ubi protegit Deus, ibi diabolus praevalere non potest. Facies, animadversio Dei, ut in Job: « Tunc a facie tua non abscondar, » id est, si talis fuero, animadversionem tuam non timeo. Facies, unusquisque fidelis a Domino cognoscitur. Unde dicitur in Ezechiele quatuor Evangelistis, sub specie quatuor animalium: « Quatuor facies uni erant, et quatuor pennae uni, » quod nimirum eadem fides contemplationis, et par contemplatio divinitatis erat in singulis, quae et in omnibus. Facies, Ecclesia, ut in Apocalypsi: « Facies sicut sol lucet in virtute sua, » quod sancta Ecclesia a Christo illuminatur, 112.0920C| et filios illuminat ad imitationem Christi. Facies, cor hominis, ut in Job: Levabis faciem tuam ad Deum, » id est, eriges ad Deum cor tuum. Facies, intentio, ut in Job: « Operuit faciem ejus crassitudo, » id est, nimia abundantia corrupit intentionem ejus. Facies, conscientia, ut in Evangelio: « Tu cum jejunas, unge caput tuum, » id est, exhilara mentem tuam, « et faciem tuam lava, » id est, conscientiam tuam nuda. Facies, praedicator quilibet, ut in Job: « Facies mea intumuit a fletu, » id est, praedicatores mei impleti sunt luctu. Facies, bona actio, ut in Cantico: « Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis; » ostendatur Domino facies bene operando, ostendatur et vox salubriter praedicando. Facies, vetus lex, ut in 112.0920D| Exodo: « Posuit velamen super * faciem suam ,. » quod vetus lex * velamine tecta est. Facies, praesentia Antichristi, ut in Job: « Faciem ejus praecedit egestas; » quod appropinquante adventu Antichristi, inopia sanctitatis erit in mundo.
Fasciculus est passio Christi, ut in Cantico: « Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, » id est, Christus praeponit mihi in exemplum passionem mortis suae. Per fasciculum peccata, ut in Isaia: 112.0921A| « Solve fasciculos deprimentes, » id est, abjice a te peccata, quae te premunt. Per fasciculum conventicula damnatorum, ut in Evangelio: « Alligate fasciculos ad comburendum, » quod, qui hic pares fuerunt in culpa, ibi pares erunt in poena.
Falx est divinum judicium, ut in Apocalypsi: « Et in manu sua falcem acutam, » quod Christus in sua potestate habet judicium strictum. Falx, mors, ut in Evangelio: « Statim mittit falcem, » quod adest tempus, quoniam electus quilibet, quando ad perfectam sanctitatem pervenit, ad coelestem requiem per mortem subtrahitur.
Flamma est cognitio, ut in Exodo: « Apparuitque ei Deus in flamma ignis, » id est, in cognitione legis. Flamma, quilibet praedicator, ut in Apocalypsi: 112.0921B| « Oculi ejus sicut flamma ignis, » quod sancti praedicatores alios inflammant et incendunt. Flamma, voluptas, ut in Job: « Ramos ejus arefaciet flamma, » id est, opera ejus destruet voluptas. Flamma, gloria temporalis, ut in Job: « Nec splendebit flamma ignis ejus, » id est, non durabit gloria voluptatis ejus. Flamma, vehementia mali desiderii, ut in Psalmis: « Vox Domini intercidentis flammam ignis, » id est, praedicatio Christi destruentis fervorem malae cupiditatis. Flamma, instigatio diaboli, ut in Job: « Et flamma de ore ejus egredietur, » quod a diabolo instigatio ad malum procedit. Per flammam bona praedicatio, vel bona exempla, ut in Cantico: « Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum, » quod sancti 112.0921C| viri et in Deo ardent et aliis bona exempla praebent.
Fames est inopia virtutis, ut in Job: « Attenuetur fame robur ejus, quod impius quilibet propter inopiam sanctitatis spiritualem fortitudinem non habet. Fames, tentatio, ut in Job: « In fame te eruet a morte, » id est, in tentatione te proteget, ne consentias. Fames, taciturnitas mala, ut in propheta: « Non famem panis, sed audiendi verbum Dei. »
Farina est munda cogitatio, ut in Osea: « Non est in eo germen, et non faciet farinam, » id est, non est in eo desiderium bonum, et non est in eo cor mundum. Farina, anima, ut in Genesi: « Tria sata farinae commisce, » id est, animae tuae memoriam, rationem, voluntatem ad unam concordiam 112.0921D| redige. Farina, cogitatio iniqui, ut in Isaia: « Tolle molam, mole farinam, » id est, circuitus exteriorum curarum sume, et nunquam in te cogitationem exerce.
Fratris appellatione Christus intelligitur, ut in Cantico de Synagoga in fine mundi convertenda: « Quis mihi det fratrem meum sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris et deosculer te, etiam 112.0922A| nemo te despiciet; » ac si dicat: Utinam mihi aliquis Christum ostenderet, qui de Judaeis secundum carnem natus est. Doctores legis quibusque sabbatis audivit, ut eum verum hominem intelligens ejus pacem plenam inveniam, et gentilitas me excaecatam et reprobatam ulterius minime dicat. Frater, quilibet Christianus, ut in Paulo: « Si quis frater nominatur , » id est, si quis pro Christiano habetur. Frater, quilibet bonus homo, ut in Evangelio: « Si quis fecerit vocem Patris mei, ipse meus frater est. » Per fratres apostoli, ut in Evangelio: « Vade ad fratres meos; » id est, ad discipulos meos. Per fratres cognati Christi, ut in Evangelio: « Ecce mater tua et fratres tui foris stant. » Quatuor modis dicuntur fratres: natura, ut Esau et Jacob, gente, ut 112.0922B| omnes Judaei, cognatione, ut Abraham et Lot, affectu, ut omnes qui fidem invicem servant.
Fragmen est passio Christi, ut in Cantico: « Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae, » quod Christi passionem sancti ejus martyres imitantur. Per fragmen secretiora legis, ut in Evangelio: « Colligite quae superaverunt fragmenta, » quod secretiora legis, quae minores capere non possunt, doctores apud se servare debent.
Framea est Christus, ut in Psalmis: « Effunde frameam , » id est, notifica Christum mundo, per quem debellatus es hostem antiquum. Framea, anima, ut in Psalmis: « Frameam tuam ab inimicis manus tuae, » id est, animam ab impiis eripe. Framea, mors, ut in Psalmis: « Erue a framea, » id est, 112.0922C| erue a morte, « Deus, animam meam. » Per frameam tentationes, ut in Psalmis: « Inimici defecerunt frameae, » id est, tentationes diaboli enervatae sunt per Christum.
Favus est divinitas, ut in Evangelio: « Partem piscis assi et favum mellis, » quod passionis modo exemplum praebens nobis, divinitate sua nos in resurrectione reficiet. Favus, humanitas Christi, ut in Cantico: « Comedi favum cum melle meo, » id est, credidi maximam esse humanitatem cum divinitate. Favus, litteralis intellectus, ut in Parabolis: « Et favus dulcis gutturi meo, » id est, littera sacrae Scripturae suavissima cordi meo. Item favus, in quo latet mel, sacra est Scriptura, quae continet spiritualem sensum in littera, unde Salomon: 112.0922D| « Comede mel, * fili, et favum dulcissimum gutturi tuo,* » doctrina praedicationis; unde: « Favus distillans labia tua, » id est, praedicatio instruens procedit a praedicatoribus tuis, o Ecclesia! Favus, voluptas mundi, ut in Parabolis: « Anima saturata calcabit favum, » quod ille, * per quem interna refectio per contemplationem satiat, mundialem pene voluptatem contemnit.
112.0923A| Fauces sunt scientiae, ut in Job: « Et fauces comedentis, saporem? » quod scientiae legentis internam sapientiam discernunt. Fauces, meditationes cordis, ut in Psalmis: « Quam dulcia faucibus meis, » id est, suaves sunt Scripturae suae meditationibus meis. Fauces, verba, ut in Job: « Nec in faucibus meis stultitia personabit, » id est, insipientia in verbis meis non audietur.
Favilla est recordatio mortalitatis, ut in Job: « Ago poenitentiam in favilla et cinere, » id est, in recordatione mortalitatis meae. Favilla, mens iniqua, ut in Job: « Sicut favilla, quam turbo dispergit , « quod pravam mentem tentatio destruit.
Fel est persuasio daemonum, ut in Job: « In fel aspidum intrinsecus, » id est, in persuasione 112.0923B| daemonum in mente. Fel, infidelitas, ut in Psalmis: « Dederunt in escam meam fel, » id est, Judaei, infidelitatis amaritudine cibaverunt me. Fel, malitia diaboli, ut in Tobia: « Exentera hunc piscem, et fel repone tibi, » quod Dominus diabolum detexit, et ejus malitiam sacris libris involvit.
Femur est humanitas Christi, ut in Psalmis: « Accingere gladio tuo supra femur tuum, » id est, viriliter utere verbo praedicationis contra mundum, qui * est potentissimus et in assumpta humanitate. Femur, sancti, dicente Joanne in Apocalypsi de Christo: « Et habet in vestimento et femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium, » nam caro Christi, quam ad dexteram Patris collocavit, 112.0923C| et sancti, divini verbi semine procreati, * ab ipso videlicet testimonium perhibent, quod data sit ei potestas super bonos et malos. Femur, progenies, ut in Genesi: « Animae, quae exierunt de femore Jacob , » id est, homines de progenie Jacob. Femur, carnis delectatio, ut in Exodo: « Ponat vir gladium suum, » id est, per rigorem mortificet cor suum.
Femina est affectus carnalis, ut in Exodo: * « Si femina, reservate, » quod diabolus carnales affectus desiderat refoveri. Femina, pro sexu accipitur, ut in Genesi: « Masculum et feminam fecit eos, » quod duplici sexu, masculino videlicet et feminino, genus humanum distinxit.
Feminalia sunt insignia castitatis, ut in Exodo: 112.0923D| « Facies et feminalia linea, » quod ad nitorem nos castitatis lex invitat.
Fenum est res transitoria, ut in Isaia: « Omnis caro fenum, » id est, omnis homo transitorius est. Fenum, temporalia subsidia, ut in Psalmis: « Producens fenum jumentis, » quod inferior turba subsidia temporalia cultoribus suis ministrat. Fenum, simplex quilibet in fide, ut in Apocalypsi: 112.0924A| « Ne laederent fenum terrae, » id est, ne impedirent rudes in fide, « neque omne viride, neque omnem arborem: » id est, provectos et perfectos. Fenum, opus bonum, ut in Genesi: « Producat terra * fenum viride, » id est, proferat anima devota bonam actionem. Fenum, carnalis quilibet, ut in Job: « Ecce behemoth fenum quasi bos comedit, » quod diabolus, qui in flagellum tibi formatur, in vita carnalium quasi fatuus delectatur.
Fenestra est * hominis, ut in libro Josue: « Appendit funiculum coccineum in fenestra, » quod sancta Ecclesia passionem Christi in ore praedicare non cessat. Fenestra, fidelis, ut in libris Regum: « Aperi fenestram orientalem, » id est, fidem habe in te Christianam. Per fenestram, miracula Christi, 112.0924B| ut in Cantico: « Prospiciens per fenestras, » quod per miracula, quae foris gessit, ad nos latens ejus divinitas exivit. Per fenestras, doctores Ecclesiae, ut in libris Regum: « Fecit Salomon in templo fenestras; » quod Christus in Ecclesia doctores instruxit. Per fenestras, intimae contemplationes, ut in Ezechiele: Fecit fenestras obliquas in thalamis , quod intimas Dominus in mentibus electorum suorum * contemplationis ponit. Per fenestras sensus cordis, ut in Isaia: « Quasi columbae ad fenestras suas, » quod viri sancti sensus suos exteriores simplices et a peccato innoxios servant.
Fera est saevitia Judaeorum, ut in Genesi: « Fera pessima devoravit Joseph, » id est, saevitia Judaeorum occidit Christum. Per feram gentilitas, ut in 112.0924C| Psalmis: « Meae sunt omnes ferae silvarum, » id est, gentes in me credent per orbem terrarum.
Fermentum est charitas, ut in Evangelio: « Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae tribus satis, donec fermentatum esset totum. » Regnum coelorum sancta est Ecclesia, in qua spiritualiter ista similitudo completur. Christus enim, Dei virtus et Dei sapientia, accepit a Patre * Domini charitatis, quam dedit tribus fidelium ordinibus: ut * diligenter Deum et proximum juxta litteram. Satum est genus mensurae vel * Mulier, caro Christi. Fermentum, Evangelium. Tres mensurae, omnes gentes, * propter tres filios Noe. Fermentum, elatio, ut in Paulo: « Modicum fermentum 112.0924D| totam massam corrumpit, » quod prava electio multa bona destruit. Fermentum, simulatio, ut in Evangelio, « Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis, id est, nolite fidem, quam verbis praedicatis, simulatis virtutibus palliare. Fermentum, malitia, ut in Paulo: « Expurgate vetus fermentum, » id est, a vetustate malitiae vos emundate. Fermentum, appetitus laudis, 112.0925A| ut in Levitico: « Panes absque fermento, » id est, opera bona, sine appetitu laudis humanae.
Ferrum est donum intellectus, ut in libris Regum: « Natavitque ferrum, et ait, Tolle. » Ad cor humiliatum donum intellectus redit, quod per elationem amissum fuerat. Ferrum, praedicatio, ut in Job: « Reputabit quasi paleas ferrum, » quod diabolus in mentibus suis praedicationis jaculum, quasi aliquid contemtile esset, aestimabit. Ferrum, tribulatio, ut in Psalmis: « Ferrum pertransit animam ejus, » id est, dura tribulatio depressit vitam ejus. Ferrum, dura consuetudo peccati, ut in Psalmis: « Vinctos in mendicitate et ferro, » quod in indigentia spirituali et dura consuetudine fuerunt. Ferrum, viri sancti, ut in Job: « Ferrum de 112.0925B| terra tollitur, » quod qui mollis et carnalis erat, jam spiritualis et robustus effectus est. Ferrum, sermo durus, ut in Deuteronomio: « Ferrumque lapsum de manubrio amicum percussit, » quod sermo durus indiscrete prolatus auditorem offendit. Ferrum, spiritualis fortitudo, ut in Ezechiele: « Et tu, sume tibi sartaginem ferream, » quod praelatus quilibet spiritualem in zelo suo fortitudinem exercere debet. Ferrum, necessitas vitae praesentis, ut in Job: « Fugiet arma ferrea; et irruet in arcum aereum; » quod iniquus quilibet, dum vitae praesentis asperitatem pro Deo tolerare refugit, in aeternam damnationem ruit. Ferrum nequitia pravorum, ut in Job: « Cartilago ejus velut laminae ferreae, » quod iniqui per duram nequitiam bonos premunt.
112.0925C| Ferculum est virgo Maria et sancta Ecclesia, et fidelis anima, et coelestis patria, ut in hoc uno exemplo, de quo in Cantico: « Ferculum fecit sibi rex Salomon * ad ligna Libani; » quod Christus et corpus virginis ex membris incorruptibilibus compactum elegit, et sanctam Ecclesiam ex viris sanctis construxit, et animam humanam ex mundis cogitationibus exornat, et supernam patriam ex civibus bonis consistentem laetificat.
Frenum est ignorantia, ut in Isaia: « Et frenum erroris, quod erat in maxilla populorum, » id est, ignorantia quae erat in corde hominum. Frenum, silentium, ut in Job: « Frenum posuit in os meum. » Frenum afflictio carnis, ut in Psalmis: « In camo et freno maxillas eorum constringe, » 112.0925D| id est, in rigore et afflictione corda eorum humilia.
Festuca est perturbatio mentis, ut in Evangelio: « Videbis ejicere festucam de oculo fratris tui, » id est, poteris in alio reprehendere commotionem cordis.
Fex est littera legis, ut in Psalmis: « Fex ejus non est exinanita, » quod carnalis adhuc littera 112.0926A| apud Judaeos est retenta. Per fecem peccata, ut in propheta: « Requievit in fecibus suis. »
Fiala est anima humana, ut in libro Judicum: « In fiala obtulit principi butyrum, » quod in anima nostra ad destruendum mundi principem habere debemus charitatem. Per fialam doctores, ut in Exodo: « Parabis * acetabula et fialas, » quod Dominus ad sanctam Ecclesiam apostolos et doctores misit.
Ficus est suavitas mentis, ut in Propheta: « Corrumpam vineam et ficum ejus, » quod in necessitate nonnunquam hominis Deus et contemplationem et suavitatem corrumpi permittit. Ficus, genus humanum, ut in Evangelio: « Arborem fici quidam habuit plantatam, » quod humani generis naturam Deus 112.0926B| a se habet creatam. Ficus, sancta Ecclesia, ut in Cantico: « Ficus protulit grossos * suos, » id est, sancta Ecclesia protulit martyres suos. Ficus, populus Judaicus, ut in cantico Habacuc: « Ficus enim non florebit, » id est, Judaicus populus nitorem fidei non habebit. Ficus, umbra legis, ut in Evangelio: « Cum esses sub ficu, vidi te, » id est, positum sub umbra legis, elegi te. Ficus, mens humana, ut in Joele: « Decorticavit ficum meam, » id est mentem meam per laudem humanam explicavit. Ficus, charitas, ut in Evangelio: « Nunquid colligunt de spinis uvas? aut de tribulis ficus? » Spinae et tribuli haeretici sunt, in quibus spiritualem intelligentiam, aut charitatis dulcedinem nemo invenire potest.
112.0926C| Filius est Christus, ut in Psalmis: « Salvum fac filium ancillae tuae, » illius videlicet quae ait: « Ecce ancilla Domini. » Filius, quodlibet membrum Ecclesiae, ut in Evangelio: « Deferebatur unicus mortuus filius matris suae, » quod omnis qui ad vitam poenitendo redit, filius est Ecclesiae. Filius, populus Judaicus, ut in Evangelio: « Erat senior filius in agro; » quod vocato ad fidem populo gentili, plebs Judaica in exterioribus per errorem versatur. Filii alieni sunt Judaei, qui inveterati sunt, dum in veteri homine remanserunt. Filii alieni haeretici sunt, id est, qui praedicant errorem, « quorum os locutum est vanitatem, et dextra eorum, dextra iniquitatis. » Filius, populus gentium, ut in Evangelio: « Filius meus mortuus fuerat, et revixit, » 112.0926D| id est, populus gentilis in mortem cecidit per incredulitatem, redit ad vitam per fidem. Per filios angeli, ut in Job: « Quadam die, cum venissent filii Dei, » quod boni angeli summi Patris filii sunt. Per filios apostoli, ut in Evangelio: « Filii sponsi non possunt lugere, » id est, apostoli Christi dolere. Per filios Judaei, ut in Evangelio: « Non est bonum, sumere panem filiorum, id est, salutem Judaeis destinatam. 112.0927A| Per filios viri sancti, ut in Epistola Joannis: « Nunc filii Dei sumus, » quod per fidem et bona opera ex Deo nascimur. Per filios illi qui de bona vita redeunt ad iniquitatem, ut in Psalmis: « Filii alieni mentiti sunt mihi, et claudicarunt a semitis * tuis, » quod a bonis actibus recesserunt et ad peccata redierunt. Per filios sequaces aliorum, ut in Job: « Longe fient filii impii a salute; » quod qui impium quemlibet ad iniquitatem sequuntur, ad veram salutem non pertingunt, juxta id: « Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum conversi sunt in bello; » quod multi in Ecclesia, qui sequaces fructificantium apostolorum cognominantur, intente Scripturas legunt, contra peccantes tela verborum jaciunt, sed in fervore propriae tentationis 112.0927B| deficiunt. Per filios auditores cujuslibet haeretici, ut in Job: « Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, » quod omnes qui haeretici doctrinam suscipiunt, quotquot fuerint, ad damnationem perveniunt. Per filios homines a Deo creati, ut in Job: « Orabam filios uteri mei, » id est, homines, quos creando genui, ipse homo factus humiliter exoravi. Per filios, bona opera, ut in Paulo: « Salvabitur mulier per filiorum generationem, » id est, anima fidelis per bonorum operum multitudinem; item juxta illud: « Et videas filios tuos, » id est, praemia bonorum operum. Filia archisynagogi in domo mortua, est homo peccans occulte. « Filius viduae extra portam delatus, » est homo, peccans publice. « Lazarus quatriduanus, » qui peccat 112.0927C| putenti consuetudine.
Filiae nomine intelligitur Ecclesia, dicente Davide: « Ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion, » id est, ut aliis praedicem omnes laudes tuas in fide et spe et charitate, quibus sancta Ecclesia, quae nunc « gloria Domini » appellatur * nititur ad Deum facie ad faciem contemplandum. Item, filiae Sion nomine Judaei designantur, dicente primitiva Ecclesia in Cantico: « Egredimini et videte regem Sion, filiae Jerusalem, Salomon in diademate, quo coronavit eum mater sua. » Exite, inquit, o Judaei, qui circa montem habitatis Sion, ab ignorantia infidelitatis, et credite in eum, id est, in Christum, quod Christus rex omnium in illa 112.0927D| spinea corona, quam illi imposuit antiqua Synagoga, de qua * secundum carnem natus est, coelestia et terrestria pacificavit, « in die * dispensationis illius, » in die annuntiationis, quando illi desponsata fuit Ecclesia, subaudi, videte eum, « in die laetitiae cordis ejus, * » scilicet videte eum, * hoc est, in die resurrectionis ejus: quasi dicat, credite illius incarnationem et passionem et resurrectionem. Filiae nomine caro designatur, ubi dicitur: « Filia Babylonis misera, » o caro in confusione vitiorum nutrita, « beatus est qui retribuet tibi retributionem 112.0928A| tuam, quam retribuisti nobis, » ut nos ad vitia concitans virtutibus subdi cogatis. « Beatus qui tenebit, » tenebrae ne crescant, « et allidet , * » ne confracti dispereant, « parvulos suos, » id est, insipientes motus illicitos, qui de te nascuntur, o filia Babylonis, « ad petram, » quod ubi timor Christi radicatur, quidquid illicitum surgit, citius alliditur. Filiae Jerusalem dicuntur infirmiores in Ecclesia, dicente sponsa in Cantico: « Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani; » quod Christus Ecclesiam sanctam constituit sibi de fortibus, excelsis, speciosis, odoriferis, imputribilibus, et ad candorem virtutum per omnia nitentibus. Libanus enim candidatio dicitur; Ecclesia ferculum vocatur, vel quod Christum per mundum portat, vel 112.0928B| quod animas ad coelestes epulas levat, vel quod Christo * incidet et judicat. « Et columnas ejus fecit argenteas, » quod datores ejus, qui alios sustentarent, divini sermonis claritate instruxit « reclinatorium aureum, » quod quosdam, in quibus ipse caput suum inclinaret et requiesceret, corusca sui contemplatione replevit. « Assensum purpureum, » quod quosdam, quorum exemplum primum ad virtutes, postea ad sancta sanctorum scanderent. Alii ad martyrium promptos efficit, media scilicet ferculi charitate * construit: quod omnem vitam * Ecclesiae dilectione Dei et proximi decoravit. Quare « propter filias Jerusalem, » id est, propter infirmiores Ecclesiae: ut qui non possunt ad * perfectum scientiae contemplationis et patientiae culmen 112.0928C| ascendere, maneant in charitate, et sine dubio pervenient ad epulas vitae aeternae. Item per filias infirmi quilibet, ut in Ecclesiastico: « Filiae tibi sunt, observa corpus illarum. » Filia, anima, ut in Evangelio: « Filia mea a daemonio male vexata est, » id est, anima mea a peccato fatigatur. Per filias homines, saeculares, ut in Isaia: « Ambulaverunt filiae Sion collo extento, » quod saeculares infirmati sunt per superbiam.
Fimbria est Christi incarnatio, ut in Evangelio: « Quotquot fimbriam vestimenti ejus tangebant, salvi fiebant, » quod omnes qui incarnationem ejus credunt, ad veram salutem pertingunt. Per fimbrias conversationes hominum, ut in Psalmis: « In fimbriis aureis gloria ejus, » quod in sanctis conversationibus 112.0928D| hominum sancta Ecclesia gloriatur. Per fimbrias mentes nostrae, ut in libro Numeri: « Ponant filii * in fimbriis suis vittas hyacinthinas, » quod animae Deum per contemplationem videntes, coelestia desideria in mentibus suis habent.
Firmamentum est profectio Dei, ut in Psalmis: « Firmamentum est Dominus timentibus eum, » quod Deus protegit timentes se. Firmamentum angelica natura, ut in Ezechiele: « Cum fieret vox super firmamentum, stabant et submittebant alas 112.0929A| suas,, » quod tum illam divinam locutionem, quae angelorum excedit intellectum, sancti utcunque in mente silenter audiunt, semetipsos in omnibus humiliantes, de suis virtutibus non praesumunt. Firmamentum, eminentia Ecclesiae, ut in Genesi: « Fiant luminaria in firmamento coeli, » id est, appareant homines sancti in eminentia Ecclesiae. Firmamentum, ipsa ratio nostra, ut in Genesi: « Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis, » quod ratio in nobis esse debet, quae malas cogitationes a bonis secernit. Firmamentum, auxilium temporale, ut in Psalmis: « Omne firmamentum panis contrivit, » id est, omnem in eis fortitudinem, per quam juvari deberent, debilitari permisit.
112.0929B| Fistula est suggestio, ut in Daniele: « Cum audieritis sonitum fistulae, adorate statuam; » quod reprobi diabolo ad ejus suggestionem consentiunt. Per fistulam, verba pravorum hominum, ut in Job: « Ossa ejus velut fistulae aeris; » quod verba seductoria pravorum, quo dulcius sonant, eo deterius decipiunt.
Fiscella est virgo Maria: * « Sumpsit fiscellam * cupream, et posuit intus infantulum, » quod Deus Pater elegit virginem Mariam, quae in se concepit Christum.
Folium est verbum Dei, ut in Psalmis: « Et folium ejus non deficiat, » quod verbum Dei in aeternum manet. Folium, ipse homo, ut in Job: « Contra folium, quod vento rapitur » , id est, contra 112.0929C| hominem, qui motu tentationis rapitur. » Folium, instabilitas, ut in Isaia: « Cecidimus quasi folium universi, » id est, ut infirmi et instabiles prostrati sumus.
Flos est Christus, ut in Cantico: « Ego flos campi, » id est, ego sum gloria Ecclesiae. Flos, decor mundi, ut in libro Sapientiae: « Non praetereat nos flos temporis, » id est, non abjiciamus a nobis decorem saeculi. Flos, teneritudo primae aetatis, ut in Job: « Qui quasi flos egreditur, » etc., quod prima aetas hominis ad instar folii floris erumpit. Flos hypocritarum laus, ut in Job: « Cum adhuc sit in flore, arescet, » quod simulator etiam quandoque in ipsa laude deficit. Flos, initium boni operis, ut in Job: « Laedetur quasi vinea, in primo flore 112.0929D| botrus ejus, » quod hypocrita in primordiis boni operis per humanam laudem corrumpitur. Per flores teneri quique et insipientes, ut in Cantico: « Fulci me floribus, » quod inde consolationem anima fidelis accipit, quod alii ad Deum convertuntur.
Fons est Christus, ut in Zacharia: « Fons patens domus David, » id est, Christus de domo David incarnatus. Fons, aeterna beatitudo, ut in Psalmis: « Apud te est fons vitae, » quod cum Deo est aeterna 112.0930A| felicitas, quae nunquam per mortem deficit. Fons, sancta Ecclesia, ut in Cantico: « Hortus conclusus, fons signatus, » quod sancta Ecclesia germina in se virtutum continens, indignis mysteria secreta non revelat. Fons, anima humana, ut in Cantico: « Fons hortorum, puteus aquarum viventium, » quod in anima sancta habitatio est utilium et vitalium cogitationum. Fons, poena mortalitatis humanae, ut in Evangelio: « Jesus fatigatus ex itinere sedebat super fontem, » quod infirmitate assumpta oneratus in poena mortalitatis nostrae se humiliari permisit. Fons, peccatum avaritiae, ut in Genesi: « Fons ascendebat de terra, irrigans universam superficiem terrae, » quod de mente avari procedit cupiditas, quae radix est omnium malorum, et neminem pene quietum 112.0930B| esse sinit. Per fontes praedicatores, ut in Isaia: « Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris, » id est, percipietis verba salutis de praeconibus veritatis. Per fontes doctrinae spirituales, ut in Psalmis: « Emittis fontes in convallibus, » id est, doctrinas spirituales tribuis humilibus. Per fontes sacrae Scripturae, ut in Psalmis: « In Ecclesiis * benedicetur tibi de fontibus Israel, » id est, nihil praedicetis in Ecclesia, nisi de Scripturis sanctorum Patrum. Per fontes dona internae gratiae, ut in Parabolis: « Deriventur fontes tui, » id est, dona spiritualia, quae percepisti, foras ad aedificationem proximorum ostende. Per fontes peccata, ut in Osea: « Desolabit Deus fontes ejus, » quod Deus in electis suis peccata, quibus eos hostes * tenebant, destruit.
112.0930C| Foramen est angustia passionis, per quam camelus vocatur, qui ut peccata nostra tolleret, sponte se humiliavit, facilius intrare potuit, ad coelestem beatitudinem, quam mundi amatores ad Ecclesiae suae societatem pertingere. Foramen, interna compunctio, ut in Cantico: « Dilectus meus misit manum suam per foramem, » quod inspiravit mihi operationem suam per occultam compunctionem. « Et venter meus intremuit ad tactum ejus, » quod cor meum per illius inspirationem expavit, se non fecisse proximis, quod Deus fecit pro inimicis, quod cum Deus esset, pro salute hominum factus est homo. Foramen, mens prava, ut in Isaia: « Super foramen aspidum manum suam mittet, » quod 112.0930D| Deus illi nonnunquam menti gratiam suam infundit, in qua prius diabolus inhabitavit. Per foramen, dona spiritualia, ut in Ezechiele: « Foramina tua in die, qua conditus es, praeparata sunt tibi, » quod apostata angelus in prima claritate sua prima dona spiritualia percepit. Item per foramina intelliguntur Christi. . . , dicente sponso in Cantico: « Surge, amica mea, sponsa mea, et veni, columba mea, in foraminibus petrae; » « surge, » inquit, 112.0931A| a quiete contemplationis, « amica mea, » quam usque ad mortem dilexi, « sponsa mea, » * tanta in te contuli, « et veni » ad praedicandum, id est, ad officium praedicandi. « Columba mea in foraminibus petrae, » nidificans, et pullos mihi fovens in. . . . . Christi.
Forceps est Christus cum Patre, ut in Isaia: « Calculus quem forcipe tulerat de altari, » quod per aequalitatem, qua cum Patre unus est Filius, Verbum veritatis a Patre detulit, quo discipulos, quos misit in mundum, purgavit. Per forcipem, duo Testamenta, ut in Exodo: « Facies in usu altaris lebetes et forcipes, » * Deus ad ornandam sanctam Ecclesiam doctores et duo Testamenta instituit.
Fortis est Christus, ut in Isaia: « Vocabitur nomen ejus FORTIS, » quod diabolum vicit. Fortis, 112.0931B| diabolus, ut in Evangelio: « Dum fortis armatus custodit atria sua, » id est, dum diabolus possidet mundum. Per fortes Judaei, ut in Psalmis: « Irruerunt in me fortes, » id est, saevierunt contra me Judaei. Per fortes daemones, ut in Psalmis: « Fortes quaesierunt animam meam, » id est, daemones desideraverunt animam meam capere.
Fortitudo est in bono, ut in Psalmis: « Dominus fortitudo plebis suae, » quod Deus electos suos ad superandum diabolum fortes fecit spiritualiter. Fortis in malo, ut in Job: « In collo ejus morabitur fortitudo, » quod in membris diaboli damnabile robur est.
Frons est mens cujuslibet justi, ut in Exodo: « Erit autem semper lamina in forte ejus, » quod 112.0931C| in mente viri sancti memoria esse debet Dominicae passionis semper. Frons, impudentia carnis vel cordis, ut in Ezechiele: « Domus Israel attrita fronte est, » quod pravi quilibet per cordis impudentiam dicti sunt.
Fornax est Antichristus, ut in Apocalypsi: « Sicut fumus fornacis magnae, » id est, doctrina elati Antichristi, qui * bonos probat: malos incinerat. Fornax, tribulatio, ut in libro Sapientiae: « Tanquam aurum in fornace probavit eos, » quod viros sanctos examinat Deus in tribulatione. Fornax, ardor concupiscentiae carnalis, ut in Lege: « Eduxi vos de Aegypto, de fornace ferrea, » quod Deus electos suos et de tenebris ignorantiae, et * diris carnalis concupiscentiae incendiis * educit.
112.0931D| Fossa est humilitas, ut in Ezechiele: « Fossa in altari fiat, » quod ut in interna in se bona mens nostra conservet, oportet ut * humilitatis virtutem non relinquat. Fossa, memoria hominis, ut in libris Regum: « Et fossa aquaeductus repleta est, » quod sanctus quilibet humore gratiae spiritualis memoriam suam impletam habet. Fossa, virtus patientiae, ut in Isaia: « Abscondere in fossa humo, » 112.0932A| quod per humilitatem patientiae, quam nunc electi exercent, a terribili judicio postmodum abscondentur. Fossa, cupiditas terrena, ut in Josue: « Argentum fossa humo * aperui, » quod pravi quilibet divini eloquii claritatem in profunditate terrenae cupiditatis abscondunt.
Fovea, malitia deceptionis, ut in Psalmis: « Incidit in foveam quam fecit, » quod, dum alium nonnunquam pravus quilibet decipere molitur, semetipsum decipit. Fovea, vitium excusationis, ut in Isaia: « Ibi habuit * foveam ericius; » quod, quando superbus de peccato suo corripitur, ad tenebras excusationis confugit. Fovea, cupiditas terrena, ut in Job: « Facies eorum demerge in foveam , » quod reprobi omnem suum intuitum ad cupiditatem 112.0932B| terrenam inflectunt. Fovea, * . . . . mortis, ut in Psalmis: « Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt, » id est, occiderunt seipsos in eo quod putaverunt occidere me. Fovea, infernus, ut in libris Regum: « Projecerunt eum in foveam grandem, » quod mundi hujus amatores in puteum demerguntur infernalem.
Finis, accipitur pro consummato, cum dicitur: « Finita est tela. » Finis, pro consumpto, cum dicitur: Finitus est cibus. Aliter enim dicimus, finitam telam, quae texitur, aliter finitum cibum, qui comeditur. Finis, Christus, ut in Psalmis: « Patientia pauperum non peribit in finem, » apud Christum patientia perire non poterit, quamvis apud elatos pereat. Finis, impletio, ut in Paulo: « Finis 112.0932C| legis Christus, » quod venit non legem solvere, sed adimplere. Finis, mors carnis, ut in Evangelio: « Usque in finem dilexit eos, » id est, adeo dilexit, ut pro eis moreretur. Finis, vita aeterna, ut in Psalmis: « Notum fac mihi, Domine, finem meum, » id est, notifica mihi gaudium aeternum, de quo dicitur: « Intra in gaudium Domini tui. » Ad hoc mihi notifica, ut id intelligendo quantum sit, super omnia diligam, et diligendo ad id perveniam. * Fovea, aeternus interitus, ut in Psalmis: « Et laborabit in aeternum, et vivet adhuc in finem, » id est, semper punietur, et in aeterno interitu subsistet. Licet enim in aeternis poenis laboret; nunquam tamen omnino consumetur, quod vivet adhuc in labore et in poenis. Ad 112.0932D| quid? non ut ex vita, gaudeat, sed ut aeternaliter intereat. Finis, gentiles, ut in Psalmis: « Deus dominabitur Jacob et finium terrae, » id est, non solum Judaico populo: sed et in gentili judicium suum exercebit. Per finem, internae cogitationes, ut in Psalmis: « In manu ejus sunt omnes fines terrae, » id est, in potestate ejus est, disponere omnes internas cogitationes animae. Finis, aeternitas, 112.0933A| ut in Psalmis: « Non in finem oblivio erit pauperis , » id est, in aeternum humilem non obliviscetur Deus. Per finem extremitas orbis, ut in cantico Annae: « Dominus judicabit fines terrae, » quod secundum id, quod in novissimo homo fuerit inventus, judicabitur.
Fuga est timor caedis, ut in Psalmis: « Periit fuga a me, » id est, non tantum exhorrui passionem, ut mortem subire recusarem. Fuga, defectus, ut in Psalmis: « Odientes eum in fugam convertam, » quod qui Christum non diligunt, ad defectum damnabilem tendunt.
Fulgor est renovatio mentis, ut in Job: « Quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam, » quod vir sanctus, quando tentatur, in mente renovatur.
112.0933B| Fulgur est comminatio peccatorum, ut in Ezechiele: « Et de igne fulgur egrediens, » quod de Spiritu sancto in die praedicatorum comminatio procedit peccatorum. Fulgur, terror timoris, ut in Evangelio: « Erat autem aspectus ejus sicut fulgur , » quod Dominus ad judicium veniens per distinctionem reprobos terret. Per fulgur praedicatores, ut in Job: « Nunquid mittit fulgura, et ibunt? » quod Deus praedicatores veritatis in mundum universum misit, et illi profecti praedicaverunt ubique. Fulgura, miracula, ut in Psalmis: « Fulgura in pluviam fecit, » quod prius quam Deus discipulis verbum praedicationis commisit, et miracula faciendi eis potestatem dedit. Fulmina sunt sententiae ultimi judicii, 112.0933C| ut in Job: « Mittet contra eum fulmina, » quod gravem in judicio ejus contra diabolum in membris suis proferet sententiam suam, dicens: « Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. »
Flumen est Spiritus sanctus, ut in Psalmis: « Fluminis impetus laetificat civitatem Dei; » * Spiritus sancti gratia laetificabit populum ad jure vivendum congregatum. Flumen, genus humanum, ut in Ezechiele: « In medio captivorum juxta * fluvium Chobar, » quod Christus ad miseros homines venit, qui in universitate generis sui culpa simul et poena gravati erant. Chobar enim gravitas interpretatur. Flumen, instabilitas hujus saeculi, ut in Psalmis: « In flumine pertransibunt 112.0933D| pede, » * per levitatem, mundi sancti ad stabilitatem festinant, quod sancti, * quod licet in hujus saeculi immortalitate et concupiscentia sunt, facile tamen ad immortalitatem pervenient. Flumen, mundus iste, ut in Apocalypsi: « Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen * illud magnum, Euphratem, et siccavit aquas ejus, » dum praeco veritatis * praedicationem suam tunc mundum * erigit, et affluentiam ejus siccandam praedicit cum Apostolo 112.0934A| dicens: « Mundus transit cum concupiscentia ejus. » Euphrates vorator interpretatur, et mundus iste in se cuncta consumit, et quotidie ad defectum tendit. Flumen, sancta Ecclesia, ut in Psalmis: « Flumen Dei repletum est aquis, » id est, sancta Ecclesia repleta est spiritualibus donis. Flumen, sacra Scriptura, ut in Job: « Non videant rivulos fluminis, » id est, non intelligat sententias sacrae Scripturae. Per flumen dona Spiritus sancti, ut in Evangelio: « Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae, » quod de mente credentis spiritualia cacumina procedunt, ut alii imbuantur. Per flumina Christiani, ut in Psalmis: « Flumina plaudent manu simul, » id est, Christiani unanimiter et gaudenter bonis operibus insudabunt. Per flumina, 112.0934B| praedicatores, ut in Ecclesiaste: « Ad locum, ubi exeunt flumina, revertentur, ut iterum fluant, » quod praedicatores sancti, omnem, quam habent, sanctitatem Deo ascribunt, ut in eadem sanctitate persistere possint. Per flumina Judaei, ut in Psalmis: « Elevaverunt flumina fluctus suos, » id est, Judaei erexerunt contradictiones suas. Per flumina gentiles, ut in Psalmis: « Et in fluminibus dexteram ejus, » id est, in gentibus potentiam ejus. Per flumen superbi doctores legis, ut in Psalmis: « Posuit flumina in desertum, » id est, elatos legis doctores deseruit. Per flumina transitoria hujus mundi, ut in Psalmis: « Super flumina Babylonis , » id est, humiliter transitoria hujus praesentis confusionis subter nos depressimus. Per flumina 112.0934C| tentationes, ut in Cantico: « Nec flumina obruent eam; » quod veram in sancta mente charitatem tentationes exstinguere non possunt. Per flumina crimina reproborum, ut in Isaia: « Vae terrae alarum cymbalo, quae est trans flumina Aethiopiae, » id est, maledictus sit superbus, Antichristus, qui in peccando pessimos excedit. Per flumina tribulationes, ut in Evangelio: « Venerunt flumina et impegerunt super domum illam » etc., affluxerunt persecutiones, et percusserunt mentem humanam.
Fluvius est abundantia internae refectionis, ut in Apocalypsi: « Ostendit mihi fluvium aquae vivae, » id est, revelavit copiam aeternae refectionis. Fluvius, vita saecularis, ut in Job: « Absorbebit fluvium, 112.0934D| et non mirabitur, » quod pro magno diabolus non habet, quod sibi saeculares incorporat. Fluvius, ultimum examen, ut in Daniele: « Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus, » quod * destructum illud examen reprobos ad aeternum rapiet ardorem. Per fluvium verba prophetarum, ut in Job: « Profunda quoque fluviorum scrutatus est, » id est, * per obscuritates verborum propheticorum rimatus est. Per fluvium sapientia 112.0935A| saecularis, ut in cantico Habacuc: « Fluvios scindes terrae, » quod, ut ait Apostolus: » Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi. »
Fluctus sunt persecutores, ut in Job: « Qui graditur super fluctus maris, » quod Deus in electis suis mundi superat persecutiones. Fluctus, malitiae pravorum, ut in Job: « Et hic confringes tumentes fluctus, » quod malitias pravorum compescit, ne tantum nocere valeant, quantum volunt.
Fumus est sancta Ecclesia, ut in Cantico: « Sicut virgula fumi, » quod de praesentibus sancta Ecclesia gentilis et recta ad futura conscendit. Fumus, compunctio, ut in Psalmis: « Ascendit fumus in * compunctione ejus, » in mente nascitur compunctio ex recordatione irae divinae. Fumus, doctrinae 112.0935B| malae, ut in Apocalypsi: « De fumo putei exierunt locustae in terram, » quod de obscura doctrina pravorum nati sunt haeretici pravi in Ecclesia. Fumus, superbia, ut in Psalmis: « Deficientes quemadmodum fumus deficient, » quod superbi ad defectum damnabilem tendunt. Fumus, tentatio diaboli, ut in Job: « De naribus ejus procedit fumus, » id est caliginosa tentatio, quae animam obscurat, procedit de tentationibus diaboli. Fumus, brevitas hujus vitae, ut in Psalmis: « Sicut deficit fumus, deficient , » quod vita praesens ad momentum in nihilum evanescit. Fumus, caligo damnationis, ut in Apocalypsi: « Et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendet; » quod obscuritas damnationis reproborum nunquam deficiet; jure 112.0935C| nunquam carebunt supplicio, qui, dum viverent, noluerunt carere peccato. Fumus, doctrina haereticorum, ut in Apocalypsi: « Et de eorum ore procedit fumus et sulphur, » quod haeretici cupiditatem et luxuriam et superbiam docent.
Funda est Ecclesia, ut in Job: « In stipulam ei versi sunt lapides fundae, » quod diabolus in membris suis superbe sanctos despicit viros Ecclesiae. Funda, sacra Scriptura, ut in libris Regum: « Fundam manu tulit, et processit adversus Philistaeum: » quod Christus Scripturam sacram opere adimplevit, et dimicavit contra diabolum. Funda, instabilitas reproborum, ut in libris Regum: « Anima inimicorum David rotabitur quasi impetu et circulo fundae, » quod vita eorum, qui 112.0935D| Christum non diligunt, de malo semper ad pejus ruit.
Fundamentum est Christus, ut in Paulo: « Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est quod est Christus Jesus. » Fundamentum, fides, ut in Psalmis: « Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea; » id est, destruite penitus in Ecclesia quidquid est justitiae, donec et fidem evellatis. Fundamentum, occulta diaboli, ut in cantico Habacuc: « Denudasti fundamentum usque ad collum 112.0936A| , » id est, detexisti occulta diaboli usque ad finem, vel usque ad suggestionem. Per fundamentum, apostoli, ut in Psalmis: « Fundamenta ejus in montibus Sion collocantur; » quod videlicet apostoli Ecclesiae fundatores in prophetis mittuntur. Per fundamenta praedicatores, ut in Job: « Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? » id est, quando confirmavi doctores Ecclesiae. Per fundamenta elationes superborum, ut in cantico Deuteronomii: « Montium fundamenta comburet, » id est elationes superborum vindicta destruet. Per fundamenta defensores Ecclesiae, ut in Apocalypsi: Et murus civitatis habet fundamenta duodecim, et in ipsis nomina duodecim apostolorum et agni. » Defensores enim Ecclesiae fundati sunt in prophetis 112.0936B| et apostolis, et fidem quam acceperunt, habuerunt et illi. » Nomen et agni in ipsis est, quod ipsum venturum, et pro mundi salute passurum praedixerunt. Per fundamenta delectationes carnales, ut in Job: « Fluvius subvertet fundamenta eorum; » quod instabilitas hujus brevis vitae terminat delectationes reproborum. Per fundamenta summi principes orbis, ut in Psalmis: « Fundamenta montium conturbata et commota sunt, » id est, principes principum devoti ad fidem venerunt, videntes iram, nisi mutarentur, super se venturam.
Fluenta sunt copiae virtutum, ut in Cantico: « Et resident juxta fluenta plenissima, » quod sancti in humilitate virtutum spiritualium copias possident.
Funis, est fides, ut in Job: « Et fune ligabis linquam ejus? » quod per veram fidem destruximus blasphemias diaboli. Per funes praecepta sacrae Scripturae, ut in Jeremia funes, id est, panni veteres levabant prophetam de lacu, quod praecepta divina et exempla sancta electos erigunt de profundo vitae praesentis. Per funes boni eventus, ut in Psalmis: « Funes ceciderunt mihi, » id est, boni apparuerunt mihi eventus in bonis luminosis. Per funes asperitates saeculi, ut in Job: « Et cruciantur funibus paupertatis, » id est, alligantur asperitatibus inopiae.
Funiculus est subtilitas praedicationis, ut in Ezechiele: « Et funiculus lineus in manu ejus, » 112.0936D| quod Deus subtiliter praedicationem suam opere complevit. Funiculus, fides, ut in Ecclesiaste: « Funiculus triplex difficile rumpitur, » quod fides sanctae Trinitatis non facile frangitur. Funiculus, cogitatio nostra, ut in Psalmo: « Semitam meam et funiculum meum investigasti, » id est, mensuram stricte cogitationis scrutatus * es. Per funiculum praecepta Domini, ut in Isaia: « Longos fac funiculos tuos, » id est, praecepta Dominica perseveranti 112.0937A| fine adimple. Per funiculos, delectationes pravae, ut in Isaia: « Vae, qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, * » vae vobis, qui perseveranter diligitis iniquitatem in delectationibus pravis.
Fur est haereticus, ut in Evangelio: « Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat, » quod haereticus ad hoc insistit ut seducat. Fur, quilibet occultus inimicus, ut in Job: « Per noctem vero erit quasi fur, » id est, ex improviso in occulto conabitur nocere. Per fures spiritus maligni, ut in Evangelio: « Ubi fures non effodiunt, nec furantur , » quod gaudia coelestia spiritus maligni nec vi, nec fraude civibus bonis auferre possunt.
Frigus est adversitas, ut in Parabolis: « Propter frigus piger arare noluit, » quod reprobus quilibet 112.0937B| propter adversitatis duritiam, laborare pro aeterna mercede contemnit. Frigus, asperitas ultimi judicii, ut in Psalmis: « Ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? » quod apparente ultimo judicio etiam electi tremebunt.
Fructus * appellatione aliquando Antichristum, aliquando Redemptorem, aliquando bonam operationem designat, quod uno exemplo probari poterit: « Terra dedit fructum suum: » * virgo Maria peperit Christum, caro Christi contulit mundo redemptionem, et homo per sanguinem Christi redemptus protulit bona opera naturaliter sibi congrua. Fructus, corpus Christi: ut in Cantico ex voce sponsae dicitur: « Sub umbra illius, quem desiderabam, sedi: » quod sub protectione Christi requiem 112.0937C| inveni: « Et fructus ejus dulcis gutturi meo, » quod in corde ejus vitam intelligo, dum etiam illud visibiliter accipio. Fructus, merces, ut in Evangelio: « Arbor bona facit fructus bonos, » quod actio bona mercedem meretur. Item: « Aut arborem malam, et fructum ejus malum, » non * vos facere malum monet, sed quae malefactores merces maneat, edocet. Fructus, exemplum bonum, ut in Psalmis: « De fructu operum tuorum satiabitur terra, » id est, de exemplis sanctorum reficitur inferior turba. Fructus, justitia, ut in Parabolis: « Date ei de fructu manuum suarum, » id est, remunerate eam pro justitia operum suorum. » Fructus, aeterna beatitudo, ut in Cantico: « Vir * afferret pro fructu vineae mille argenteos, » 112.0937D| quod qui animi est virilis, pro coeli beatitudine omnia mundana contemnit. Per fructum sanctae praedicationes, ut in Cantico: « Ut comederet fructus * agrorum; » id est, ut reficeretur ex praedicationibus sanctorum. Per fructus virtutes spirituales, ut in Cantico: « Ascendam in palmam, et apprehendam fructum ejus, » et tollam Christi crucem, et acquiram spirituales, quae in ea sunt, virtutes. Per fructus, praemia aeterna, ut in Cantico: « Ducenti his, qui custodiunt fructus ejus; » 112.0938A| quod illi geminam charitatem adimplere student, qui ne aeternis praemiis careant, insistunt. Fructus nomine mors aeterna significatur, quae improprie fructus dicitur, « quem » , inquit Apostolus, « fructum habuistis, in quibus nunc erubescitis: nam finis illorum mors est. »
Frumentum, Christus, ut in Evangelio: « Nisi granum frumenti mortuum fuerit, » quod Christus, dum morte carnis in terram cecidit, totum mundum multiplici messe replevit. Frumentum, quilibet justus, ut in Job: « Frumentum desiderat nubes, » id est, justus quilibet praedicatores. Frumentum, opus spirituale, ut in Job: « Pro frumento oriatur mihi tribulus, » id est, si fructuose Ecclesiae non profui, et opus spirituale perdam, et peccatum incurram. Frumentum, 112.0938B| Scriptura sacra, ut in Psalmis: « Ex adipe frumenti satiat te, » id est, spirituali intelligentia sacrae Scripturae * refecit te. Frumentum, virtutes, ut in libro Judicum: * « Iero autem frumentum excussit a paleis, » id est, sanctus quilibet, virtutes dividit a vitiis se: * qui cum a paleis frumentum excuteret, Angelus vidit, ad cujus imperium protinus haedum coxit, carnes supra petram posuit, jusque carnium desuper fudit, quae Angelus virga tetigit, eaque ignis exiens de petra, consumpsit. Frumentum excutere, est virtutes a vitiis secernere. Hoc agentibus angelus apparet, id est, Deus gratiam exhibet, qui haedum praecipit immolari, hoc est, peccatorem per poenitentiam mortificari. Carnes haedi supra petram ponere * carnalia peccatoris 112.0938C| opera in Christi permutatione disponere. Jus etiam carnium desuper fundere, est carnalia desideria propter Christum penitus abjicere. Haec angelus virga tetigit, cum divina virtus poenitentiam nostram et conversionem non deserit. Nam ignis de petra exiens et jus consumpsit, quod sordes operis et cogitationes divinus amor + exivit. Frumentum, sermo doctrinae, ut in Genesi: « Det tibi Deus abundantiam frumenti; » id est, conferat tibi Deus copiam eloquii et doctrinae spiritualis, « vini et olei. » Frumenti, videlicet ut docearis recte in mundo conversari, vini vero, ut ad contemptum Sadducaeorum inebrieris. Olei autem, ut ad amplexum sponsi alliciaris. Haec nimirum abundantia unde procedit, nisi de rore coeli et pinguedine 112.0938D| terrae, hoc est, de gratia Christi, et fecunditate Ecclesiae. Frumentum est in Proverbiis; vinum in Ecclesiaste, oleum in Cantico canticorum. Frumentum, delectatio carnis, ut in Psalmis: « A fructu frumenti, vini et olei sui multiplicati sunt, » id est, delectatione carnali reprobi repleti sunt: frumentum, ad crapulam; vinum, ad ebrietatem; oleum, ad superfluam hujus vitae pertinet curam, de quibus Dominus in Evangelio: « Attendite, » inquit, « vobis, ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, 112.0939A| et curis hujus vitae. » Frumentum in sole in segete tangitur, quod + intus in hac vita ratio superni luminis, illustratur: pluvias accipit, quod veritatis eloquio pinguescit: ventis committitur, quod tentationibus exercetur: paleas portat, quod pravos sibi superiores tolerat: vel area trituratur, ut a palearum connexione solvatur, quod dum corruptionis flagella percipit, a societate carnalis + non mundior recedit: relictis paleis ad horreum ducitur, quod foris remanentibus reprobis, justus ad aeterna gaudia sublevatur.
G
Galaad.
Gallus.
Galea.
112.0939B| Gladius.
Gradus.
Granum.
Gazophylacium.
Genae.
Gens.
Grex.
Gibbus.
Gomor.
Gurgustium.
Guttae.
Gratuita.
Galbanus.
Gallina.
Glacies.
Gressus.
Glarea.
Grando.
Gelu.
Generatio
Glebae.
Gigas.
Gurges.
Guttur.
Galilaea.
Galaad, qui acervus testimonii dicitur, Christum significat, cum dicitur in Cantico: « Capilli tui sicut greges caprarum, qui ascenderunt de monte Galaad: » quod + spontanee pauperes tui summa petunt, et ad bonum opus veloces sunt, et parvum pastum diligunt, et Christo adjutore, cui omnes prophetae testimonium perhibent, de virtute in virtutem ascendunt. Item Galaad multitudo martyrum intelligitur: ut in Psalmis ex persona Domini dicitur: 112.0939C| « Meus est Galaad, et meus est Manasses; » quod mihi servit multitudo martyrum, et populus, quae retro sunt, obliviscens: « et Ephraim + susceptio capitis mei, » quod in fructificantibus reclino caput meum. Martyr Graece Ecclesia dicitur, cunctorum ore fidelium de Christo, quae sunt vera, testatur. Unde bene per prophetam de haereticis dicitur: « Secuerunt praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum; » quod nimirum haeretici mentes fidelium, quae jam aliud de intellectu veritatis conceperant, perversa perditione perimunt, et scientiae nomen extendunt. Terminos qui prope sunt, dilatare, est opinionis suae nomen extendere. Parvulorum igitur corda jam de perceptione verbi gravido + erroris gladio scindunt, et quasi sibi opinione doctrinae faciunt.
112.0939D| Galbanus est virtus orationis, ut in Exodo: « Galbanum boni odoris, » id est, orationem bonae suavitatis « offeres Deo. »
Gallus est ordo doctorum, ut in Job: « Quis dedit gallo intelligentiam? » quod Dei est, intelligentiam conferre doctori. Gallus, coetus apostolorum, ut in Parabolis: « Gallus succinctus lumbos suos, » quod apostoli succincti charitate erant, quibus dictum est: « Sint lumbi vestri praecincti » etc.
Gallina est sapientia Dei, ut in Evangelio: « Quemadmodum 112.0940A| gallina congregat pullos suos sub alis, » etc., quod Dei sapientia concessis donis spiritualibus electos ad salvationem perducit.
Galea est + bona, ut in Paulo: « Et galeam salutis assumite, » id est, salutiferam vobis spem acquirite.
Glacies est frigida Synagoga, ut in Job: « De cujus utero egressa est glacies, » quod Judaei per legem contenti sunt, + quinimo per infidelitatem glacies effecti sunt.
Gladius est ira Dei, ut in Psalmis: « Nisi conversi fueritis, id est, nisi a peccato vos laveritis, + suam vobis iram ostendet. Gladius, praedicatio sancta, ut in Paulo: « Gladium spiritus assumite, » 112.0940B| id est, spiritualem praedicationem exercete. Gladius spiritus est verbum de quo dicitur: « En lectum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi. » Lectulus viri pacifici, aeterna beatitudo est, in qua rex cum electis quiescit: vel in praesenti vita conversatio quieta fidelium. Utrumque lectum « ambiunt fortes, » quod et praesentem Ecclesiae quietem praedicatores contra incursus tuentur: et in aeternam coelestis patriae requiem quicunque perfectiores fixa intentione speculantur: qui bene « sexaginta » esse referuntur, quod doctrina simul et operatione perfecti sunt, in quibus opus a doctrina non discordat. « Fortes » sunt, quod non corrumpuntur prosperis, non franguntur adversis. « Ex fortissimis 112.0940C| Israel, » sive praedicatione, sive speculatione, sive patientia. Quod dicit, « Israel, » potest intelligi et secundum carnem, et secundum fidem. Ex utroque enim populo electi sunt praedicatores: « Omnes tenentes gladios, » quod verbum Dei nunquam a se projiciunt, sed id habent in promptu, et operatione perficiunt. « Et ad bella doctissimi sunt, » quod ex longo usu didicerunt, quid et quare, et ubi et quomodo et quibus debeant proferre sermonem. « Uniuscujusque ensis super femur suum: » hoc est, praedicatio super humanitatem suam, ut ejus superentur motibus: castigant enim corpus suum, prout alios docerent, ne cum aliis praedicarent, ipsi aliter vivendo reprobi fiant. Quod faciunt « propter timores nocturnos, » ut videlicet insidiae diaboli, si eos securos 112.0940D| inermesque repererint, misere sternant, et praesens pax Ecclesiae violetur, et sic aeterna beatitudo amittatur. Gladii nomine, acutum ingenium accipitur, juxta Apostolum dicentem: « Unicus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, » quod Filius Dei immortalis et omnipotens est, et perspicacior omni ingenio, sive in carnalibus, sive in spiritualibus + acutissimo: « pertingit autem usque ad divisionem animae ac spiritus, » quod ineffabiliter fit, quomodo sensualitas distat a ratione, et ipsa sensualitas a se, dum plus dedita rebus infimis 112.0941A| est superior, vel ab iis revocata dignior, nec tunc quidem rationi comparanda. Scit et Dei Filius, quomodo Spiritus sanctus a seipso + diversus sit, dum vel in Deum inhiat, vel inferius coelestia considerat, vel ratione inferius de mundanis recte agendis pertractat, vel quomodo sensualitate secernuntur, dum, quod se in inferius est, quod in illa, altius superat. Gladiis alii persecutores designari manifestum est. Legitur enim in libris Regum, qualiter David, puer rufus et pulcher aspectu, cum pasceret oves patris sui, processit armatus armis Saulis contra Goliam dimicaturus, quibus armis cum intelligeret se gravari potius quam juvari, deposuit ea, et eligens sibi quinque limpidissimos lapides de flumine, eos in pera, sive, ut alii dicunt, in vase lacteo, baculum et 112.0941B| fundam tulit, et sic contra inimicum processit, quo unius lapidis ictu, rotatu fundae projecti, in fronte percusso atque dejecto, gladium illius, qui percussus accubuit, evaginavitque et caput ejus amputavit. David in hoc facto significat Ecclesiam, cujus vultum deprecabuntur habere omnes divites plebis. Haec rufa est in martyribus, et formosa in omnibus membris suis. Juvenis est, propter vitae novitatem, altrix fidelium animarum per doctrinam + salutatam. Golias diabolus est, contra quem inimicum fideli dimicandum est. Contra hunc procedit ad bellum quicunque desiderat contemnere saeculum. Arma Saulis carnales sunt observantiae legis, quae, quod neminem justificant, non juvant, sed onerant. Verum limpidissimi lapides, purissimi sensus in lege. 112.0941C| Hos accepit Ecclesia de flumine, nihil agens, id est, de Judaeis, qui spirituali sensu legis non utebantur, et propter + profunda carnis suae desideria flumini comparantur. Pera, praedicatores significat, huic mundo hospites et peregrinos. Lacteum vas, simplices et doctrina fidei plenos. Baculus est disciplina propter insolentes castigandos, et misericordia propter infirmos sustentandos. Funda cum chordis os praedicatoris est, cum duobus lapidibus. « Unus lapis in funda mittitur, quo rotatu fundae, hostis interimitur: » quod licet praedicatores totam legem in se retineant: saepius tamen ad perimendum inimicum unitatem in se versant. Quod unus Deus, una fides, unum baptisma. In fronte percussus occubuit, ut omnibus pateat, quod percussus est et victus inimicus. 112.0941D| Gladius Goliae, persecutores Ecclesiae, per quos caput ei auferre molitus est: sed adveniente gratia, proprio gladio decapitatus est diabolus: quod persecutores multi superant diabolum attendentes et seipsos et alios, qui diaboli corpus exstiterant, manu David, id est, Ecclesiae + se agente a capite suo separaverunt, et postea lateri Ecclesiae adhaeserunt. Vagina Goliae, error est infidelitatem involvens, a quo si gladius non + exueretur, nunquam per illum caput Goliae abscinderetur. Gladius, 112.0942A| tribulatio temporalis: ut in Evangelio: + « Et suam ipsius animam pertransibit gladius, » id est, tribulatio ipsius animam tuam cruciabit. Gladius, repugnantia, ut in Psalmis: « Gladium evaginaverunt peccatores, » id est, repugnantiam exercuerunt reprobi. Gladius, separatio, ut in Evangelio: « Non veni pacem mittere, sed gladium, » id est, separationem. Gladius, persecutio, ut in Psalmis: « Scutum, gladium et bellum, » id est, Dominus ab Ecclesia sua et vitium aufert excusationis, et + armum persecutionis, et infestationem hostis. Gladius, malitiam diaboli, ut in Job: « Qui fecit eum, applicuit gladium ejus, » quod Deus, qui eum condidit, ejus malitiam compescuit. Gladius, verbum corruptionis, ut in Isaia: « Gladius devorabit vos, » id est, corruptio 112.0942B| increpabit vos. Gladius, sermo detractionis, ut in Psalmis: « Lingua eorum gladius, » id est, sermo eorum mordaci detractione plenus est. Gladius, persuasio prava, ut in Psalmis: « De gladio maligno eripe me, » id est, de mortifera persuasione erue me. Gladius, mors, ut in Genesi: « Ipse portabat in manibus suis gladium et ignem, » quod passio et mors Christi in potestate erat Patris. Gladius, vindicta, ut in cantico Deuteronomii: « Gladius meus devorabit carnes, » id est, vindicta mea destruet carnales. Gladius, peccatum, ut in Ezechiele: « Si viderit gladium et non sonuerit buccina, » quod damnatione dignus est + peccator, si a doctrina cessaverit, quando peccatum regnare + vidit. Gladius, Antichristus, ut in Job: « Cum apprehenderit eum gladius, » 112.0942C| quod cum in se diabolum Antichristus susceperit, gravis erit persecutio vel tribulatio in mundo. Gladius, ultimum judicium, ut in cantico Deuteronomii: « Si acuero fulgur, gladium meum, » id est, si in ira manifestavero judicium meum. Gladius, aeterna damnatio, ut in Job: « Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, quod quoscunque impius habuerit imitatores, omnes damnabuntur. Per gladium verba Dei, ut in Psalmis: « Gladii ancipites in manibus eorum, » id est, verba Dei in operibus eorum.
Glarea est mens instabilis, ut in Job: « In cavernis terrae, vel super glaream, » quod haeretici apud hos demorantur auditores, qui dolosas et instabiles mentes habent. Per glaream reprobi, ut in Job: « Dulcis fuit glareis + cocyti, » quod in illorum 112.0942D| mentibus dulcis est diabolus, + quod modo per fluxam instabilitatem ad aeternum luctum tendunt: quod + Cochiton luctus dicitur
Gradus est profectus hominis, ut in libro Esdrae: « Populus autem stabat in gradu suo, » quod coetus sanctorum unanimiter persistit in profectu suo. Per gradus virtutes spirituales, ut in Job: « Per singulos gradus meos pronuntiabo eum, » id est, pro singulis virtutibus quas habeo, laudabo eum. Per gradus dona Spiritus sancti, ut in Ezechiele: « In septem gradibus 112.0943A| ascensus portae, » quod per dona septiformis Spiritus ad coelestis patriae aditum pervenitur.
Gramina sunt auditores, ut in cantico Deuteronomii: « Quasi stillae super gramina, » quod subtiles sanctae praedicationis guttas fideles auditores suscipiunt.
Granum est humanitas Christi, ut in Evangelio: « Cadens granum frumenti, » id est, humanitas Christi apparens in mundo. Granum, verbum fidei, ut in Evangelio: « Simile est regnum coelorum grano sinapis, » quod sancta Ecclesia verbum in se fortis fidei habet. Granum, infirmitas corporis humani, ut in Paulo: « Et corpus, non quod futurum est, sed nudum granum, » quod non talis est modo caro nostra, qualis erat; sed corruptibilis et 112.0943B| infirma.
Grando est verbum correptionis, ut in Psalmis: « Nubes transierunt, grando, » etc., quod in illa beata vita auditores nec praedicatio docebit, nec correptio increpabit. Grando, Synagoga, per infidelitatem aspera, ut in Job: « Aut thesauros + grandines aspexisti, » quod in ipsa etiam + perfidia Synagoga Deus fideles repositos habet. Grando, tribulatio, ut in Psalmis: « Tradidit grandini jumenta eorum, » quod per tribulationem Deus auxilia permittit destrui impiorum. Grando, violenta praedatio, ut in Psalmis: « Et occidit in grandine jumenta eorum, » id est, violenta praedatione decipi permisit virtutes eorum. Grando, gravis est afflictio ut in Exodo, grando vastavit Aegyptum, id est, gravis afflictio cruciat 112.0943C| mundum.
Gazophylacium est patria coelestis, ut in Evangelio: « Aspiciebat quomodo turba + jactabat munera sua in gazophylacium, » quod illos Deus pio cernit intuitu, qui pro adipiscenda patria coelesti ista terrena contemnunt. Gazophylacium, mens viri sancti, ut in Ezechiele: « Reponet linea vestimenta in gazophylacio, » quod viri sancti subtiles devotiones intra se in mente custodiunt. Per gazophylacium praelati Ecclesiae, ut in Ezechiele: « Gazophylacia in circuitu pavimenti, » quod praelati sancti inferiorem populum studiosa et vigili circumspectione custodiant.
Gelu plebs est Judaica, ut in Job: « Et gelu de coelo quis genuit? » quod populum illum, quamvis perfidus sit, de coelica antiquorum patrum stirpe Dominus 112.0943D| procedere fecit. Gelu, asperitas tribulationis, ut in Job: « Flante Deo concrescit gelu, » quod ubi Deus suam inspirationem infundit, statim tribulatio nonnunquam crescit.
Genae sunt sancti martyres, ut in Cantico: « Genae ejus sicut areolae aromatum, » quod sancti martyres, qui in Christi corpore, quod est sancta Ecclesia, rubent, quo durius in passione conferuntur, eo majorem coram Deo suavitatem emittunt. Genae, summi 112.0944A| sacerdotes, ut in Cantico: « Pulchrae sunt genae tuae sicut turris, » quod spiritualis sanctorum praelatorum decor in castitate corporis et compunctione mentis consistit. Genae, boni operatores, ut in Cantico: « Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae, » quod sanctae Ecclesiae operarii in unitate fidei diversi ad profectum proximorum in publico existunt. Genarum nomine pudibundi praelati figurantur, in quorum conspectu pudet peccare. Hinc in Cantico voce Sponsi dicitur ad Sponsam: « Sicut mali punici fragmen, ita genae tuae, absque eo quod intrinsecus latet: » foris enim martyrio rubent; intus virginitate candent, ut de privatis orationibus, vigiliis, jejuniis et eleemosynis taceam. Genarum nomine, modestia Salvatoris et pietas accipitur, juxta quod voce 112.0944B| Sponsae de eodem: « Genae illius sicut areolae aromatum, consitae a pigmentariis, » mores quippe nostri Redemptoris + . . . . . et compositi, virtutumque fasces erant, qui et a prophetis et apostolis concordi voce conscripti sunt.
Generatio est in bono, ut in Psalmis: « Haec est generatio quaerentium eum. » Generatio in malo, ut in Evangelio: « Generatio mala et adultera. » Illa est populus gentilis, quae Dominum per fidem quaesivit; hic vero, Judaicus, qui a Deo per infidelitatem apostatavit. « Illa est generatio rectorum, quae benedicetur; » haec vero est « generatio prava et exasperans, generatio quae non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo Spiritus ejus. » Item, « generatio et generatio laudabit opera tua: » hoc 112.0944C| est, omnis successio fidelium, « aut extendes iram tuam a generatione in generationem. » Duae sunt generationes; una Adae, quae carnalis est; altera Christi, quae spiritualis est, a qua sicut expelluntur mali Christiani, sic inseruntur boni, qui fuerunt ante adventum Christi. « Cogitationes cordis ejus a generatione in generationem, » quod divinae dispositiones, quae rationabiliter factae sunt, manent in Judaeis et gentibus: in Judaeis, quod caecitas ex parte contigit in Israel; in gentibus autem, ut plenitudo intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. « Dominatio tua in omni generatione et generatione, » mortali et immortali. « Generatio rectorum benedicetur, » quod imitatores eorum vel opera remunerabuntur.
Gens est humanum genus, ut in Isaia: « Multiplicasti 112.0944D| gentem, et non magnificasti laetitiam, » quod crevit quidem ante adventum Christi genus humanum, sed descendit in infernum. Gens, plebs Judaica, ut in cantico Deuteronomii: « Gens absque consilio et sine prudentia, » quod Judaei sine discretione boni et mali sunt, et sine prudentia futurorum, quod in fine vitae consultum non habet. Per gentes gentiles, ut in Psalmis: « Omnes gentes, plaudite manibus, » id est, omnes gentiles populi, 112.0945A| Deum honorate in operibus vestris. Per gentes gentiliter viventes, ut in Paulo: « Scitis, quod cum gentes essetis, » id est, cum gentiliter viveretis. Item in Apocalypsi: « Et de + ira fornicationis ejus biberunt omnes gentes, » quod de vindicta immunditiae Babylonis participati sunt omnes gentiliter viventes, et alibi: « Alterum, quod foris est, ejice foras, » + ostende infideles excommunicandos, « et ne metiaris, » id est, nolite sanctum dare canibus, « quoniam datum est gentibus, et fornicati sunt » gentiliter vivendo. Per gentes vitia: « Ejecit a facie eorum gentes, » id est, a cordibus sanctorum suorum septem capitalia vitia ejecit: « et sorte divisit eis terram, » quod unicuique per gratiam suam supernae patriae participem esse donavit, « in 112.0945B| funiculo distributionis, » hoc est, in mensura divinae donationis, « et habitare fecit in tabernaculis eorum, tribus Israel: » ut ubi vitia regnaverant, ibi virtutes divinae regnent.
Glebae sunt viri sancti, ut in Job: « Et glebae illius, aurum, » quod sancti qui in Ecclesia sunt, verae sapientiae candore nitent. Glebae, dura corda infidelium, ut in Job: « Aut confringet glebas vallium, » quod solius Dei est, eorum corda, qui per infidelitatem adhuc in invio sunt, ab incredulitatis duritia frangere.
Grex est conventus electorum sanctorum, ut in Evangelio: « Nolite timere, pusillus grex, » id est, * consolare populus meus, qui numero . . . . reproborum parvus es. Grex, coetus perfectorum, ut in 112.0945C| Cantico: « Dentes tui sicut * grex tonsarum, » quod praelati Ecclesiae exempla sanctorum imitantur. Grex, ordo poenitentium, ut in Cantico: « Capilli tui sicut greges caprarum, » quod inferiores Ecclesiae populi, qui peccata poenitendo deflent, sibi in exemplum proponunt. Per gregem imperiti populi, ut in Job: « Diripuerunt greges, et paverunt eos, » quod haeretici populos imperitos rapiunt, et eos sua nefanda doctrina strangulant. Per gregem conventicula reproborum, ut in Cantico: « Abi post vestigia gregum tuorum, » id est, exsequere exempla reproborum conventuum. Per gregem ordines sanctorum, ut in Psalmis: « Et abstulit eum de gregibus ovium, » quod de ordinibus simplicium Deus praedicatorem assumit.
112.0945D| Gressus sunt bona opera, ut in Job: « Tu quidem gressus meos dinumerasti, » id est, ut * renumerares opera mea, ea apud te numerata habuisti. Gressus, actiones cujuslibet impii, ut in Job: « Arctabuntur gressus * virtutum ejus, » quod opera impii, quae modo fortiora esse videntur, destituentur. Gressus, mentis motus, ut in Job: « Et cunctos gressus meos dinumerat, » quod omnes nostros internos motus Deus agnovit. Gressus, merita sancta, ut in 112.0946A| Psalmis: « Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, » id est, merita bona informa in me, juxta id quod sacra Scriptura docet. Gressus, profectus spirituales, ut in Cantico: « Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, » quod valde speciosi sunt Ecclesiae profectus in exemplis.
Gibbus est quilibet cupidus, ut in Levitico: « Si gibbus fuerit, non offerat panes Domino, » quod qui cupiditati subjacet, Deo spirituale sacrificium non valet offerre.
Gigas est Christus, ut in Psalmis: « Exsultavit ut gigas ad currendam viam, » quod Christus hilari quadam fortitudine et forti hilaritate vitae praesenti cursum peragit. Gigas, quilibet sanctus, ut in Psalmis: « Non salvabitur gigas in multitudine virtutis 112.0946B| suae, » quod nec sanctus animus in sanctitate sua sine Dei auxilio salvari potest. Gigas, diabolus, ut in Job: « Irruit in me quasi gigas, » diabolus superbe se erexit contra me. Gigas, criminale peccatum, ut in libro Ecclesiastico: « Nunquid non occidit gigantem? » quod criminale peccatum in se electus quilibet perimere studet. Per gigantes praelati, ut in Job: « Ecce gigantes gemunt sub aquis, » quod praelati non sine dolore possunt esse solliciti de subjectis. Per gigantes superbi homines, ut in Genesi: « Gigantes * regnant super terram, » quod homines reprobi regnant in praesenti vita. Per gigantes principes terrae, ut in Isaia: * « Suscitabit tibi gigantes, » id est, eriget in mundo principes sublimes. Per gigantes, desperantes, ut in Isaia: « Gigantes 112.0946C| non resurgant, » quod qui desperant, de peccatis per poenitentiam non resurgunt. Per gigantes daemones * « Terram gigantium detrahes in ruinam, » id est, infernum, qui est habitatio daemonum, destrues. Gigas, quilibet homo fortissimus, ut in Psalmis: « Gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae, » id est, in tolerantia passionum, et velocissimus in transcensu rerum mundanarum, et non tamen salvabitur in multitudine virtutis suae, sine auxilio gratiae.
Gomor est virtus discretionis, ut in Exodo: « Gomor per singula capita, » quod singuli electorum virtutes exercere debent discretionis.
Gurges est * impetus persecutionis, ut in cantico Abacuc: « Gurges aquarum transiit, » id est, impetus 112.0946D| populorum persequentium cessavit.
Gurgustium est sancta Ecclesia, ut in Job: « Aut gurgustium piscium capite illius? » quod ipsos summos diaboli imitatores, Ecclesiae sanctae, quae piscatoribus commissa est, Deus misericorditer vocando * uniunt.
Guttur est doctrina Christi, dicente sponsa in Cantico: « Guttur illius suavissimum, » quod doctrina Christi et gratiam parat adjuvantem, et vitam 112.0947A| permanentem, vel guttur sponsi, est internus sapor verborum Christi, quem pauci gustant: qui autem gustant, amplius esuriunt; vel sicut in labiis Domini verba quae dicebat, sic in gutture patet occulta dispositio bonitatis ejus intellectus, qua factum est ut nobis foris loqueretur. Guttur etiam pro corde ponitur, et pro voce. Guttur, quilibet praedicator, ut in Cantico: « Guttur tuum sicut * vox » quod praedicator Ecclesiae, in quo vox Domini resonat, ebrietatem supernae dilectionis annuntiat.
Guttae sunt sententiae haereticorum, ut in Cantico: « Cincinni mei pleni guttis noctium, » id est, populi mei seducti sunt per sententias haereticorum. Guttae, angustia, ut in Evangelio: « Sicut guttae sanguinis decurrentis in terram, » quod labores corporis 112.0947B| Christi, quod est Ecclesia, * pleni sunt angustia.
Galilaea, quae rota interpretatur, mundum significat, * quae semper ad finem rotat. Galilaea, * et quae transmigratio facta interpretatur, commutationem vitae significat, aliquando malae in bonam, aliquando bonae in beatam. De iis reperiuntur exempla in Evangelio quamplurima.
H
Hamus.
Herbae.
Herodius.
Hermon.
Hyems.
Hastae.
Hyenae.
Hinnitus.
Hircus.
Horribilis.
Harundo.
Humus.
Humor.
Humerus.
Herodes.
Hastile.
Haedus.
- Heremus.
Hydropicus.
Hodie.
Holocaustum.
Hamus est humanitas Christi, ut in Job: « An 112.0947C| extrahere poteris Leviathan hamo? » quod dum in Christo diabolus escam corporis momordit, deitatis eum aculeus, quae in humanitate latuit, transfixit. Hamus intelligitur verbum praedicationis, in quo invenitur esca internae beatitudinis. Inde Dominus, postquam beato Petro rationabili * augmento probavit se non debere didragma solvere quod filius regis erat, intulit, dicens: « Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum; » ac si diceret omnibus fidelibus, quorum in hoc saeculo Petrus typum tenet: Euntes in mundum, praedicate eum in quo pendet beatitudo regni coelestis. « Et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle, » id est, Christum, qui primus de hoc mundo transiit ad Patrem in coelum, fide et amore complectere. « Et 112.0947D| aperto ore ejus, invenies staterem, * » et expositis sermonibus ejus invenies perfectam non solum redemptionem, sed etiam remunerationem. Stater enim genus est * minimi, continens duo didragmata, hoc est, geminum dragma. « Illum, inquit, sumens, da eis pro me et pro te. » « Pro me, » scilicet qui solvo quod non rapui: « pro te » autem, qui quod Dei erat, hoc est, nulli subesse, in primo homine rapuisti. Quisquis ergo reus est, quaerat in Christi verbis redemptionem, et * vivet: quod Deus sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret; 112.0948A| illum reddat exactoribus suis pro se opponens illum malignis spiritibus qui unum homini dragma contulerunt, et duo exigunt: contulerunt ei superbiam, et quotidie exigunt usuram. Hic est improvisus interitus terrenarum ambitione rerum obvolutus; unde dicit Ecclesiastes: « Nescit homo finem suum: sed sicut pisces capiuntur hamo, sic homines rapiuntur tempore malo, » cum eis exemplo supervenit.
Hastile est sancta Ecclesia, ut in Exodo: « Hastile candelabri et calamos, » id est, Ecclesia Christi et sancti praedicatores
Hastae nomine Christus intelligitur, vel apostoli. Hinc scriptum est: « In luce sagittarum tuarum ibunt, » quod in auctoritate eloquiorum tuorum apostoli per totum mundum proficient, hoc est, in 112.0948B| manifesta virtute miracula facientis Christi, Filii tui. Aliter: « In luce sagittarum tuarum ibunt, » quod praedicatione et exemplo apostolorum tuorum venient ad fidem homines. « In splendore * hastae tuae *, » in virtute apostolorum tuorum, qui directi sunt et miracula faciunt. Sagittae dicuntur apostoli, quod longe mittuntur; hastae, quod cominus feriunt. Prima pars ultimae sententiae et ultima primae, tertiam conjunctae faciunt. Hasta, sancta praedicatio, ut in Job: « Subsistere non poterit hasta, » quod Antichristum nulla praedicatio poterit convertere ad vitam. Hasta, potestas regni, ut in libris Regum: « Tolle hastam, quae est ad caput ejus, » quod Christus a principibus Judaeorum potestatem regni sustulit. Hasta, persecutio, ut in Job: « Super ipsum 112.0948C| sonabit pharetra, * vitrabit hasta quod virum sanctum reproborum et malitia continget, et persecutio vexabit. Hasta, doctrina haereticorum, ut in libris Regum: « Ferrum hastae ejus sexcentos * siclos habebat ferri, » quod doctrinae haereticorum vel doctrinae haereticae plenam eruditionem vel perfectionem mature ostendit. Hasta, superbia, ut in libris Regum: « Cum esset in nemore quod est in Rama, hastam manu tenens, » quod elatus quilibet in + excessu delectatione et delectabili celsitudine superbiam opere exercet.
Habitaculum intelligitur Christus et Ecclesia, juxta illud: « Sol et luna steterunt in habitaculo suo, » quod licet principes saeculi potentiam suam ostenderent in persequendo, Christus tamen in Ecclesia 112.0948D| et Ecclesia permansit in Christo. Habitaculum significat mentem, juxta illud: « Ecce angelus Domini astitit, » quod Christus fidelem suum juvare paratus fuit: « Et lumen refulsit in habitaculo carceris, » quod divina gratia coruscavit in mente peccatoris, in qua locum habuit tribulatio diabolicae tentationis. Carcer enim hic, ut in plerisque locis, significat tribulationem. Herodes, diabolum. Petrus autem in carcere vinctus catenis duabus, vindicat animam prius in bono constantem, et postea compede dilectionis et consensus astrictam omnimode 112.0949A| tribulationi tentationum inimici subjacentem. Habitaculum, superna Jerusalem, juxta illud: + « Erraverunt in solitudine in inaquoso, » quod erant sine Deo et sine divino verbo: « Viam civitatis habitaculi non invenerunt, » quod + fidelem Ecclesiae portantis imaginem supernae Jerusalem habuerunt. Habitaculum est actio, ut in libro Numeri, « Robustum quidem habitaculum tuum, » id est, fortis est actio tua.
Halitus. Vide supra Alitus.
Harundo significat sacram Scripturam, ut scriptum est in Apocalypsi. « Et angelus, qui loquebatur mecum, » hoc est, Filius, paternae voluntatis nuntius, « habebat harundinem auream, » hoc est, sacram Scripturam, divina sapientia rutilantem, « ut meteretur civitatem, » + ad mensuram capacitatis 112.0949B| doceret communem Ecclesiam, « et portas ejus, » qui alios defendunt. « Et civitas in + quadra posita est, » quod quatuor latera habet Ecclesia, fidem, spem, et charitatem, et operationem, quae dicuntur aequalia, quod quantum credit, tantum sperat; et quantum sperat, tantum amat; et quantum amat, tantum operatur. Harundo significat instabiles: unde Dominus de Joanne: « Quid existis in deserto videre? Harundinem vento agitatam? » quod videlicet non asserendo, sed negando intulit. Joannes enim harundo vento agitata non erat, quod nec terrore concussus est, nec timore seductus: sed stabilis in timore Dei permansit. Harundo significat gentilem populum, juxta illud: « Harundinem quassatam non confringet, » quod in carne Christus veniens 112.0949C| gentilem populum jam desperatum ad veniam revocavit, quod venit salvare, quod perierat. Harundo significat vitiosos, juxta illud: « Increpa feras harundinis, » id est, destrue haereticos, qui in palude vitiorum commorantur, vel, qui sacrae Scripturae fallaciter adversantur.
Harena significat infideles infructuosos, juxta illud Dominicum: « Dinumerabo eos, et super harenam, » etc., quod electi cadent apud me in numerum certum, ut pote pauci; « et super harenam maris, » quod Dominus infideles superabit in merito, et electi superabunt fideles in mundo. Harena significat amorem mundi, in quo quidquid aedificatur, ruinae paratur. Unde Dominus in Evangelio: « Omnis, qui audit sermones meos, et non facit eos, similis est 112.0949D| homini aedificanti domum super harenam. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et facta est ruina magna. » Domum suam super arenam aedificat quisquis in amore mundi mentem suam firmiter collocat: sed dum carnales illecebrae et gravissimae persecutiones et immundi spiritus hanc domum, quae super infirmo fundamento constituitur, undique irruunt: fit itaque ruina illius tanto gravior, quanto sumptus aedificii fuerit largior. Harena significat infirmitatem rerum, de quibus agitur, juxta illud: « Et pluit super 112.0950A| eos, sicut pulverem, carnes, » hoc est, abundanter, « et sicut + harena maris volatilia, » hoc est, infinitas coturnices. Harena electi sunt, ut in Genesi: « Faciam semen tuum sicut arenam quae est in littore maris, » quod veros Abrahae filios Deus consummatione saeculi beatificabit. Harena, reprobi, ut in Apocalypsi: « Et stetit draco super arenam maris, » quod diabolus in fluidis reproborum mentibus dominatur.
Herbae nomine Christus intelligitur incarnatus, Job dicente: « Nunquid rugiet onager, cum habuerit herbam? » Onager herbam invenit, cum gentilis populus Christum incarnatum fide percepit, quam vere pravus non habuerit, qui jejuniis rugit. Aliter, dum quis ex vita saeculari visionis + internae 112.0950B| desideriis aestuans compunctione sua reficit se, velut onager herbam non habens rugit: sed cum ad vitam aeternam pervenit, de percepta herba sine fine gaudebit. Herbae nomine fidei viror intelligitur, dicente Domino: « Sic est regnum Dei, + quod si faciat homo semen in terram, et dormiat, et exsurgat nocte ac die, et semen + terminat, et crescat dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat primo herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. » « Regnum Dei, » sancta Ecclesia est; « homo, » Christus, « qui semen in terram jacit, » quod verbum Dei per se et apostolos ubique praedicavit. « Homo dormit, » quod Christus in cruce somnum mortis suscepit. « Semen nocte ac die surrexit, » quod neque mors, neque vita verbum Dei 112.0950C| retardare potuit. Unde Apostolus: « Laboro usque ad vincula + male operans: + quod verbum Dei non est alligatum. » Semen « germinavit, » dum verbum praedicationis in populo honorificato radicavit: Semen « crevit, » dum in Judaeis verbum et in gentibus se dilatavit. Hoc autem factum est, « dum homo ille nescivit, » hoc est, dum Christus corporaliter absens fuit, ut in Psalmis loquitur: « Populus quem non cognovi servivit mihi; » « populus, quem non cognovi, » scilicet corporali praesentia. « Ultro enim terra fructificavit, » quod fidelis populus accepto divini verbi semine fructum justitiae in se propagavit. Quomodo « primum protulit herbam, » hoc est, fidem viventem, « demum spicam, » hoc est, bonam operationem, licet imperfectam: 112.0950D| « demum plenum frumentum in spica, » hoc est, bona opera nihil imperfectionis habentia, « et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, » quod postquam fides et operatio, quae de verbi semine + proderint, ubique se dilatavit, Christus judicium exercebit: « quoniam adest messis, » id est, consummatio saeculi. Cum enim plenitudo gentium introierit, veniet dies judicii, id est, finis mundi. Herbae nomine spiritualis quisque intelligi potest, dicente Domino, in agro seminato: « Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt 112.0951A| etiam zizania. » Sator est + hominis: ager, mundus: bonum semen, filii lucis; zizania, filii iniquitatis; homines dormientes, praelati negligenter agentes: inimicus est diabolus: herba crescens, + spiritualis, est ad meliora proficiens fructus ejus: bonum opus illius. « Tunc apparuerunt zizania, » quod cum quisque bene vixerit, tunc poterit videre, quis malus fuerit + servi patrisfamilias: qui videntes homines a Deo bene conditos, per doctorum negligentiam diabolico + instructis depravatos, volunt omnes male viventes auferre de medio, habentes zelum Dei, sed non secundum scientiam. Dominus enim aliud vult, et causam subjecit, dicens: « Non, ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum. » Hic datur locus poenitentiae, 112.0951B| et monemur, non cito amputare aliquem de consortio fidelium. Potest enim fieri, ut, qui videtur hodie lolium esse, interveniente per Dei gratiam poenitentia, cras + fiet triticum. « Sinite itaque utrumque crescere usque ad messem, et tempore messis dicam messoribus: Tollite zizania, et alligate ea + fasciculos ad comburendum; triticum autem congregate in horreum meum. » Messis est consummatio saeculi: messores, angeli: alligatio zizaniorum in fasciculos innuit unius criminis consortes, unius poenae futuros esse participes: triticum, sancti: horreum, mansio coelestis. Huic autem praecepto Domini, quo ait, Sinite utraque crescere usque ad messem, videtur esse contrarium, quod ait Apostolus: « Auferte malum de medio vestrum, » 112.0951C| et nequaquam societatem cum fratre habendam, qui nominatur fornicator, aut avarus, etc. Si enim prohibetur separatio, et usque ad messem tenenda est patientia, quomodo ejiciendi sunt mali de medio + vestrum? nunquid judex aliud praedicat, aliud praeco clamat? Sed quoniam inter triticum et zizania, quod nos dicimus lolium, quandiu herba est, et necdum culmus venit ad spicam, grandis similitudo est, et in discernendis aut nulla difficilis distantia: praemonet Dominus, ne de ambiguis cito sententiam proferamus, et ideo judicii, quod occultum est, reservemus, qui malos in die judicii non ex suspicione criminis, sed per manifestum reatum de coetu sanctorum ejiciat: Apostoli vero sermo de paleis est, hoc est, de aperte malis, quod vel proprio ore 112.0951D| confessi . . . vel ecclesiastico judicio convicti fuerint. Quod etiam nominatio in verbis Apostoli evidenter innuit. Caeterum Dominus de generali omnium malorum separatione, de qua sermonem habuerunt, agit: Paulus autem de spirituali quorumdam, ut dictum est, convictorum, quae tum causa correctionis eorum facienda est quantum fieri potest pace Ecclesiae, sine scandalo bonorum, « ne forte, » sicut ait Dominus, « eradicetur et triticum. » Herbae nomine virtutes intelliguntur, dicente Moyse * in cantico 112.0952A| Deuteronomii: « Concrescat ut pluvia doctrina mea, » ut fecundet mentes auditorum, « fluat ut ros eloquium * tuum, » ut refrigeret aestus vitiorum: quasi imber super herbam, ut virere faciat germina virtutum, et quasi stillae super gramina, ne unquam arescant. Herbae nomine, luxuriosae et lubricae concupiscentiae designantur, dicente Job de Behemoth: « Huic montes herbas ferunt, » quod superbi divites ad libitum Satanae luxuriosas et lubricas concupiscentias gignunt et nutriunt. Herba, scientia bona, ut in Jeremia: « Defecerunt oculi eorum, quia non erat herba, » id est, praelati synagogae evanuerunt, quod spiritualem scientiam non habuerunt. Herba, bona actio, ut in Genesi, « Germinet terra herbam virentem, » * exerceat homo actionem congruentem. 112.0952B| Herba, subsidium temporale, ut in Psalmo: « Et herbam servituti hominum, id est, temporale subsidium necessitati praedicatorum. Herba, gloria mundana, ut in Psalmo: « Mane sicut herba transeat, » quod apparente vitae futurae claritate, mundi gloria deficiet. Per herbas, decreta planiora, ut in Job: « Mandebant herbas et arborum cortices, » quod haeretici prave intelligendo et decreta planiora et sanctorum exempla pervertunt. Per herbas, sententias Veteris Testamenti, ut in libris Regum: « Egressus in agro ut colligeret herbas agrestes, » quod legere debemus in sacra Scriptura, et per intellectum sectari sententias veteres. Per herbas voluptates carnales, ut in Job: « Huic montes herbas ferunt. » Per herbas, gaudia 112.0952C| aeterna, ut in * Jeremia: « Ibi requiescunt in herbis virentibus, » quod electi quietem habebunt in gaudiis immarcescibilibus.
Haedus est Christus, ut in Exodo: « Tolletis et haedum, et immolabitis eum, id est, accipietis, o Judaei, Christum, * id est, crucifigetis eum, qui non solum innocens pro nocentibus, sed et justus pro injustis voluit crucifigi, tentatus per omnia pro similitudine, absque peccato. Haedi sunt peccatores, qui ad sinistram judicis erunt; unde sponsus in Cantico sponsam adhuc novellam, et ideo per haereticos decipi trepidantem, benigna increpatione redarguit, dicens: « Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, » quasi dicat: si ita simplex [es,] ut, rectum quid sit, ignores; si memoriae excidit, 112.0952D| cujus es imbuta doctrinis, et informata exemplis, « egredere a consortio meo, et abi post vestigia gregum, » sequere varios actus errantium: « et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum, » doce perditos et perdendos auditores tuos * secuta scholas insipientium magistrorum tuorum, vel, haedos pascere, est immunditiam carnis nutrire. Non praecipit hoc Dominus, sed permittit, et quid eventurum sit, ignoranti praedicit. Haedus, poenitentia, ut in Genesi: « Mittam tibi haedum de capris, » quod 112.0953A| Christus Ecclesiae pro pristinis erratibus poenitentiam infundit. Haedus, appetitus carnis, ut in libro Judicum: » Coxit haedum Gedeon, » quod, qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et cuncupiscentiis. Per haedos voluptuosi sensus corporis, ut in Cantico: « Pasce haedos tuos, id est, permittam te nutrire voluptuosos sensus tuos. Per haedos, reprobi, ut in Evangelio: « Statuet quidem oves a dextris, haedos autem a sinistris, » quod electi salvabuntur, et reprobi damnabuntur.
Herodius est Christus, ut in Psalmis: « Herodii domus dux est eorum, » quod Ecclesia, quae est habitatio Christi, electos ad vitam perducit. Herodius, perfectus quilibet, ut in Job: « Penna 112.0953B| struthionis similis est pennis herodii, » quod talem aliquando hypocrita publice actionem ostendit, qualem exercet ille qui in omnibus perfectus est.
Heremus est Judaea, ut in Psalmis: « Interrupit petram in heremo, » id est, duritiam confregit in Judaea, « Et adaquavit eos velut in abysso multa, » * profudit in toto mundo abundantiam divinorum charismatum. Heremus, gentilitas, ut in Propheta: « Germinaverunt * campi heremi, » quod intuitus gentium populus ad fructum legem exposuit, quam videns velut odore tantum suscepit. Heremus, austera, tranquilla et secura vita, ad quam vere servis Dei fugiendum est.
Hermon gentiles indicat, ut in Psalmis: « Thabor 112.0953C| et Hermon in nomine tuo exsultabunt, » quod Judaei per legem venientes et illuminati, et gentiles diabolum anathematizantes, et a vitiis alienati Domino tuo subdi gaudebunt. * Thabor enim veniens lumen, Hermon anathema vel alienon dicitur Hermon, quod interpretatur lumen exaltatum, Christum significat, dicente psalmo: « Sicut ros Hermon, qui descendit in monte Sion, » id est, gratia Christi * exaltati, qui venit ad Ecclesiam, quod tale est fratres habitare in unum consensum, qualis est gratia Christi, quae descendit in eminentiores ecclesiae. Futura speculantis Sion specula interpretatur.
Hydropicus, * quilibet, ut in Evangelio: « Et ecce hydropicus erat ante eum, » quod avarus, quo amplius abundat, eo plus desiderat, sicut hydropicus, 112.0953D| quo magis bibit, eo magis sitit.
Hiems, quod tempus inaequale est, et tempestatibus abundat, abundantiam iniquitatis designat. Unde Dominus in Evangelio secundum * Marcum: « Orate ne fuga vestra fiat in hieme, » id est, quando in abundantia fueritis, « vel in sabbato, » quam sententiam Lucas ita ponit: « Vigilate omni tempore orantes ut digni habeamini fugere a ventura ira, et stare ante Filium hominis. » Digni autem non erunt, qui tunc in abundantia iniquitatis, 112.0954A| et non in boni operis vocatione inventi fuerint. Vel, hiems est inhabilis ad * itus attinente frigore: sabbato autem longius ire non licet, prohibente lege; et est sensus: Praevidete ne tunc incipiatis iram Dei fugere, quando non licet ambulare. Hiems frigus infidelitatis, dicente sponso ad sponsam in Cantico. « Surge, amica mea, » a quiete contemplationis, « et veni » ad officium praedicationis: « jam enim hiems * transiit, » id est, congelatio infidelitatis a cordibus gentium: « imber abiit et recessit, » persecutio paulatim deficiens omnino cessavit. Hiems, malitia, ut in Evangelio. « Facta sunt encoenia in Jerosolymis, et hiems erat, » quod quando in festo illo Deus docuit, eorum contra illum malitia exarsit. Hiems, ultimum judicium, ut in Parabolis; « Parat in aestate 112.0954B| quod comedat in hieme, » id est, meretur in praesenti vita, pro quo remunerabitur in * futura.
Hyaena est diabolus, ut in Propheta: « Spelunca hyaenae est haereditas mea, » id est, Judaei, quos in haereditatem elegi, me abjecto diabolum in se susceperunt.
Hinnuli sunt virtutes spirituales, ut in Cantico: « Duo ubera tua sicut duo hinnulli, » quod in utroque populo, Judaico videlicet et gentili, spirituales viri sunt.
Hinnitus est praedicatio, ut in Job: « Circumdabis collum equi hinnitu, » id est, mentem praedicatoris ditabis sancta praedicatione.
Hirundo, assiduitas orationis, ut in Isaia: « Sicut pullus hirundinis, » id est, jugiter, ad instar hirundinis, 112.0954C| festinanter orabo. Per hirundines, superbi, ut in libro Tobiae ex nido hirundinis dormienti illi calida stercora incidebant oculis ejus, id est, ex fomento superborum flammantes libidines interiores sensus occupabant.
Hircus est Christus, ut in Levitico hircus emissarius peccata populi portabat; quod Christus in mundum a Patre missus humani generis peccata portabat. Hirci illi duo, quorum unus occiditur, alter in desertum mittitur, Christum et * Barrabam mystice designant. Christus enim pro peccatis populi mortem subit: et * Barrabas ad infernum descendit. Item: Ante fores templi binos lex applicat hircos:
- Unus de ferro mittitur, alter obit.
112.0954D| Christus diversis virtitutibus hircus uterque: Nam tulit in ligno, vivit in arce poli. Sicut enim Christus figuratus est in agno propter innocentiam: ita et in hirco propter carnis peccatricis multitudinem. Hircus, motus luxuriae: ut in lege: « Tollite hircum pro peccato, » id est, exstinguite in * nobis luxuriae motum, priusquam ad plenum arcum proruatis. Hircus, carnis immunditia, ut in Psalmis: « Offeram tibi boves cum hircis, » id est, ad honorem tuum mactabo in me superbiam 112.0955A| mentis cum petulantia carnis. Per hircum opera poenitentiae: ut in cantico Deuteronomii: « Et hircos cum medulla tritici, » id est, opera faciet poenitentiae, quando percipit corpus Christi. Item: « Constituit eum (hoc est, populum de Aegypto eductum) super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo: butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan, et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvae biberet meracissimum. » Mystice, « populus Judaeorum » est populus Christianorum, Deum confitentium. « Aegyptus » est infidelitas; « mare Rubrum, » baptismum in Christi sanguine consecratum, « desertum, » mundus; « terra Basan » , quae est 112.0955B| in montanis, et siccitas interpretatur, Ecclesiae, ab amore mundi penitus sicca * omnique mundi celsior intelligitur. « Fructus agrorum » virtutes sunt et opera fidelium. « Mel de petra, » dulcedo evangelicae doctrinae de Christo ante passionem. « Oleum de saxo durissimo, » * mistio Spiritus sancti de Christo immortali facto: « butyrum de armento, » pinguis et subtilis doctrina fortium. « Lac de ovibus » , levis doctrina simplicium. « Adeps agnorum et arietum, » spirituale desiderium, quod nobis exemplo simplicium in subditorum et fortium propositorum filiorum Ecclesiae adhuc ministratur. Hircus, opera poenitentiae in omni gradu virtutum necessaria. « Medulla tritici et sanguis uvae * biberet meracissimus, » puritas corporis Christi et sanguis ejus 112.0955C| suavissimus, quibus Dei populus ad salutem emittitur: hircus enim, qui petulans est, luxuriae deditos indicat.
Homo est Deus Pater, ut in Evangelio: « Simile est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo, » id est, Deo Patri, qui Ecclesiam conjunxit Christo. Tum enim Deus Pater Filio suo nuptias fecit, quando Verbo suo naturam suam univit. Homo intelligitur Christus, ut in Evangelio: « Homo quidam peregre proficiscens vocavit servos suos, et radidit illis bona sua; » Christus enim secundum carnem ad coelum ascensurus, discipulis suis, quos elegerat, diversa bona pro singulorum * captivitatem largitus est. « Uni dedit quinque talenta, » hoc est, exteriorum sententiam, quae sensibus corporis 112.0955D| subjacet: « alii unum » , hoc est, interiorum intellectum: « alii vero duo, » hoc est utrumque. Quinque talenta duplicantur, cum et alii exteriora fideliter ministrare docentur. Duo autem talenta alia duo faciunt, quoties alii et rebus exterioribus bene praeesse, et spirituali intelligimine formantur nihilominus deservire. Talentum vero in terram defodere est omnem intellectum terrenis solummodo negotiis implicare. Porro talentum abscondit, quisquis acceptum a Deo intellectum nemini pandit. Homo, Redemptor mundi, ut in Job: « Non aspiciet me visus hominis, » id est, non me revocabit misericordia Redemptoris. 112.0956A| Hominis appellatione * designantur, ut in Psalmis legitur: « Ortus est sol, » resurrexit Dominus, « et congregati sunt, » Judaei scilicet in unitatem fidei: « et in cubiculis suis collocabuntur, » quod baptizati requiescent in conscientiis suis. « Exibit homo ad opus suum, » quod Christo resurgente, et multitudine Judaeorum ad fidem veniente, chorus apostolorum in omnem terram exivit ad praedicandum evangelium, quod prius residebat propter metum Judaeorum, « et ad operationem suam usque ad vesperam, » id est, ad continuam praedicationem, usque ad tenebritatem in fine saeculi, per Antichristum futuram. Operatio est operis continuatio. Homo, quilibet praedicator, ut in Evangelio: Ite in castellum quod contra vos est, et invenietis asinam alligatam, 112.0956B| super quam nemo hominum sedit, » quod populum gentilem nullus adhuc docuerat praedicator. Intrantes enim mundum apostoli contrarium illum invenerunt populum gentium, peccatorum vinculis irretitum, cui nullus rationabilium doctorum praefuit, qui per frenum correctionis vel a malo cohiberet, vel bonum eos tenere cogeret. Hominis nomine justus accipitur, ut illud: « Conturbati sunt omnes qui viderunt eum, » quod corde compuncti sunt, qui peracta resurrectione Salvatoris intelligebant, Judaeos esse inefficaces, « et timuit omnis homo, » quod consortium illorum omnis justus ratione vigens expavit. Homo, evangelista Matthaeus, ut in Ezechiele: « Facies hominis, » quod Matthaeus, pro eo quod de homine scribere coepit, per hominem 112.0956C| expressus est. Homo, ratio mentis, ut in Evangelio: « Hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam, » id est, . . mihi interna deesse, quae per meditationem Dominicae passionis sanet me. Homo, quilibet iniquus, juxta illud: « Judicare pupillo et humili, » id est, ut non praesumat amplius iniquus superbire in terrenis. Hoc est enim desiderium pauperum, quod exaudivit Dominus: vel eatenus, quibus mundus iste mortuus est, et qui sunt humiles judicetur quatenus ulterius quilibet iniquus non praesumat extollere se super sanctos, qui retento divini verbi semine fructum afferunt in patientia. Homo, Antichristus, ut in Paulo: « Quoniam nisi venerit * dissensio primum, et revelatus fuerit homo peccati, 112.0956D| filius perditionis, qui adversatur et extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. » Subaudiendum est, non veniet dies Domini. Dissensionem vocat Apostolus separationem decem Regum a Romano imperio, id est, Persarum, Saracenorum, Wandalorum, Gothorum, Longobardorum, Burgundionum, Francorum, Hunnorum, Alemannorum, Suevorum, quos omnes Antichristus: * quod licet Domini et Dei filium se fecerit aestimari: ipse * enim praeter id quod puri hominis sit, nihil in se divinitatis habebit. « Homo peccati » dicitur: quod 112.0957A| in peccatis conceptus et natus peccatis augendis operam dabit. « Filius perditionis » est, quod ad hoc nascitur in mundo, ut alios perdat, et ipse tandem in aeternum pereat. « Adversabitur autem omni bono, » ut pote plenus omni malo: nimirum in quo tota nequitia diabolicae fraudis inhabitabit. In tantam denique prorumpet vesaniam, ut non solum Jovi et Mercurio, * caeteris diis nuncupativis, verum et sanctae Trinitati, quae vera fide omnium credentium colitur, praesumat se * auferre. Sed, sicut Psalmus de eo pronuntiat, quaeretur peccatum illius, usque ad ictum oculi inanitum factum, et ipse non invenietur, quod sine fine perdetur. « Homo peccati » dicitur, quod peccato ex toto se subjiciet. Homo dicitur diabolus, non propter naturam, sed propter 112.0957B| culpam et infirmitatem. Hinc scriptum est in Evangelio, quod dormientibus hominibus inimicus homo superseminavit * zizaniam in medio tritici: quod nimirum praelatis negligenter agentibus antiquus hostis de filiis lucis facit filios tenebrarum, et, quod dulce erat, convertitur in amarum. « Inimicus homo hoc fecit, » quod diaboli semper officium, bonis mala immiscere. Hominis nomine genus humanum intelligitur, juxta illud Joannis in Apocalypsi: « Sub iis tribus plagis occisa est pars hominum, de igne, fumo et sulphure, quae procedebant de ore eorum, » duae siquidem partes generis humani salvandae sunt, id est, activi et contemplativi: tertia est reproborum. Iis sibi diversae poenae redduntur in inferno, secundum diversa commissa, quibus * consciendo occisi 112.0957C| sunt in hoc mundo, quae commissa ex praedicatione ministrorum Antichristi procedunt. Ii enim ignem aeternum sensuri sunt, qui cupiditatibus suis nullum hic terminum posuerunt. Ibi fumo afficientur, qui superbiae hic tenebris excaecantur, ii foetorem sulphuris habebunt, qui dum viverent, foetori se luxuriae sine remedio subdiderunt. Hominis nomine patriarchae significantur, juxta illud: « De coelo prospexit super filios hominum, » quod Verbum Dei per assumptam humanitatem visitavit Judaeos, de patriarcharum stirpe progenitos. Aliter ibi: « Deus de coelo prospexit, » quod Christus per apostolos, qui coeli dicuntur, visitavit universam progeniem primorum parentum: quod « in omnem terram exivit sonus eorum. » Leguntur alii hominum et in malo, juxta 112.0957D| illud: « Verumtamen * filii hominum, » quod in mundanis sperant, imitatores mundanorum. « Mendaces filii hominum in stateris, quod fraudem faciunt, non solum in promissis, sed et in petitivis, sive in judiciis: ut quis ut decipiant, quoscunque poterant, quomodo ipsi de vanitate in idipsum, hoc est, in vanitatem tendentes; de vanitate namque in vanitatem tendunt, qui per fraudes ad divitias veniunt, vel per divitias in superbiam se extollunt. Et notandum quod omnis filius hominis est homo; 112.0958A| non autem omnis homo, filius hominis. Adam enim Deo creante factus est; unde nonnunquam distinguuntur homines et filii hominum; qui ut Adam hominem imitantur, homines vocantur: et qui Christum, filium hominis, filii hominis nominentur. Hinc scriptum est: « Homines et iumenta salvabis: » carnales enim temporali salute potiuntur, quae per abundantiam misericordiae divinae et bestiis communis est: filii autem hominum, qui non Adam hominem, sed Christum Filium hominis imitantur: « In tegmine alarum tuarum sperabunt, » non scilicet in iis quae dantur malis, sed in protectione misericordiae tuae et miserationis. Sciendum vero quod homo aliquando dicitur per naturam, aliquando per culpam, aliquando per rationem, aliquando 112.0958B| per infirmitatem, aliquando per similitudinem, aliquando per virtutem, aliquando per fatuitatem. Per naturam, ut in Genesi: « Faciamus hominem ad similitudinem nostram; » quod in anima ad imaginem Dei homo factus est. Et alibi: « Homo natus est in ea, » quod Christus humanam naturam suscepit in Ecclesia. Per culpam, in Paulo: « Cum sit inter vos zelus, et contentio, nonne homines » id est, nonne culpabiles estis? et * item: « Nonne carnales estis, et secundum hominem * ambulatis? » Per rationem: ut ibi: « Si (secundum hominem) pugnavi ad bestias Ephesi; » primo sapienter contra incredulos disputavi, « quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? » Ad bestias secundum hominem pugnare, est contra incredulos rationabiliter disputare. 112.0958C| Per virtutem, ut in Psalmis « Accedet homo ad cor altum, » id est, virtuosus quilibet ad profundam contemplationem, vel: « accedet homo ad cor altum, » quod sponte veniet Christus ad profundum passionis suae consilium. Item: « Non timebo, quid faciet * » etc. Per infirmitatem, ut in Jeremia: « Maledictus homo qui confidit in homine, » id est, qui sperat in infirmo. Per fatuitatem, ut in Parabolis: « Suavis est homini panis mendacii, » id est, dulcis est fatuo doctrina . . . .itatis. Per similitudinem, ut in * [Evangelio]: « Simile est regnum coelorum homini regi, » etc.
Horribiles sunt daemones, ut in Job: « Vadent et venient super eum horribiles; » quod spiritus maligni, quamvis aliquando vel raro ab iniquo recedant, 112.0958D| ad eum tamen continuo redeunt.
Humus est sancta Ecclesia, ut in * Psalmis: « Et requiescere eos faciet super humum suam; » quod Deus electis suis in sancta Ecclesia quietem spiritualem praebet. Humus, sacra Scriptura, ut in Genesi: « Produxit Deus de humo omne lignum pulchrum visu; » quod Deus nobis in Scriptura sacra vitas sanctorum Patrum manifestat. Humus, mens cujuslibet sancti, ut in Propheta: « Super humum populi mei spinae et vepres; » quod etiam 112.0959A| mentem viri sancti vitiorum nonnunquam punctiones conturbant.
Humilitas exprimit virtutem mansuetudinis, juxta illud: « Vide humilitatem meam, » * attende quam humilis sum, contra superbos, qui me persequuntur: « et eripe me » ab aliorum persecutione, « quod legem tuam non sum oblitus, » quae praecepit humilitatem observandam, et charitatem etiam inimicis exhibendam. * Id est, afflictionem persecutionis sonat, juxta illud: « Haec me consolata est in humilitate mea; » id est, spes erexit me in afflictione mea, quod nisi spes consolans erigeret, afflictio nos omnino destrueret. « Gloriemur, inquit, in tribulationibus, certi quod si compatimur, etiam conregnabimus. » Unde consolatus est, « quod eloquium 112.0959B| tuum vivificavit me, » quod promissio tua ad passionis tolerantiam animavit me. Humilitas, delectationem notat, juxta illud: « Quod persecutus est inimicus animam meam, » quod motus carnalis insurrexit opprimere « animam meam, » id est, rationem meam. « Humiliavit in terra vitam meam, » id est, dejecit in terrenorum appetitum conversationem meam, quod retrahens me ab amore aeternorum, dejecit in appetitum terrenorum. Humilitas, satisfactionem indicat, juxta illud: « Afflictus sum, » corpus videlicet jejuniis, vigiliis, multis afflictionibus macerans, « et humiliatus sum nimis, » animam scilicet amaritudine severissime premere curans, crebris suspiriis et lamentis quatiens, et ante oculos ejus omnium scelerum meorum stercora congerens.
112.0959C| Humor, concupiscentia carnis, ut in Job: « Dormit Behemoth in locis humentibus, » id est, diabolus quiescit in iis qui carnales concupiscentias amant.
Humeruli praeconia sunt prophetarum, ut in libris Regum: « Humeruli * decem per angulos basis, » id est per quatuor partes mundi, prophetarum praeconia honorantur
Humerus est vita socialis, ut in Job: « Humerus ejus * amictura sua cadat, » id est, si hoc malum feci, vita mea socialis a compage charitatis ruat. Humerus, opus justitiae, ut in Job: « Ut in humero meo portem illum, » id est, in opere meo Dominum portabo. Humerus, opus proprium, ut in Isaia: « Discooperi humerum tuum, » id est, 112.0959D| ostende pravam actionem tuam. Humerus, labor, ut in Genesi: « Supposuit humerum ad portandum, » id est, vitam laboriosam apprehendit. Humerus, caro Christi, * « cujus imperium super humerum ejus; » quod crucem, quam aliis praedicavit, ipsemet in carne propria toleravit, et per crucem, quam moriens in humeris habuit, data est eis potestas in coelo et in terra. Per humerum, passiones, ut in Evangelio: « quis ex vobis homo, qui habet centum oves, etc.; » homo centum oves habuit, 112.0960A| quod Christus angelorum et hominum naturam in perfectione possedit, « unam ovem perdidit, » quod humana natura periit. « Dimisit ergo nonaginta novem in deserto, ut unam inveniret, » quod summos angelorum choros quasi reliquit in coelo, ut humanum genus repararet. « Ovem perditam invenit, » quando naturam humanam in se suscepit. « Inventam ovem in humeris gaudens posuit, » cum humanam naturam, quam de nobis assumpsit, cruci affigi sponte permisit, vel imposuit in humeris suis: quod peccatum humani generis Deus passionibus suis propriis expiavit. « Ad domum rediit, » cum ad coelos ascendit. « Amicos et vicinos convocavit, » quando sanctos angelos, quasi ad congratulandum humanae saluti invitavit, qui « amici ejus » sunt, quod 112.0960B| vocem ejus perfecte custodiunt. « Vicini ejus » sunt, quod continue facie ad faciem illum aspiciunt. Humerus, mens, juxta illud: « Sem et Japhet vestimentum imposuerunt humeris suis, et operuerunt verenda patris sui aversis vultibus. » « Noe » quippe « vir justus plantavit vineam » , et Christus, qui peccatum non fecit per legem exsolvit synagogam. « Noe bibit de vino vineae suae, » et Christus expertus est austeritatem synagogae. « Noe inebriatus est, » et Christus multis opprobriis repletus est. « Noe nudatus est, » et Christus fugientibus apostolis solus relictus est: vel * Judaicus est, quod infirmitas apparuit « in domo sua, » id est, in domo Judaica. « Noe dormivit, » et Christus mortuus est. « Videns autem pater Chanaan, » scilicet Cham, 112.0960C| « verenda patris sui esse nudata, nuntiavit foras, et irrisit, » quod nimirum reprobi, qui callidi sunt, ut faciant mala, ignominiosam Christi passionem, et sono tantum vocis profitendo amicitiant, et male vivendo * exhonorant: Cham enim callidus interpretatur; « Sem vero et Japhet vestimentum imposuerunt humeris suis, et operuerunt verenda patris sui aversis vultibus; » quod boni fideles, sive de Judaeis, sive de Gentibus, non in sono vocis tantum, ut reprobi, sed in mentibus suis habent tam grande mysterium fidei, et honorant infimum et stultum Dei, cum magna reverentia, hoc est « aversis vultibus, » quod fortius est et sapientius hominibus. Sem, qui nominatus interpretatur, Judaeos exprimit, qui per multa praemia famosi erant. 112.0960D| Japhet autem, qui dilatatio dicitur, significat gentes ubique diffusas. « Porro Noe de somno evigilans, filium suum, Cham, » non in ipso, sed in filio ejus, * quoniam Christus a morte resurget, omnes reprobos passionem suam irridentes, non in hoc, quod perfecti sunt, sed in opere eorum, quod faciunt, odio habent. Unde evenienter Chanaan interpretatur motus eorum, id est, opus eorum. Chanaan est servus fratrum suorum, quod opus reproborum fidelibus servit vel ad exercitationem patientiae, vel 112.0961A| ad profectum sapientiae. Humerus significat fortitudinem, juxta illud: « Expandit alas suas, » quod dedit eis misericordias suas, « et assumpsit eos » de numero perditorum ad numerum salvandorum, « atque portavit in humeris suis, » quod in fortitudine sua illos sustentavit. Humerus significat fortes, juxta illud: « Exsultabo et dividam Sichimam » * . Sichima humerus interpretatur, quasi Christus diceret: Exsultanter implebo obedientiam, et sic quosdam ex gentibus ferendis * omnibus meis aptos in partem assumam meam. Per humeros, conversationes, ut in Evangelio: « Onera importabilia imponunt humeris hominum, » id est, mandata nimis gravia in * conversationes subjectorum.
Holocaustum, quod totum incensum dicitur, significat 112.0961B| maritum, vel vitam contemplativam: ὅλον Graece, totum Latine; καυστόν vel καυστὶς Graece, incensum Latine dicitur. De utroque scriptum est: « Tunc acceptabis sacrificium justitiae, quod si muri Jerusalem aedificati; » hoc est, si impassibilitas et immortalitas caeterarum virtutum munimenta filii Ecclesiae reddita fuerint, « tunc gratum habebis et frequenter accipies sacrificium, » quod unusquisque non de alieno, sed de suo proprio offeret, non videlicet hircum et taurum jugulans extra se; sed luxuriam atque superbiam perimens in se. « Acceptabis oblationes, » plurima scilicet beneficia activae vitae; « et holocausta, » vitam scilicet contemplativam, sive martyrium, ubi nihil saeculo reservatur; sed totum Deo intenditur hic in praesenti: quid in futuro 112.0961C| « * tantum imponent super altare tuum vitulos: » quod offerent tibi novos populos et innocentes, nunquam amplius jugum peccati portaturos. Item: « Introibo in domum tuam » aeternam in coelis, in holocaustis, in corpore et anima purificatis: quid iterum? « Holocausta medullata offeram tibi, hoc est, interiora mea divinae charitatis igne flagrantia. Nihil enim melius medullis
Herodes significat diabolum, juxta illud figurativae Ecclesiae in Actibus apostolorum: « Misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia; » quod diabolus, qui rex est omnium malorum, non cessat mittere nefandas bellatorum suorum catervas ad afflictionem fidelium. « Occidit enim Jacobum, fratrem Joannis, gladio; » quod quosdam qui 112.0961D| divinae gratiae familiares exstiterant, per hoc quod vitia sua colluctando subegerant, pestifera persuasione trucidavit. Jacobus enim luctator, Joannes Dei gratia dicitur. « Videns * enim quod placeret Judaeis, apposuit apprehendere et Petrum: » quod non solum minores aut mediocres diabolus tentare nititur, sed et summos in Ecclesia viros, agnitione Dei et virtute constantiae praeditos velut invitos et renitentes aggreditur, considerans hoc ingratum fore Christianae fidei, quibus ipse praeest inimicus. Petrus agnoscens vel firmus interpretatur. Per Judaeos, 112.0962A| omnes inimici Christi vel Ecclesiae significantur. « Erant autem tunc dies Azymorum; » quod procul dubio tribulatio fidelium magna est solemnitas inimicorum. « Quem cum apprehendisset, misit in carcerem; » quod postquam inimicus fidelem animam, . . . . . tentationum laqueis irretire . . . . . statim coarctat eam in omnimodam tribulationem, et hinc inde tentationibus et malignis spiritibus et pravis hominibus, de quibus apte subjungitur, quod « tradidit quatuor quaternionibus militum custodiendum. » Adhibitis enim satellitibus suis, qui per quatuor mundi climata fideles intus et exterius inquietare non cessant, custodit inimicus animam etsi deluctantem, nondum tamen plene consentientem, donec eam ad plenam voluntatem suam adducens 112.0962B| valeat devorare. Quandiu enim in ea lucet aliqua scintilla boni acerba est dentibus inimici. Unde sequitur: « Volens post pascha producere eum populo; » ut videlicet sibi subditis, qui per mala delectatione sua et consensu fidelis animae quasi paschalem fecerant jucunditatem, plenum et perfectum gaudium exhiberet, dum consentientem animam ad actum usque perduceret. Quod si forte fecisset, nisi pro hujus supplicantis Ecclesiae devotio subvenisset. Nam dum « Petrus servabatur in carcere, oratio fiebat sine intermissione ad Deum pro eo. * » Non est aliquatenus dubitandum, plurimum valere tribulatis deprecationem Ecclesiae totius assiduam. « Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis 112.0962C| duabus; » quod cum inimicus tam diu fidelem exagitasset tentationibus . . . . consentientem usque ad actum, produceret in tam profunda tam obscura tamque densata tentatione negligenter agit virilis prius * edoloravimus: a daemonibus quippe et pravis hominibus circumvallatus jam fuerat compede dilectionis atque consensus astrictus. « Et custodes ante ostium custodiebant carcerem: » quod maligni spiritus ad hoc omnimodis invigilant, ut obtruso peccatori confessionis aditu tribulatio tentationis nullo modo minuatur; sed potius aucta roboretur. Sed quae spes in tanta necessitate? quid ei profuerunt orationes Ecclesiae? Audi: « Et ecce angelus Domini astitit; » quod Christus magni consilii angelus adjuvare fidelem suum paratus fuit. 112.0962D| « Et lumen refulsit in habitaculo carceris, » quod divina gratia corruscavit in mente peccatoris, in qua locum prius habuerat tribulatio anxiae tentationis. « Percussoque latere Petri excitavit eum: » quod increpata ejus socordia de conversione monuit, dicens: « Surge velociter; » ac si animae diceret: Cito resiste tentationi, cui diutius consensisti: « Surge, » id est, ad confitendum praepara te: « Surge velociter, » id est, ne tardes converti ad Dominum, ne differas, quod mors non tardat. « Et ceciderunt catenae de manibus ejus, » quod divina gratia cor 112.0963A| peccatoris illustrante, et praefatis admonitionibus excitante, consensus et delectatio deficiunt ab iniquitatis actione. « Dixit autem angelus ad eum: Praecingere, viriliter age; » « Praecingere, » ad bene operandum praepara te. « Praecingere, » desinentes sinus cupiditatis restringendo collige. « Et calcea te caligas tuas; » id est, adhibe actionibus tuis munitiones tuas, ne spinis desideriorum carnalium ulterius vulnerentur. Quo facto, subjecit: « Circumda tibi vestimentum tuum, » id est, indue pristinam fidem et justitiam tuam, quam dormiens abjecisti: « Et sequere [me], » ut a morte resurgens nunquam deinceps moriaris, sed semper in novitate ambules. « Et exiens sequebatur eum, » quod fidelis anima talibus admonitionibus divinitus 112.0963B| inspirata, abjectis pravis delectationibus, quibus irretita est, incipit bona desiderando sequi vocantem Dominum, tametsi nondum perfecte. Unde sequitur: « Et nesciebat, quod verum est, quod fiebat per angelum: aestimabat autem se visum videre: » plerumque enim fit ut anima, diabolicis tentationibus diu multumque fatigata, cum se divinitus ad patientiam et ad conversionem moneri sentit, non * putat esse divinam admonitionem, quam intus audit, sed potius aliquam phantasticam delusionem, quam audire solita fuit, unde necesse est, ut Dominus circa illam tale quid agat, quo se non phantastice deludi, sed divinitus admoneri certissime sciat. Sequitur: « Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quae ultro aperta 112.0963C| est eis. » Primam et secundam custodiam transit, qui primum consensum et delectationem noxiam in quibus a diabolo custoditus est, poenitendo et confitendo derelinquit. Restat adhuc porta ferrea: quod videlicet animae a malo declinare et bonum facere deliberanti, quandoque pertinaciter obsistit * dura consuetudo peccandi, quae generat difficultatem bene vivendi: quae nimirum consuetudo, nisi divina gratia, in terris * ducet hominem ad illam, cui praeest Herodes, civitatem, hoc est, ad tartaream mansionem; sed angelo praeeunte et ducente porta ferrea ultro * reperitur: quod Christi gratia praeduce et comitante, licet longaevior et durior exstiterit prava consuetudine facile dirumpitur, et aditus exeundi poenitenti animae pandatur. « Et exeuntes processerunt 112.0963D| vicum unum. » Tunc enim peccatrix anima portam ferream exit cum duram peccandi consuetudinem deserit. Tunc autem in vicum procedit, cum in libertate et amplitudine bonae operationis usque ad debitum bene vivendi homini modum et ordinem perficit. « Et continuo discessit angelus * ab eo: » non quod animam poenitentem et bene viventem Christus omnino deserat; sed quod illam libero arbitrio gratia comitante committat, ut sibi dimissa discat, a quo illi est, ut bene vivat, eique gratias indesinenter agat. Unde aperte subjungitur: « Et Petrus ad se reversus dixit: Nunc scio vere 112.0964A| quod misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manibus Herodis, et de omni exspectatione plebis Judaicae. » Anima quippe nimis a se longe recessit, quando pravae suggestioni delectando consentit. In se autem revertitur, quando malum deserere et bonum agere perfecte molitur, sive in se revertitur, et qualis olim a Deo facta fuit, et qualem se peccando fecerit, qualisque iterum per Dei gratiam sit, veraciter intuetur. Denique consensu pravitatis abjecto cum noxia delectatione et vita pessima consuetudine jam ad se perfecte rediens anima cognoscit et meminit in quibus malum fuit. Unde confitetur se non quidem pro meritorum suorum praerogativa, sed per coelitus emissam sibi gratiam de potestate principis tenebrarum suorumque satellitum esse ereptam, 112.0964B| qui maligne exspectabant eam ad mortem usque * ad producendam. Herodes, qui innocentes pueros occidit, principes persecutorum, qui contra Ecclesiam saeviunt, figuraliter exprimit. Quod enim innocentes pueri referuntur occisi, significat per vitae innocentiam et humilitatis meritum ad martyrii gloriam perveniendum. Quod bini occisi sunt, doctrina et operatione perfectos indicat. Quod infra * simplices et idiotas fide, tamen non fide constantiae fortes aeque denuntiat. Quod « in Bethlehem et in omnibus finibus ejus » occisi sunt, ostendit non solum in Judaea, unde Ecclesiae coepit origo, sed etiam * quicunque terrarum perfidos servituros et fideles esse coronandos. Quod illi occisi sunt, et Christus evasit, insinuat quidem corpore martyres posse perimi: sed 112.0964C| Christum nullo modo posse vel viventibus vel occisis eis auferri. Unde Apostolus: « Sive vivimus, sive morimur, Domini sumus. » Herodes etiam simulatores exprimit, cum magos in Bethlehem ad inquirendum diligenter puerum mittit. Adhuc enim velle se adorare simulat, ut illum possit exstinguere. Sed nihil est malitia hominis contra consilium divinitatis.
« Hodie genui te, » ait Pater ad Filium: quanquam possit dies ille in prophetia dictus videri, quando secundum carnem natus est, ut « genui » intelligatur gigni feci, tamen quod hodie praesentiam significat, et in aeternitate non praeteritum est quidquam, quasi desierit esse; nec futurum est, quasi nondum sit; sed praesens tantum, quod quidquid est semper 112.0964D| aeternum divinitus. Sed id dictum accipitur: « Ego hodie genui te, » vel notat specialiter illum diem, quo de matre natus est sine patre, juxta id quod angelus pastoribus ait « Annuntio vobis gaudium magnum, quod natus est vobis hodie salvator. » Sed cum nox fuerit, quaeri potest, cur angelus hodie dixit? Sed nocte natus aptissime hodie nasci dicitur, cujus nativitas vetustas mundi tenebras depulisse non ignoratur. Huic simile est quod Marcus Evangelista refert dixisse Dominum beato Petro caeteris fidentiori: « Amen, dico tibi, quod tu hodie in hac nocte, priusquam gallus bis vocem dederit, ter 112.0965A| me es negaturus. » Hodie notat passionis utilitatem: in hac nocte, acerbitatem. Hodie significat omne tempus * genere, juxta illud: « Hodie, si vocem ejus audieritis, » supplendum est a superiori, tunc populus ejus et oves ejus eritis, « nolite obturare corda vestra: » emollite potius ea, tanquam mollis cera imaginem regis nostri recipere valeant.
I
Iacinctus.
Intus.
Imperigo.
Infernus.
Iustitia.
Ierusalem.
Iuvenes.
Iudices.
112.0965B| Ianua.
Iuncus.
Intestina.
Iuventus.
Imber.
Imago.
Idumaea.
Ignis.
Ibices.
Iudicium.
Iugum.
Iordanis.
Iaspis.
India.
Impius.
Insulae.
Infans.
Institores.
Ira.
Iacinctus, coeleste desiderium, ut in Exodo: « Aurum et argentum et aes et iacinctum, » id est, sapientiam et eloquentiam, praedestinationem et desiderium coeleste. Per iacinctum, praemia aeterna, ut in Cantico: « Manus sponsi tornatiles aureae plenae iacinctis, » quod opera, quae Christus in opere exercuit, sapientiae claritate fulgescunt, et aeternis praemiis digna sunt.
Jaspis est fides, ut in Isaia: « Ponam jaspidem propugnacula tua, » quod ad fidem multiplicandam miracula Deus in Ecclesia facit.
Janua est Christus, juxta illud in Evangelio Marci: « Et euntes discipuli invenerunt pullum asinae ligatum extra januam in bivio, » quod praedicatores 112.0965C| sancti in universum mundum ad praedicandum a Domino destinati invenerunt populum nationum peccatorum funibus irretitum, et multis erroribus implicatum, sine Christo. Janua intelligitur conscientia, dicente Domino in Apocalypsi: « Ecce, sto ad ostium et pulso. Si quis audierit vocem meam, et aperuerit januam, introibo ad illum, et coenabo cum eo, et ille mecum. » Dominus autem stans ad ostium pulsat, quod juvare paratus crebris admonitionibus dormientem excitat, ut ei cor suum aperiat: cujus vocem audit, quisquis ejus admonitionibus obedit. Aperit januam, qui repulsis vitiorum seris Domino mundat conscientiam. Ad illam Dominus intrat, cujus cor per gratiam inhabitat. Cum illo coenare dicitur, in cujus fide et opere delectatur. Ipse 112.0965D| vero cum Domino coenat, quem divina consolatio et superna retributio confortat. Janua, sunt intellectus divinae Scripturae, juxta illud: « Et mandavit nubibus desuper, » hoc est, summi verbi praeconibus. « Et januas coeli aperuit, » Dominus apostolis sensum, ut intelligerent Scripturas. Janua coeli omnes dicuntur, per quos alii ad coelestem beatitudinem ingrediuntur, quas nimirum Dominus tunc aperit, cum eos de secretis suis ad publicum exire facit. Vel januae coeli sunt, qui nobis sacram Scripturam aperiunt, 112.0966A| quae tunc aperiuntur, cum ad nostram intelligentiam loquuntur, dicuntur fides et poenitentia, juxta illud: « Et clausa est janua, » quod prius in Deum sanctis in requie constitutis inutile erit impiis fides et patientia: quod beatus * Job dicit: « Ecce judex ante januam stat. » Hoc est, quod apostolus Paulus ait: « Dominus prope est. » Vel per januam, misericordia, ut supra: « et clausa est janua, » id est, aperta est misericordia.
Ibices sunt praedicatores, ut in Job: « Nunquid nosti partus ibicum in petris? » id est, nunquid tu deprehendisti, quando praedicatores alios per exempla praecedentium parere debent? Ibices, viri perfecti, ut in libris Regum: « Et super abruptissimas petras, quae solis ibicibus perviae sunt: » 112.0966B| quod plus impii persecutionibus suis fideles cruciant, quam aliae tribulationes, quas soli perfecti aequanimiter tolerare possunt.
Idumaea est gentilitas, ut in Psalmis: « In Idumaeam extendam calceamentum meum, » id est, usque ad gentilitatem pertingere faciam fidem incarnationis meae.
Jerusalem juxta metonymiam habitatores illius civitatis exprimit; quam Deus Pater planxit affectu dicens: « Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, » etc. Juxta allegoriam vero Jerusalem intelligitur Ecclesia praesens Christi, toto orbe diffusa, ut in Isaia: « Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, » id est, super conventus tuos, o Ecclesia, posui praelatos. Juxta tropologiam, id est 112.0966C| moralem sensum, anima quaeque sancta Jerusalem recte vocatur, ut in Isaia: « Surge, illuminare, Jerusalem, » id est, a tenebris ignorantiae te erige, et illam pertinge claritatem, o anima. Juxta anagogen, hoc est intelligentiam ad superiora dicentem, Jerusalem, habitatio coelestis patriae, quae ex sanctis angelis et hominibus constat, ut in Psalmis: « Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, » quod ex innumeris in unum convenientibus illa superna patria construitur, iis tribus extremis apte convenit: quod Jerusalem, visio pacis interpretatur, quamvis multa distantia: nam pax sanctorum in terra peregrinantium non potest aequari paci sanctorum in coelo * et Deo regnantium.
Ignis est Spiritus sanctus, ut in Evangelio: « Ignem 112.0966D| veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? » et Spiritum sanctum in cor terrenum, terra, vocata est terrena conscientia, quae dum semper terrenas cogitationes et sordidas in se congerit a malignis spiritibus conculcatur. In hanc terram Deus ignem mittit, cum illam afflatu Spiritus sancti incendit. Tunc ardet terra, cum relictis concupiscentiis * conscientiis ad amorem Dei fervet frigida prius conscientia. Ignis intelligitur charitas, ut in Levitico: « Ignis in altari semper ardebit, » quod 112.0967A| charitatis ardor semper in mente nostra esse debet, juxta illud: « Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus, » et ardebit eos *, quae undique fuerant prius inimici, ut fiant amici. Ignis, bonum desiderium, ut in Scriptura: « De excelso misit ignem in ossibus meis; » id est, bonum desiderium in fortibus cogitationibus meis: Item juxta illud dicente sponso in Cantico de virtute dilectionis: « Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio: lampades ejus, lampades ignis atque flammarum; » ac si sponsae aperte diceret: Dilectio, quam erga te habui, fuit efficax ut mors, quod per eam anima mea amore sejuncta est, et sicut infernus nullis cruciatibus miserorum a sua severitate * commutatur: sic aemulatio, id est, 112.0967B| dilectionis exsecutio * nullum hostium tentamentis a cura salutis humanae potuit revocare. Quid multa? Quicunque dilectionis vasa fiunt, et intus desideriis bonis fervent, et foris lucent evidentia bonae operationis. Ignis, ardor sanctitatis, ut in Isaia: « Deus ignis est in Sion, » id est, cujus sanctitatis ardor in Ecclesia est. Ignis, lumen scientiae, ut in Exodo: « Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens, » quod ad similitudinem divinae gloriae perducit scientia succedens. Ignis, persecutio, ut in Apocalypsi: « Ignis mixtus est in sanguine, » id est, persecutio Judaeorum contra apostolos processit usque ad sanguinis effusionem, * id est invidiae, ut in Job: « Ignis Dei cecidit de coelo, » quod permittente Deo ab ipsis summis 112.0967C| principibus Judaeorum invidia processit. Item in Apocalypsi: « Et primus angelus tuba cecinit, » quod coetus apostolorum clara voce intonuit, « et facta est grando * dura, » videlicet comminatio, et « ignis mistus est in sanguine, » quod invidia Judaeorum contra apostolos processit usque ad effusionem sanguinis, « et * missus est, » quod hoc factum est in Judaea, vomere legis exculta. « Et tertia pars arborum concremata est, et omne fenum viride combustum est. » Terra significat inferiores in Judaeis; arbores, altiores, quorum pars reproba excaecata est per ignem invidiae: fenum viride, carnales intelliguntur, qui saeculi gaudiis omnino dediti omnes excaecati sunt. Ne enim locum et gentem perderent, Christum et apostolos occiderunt, et ideo a terra illa 112.0967D| per totum eliminati perierunt. Ignis, doctrina, ut in Apocalypsi, de Enoch et Elia voce Christi dicitur: « Et dabo duobus testibus meis, » Enoch scilicet et Eliae, verbum praedicationis, « et prophetabunt * mille ducentis sexaginta, amicti saccis, » quod praedicabunt tribus annis et dimidio, praeferentes habitum poenitentiae, non quod poenitentia indigeant, quod in se complent opere, quod alios docent. « Hae sunt duae olivae et duo candelabra lucentia, in conspectu Dei terrae stantes, » quod Spiritu sancto repleti et in se 112.0968A| lumen veritatis continent, et aliis praebent, in beneplacito Dei immobiliter perseverantes. « Et si quis eis voluerit nocere, ignis exiet de ore eorum, » id est, doctrina procedet de locutione eorum. « Et devorabit inimicos eorum, » quod si quis praedicationi eorum contenderit obviare, vel eos a veritate revocare, doctrina spiritualis ex eorum praedicatione procedit, quae sibi adversantes confundet. Ignis, excellentia temporalis, ut in Job: « Nec splendebit flamma ignis ejus, » quod non diu durabit flamma excellentiae impii. Ignis, avarus, ut in Job: « Ignis devorat tabernacula eorum, » qui, id est, aestus avaritia excruciat mentes impiorum. Ignis, zelus, « Ut ignem faceret de coelo descendere, » id est, ut zelum faceret procedere de cordibus 112.0968B| sublimium virorum. Ignis, tribulatio, dicente Joanne in Apocalypsi: « Pedes ejus similes aurichalco sicut in camino ignis ardentis, » quod praedicatores Antichristi purgabuntur per experientiam gravissimae tribulationis. Aurichalcum enim per multam exactionem mutatur in auri colorem. Ignis, vindicta, ut in cantico Deuteronomii: « Ignis succensus est in furore meo, » quod vindicta parata est, me irato, « et ardebit usque ad inferni novissima, sine ullo futuro remedio » quod non est bis in ipsum vindicare: quod hic est pax poena finita, sed culpis eorum parva prolongata. Ignis, inferior spiritus, ut in Psalmis: « Transivimus per ignem et aquam, » id est, per ardorem adversitatis et lenimen prosperitatis. Ignis, vesania impatientiae, 112.0968C| ut in Psalmis: « Tradidit possessionem eorum igni, » id est, patientiam, in qua possidere debent animas suas, per impatientiam destrui permisit. « Possessio igni traditur, » quando patientia in qua animas nostras possidemus, per impatientiam expellitur: ignis purgatorius, qui apparebit ante faciem Domini ad judicium venientis, ipse est intellectus, de quo Psalmus loquitur: « Ignis in conspectu ejus exardescet, » quod in ultimo judicio ignis terram exuret, conflagrans * tamen aeris spatium quantum dudum occupavit diluvium. « Et in circuitu ejus tempestas valida, » ventilans paleas igni deputandas. Ignis, dolus Antichristi, ut in libro Judicum: « Egrediatur ignis de rhammo, et devoret cedros Libani, » quod dolus maximus 112.0968D| procedet ab Antichristo, et occidet sanctos viros Ecclesiae. Ignis, luxuria, ut in Job: Ignis usque ad perditionem trahit. Item Salomon: « Quis abscondit ignem in sinu suo, et vestimenta sua non comburentur? » ignem quippe in sinu abscondere est luxuriam diligenter occultare in corde; vestimenta comburere, est virtutes animae per luxuriam deperire.
Ignis, concupiscentia, ut supra: « Quis abscondit ignem in sinu suo? » quod nemo potest illicitam in 112.0969A| corde suo concupiscentiam occultare, quin ejus virtutes destruantur. Ignis poena aeterna, ut in Job: « Devorabit eum ignis, qui non succenditur. » quod reprobum quemlibet ignis gehennae, qui non consumitur, exuret Ignis urens, est spiritus fervens, dicente psalmo: « Qui facis angelos tuos spiritus, » quod spirituales viros constituis nuntios veritatis: « et ministros tuos, ignem urentem, » quod spiritu ferventes facis tibi servientes. Item: « Qui facis angelos tuos spiritus. » quod qui sunt incorporei spiritus, quando vis, nuntii fient tuae vocis, « et ministros tuos ignem urentem, » quod etiam Seraphim in ministerium tuum mittis, * ardens interpretatur. Ignis, indignatio dicitur, juxta illud: « Concaluit cor meum intra me, » quod inquietum 112.0969B| coepit esse, « et in meditatione mea exardescet ignis, » quod mentem corrodit fervens indignatio. Timeo enim sanctum dare canibus: timeo enim cibaria negare conservis, et dum de hac fluctuatione tacendi et dicendi meditor, ut frustra indignor. Ignis nomine cupiditas intelligitur, dicente David: « Vox Domini intercidentis flammam ignis, » quod praedicatio Christi destruit furorem ignitae cupiditatis. Ignis iracundos exprimit, juxta illud: « Ignis, grando, nix, etc., laudent nomen Domini, « dracones virulentissimi sunt desperatissimi. Ignis, iracundi; grando, persecutores; nix, hypocritae; glacies, obdurati; spiritus procellarum, tumultuosi, hi nimirum faciunt verbum Dei sive conversi complendo justitiam, sive incorrecti, debitam patiendo miseriam. 112.0969C| Ignis aeternus omne dicitur, de quo per psalmum: « Cadent super eos carbones, » quod malos oppriment in judicio sancti zelo Dei ferventes: « In ignem dejicies eos, » comparatione sanctorum damnatos: « In miseriis non subsistent, » sed sine defectu deficient. Igne intellige divinitatem vitia nostra * consummantem. Unde in lege praeceptum est, quod Aaron carbones vivos ex igne altaris susceptos, thuribuloque aureo impositos in sancta sanctorum deferret, et Deo thus adoleret. Aaron Christus est, sacerdos sacrificium, carbones vivi validae virtutes, ignis altaris deitas Patris, thuribulum aureum, cor divina sapientia plenum et igne passionis excoctum: Sancta sanctorum regna coelorum. Thus adolere Deo, est acceptabiles Patri offerre preces.
112.0969D| Imago est ipsa deitas, ut in Genesi: « Faciamus hominem ad imaginem nostram, » quod secundum animam homo Deo in aliquo assimilatur. Imago, exempla mala, ut in Psalmis, « In civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges, » quod exempla prava in anima et deceptiones haereticas in Ecclesia destruit.
Impetigo est avaritia, ut in Levitico: « Si impetiginem in corpore, » id est, si avaritiam exercuit.
112.0970A| Impius, populus Judaicus Christum persequens, ut in Job: « Sicut impius, inimicus meus, » quod plebs Judaica, quae Christum persequendo imitatur, impietate plena est. Impius, quilibet reprobus, ut in Job: « Haec est pars hominis impii, » quod reprobus quilibet partem in poena aeterna habet cum diabolo. Impius, Antichristus. ut in psalmis: « Dum superbit impius, incenditur pauper, » quod dum in tantum Antichristus extollitur, humiles ab eo opprimuntur. Impius, antiquus hostis, ut in Job: « Terra data est in manus impii, » quod caro Christi tradita est in potestatem diaboli ad passionem.
Imber est Christus, ut in Osea: « Venit nobis quasi imber temporaneus et serotinus terrae, » quod Christus venit, qui primum quidem in gentilitatem, 112.0970B| et postmodum in Judaeam, humorem suae gratiae infudit. Imber, praedicatio divinitatis, ut in Job: « Et imber fortitudinis suae, * » et praedicationis divinitatis suae. Imber, exuberans doctrina, ut in Job: « Quis dedit vehementissimo imbri cursum? » quod solus Deus facit ut doctrina exuberans ab homine suscipiatur. Imber, humilis doctrina, ut in Isaia: « Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem, » id est praedicatoribus meis, ne in humilem infundant doctrinam. Imber, persecutio, ut in Cantico: « Imber abiit, » id est, tempestas persecutionis cessavit. Per imbrem, verba doctorum, ut in Job: « Quos imbres montium rigant, » quod humiles verba sublimium doctorum infundunt.
Incus est diabolus, ut in Job: « Et stringet quasi 112.0970C| malleatoris incus, » quod aeternae damnationis tunsionibus diabolus traditus est.
India est mundus, ut in Job: « Non confertur sapientia tinctis Indiae coloribus, » quod Christus nobilibus et divitibus mundi hujus comparandus non est.
Inauris est obedientia, ut in Job: « Inaurem * meam auream, » quod Christo fideles sui obedientiam spontaneam cum charitate offerunt.
Infans est Christus, ut in Isaia: « Delectabitur infans ab ubere, » quod Christus in ipsa nativitate sua delectationem sanctitatis possedit. Infans, quilibet electus, ut in Genesi: « Infans octavo die circumcidetur in vobis, » quod quilibet electus in resurrectione ultima ab omni erit corruptione liberatus. 112.0970D| Infans, sermo Dei, ut in Exodo: « Si fornicatus fuerit infans, » id est, si sermo ad bonum jam in anima pervenit affectum.
Infernus est diabolus, ut in Job, « Omnipotens , etc., profundior est inferno, » quod Deus omnipotentia sua ipsum diabolum superat. Inferni nomine omnes iniqui designantur, dicente * in Apocalypsi, cum de futuro judicio loqueretur: « Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis, » 112.0971A| quod Domino extremum exercente judicium omnes iniqui, qui nisi habitacula daemonum sine poenitentiae remedio fiunt, et ipse diabolus, qui totius nostrae mortis causa est, in poenas gehennae detrudentur, quae propter obscuritatem et profunditatem stagnum nominantur. Infernus, avaritia, sicut per Salomonem in Parabolis: « Tria sunt insaturabilia, et quartum, quod nunquam dicit, Sufficit: infernus, et os vulvae, et terra, quae non satiatur aqua. Ignis vero nunquam dicit, Sufficit. » Infernus quippe est immoderatus amor habendi, qui nunquam satiatur; os vulvae, ad luxuriam indefessus hiatus; ignis enim est invidia, nescia deficere. Potest enim inferni nomine diabolus in hoc loco designari, qui de perditione hominum satiari non potest. Infernus, 112.0971B| caecitas mentis, ut in Psalmis: « Quoniam non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi? » mortem vocat criminale peccatum: quod contempta divina lege committitur, in qua morte est quis qui immemor est Dei. Infernum autem mentis caecitatem dicit: quod qui caecus in mente est, Domino non confitetur. Infernus, desperatio, ut in Psalmis: « Neque omnes qui descendunt in infernum, » quod qui desperant, Dominum non laudant: « impius cum venerit in profundum malorum, contemnit. » Infernus, peccatum criminale, ut in Psalmis: « Descendunt in infernum viventes, » id est, peccatum criminale committunt scientes. Infernus, aer iste caliginosus, ut in Epistola Petri: * « Rudentibus inferni detractos 112.0971C| in tartarum, » quod diabolus caliginoso hujus aeris loco malitiae suae vinculo religatur.
Insulae sunt Ecclesiae, ut in Psalmis: « Laetentur insulae multae. »
Intestina sunt arcana verba Dei, ut in Exodo: « Caput cum pedibus et intestinis, » * non divinitatis Christi mysterium et humanitatis atque secretorum verborum Dei spiritualiter intelligetis. Intestina, interiora mentis nostrae, ut in Levitico: « Lotis intestinis aqua, » quod tunc placet Deo sacrificium nostrum, si mentis nostrae interiora compunctionibus mundata fuerint.
Institores sunt prophetae, ut in Job: « Si calcaverint, eam, filii institorum, » quod Apostoli, qui filii sunt prophetarum, Synagogam ad fidem 112.0971D| non produxerunt. Institor, Christus, ut in Parabolis: « Facta est quasi navis institoris, » quod Christus Ecclesiam suam ad portam aeternae salutis perducit.
Jordanis est ordo baptizatorum, ut in Job: « Habet fiduciam quod Jordanis influat in os ejus, » quod non solum infideles, sed etiam fideles posse rapere diabolus putatur. Jordanis, humilitas, ut in Psalmis: « Memor ero tui de terra Jordanis, » id est, de humilitatis meae stabilitate tui recordabor. 112.0972A| Jordanis, instabilitas hujus vitae, ut in libris Regum, Elias et Elisaeus transierunt Jordanem: quod Christus et ejus sequaces instabilitate hujus saeculi mundi vestigia transeunt.
Juncus est quilibet auditor, ut in Isaia: « Orietur in ea viror calami et junci, » quod in Ecclesia est spiritualium magistrorum sanctitas et discipulorum
Juniperus est stabilitas charitatis, ut in libris Regum: « Cumque sederet subter unam juniperum, petivit animae suae ut moreretur, » quod perfectus quilibet, quando in perseverantiam ardentis charitatis se humiliat, tunc cupit dissolvi et esse cum Christo: quod juniperus diu servare ignem asseritur. Per juniperum peccata, ut in Job: « Radix 112.0972B| juniperorum * erit cibus eorum, » quod concupiscentia peccatorum est delectatio pravorum.
Jugum est dominium Christi, ut in Evangelio: « Tollite jugum [meum] super vos, etc., jugum enim meum suave est, » quod Deo * servit, regnare est; et onus meum leve, quod non sunt importabilia praecepta Dei. Difficiles etenim per ardua gressus, quaedam magnificis sunt aequora animis. Jugum, religio, ut in Psalmis: « Projiciamus a nobis jugum , » id est, resistamus, ne imponant nobis Christianam religionem, vel ita ex parte Judaeorum contradicentium Christo, « dirumpamus vincula eorum, » id est apostolorum, si possimus, verba eorum, ne nos vinciant, et, si non possimus, « projiciamus 112.0972C| a nobis jugum ipsorum, » id est, expellentes de finibus nostris, ne nobis imponatur jugum Christianae religionis. Aliter ex parte Christi et apostolorum, « dirumpamus, » despiciamus tanquam infirma tormenta eorum, « et projiciamus a nobis jugum, » id est, pro nihilo reputemus blandimenta eorum. « Juga boum emi quinque, » id est, instar cupidorum et fatuorum curam salutis meae neglexi, pro quinque sensuum voluptate carnalium. Jugum, captivitas, ut in ecclesiastico: « Grave jugum super filios stolae ( sic ), » id est, magna cupiditas continet genus humanum, id est, . . . . tusjustitiae, ut in Jeremia: « Bonum est viro qui portavit jugum ab adolescentia sua, » id est, cum . . . . . cultum justitiae a primaeva aetate sua. Jugum, peccatum, 112.0972D| ut ibi: « Computrescet jugum a facie olei, » quod deficiet peccatum in praesentia Spiritus sancti. Jugum, ponderosa habitatio inferni, ut in Isaia: « Jugum enim oneris ejus superasti, » id est, ponderosam habitationem in electis tuis devicisti. Est igitur quadripartitum jugum: primum, est Christi; secundum, mundi; tertium, peccati; quartum, inferni. Primum exornat sanctitas justitiae; secundum ejuravit * unitas superbiae; tertium polluit iniquitas nequitiae; quartum affligit calamitas poenae.
112.0973A| Justitia est fides, ut in Psalmis: « Et lingua mea meditabitur justitiam tuam, » id est, praedicatores mei nuntiabunt fidem tuam, « tota die, » id est, continue laudem tuam, ad illam quidquid faciunt referentes. Justitia, bona actio, ut in Evangelio: « Attendite ne justitia vestra fiat coram hominibus , » id est ne opus bonum vestrum faciatis pro laude humana: ac si diceret, videant opera vestra bona, non ut inde vobis laudem quaerant, sed ut glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Sic igitur bonum opus fiat in publico, quatenus intentio maneat in occulto: et ut de bono opere proximis praebeatis exemplum, et mensura fugiat humanae laudis appetitum. Justitia Dei, intellige flagella justificantia, de quibus dicitur: « Et justitias ejus non repuli 112.0973B| a me, » quod non recusavi flagellari ab eo in tempore, ut laetari merear in aeternitate. Justitia, emphatice ponitur pro justis, ut in psalmis: « Justitia tua sicut montes Dei, » quod justi tui in virtutibus eminent, non sicut montes saeculi, superbia tument.
Judices sunt praelati Ecclesiae, ut in libro Judicum: « Dedit eis judices, ut judicarent eos, » * constituit super eos praelatos, qui regerent eos. Judices, mali praelati, ut in Job: « Adducit judices in stuporem, » quod pravos praelatos Deus permisit sectari. Judices, Judaei Christum judicantes, ut in Job: « Vultum judicum ejus operuit, » quod corda Judaeorum Christum judicantium Deus * secari permisit.
112.0973C| Judicium est discretio, ut in Isaia: « Judicate inter me et vineam meam, » id est, discernite inter me et plebem meam. Judicium, separatio, ut in psalmis: « In virtute tua judica me, » id est, in fortitudine tua a malis me separa. Judicium, damnatio, ut in cantico Deuteronomii: « Si acuero ut fulgur gladium meum, » id est, cum praeparavero terribilem vindictam meam; « et arripuerit judicium manus mea, » id est, exercuerit potestas mea damnationem, reddam ultionem hostibus meis voce vel opere adversantibus. Duo sunt judicia Dei: unum occultum; alterum manifestum; tertium judicium est, malos prosperari, bonos flagellari: quosdam malos florere, quosdam egere: item quosdam bonos quiete vivere, quosdam adversa tolerare: iste malus 112.0973D| eligitur; ille in malo deseritur: iste bonum inceptum perficit, ille deseritur in malo quod incepit: vult alius perire, non sinitur; vult alius salvari, non ei datur. De his judiciis psalmus dicit: « Judicia Dei abyssus multa, » quod sunt (ut ait Apostolus) incomprehensibilia: manifestum vero judicium est, reddere unicuique secundum opera sua, ut nullum peccatum maneat inultum, nullum recte factum irremuneratum.
Jumenta, quae semel in anno ad procreandam 112.0974A| sobolem conveniunt, pudicitiam signant, ut in psalmis: « Tradidit grandini jumenta eorum, » id est, permisit violentiae dari pudicitiam eorum, videlicet, quando uxores, quae viris in adjutorium datae sunt, violenter diripiuntur, quasi jumenta grandinantur. Jumenta enim a juvando nomen accipiunt, unde et adjumenta significant. Hinc scriptum est: « Viam fecit semitae irae suae; » quod amplitudinem dedit parvitati vindictae suae. Quasi enim ira semitam habet, dum homines flagellantur in rebus suis. Deus enim irae suae semitam facit, cum peccatores juste deserens in levibus peccare permittit. Huic autem semitae viam addit, cum eos in criminalia cadere sinit. Unde apte subjungitur: « Non pepercit a morte animabus eorum, » quorum mors 112.0974B| est majus criminale peccatum, « et jumenta eorum in morte conclusit, » quod omnia adjumenta eorum, sive in jejuniis, sive in eleemosynis, sive in orationibus, peccatis eorum ne sibi prodessent, implicavit. Vel per jumenta, virtutes: ut supra dictum est in psalmis: « Jumenta eorum in morte conclusit, » id est, spirituales eorum virtutes peccatis implicari permisit. Jumenta, praedicatores, ut in psalmis: « Producit terra fenum jumentis, » quod inferior turba ministrat temporalia subsidia praedicatoribus suis. Jumento vulneratum Samaritanus imposuit, quod Christus humanam naturam cruci affigi permisit. Jumenta simplices intelliguntur, sicut de primitiva Ecclesia gentium dicitur per Psalten: « Et benedixit eis, » quod auxit Deus eos in virtutibus: 112.0974C| « Et multiplicati sunt nimis: » ita ut rete rumperetur, et multus piscis laberetur: « Et jumenta eorum non minoravit: » quod simplices eorum non minoravit, quod simplices eorum melioravit, vel simplices eorum minorari non permisit. Jumenta, luxuriosi, ut in Joele: « Computruerunt jumenta in stercore suo, » id est, carnales vitam finierunt in fetore luxuriae suae. Jumenta quippe in stercore suo computrescere est, quemlibet insipidum, tamdiu vitio deservire, ut de ipso dicatur: « Ecce jam fetes. » Jumenta, caro Christi, ut in Evangelio: « Imposuit vulneratum super jumentum suum, » quod peccata humani generis in corpore suo portavit, ut in Psalmis: « Ut jumentum factus sum apud te, » id est, humilis sum, in conspectu 112.0974D| tuo.
Juvenes, intellige fortes, dicente apostolo Joanne: « Scribo vobis, juvenes, quod vicistis malignum, » id est, vobis spiritualiter fortibus, quod superastis diabolum. Psalmi: « Juvenes et virgines, senes cum junioribus; » juvenes dicit virtute constantiae: fortes, virgines castitate praeeminentes: senes, consilio maturos: * juvenes, neophytos, hoc est, noviter conversos. Juvenes, lascivi, ut in psalmis: « Juvenes eorum comedit, » id est, quod lascivos 112.0975A| eorum combussit flamma libidinis. Juvenes, leves, ut in Job: « Videbant me juvenes, et abscondebantur, » id est, qui leves in moribus erant, coram me apparere non audebant.
Juventus est primaeva aetas, ut in Psalmis: « Deus, docuisti me a juventute mea, » id est, a primaeva mea. Juventus, initium bonae conversationis, ut in Deuteronomio: « Sicut dies juventutis tuae, ita et senectus tua, » id est, qualem fervoris claritatem habuisti in primordio conversationis tuae, talem et modo habes in fine tuo. Juventus, reversio ad bonum, ut in Psalmis: « Renovabitur ut aquilae vita tua, » id est, ad instar aquilae a prava vetustate
Ira Dei, non est perturbatio mentis, sed experientia 112.0975B| justae ultionis; vel, ira Dei est motus animae cernentis legem Dei a malo homine praeteriri, per quem motum multa vindicantur; vel, ira Dei est obscuritas, quae consequitur transgressores; ira Dei est poena purgatoria. Fervor, aeterna damnatio in corpore et anima. Unde in Psalmis: « Domine, ne in furore tuo arguas me, etc. » Sicut durius est argui quam corripi, sic durior noster furor quam ira. Argui quippe est accusari. Ubi metuendum est, ne accusatio finem habeat damnationem. Corripi vero ad emendationem valet. Illi in judicio arguentur, hoc est, damnabuntur, quod sine fundamento, quod Christus est, invenientur: illi autem corripientur, hoc est, emundabuntur, qui super * fundamenta aedificant ligna, fenum, stipulam. Detrimentum 112.0975C| enim * patiuntur, ipsi vero salvi erunt, sic tamen quasi per ignem. Erat igitur iste poenitens, non solum ut aeterna damnatione minime damnetur, verum etiam ne poenis purgatoriis emundetur: sed potius * experiatur pietatem mentis medicina, si sentiat severitatem irati judicis.
Iniquitas proprie dicitur, quidquid ab aequitate discrepat. Unde Joannes in Epistola: « Omnis, inquit, qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas. » Sed cum omnis homo aliquando facit iniquitatem, quis sine peccato est? Juxta vocem Psaltae, Qui operantur iniquitatem, non ambulant in lege Domini, et ideo liberati non sunt. Quis ergo liberatus? Sed alia est iniquitas, hoc est peccatum sine quo nemo est; et alia est iniquitas, 112.0975D| quam qui * operantur, non ambulant in lege Domini, nec beatus est, quandoquidem id peccatum sit illicitum carnis et * violentae desiderium; hoc postremum pravi operis in voce pertinacissimum studium, usque adeo id in volentibus operatur, ut apostolus de illo sive sua sive infirmorum voce pronuntiet, dicens: « Non id quod volo bonum, hoc facio; sed quod nolo malum, hoc ago; » hoc est, illicita cupio. Quomodo ergo in via Dei ambulas, o Paule? « Si » autem, inquit, « quod nolo, 112.0976A| facio: jam non ego operor illud: sed, quod habitat in me peccatum. Scio enim quod non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum. Igitur mente servio legi Dei, carne autem lege peccati. » Idcirco justo illud desiderium peccatum est dictum, quod et poena peccati et causa peccati: quod dum * nos ad aliquid delectando monet, si consentimus, in peccato operamur; sin autem in nobis operatur, quod tamen nos agere dicimur: quod non est vigor naturae alienae, sed languor nostrae: qui igitur illicito desiderio consentientes pariter operantur, non ambulant in lege Domini, qui dicit: « Declina a malo, et fac bonum. » Qui vero id sentit in se, sed ei contradicendo non consentit, in lege Domini ambulat, et Deus est denique: quod tentatio vita 112.0976B| est bonis super terram, et si a criminalibus longe sumus, non deest, cum nisi aliquando vel levi peccato consentiamus. Sed quod in via Dei sic solum deviant, pro non peccantibus et beatis habendi sunt. Beatus enim cui non imputavit Deus peccatum. Solet ergo sacra Scriptura non solum levia peccata per iniquitatem significare, sed etiam nefanda crimina, sicut et de morte Domini. Unde David in persona Christi: « Intende ad visitandas omnes gentes , » id est, in censum te praebe, pater, ut arca compluatur: « non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem, » id est, non compluas vellus, quod imbre gratiae rejecit a se: et ad hunc negant me venisse; et alii de non reddendo malum pro malo. « Domine, si feci istud, » scilicet nefandum; 112.0976C| quid est id? « si est iniquitas in manibus meis, » hoc est, in operibus meis, quam iniquitatem dicis tu? aperte: « si reddidi retribuentibus mihi mala, » ecce iniquitas, quae, juxta Zachariae vocem prophetae, sedet super talentum plumbi. Sunt etiam operantes iniquitatem, qui volentes se justificare fundunt culpam suam in creatorem, stellas asserentes dominicales eos creasse, ut non possint a peccato se abstinere, sicut denique qui operantur ita iniquitatem pertinaci studio, ut ii usque ad finem vitae perseverent, qui nunquam carebunt culpa. De talibus dictum est: « Et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem. » Iniquitas ponitur emphatice pro iniquis, dicente David: « Et omnis iniquitas oppilabit os suum, » quod omnes 112.0976D| iniqui, sive Judaei, sive haeretici, cum non habeant, quod contra manifestam veritatem dicant, convicti obmutescent.
K Kalendae aliquando in bono sumuntur, ut in libro Numeri: « In solemnitatibus et Kalendis et in sabbatis vestris; » aliquando in malo, ut in Isaia: « Kalendas vestras odivit anima mea. »
L
112.0977A|
112.0977B| Labia sunt Dei judicia, ut in Job: « Et aperiret labia sua tibi, » id est, revelaret judicia sua sibi. Labia verba Christi, juxta illud sponsae sponsum laudantis: « Labia illius lilia stillantia myrrham primam, » quod verba doctrinae Christi, quae dulcedinem regni coelestis promittunt, contemptum et mortificationem carnalium voluptatum ubique diffundunt, ut libenter amara bibant, qui gloriosa desiderant. Labia, praedicatores, dicente sponso ad sponsam: « Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. » Praedicatores, labia sunt, dumque dentes terunt, alii restringunt. Dum fluidas cogitationes praedicando restringunt, coccinei sunt: quod Dominici sanguinis pretium, quo redempti sunt, 112.0977C| praedicare et imitari non desinunt, et quasi coccus bis tinctus geminae charitatis ardore flammescunt, quorum eloquium dulce est, quod denique dicunt faciunt, praedicationem suam hominibus quasi sapidas escas * opponunt.
Labia, oris locutio, ut in Job: « Tantummodo labia circa dentes meos, » quod quando passus est Christus, * solum de illo habuerunt.
Labrum est baptismus, ut in libris Regum: « Duodecim boves portabant labrum, » quod duodecim apostoli baptismum praedicabant. Labrum, compunctio, ut in Exodo: « Labrum aeneum de speculis mulierum, » id est, de exemplis animarum.
Labruscae sunt vitia, ut in Isaia: « Ut faceret uvas, fecit autem labruscas, » id est, speravi quod proferret 112.0977D| virtutes, sed fecit vitia.
Lac est ordo nostrae conceptionis, ut in Job: « Sicut lac mulsisti me, » id est, ex carne conceptus sum. Lac, simplex doctrina; ut in Paulo: « Lac vobis potum dedi escam, » id est, simplicia vobis praedicavi, non fortia. Et alibi: « Facti estis quibus lacte opus est, non solido cibo. » Lactis nomine simplices auditores intellige, dicente sponso in Cantico: « Bibi vinum meum cum lacte meo; » quod et fortes coelestium praedicatores et simplices 112.0978A| auditores ad interiora coelestis regni quasi vitia mea trahendo perduxi. Lac, innocentia, ut in Cantico: « Quae lacte sunt lotae, » id est, quae sunt innocentia purgatae. Lac, bona actio, ut in Isaia: « Bibe vinum et lac, » id est, exerce theoricam contemplationem et bonam actionem. Lac, blandimentum peccati; ut in Exodo: « Non coques haedum in lacte matris suae, » id est, non fovebis peccatorem in blandimento culpae suae. Lac, doctrina legis, ut in Genesi: « Dentes ejus lacte candidiores, » quod verba Christi doctrina legis profundiora sunt. Lac, temporalis administratio, ut in Jeremia: « Candidiores lacte Nazaraei, » quod contemplativi illis qui temporalia administrant * spiritualia sunt.
112.0978B| Lacus infernus est, ut in Isaia: « Cum iis qui descenderunt in lacum, » id est, cum iis qui fuerunt in infernum. Item Joannes in Apocalypsi: « Et misit angelus falcem suam in terram, et vindemiavit vineam terrae, et misit in lacum irae Dei magni, » exercens enim ordo praedicatorum judicium suum contra terrenos, . . . . . malorum . . . . . quam in terra nutrierant, et . . . . . illos in infernum, ubi innumerabiles vindictam Dei sustinebunt: « Et calcatus est lacus extra civitatem, » quod puniti sunt in inferno, qui fuerunt extra sanctam Ecclesiam, vel infernus completus est fidelibus, « et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum, » quod pro peccato, quod in inferno est, usque ad ipsos daemones puniendos * exundavit, qui subjectos 112.0978C| suos ad malum trahunt. Quomodo? « per stadia mille sexcenta, » hoc est, per omnes saeculares, vel minores, vel majores, vel magnos. Stadium dicebatur, quantum currebat Hercules uno anhelitu, et per stadium mensurabant Graeci plateas, in quibus luderent. Stadium significat mundanis varietatibus deditos, sex, inferiores; centum, excellentiores; mille, excellentissimos. Lacus, calamitas mundi: ut in Psalmis: « Eduxit me de lacu miseriae, » id est, de calamitate mundi. Lacus, est iste mundus, cum miseriarum profunditatem non videmus. Lacus, corruptio carnis, dicente Christo ad Patrem: « Ad te, Domine, quod intente orabo tempore passionis. Deus meus, per quem factus sum ex muliere, » * ne sileas, dicente: « A me, Pater, si fieri potest, 112.0978D| transeat, a me calix iste: ne quando taceas a me clamante: Pater, clarifica Filium tuum; et si tacere vis, assimilabor descendentibus in infernum; » id est, talis ero quales sunt illi qui in corruptionem carnis cadunt. Silere autem vel tacere dicitur, quando non dat quod rogatur. Lacus, mundus iste, cujus miseriarum profunditatem non videmus, et maximus descensus est, a Deo deviare, et se ad hujus mundi miserias inclinare: ascensus vero coelestis, iis miseriis ad bona perpetua festinare. 112.0979A| De hoc lacu ut in Jeremia extraheretur, dati sunt ei non solum funes, sed et veteres panni, quod quisquis a profundis hujus mundi miseriis ad gaudia coelestia pervenire desiderat, necesse habet ut funes praeceptorum Dei firmiter in manibus teneat, illis se involvat, illis inhaereat. Sed quod dura videntur ea quae jubentur: addantur funibus veteres panni, hoc est, praeceptis Dei adhibeantur exempla veterum Patrum, qui ea opere compleverunt, quae auditu dixerunt. Hoc autem modo quisque ad bonam vitam attrahitur, si vita sanctorum post praecepta Domini ei ad corroborationem inducitur: nam facilius quisque studet imitari quod ab alio videt fieri. Lacus, vitia, ut in Psalmis: « Salvasti me a descendentibus in lacum, » id est, 112.0979B| a profunditate vitiorum.
Lactucae sunt afflictiones, ut in Exodo: « Cum lactucis agrestibus, » id est, cum amaris afflictionibus
Lacerta est via iniqui, ut in Levitico: « Lacertam non comedetis, » quod vitam impii imitari non debemus.
Laguncula est corpus Christi, ut in Isaia: « Confringet lagunculam, » quod corpus Christi crucifixum est. Per lagunculam conscientiae, ut in Job: « Quod lagunculas novas dirupit, » id est, renovatus conscientias laedit.
Lagena est fides baptismi, ut in Evangelio: « Occurret vobis lagenam aquae bajulans, » id est, populus Christianus fidem baptismi habens. Per 112.0979C| lagenam terrena corpora, ut in libro Judicum socii Gedeonis confregerunt lagenas, quod martyres Christi tradiderunt ad mortem corpora sua.
Lamina est claritas divinitatis, ut in Exodo: « Lamina de auro purissimo, » id est, claritatem de Deo excelso. Lamina, corda Judaeorum, ut in Job: « Et populi * lamina, » id est, in corde populi Judaici. Per laminas opera pietatis, ut in libris Regum: « Affixit laminas clavis, » id est, bona opera remuneravit praemiis aeternis.
Lamia est simulatio, ut in Isaia: « Cubavit lamia, » id est, requievit simulatio.
Lana est simplicitas, ut in Deuteronomio: « Non induas vestem lino lanaque contextam, » id est, non ostendas de foris simplicitatem, et intus habeas 112.0979D| duplicitatem. Lana, virgo Maria, ut in libro Judicum: « Ponam hoc vellus lanae in area, » quod virginitas Mariae honoratur in Ecclesia. Lana, bona actio, ut in Parabolis: « Quaesivit lanam et linum, » id est, exercuit actionem et contemplationem. Lana, mansueti, ut in Psalmis: « Qui dat nivem sicut lanam, » quod illos nonnunquam mansuetos facit, qui prius intractabiles erant. « Nebulam sicut cinerem spargit, » quod quosdam prius excaecatos 112.0980A| poenitentes facit. Per lanam sustentamenta temporalia, ut in Ezechiele: « Lanis operiebamini, gregem autem meum non pascebatis, » id est, sustentamenta temporalia a subditis accepistis, sed eorum salvationem non praevidistis.
Lanceae sunt jacula tentationis, ut in Job: « Circumdedit me lanceis suis, » id est, tentationibus suis. Lanceae, fraudes praemeditatae, ut in Isaia: « Conflabunt lanceas suas in falces, » id est, praecogitatas fraudes abjicient, et utilitati proximorum insistent
Lapis Christus intelligitur, de quo in Zacharia legitur: « In uno lapide septem oculi sunt, » quod in Christo plenitudo donorum spiritualium habitat. Hunc lapidem et Daniel de monte sine manibus intellexit, 112.0980B| ut hic * est Christum de populo Judaeorum sine opere conjugali progenitum, qui postea in montem magnum * factus implevit universam faciem terrae: quod tam gentes, quam Judaeos fecundaverat verbo doctrinae suae. Lapides intelliguntur prophetae, juxta illud: « Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, » videlicet Sion: quod prophetae placuerunt apostolis, dicta illorum per Spiritum sanctum intelligentibus: « Et terrae ejus miserebuntur, » hoc est, inferioribus Judaeorum per doctrinam Apostolorum misericordia impendetur, vel synagogae placuerunt Apostolis: unde et inferioribus ejus miserti sunt. Vel per lapides, prophetas, ut in libris Regum: « Lapides grandes in fundamento templi, » quod super prophetas vita et scientia insignes sancta 112.0980C| Ecclesia fundata est. Lapis, lex, quae scripta est in lapide tantum, ut psalmus de Christo loquitur, quod etiam membris captatur: « In manibus portabunt te, ne forte offendas pedem tuum; » quod membra sua ministris suis et auxiliis suis minabunt, ne legem carnaliter intelligant, ne spiritualiter intellectum complere negligant, ne legi implendae timore poenae, sed amore justitiae. Hoc dixit tentator Christo, de divinitate ejus dubitans; volebat autem diabolus, utrum vere homo tantum esset, ex hoc probare: si auxilio angelorum, quasi sibi necessario deorsum missus allevetur, angeli ergo Deo ministrabant, non ex necessitate, quasi impotenti, sed quasi ex officio: nec ideo illum ad coelum ascendentem 112.0980D| portabant, quod caderet, si non portarent; sed ut ministerium debitae subjectionis impenderent. Pedem, dicit mentis affectionem. Lapis, diabolus, qui durus est per impoenitentiam et ponderosus per iniquitatem: de quo Moyses dicit in cantico Exodi: « Electi principes ejus submersi sunt in mari, » quod ministri diaboli et sublimiores per adventum Christi demerguntur in ardenti inferno: « Abyssi operuerunt eos, » quod profunda malitia depressit eos: « descenderunt in profundum, quasi lapis, » hoc est, sine 112.0981A| spe resurrectionis, ad instar durissimi lapidis. Lapis, quilibet iniquus, ut in Apocalypsi: « Et sustulit unus angelus fortis lapidem, quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon, illa magna civitas,, » etc. Angelus, Christus, paternae vocis nuntius, fortis est, cui nemo resistere potest. Unde, « Cui similis nemo invenitur. » Lapis, quilibet impius propter duritiam cordis et peccatorum pondus, qui molaris asseritur propter volubilitatem saecularium rerum, quam sequitur tantum, in Psalmis: « In circuitu impii ambulant. » Magnus etiam dicitur, propter potentiam; quod nonnunquam bonorum etiam dominatur. Mare est infernus ardens: Babylon, collocatio malorum, sicut igitur angelus lapidem in altum tulit, et magno impetu 112.0981B| in mare misit: ita Christus nonnunquam malos honoribus et dignitatibus elevat, ut in poenis inferni gravius demergat. Reprobi enim quanto plus exaltantur, tanto gravius cadent, si non prius humilientur. Vel ita: sustulit angelus lapidem magnum, quasi molarem, et volubilem mittit in infernum. Lapis, duritia cordis, ut in Evangelio: « Nunquid lapidem dabit illi? » * Fundamenta civitatis omni lapide pretioso ornata: quod prophetae et apostoli omni virtutum stabilitate decorantur. Per lapides praedicatores, ut in Isaia: « Ecce sternam per ordinem lapides tuos, » id est, ordinate praedicatores tuos locabo. Per lapides, mentes sanctorum, ut in Job: « littus sapphiri, lapides ejus, » quod mentes fidelium coelestia cogitant. Per lapides religiosi, ut 112.0981C| in Jeremia: « Dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum, » quod nonnulli, qui religiosi esse debuerunt, plus quam saeculares terrenis negotiis implicantur. Per lapides apostoli, ut in Exodo lapides duodecim in rationali pontificis erant: quod duodecim apostoli in fide Christi excellentes erant. Per lapides, gentiles, ut in Evangelio: « De lapidibus istis * suscitate filios Abrahae, » id est, de gentibus, figuratis per lapides istos, * id est, quos ante vos ducis veros fideles.
Lampas est quilibet simplex, ut in Job: « Lampas contempta, » apud cogitationes divitum: quod simplex quilibet desperatus est in conspectu superborum. Lampas, examen judicii, ut in Genesi: « Lampas ignis transiens inter divisiones illas, » 112.0981D| quod terribile Dei judicium discernet inter electos et reprobos. Per lampadem opera bona, ut in Evangelio: « Oleum in vasis suis cum lampadibus, » id est, charitatem in cordibus suis cum operibus bonis. Per lampades, dona Spiritus sancti, ut in Apocalypsi: « Septem lampades ardentes ante tribunal, » quod septem * dona Spiritus sancti illuminant Ecclesiam. Per lampades corda sanctorum, ut in Cantico: « Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum, » 112.0982A| quod qui vasa veritatis existunt, et intus bonum desiderium et intus bonam actionem habent. Per lampades, fraudes reproborum, ut in Job: « De ore ejus procedunt lampades, » quod de suggestione diaboli exeunt doli et fraudes. Per lampadem, claritas miraculorum, ut in libro Judicum: « Lampades et lagenas vacuas in medio lagenarum, » quod corpora sanctorum martyrum * et ex eis miracula.
Laqueus est suggestio, ut in Psalmis: « Ipse liberavit me de laqueo venatoris, » id est, de suggestione daemonum tentantium. Per laqueum, deceptiones, ut in Psalmis: « Pluet super peccatores laqueos, » id est, effundet super impios deceptiones.
112.0982B| Laquearia sunt simplices in Ecclesia, ut in Cantico: « Laquearia nostra cupressina, » quod simplices, qui sunt in Ecclesia, bonum ex se sanctitatis odorem emittunt.
Later est mens terrena, ut in Ezechiele: « Fili hominis, describes in latere civitatem Jerusalem, » quod praelatus depingere debet in terreno corde subjecti sui gaudia patriae coelestis. Lateres, negotia terrena, ut in Exodo: « Operibus duris luti et * altaris, » id est, ponderosis actibus luxuriae et occupationis saecularis. Per lateres mentes libidinosae, ut in Genesi: « Habuerunt lateres pro saxis , » quod reprobi, abjectis operibus bonis, mentes libidinosas possident.
Latus est corona justorum, ut in Psalmis: « Cadent 112.0982C| a latere tuo mille, » id est, innumeri deficient a corona justorum. Latus, munimen, ut in Parabolis: « Dominus erit in latere tuo, ne * capiaris, » id est, munimen aderit tibi Deus, ne in tentatione * vindicaris. Latus, meditatio contemplationis, ut in Ezechiele: « Aquam egredientem de templo a latere dextro, « id est compunctionis procedentem de anima in meditatione contemplationis. Latus, mens, ut in Actibus apostolorum: « Percussoque latere Petri excitavit eum angelus, » quod percusso corde peccatoris per poenitentiam a peccato surgit, vel, a peccato eum erigit inspiratio interna. Per latera duo Testamenta, ut in Psalmis: « In lateribus domus tuae, » id est, in duobus testamentis Ecclesiae tuae. Per latera, familiares potentes, ut 112.0982D| in Job: « De lateribus ejus anima dependet, » id est, de familiaribus ejus procedit. Per latera, populi infideles: ut in Isaia: « Sedebo in lateribus Aquilonis, » id est, quiescam in populis illis qui per infidelitatem frigidi sunt. Per latera populi Judaeorum, ut in Exodo: « In lateribus tabulae tuae fient castraturae, « quod in * populis Synagogae dirae sibi personae jungebantur, sacerdotales et regiae. Per latera gentiles, ut in Psalmis: « Mons Sion latera 112.0983A| Aquilonis, civitas regis magni, » quod ex Judaeis et gentibus una Ecclesia consistit.
Latitudo est charitas, ut in Exodo, Latitudo est atrii centum cubitorum, quod charitas animi perfectionem habet virtutum.
Latomi sunt doctores, ut in libris Regum: « Octoginta millia latomorum, id est, doctores, qui cum doctrina Decalogi praedicant resurrectionem.
Latrones sunt maligni spiritus, ut in Evangelio: « Incidit in latrones, » id est, incurrit in malignos spiritus.
Leo est Christus, ut in Apocalysi; « Vicit leo de tribu Juda, » id est, superavit diabolum Christus ortus de tribu Juda. Leo, Deus judex, ut in propheta: « Leo rugiet » (id est Deus judicabit), « quis 112.0983B| non timebit? » Leo, quilibet spiritualiter fortis, ut in Parabolis: « Justus autem quasi leo confidens absque terrore erit, » quod ut sanctus conscientiae suae innitens absque terrore erit. Leo, populus Judaicus, ut in Psalmis: « Susceperunt me, sicut leo paratus [ ad praedam ]: quod crudelis paratus erat ad occidendum Christum. Leo, austeritas legis, ut in libro Judicum: « Examen apum in ore leonis; id est, multitudo dulcium et minantium scientiarum de locutione legis. Leo, imperator Romanus, ut in Paulo: « Et liberatus sum de ore leonis, » id est, de timore Neronis imperatoris. Leo, quilibet crudelis, ut in libris Regum: « Leo vel ursus tollebat arietem, » quod crudelis et immundus nituntur opprimere humilem. Leo, Antichristus in fallacia 112.0983C| sua. * Leo ipse diabolus rugiens tremit, quod diabolus, semper rapere studet fideles.
Leaena est Ecclesia, ut in Job: « Nec transiit per eam leaena, quod sancta Ecclesia a plebe Judaica inhonoratur.
Leaena mens humana, ut in Job: « Propter superbiam quasi * leaenam capies me, » id est, mentem meam, ne superbiat, domabis. Leaena, mundus iste, ut in Job: « Rugitus * leaenae et vox leaenae , » id est, suggestio hostis et concupiscentia mundi.
Lectus est caro, ut in Psalmis: « Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus, » id est, Deus faciat eum carne sua superiorem. Lectus, concupiscentia, 112.0983D| ut in Psalmis: « Lectum meum lacrymis rigabo, » id est, per singula mea peccata flendo mundabo conscientiam meam. Lectus, delectatio carnis, ut in Psalmis: « Si ascendero in lectum strati mei, id est, si sumpsero esse in delectatione carnis meae. Lectus, reprobus sensus, ut in Apocalypsi: « Mitto Jezabel in lectum, » quod immundum peccatorem Deus * nunquam in reprobum sensum cadere permitit.
Lectulus est sanctum otium, ut in Cantico: Lectulus 112.0984A| noster floridus, » id est, internum otium in virtutibus floret. Lectulus, spes interna, ut in Job: « Consolabitur me lectulus meus, » id est, recipiam consolationem internam spe nostra. Lectulus, quies interna, ut in Cantico: « In lectulo meo per noctem quaesivi quem desiderabat anima mea, » quod devota anima in praesentis vitae obscuritate in quiete sua Deum quaerit. Lectulus, beatitudo aeterna, ut in Cantico: « Lectulum Salomonis * sexaginta fortes ambiunt, quod aeternam beatitudinem, in qua Christus est, qui doctrina similes et operatione perfecti sunt, speculantur.
Lex est Vetus Testamentum, ut in Evangelio: « Non veni legem solvere, sed adimplere, » id est, Vetus Testamentum destruere. Lex, liber Psalmorum, 112.0984B| ut in Evangelio: « Nonne scriptum est in lege vestra (id est in lege Psalmorum) « quod ego dixi. Dii estis? » Lex Pentateuchus, ut in Evangelio: « Oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege, » id est, in Pentateucho Moysi: * Lex, Christi verba, ut in Epistola Jacobi: « Quicunque totam legem (id est, Christi verba, quae Decalogum vocantur) « servaverit . » Lex, * corruptio, ut in Psalmis: « Legem dabit delinquentibus in via, » quod reos suos Deus flagellabit in praesenti vita. Lex, charitas, ut in Job: « Quod multiplex sit lex ejus, » id est, quod innumera bona venient de charitate. Lex, stimulos carnis, et bonum desiderium, ut in Paulo: « Legem in membris repugnantem legi mentis meae, » id est, stimulum carnis repugnantem desiderio * carnis.
112.0984C| Legislator est Christus, ut in Psalmis: « Dabit legislator, » id est, qui dedit legem, dabit et gratiam. Legislator, Antichristus, ut in Psalmis: « Constitue legislatorem super eos, » id est, Antichristum, qualem perditi habere merentur.
Legatus est Christus, ut in Jeremia: Legatum misit ad gentes, quod Christus a Patre missus est ad homines. Per legatos praedicatores, ut in Psalmis: « Venient legati ex Aegypto, » quod praedicatores procedent de gentilitate. Per legatos praedicatores Antichristi, ut in Isaia: « Misit in * mari legatos suos, » id est in mundo praedicatores suos.
112.0984D| Legatio est reconciliatio peccatorum, ut in Paulo: « Pro Christo legatione fungimur, » id est, vice Christi * nos de reconciliatione peccatorum intromittimus. Legatio, lacrymae poenitentium, ut in Evangelio: « Legationem mittit, rogans ea quae pacis sunt, » id est, lacrymas poenitentiae praemittens veniam precatur.
Lepus est quilibet iniquus, et tamen doctus in lege. * « Lepus, nam et ille ruminat, quod nonnulli iniqui et tamen docti sunt
112.0985A| Lepra est peccatum, vel falsa doctrina, ut in Levitico: « Plaga leprae si fuerit in homine, » id est, peccatum vel haeresis si fuerit in homine.
Leprosi sunt haeretici, ut in Evangelio: « Occurrerunt ei decem viri leprosi, » quod ad Christum multi veniunt, qui prius Decalogum perisse intelligentes, haeretica fuerunt sorde maculati.
Leva sunt temporalia dona, ut in Cantico: « Laeva ejus sub capite meo, » id est, temporalia Christi dona consolantur animam meam.
Leviathan est diabolus, ut in Job: « Parati sunt suscitare Leviathan, » quod viri sancti diabolum bene vivendo instigant.
Libanus est Christus, ut in Cantico: « Species ejus ut Libani, » quod spiritualis Christi 112.0985B| forma decora est. Libanus, Ecclesia, ut in Cantico: « Fluunt impetu de Libano, » quod doctrinae salubres procedunt de Ecclesia. Libanus, baptismus, ut in Cantico: « Veni de Libano, sponsa mea, » id est, Ecclesia mea, baptismo dealbata. Libanus, mundus iste, ut in libris Regum, servi Salomonis caedebant ligna de Libano, quod praedicatores Salvatoris homines convertebant ad fidem in mundo.
Lingua est Filius, ut in psalmis: « Lingua mea calamus scribae, » id est, Filius meus cum Spiritu sancto, cooperator meus est. Lingua, vox Christi, ut in Psalmis: « Lingua mea adhaeret faucibus [meis], » id est, vox mea obmutuit coram Judaeis. Lingua, doctrina haeretica, ut in Job: « Fune ligabis linguam ejus, » id est per sacram Scripturam 112.0985C| devinces haereticam doctrinam. Lingua, animus, ut in Psalmis: « Tota die injustitiam cogitavit lingua tua, » id est, semper animus tuus cogitavit iniqua. Lingua, praedicatores Dei, ut in Psalmis: « Et lingua mea meditabitur justitiam tuam. » * Lingua, doctrina saecularis, ut in Isaia: * « Dissolidabit Dominus linguam maris Aegypti, » quod tenebrosam mundi doctrinam destruet.
Lignum est Christus, ut in Apocalypsi: « De ligno vitae, quod in paradiso Dei mei * » frui in Christo, qui vivificat Ecclesiam. Lignum, crux, ut in Jeremia: « Mittamus lignum in panem ejus, » id est cordi ejus crucem exhibeamus. Lignum incarnata Sapientia, ut in Parabolis: « Lignum vitae est iis qui apprehenderunt eam, » quod qui 112.0985D| Dei Sapientiam per fidem in * . . . . . . natam confitetur, mentali ab ea pastu reficitur. Lignum, quilibet justus, ut in Job: « Lignum habet spem , » quod justus semper spe salvus factus. Lignum, quilibet elatus, ut in propheta: « Ego Deus humiliavi lignum sublime, » quod qui se exaltat, humiliabitur. Lignum, quilibet humilis, ut in eodem loco, « et exaltavi lignum humile, » quod qui se humiliat, 112.0986A| exaltabitur. Lignum, cor hominis, ut in libris Regum: « Praecidit lignum et misit illuc, natavitque ferrum, » quod Christus cor humiliavit, et gratiam restituit. Lignum, deliciae spirituales, ut in Genesi: « Ex omni ligno paradisi comedes, » id est, spirituales sanctae Ecclesiae delicias tibi acquire. Lignum, sancti angeli, ut in Ezechiele: « Omne lignum paradisi non est assimilatum illi, » id est, nullus inter angelos Dei comparari potuit illi.
Ligna sunt viri sancti, ut in Cantico: « Cum universis lignis Libani, » id est, in omnibus sanctis qui sunt in Ecclesia. Ligna, gentiles, ut in Psalmis: « Saturabuntur ligna campi, » id est, reficientur per fidem gentiles mundi. Ligna, poenitentes, ut in Psalmis: « Exsultabunt omnia ligna silvarum, » 112.0986B| quod in adventu Domini poenitentes, qui prius inculti erant, accepta venia, spiritualiter exsultaverunt. Ligna, virtutes spirituales, ut in lege: « Plantabis, in ea ligna pomifera, » id est, pones in mente tua virtutes spirituales. Ligna, vitia, ut in Deuteronomio: « In succisione lignorum securis fugerit * navim, » * id est, et correptorum vitiorum increpatio excesserit mensuram. Ligna, cogitationes invidae, ut in Exodo: Populus obtulit ligna Sethim, quod fidelis quisque imputribiles Deo cogitationes offert. Ligna, operationes bonae, ut in Paulo: « Super fundamentum hoc aurum, argentum, ligna, » id est, in fide Christi munditiam cogitationum, nitorem locutionum, strenuitatem actionum. Ligna, iniqui, ut in libro Judicum: * « Injecerunt ligna ut ungerent 112.0986C| regem, » quod ii qui ad libitum carnalis voluptatis suae praelatum volunt habere.
Lilium est candor divinitatis, ut in Cantico: « Ego sum lilium convallium, » id est, in divinitate mea merces sum humilium. Lilium, sancta Ecclesia, ut in Cantico: « Sicut lilium inter spinas, » quod dogmatibus haereticorum sancta Ecclesia pungatur. Lilium, beatitudo coelestis, ut in Exodo: « Post scyphum, sphaerulam et lilium, » quod recte * praedicatores et bene operantes virens illa fortitudo remunerat te. Per lilium, bona opera, ut in Cantico: « Qui pascitur inter lilia, » quod suavi bonorum operum odore laetantur. Per lilia sacrae Scripturae, ut in Cantico: « Qui pascuntur inter lilia, donec aspiret dies, » et sanctae animae sacris modo 112.0986D| Scripturis reficiuntur, donec futurae vitae claritas appareat. Per lilia candores veritatis, ut in Cantico: « Labia ejus lilia, » quod praedicatores sancti Christi annuntiant veritatem. Per lilia perfecti, ut in Cantico: « Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis, » quod sanctae Ecclesiae fideles bona opera exercent, et opera carnis exornant [exsecrantur?].
Limen est coetus primum Veteris Testamenti, ut in 112.0987A| Ezechiele: « Mensus est limen portae, » quod Christus antiquorum patrum merita apud se dinumerat. Limen, fides, ut in libris Regum: « Manus Dagon abscissae erant super limen, » quod opera diaboli, qui superstitionis curiositate ad aeternam * justitiam perducit, destructa sunt per fidem. Nam Dagon piscis tristitiae interpretatur in superliminaria domorum et in intentionibus animarum.
Linum est populus gentilis, ut in Isaia: « Linum fumigans non exstinguet, » id est, populum gentilem non damnabit. Linum, subtilitas, ut in lege: « Non indues vestem lino lanaque contextam, » id est, non intus malitiae subtilitatem teges, et sanctitatem foris ostendes. Linum, spiritualis intellectus, ut in Parabolis: « Quaesivit lanam et linum, » 112.0987B| quod sancta Ecclesia, sive devota anima, simplicem et spiritualem in sacra Scriptura intellectum quaerit.
Linea est occultum Dei judicium, ut in Job: « Quis tetendit super eam lineam? » quod Deus occultum suum judicium in anima humana exercet. Linea, norma aptae institutionis, ut in libris Regum: « Duodecim cubitorum linea columnarum, » quod norma apostolorum alios praedicatores innuit.
Littus est finis saeculi, ut in Evangelio: « Secus littus sedentes, » id est, in fine saeculi degentes. Littus, fideles, ut in Genesi: « Zabulon in littore maris habitabit, » quod fidelis populus in partu fidei quievit. Littus, stabilitas immortalitatis, ut in 112.0987C| Evangelio: « Discipulis in mari laborantibus, Jesus stabat in littore, » quod illis mortalis vitae fructus tolerantibus ipse jam ad immortalitatis soliditatem pervenerat.
Lippus est caligo mentis, ut in Levitico: « Si lippus, si gibbus, » id est, si occupatione saeculari pressus, si in mente caliginosus.
Liber est praesentia Dei, ut in Psalmis: « Deleantur de libro vitae, » id est, appareat eos nunquam fuisse scriptos in praesentia Dei cum salvandis. Liber, Christus, ut in Apocalypsi: « Liber alius apertus est, qui est vitae, » quod Christus, qui est vita nostra, in judicio Judaeis omnibus apparebit. Liber, Vetus Testamentum, ut in Apocalypsi: * « Lector scriptum intus et foris, » id est, Vetus 112.0987D| Testamentum, continens in se mysticum et historicum sensum. Liber, Evangelium, ut in Apocalypsi: « Habebat in manu sua librum apertum, » quod Evangelium suum Christus opere complevit. Per librum, occulta hominis, ut in Daniele: « Judicium sedit, et libri aperti sunt, » quod in judicio ultimo manifesta erunt abscondita cordis nostri.
Locus est Christus, ut in Apocalypsi: « Mulier 112.0988A| fugit in solitudine, ubi paratum habuit locum, » quod sancta Ecclesia mentis solitudinem inveniens, Christum invenit. Locus, innocentia, ut in Psalmis: « Non cognoscat amplius locum suum, » id est, * si potestatem spiritus habentis super te ascenderit, locum tuum non dimiserit, id est, si * praesentis sibilis in a . . . . . tibi praevaluerit, humilitatem poenitentiae non derelinquat. Locus, sancta Ecclesia, ut in Job: « Auro locus est, in quo conflatur , » quod examinatio martyrii non prodest, nisi in Ecclesia. Locus, * dilectio vitae praesentis, ut in Job: Vitae delectatione impius rapietur. Locus, cor adulantium, ut in Job: « Nec ultra intuebitur eum locus ejus, » quod impium post mortem adulatores, qui eum adulare solebant, non laudabunt. Locus, mens 112.0988B| hominis, ut in Job: * « Quis est locus intelligentiae ? » quod in mente hominis intelligentia quiescit. Locus, superbia, ut in Job: * « Convertere impios de loco suo, » id est, destrue superbos in ipsa superbia eorum. Locus, corda justorum, ut in Ezechiele: * « Benedicta gloria Domini de loco suo, » quoniam de cordibus justorum, in quibus quiescit, procedit laus ejus. Locus, conversatio sancta, ut in lege: « In loco suo vescetur iis carnibus , » quod qui in sancta sunt conversatione, divina sunt digni tractare sacramenta. Locus, sanctitas vitae, ut in Psalmis, « Donec inveniam locum Domino, » id est, donec in tantum sanctificetur anima mea, ut Deus in ea requiescere dignetur. Locus, patria coelestis, ut in Psalmis: « Transibo in locum 112.0988C| tabernaculi admirabilis, » id est, pertingam ad patriam coelestem, ubi est domus non manu facta, aeterna in coelis. Per Locum, sollicitudines mentis:
ut . . . . .
Locusta est resurrectio, ut in Psalmis: * « Excelsus sum sicut locusta, » id est de morte evasi incorruptus. Locusta, gentilitas, ut in Ecclesiaste: « Impugnabitur locusta,, id est, sanctificabitur gentilitas ad Dominum conversa. Locusta, inanis gloria, ut in Psalmis: « Et labores eorum comedit locusta, » id est, bona opera eorum comedit inanis gloria. Per locustas Judaei, ut in Evangelio: « Locustas et mel silvestre edebat, » quod Deus sibi Judaeos et Gentes per fidem incorporavit. Per locustas 112.0988D| haeretici, ut in Apocalypsi: « De fumo putei exierunt locustae in * terra, » quod de obscuritate profundi erroris processerunt haeretici in Ecclesia. Per locustas adulatores, ut in Exodo: « Ventus urens levavit locustas, » quod hostis terrenus excitavit adulatores. Per locustas praedicatores, ut in Job: « Nunquid suscitabit eum quasi locustas? » quod praedicatores sancti modo saliunt ad contemplationem, modo redeunt ad actionem.
112.0989A| Loculus est conscientia mala, ut in Evangelio tetigit Deus loculum, quod Deus per poenitentiam conscientiam movet peccatricem. Loculus, conscientia bona, ut in Genesi: « Conditus aromatibus positus in loculo, » quod quilibet sanctus virtutibus refectus in conscientia sua quiescit.
Longitudo est longanimitas, ut in Ezechiele: « Mensus est atrium longitudine centum cubitorum, » quod perfectio sanctorum in longanimitate consistit. Longitudo, aeternitas: ut in Parabolis: « Longitudo dierum in dextera ejus: » quod supernae patriae gaudium sine fine durabit. Longitudo, fides, ut in Genesi: « Trecentorum cubitorum erit longitudo ejus, » quod in mysterio sanctae Trinitatis consistit fides Ecclesiae.
112.0989B| Lorum est praeceptum disciplinae, ut in Job: « Ad arandum loro tuo, » quod Deus superbos saeculi principes disciplinae suae praecepto ligare potest. Per legem, vincula custodiae nostrae, ut in libris Regum: « Ex aere lora dependentia, » quod spretis custodiae vinculis praelati subjectos * . . . . . . .
Lux est Deus Pater, ut in libro Sapientiae: « Conditor est lucis aeternae, » quod Christus est glorificatio Dei Patris. Lux, Christus, ut in Evangelio: « Erat lux vera, » quod nullus illuminatur, nisi per illum. Lux, apostoli, ut in Evangelio: « Vos estis lux mundi, » id est, claritas Ecclesiae. Lux, fideles, ut in Paulo: « Nunc autem lux in Domino, » id est, modo claritas in Domino. Lux, bona actio, ut in Evangelio: « Luceat lux vestra coram hominibus, 112.0989C| id est, clarescat bona actio vestra coram malis. Lux, praedicatio evangelica, ut in Isaia: « Populus qui sedit in tenebris vidit lucem magnam, » id est, populus gentium, qui erat in errore, praedicationem intelligat evangelicam. Lux, gloria vitae praesentis, ut in Job: « Quare data est misero lux? » id est, gloria vitae praesentis viro sancto: qui in hoc saeculo misertim deputat ( sic). Lux, * gladium cordis, ut in Job: « Lux obtenebrescet in tabernaculo ejus, » id est, gaudium deficiet in corde ejus. Lux, sancti angeli, ut in Genesi: « Vidit Deus lucem, quod esset bona, » id est, approbavit bonos angelos.
Lucifer est Christus, ut in Job: « Producis Luciferum in tempore suo, » id est, Christum in plenitudine temporis. Lucifer, vir sanctus, ut in Job: 112.0989D| « Orieris ut Lucifer, » id est, claresces ad instar viri sancti. Lucifer, diabolus, ut in Isaia: « Lucifer, qui mane oriebaris, » id est diabolus, qui in initio erat claritas. Lucifer, clarus intellectus, ut in Epistola Petri: « Lucifer oriatur in cordibus nostris, » id est, clarus intellectus fulgeat in mentibus nostris.
Lucerna est Christus, ut in Evangelio: « Non venit 112.0990A| lucerna, ut sub modio ponatur, » id est, non venit Christus, ut in solis Judaeis abscondatur. Lucerna amicus sponsi, ut in Psalmis: « Paravi lucernam Christo meo, » id est, paravi Joannem, qui praecederet Christum. Lucerna, justitia sanctorum, ut in Parabolis: « Non exstinguetur in nocte lucerna ejus, » id est, justitia Ecclesiae non deficiet in praesenti adversitate. Lucerna, opus bonum, ut in Exodo: « Ardeat semper lucerna in tabernaculo, » id est, appareat bona actio in homine. Lucerna, gratia divina, ut in Job: « Splendebat lucerna ejus super caput meum, » id est, fulgebat gratia divina super mentem meam. Lucerna, Scriptura sacra, ut in Epistola Petri: « Quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, id est, Scripturae sacrae in obscuritate vitae 112.0990B| praesentis. Lucerna, sermo praedicationis, ut in Psalmis: « Lucerna pedibus meis verbum tuum, » id est, praedicatio tua lucet operibus meis. Lucerna, bona vita cujuslibet, ut in Evangelio: « Non accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, » quod bona vita non est abscondenda, sed in exemplo aliis ponenda. Lucerna, interna visitatio, ut in Parabolis: « Lucerna Domini, spiraculum hominis, » quod interna visitatio vivificat hominem. Lucerna, gloria reproborum, ut in Job: « Lucerna impiorum exstinguetur, » id est, gloria pravorum destruetur.
Lumen est Christus, ut in Evangelio: « Lumen ad revelationem gentium, » quod Christus gentes illuminat. Lumen, apostoli, ut in Psalmis: « Amictus lumine sicut vestimento, » id est, circumdatus 112.0990C| Apostolis adhaerentibus lateri tuo. Lumen, cognitio veritatis, ut in Job: « Ipsi fuerunt rebelles lumini, » id est, veritatis notitiam suscipere noluerunt. Lumen, praedicatio, ut in Job: « Lumen illius super omnes terminos terrae, » id est, Evangelium illius praedicatur in universo mundo. Lumen, miraculum, ut in Job: « In viis tuis splendebit lumen, » id est, in operibus tuis signa et miracula erunt. Lumen, gratia Dei, ut in Job: « Super quem non surgit lumen illius, » id est, quis est in quo non sit gratia ejus? Lumen, intentio, ut in Evangelio: « Vide ergo, ne lumen quod in te est, tenebrescat, » id est, cave ne intentio tua obscuretur. Lumen, Deus Pater, ut in Evangelio: « In lumine tuo videbimus lumen, » quod per Filium recognoscimus Patrem. 112.0990D| Lumen, doctrina, ut in Apocalypsi: « Civitas illa non indigebit lumine solis, » quod conventus ille supernae patriae non habebit necesse ut ab aliquo doctore doceatur.
Per lumbos propago mortalitatis, ut in Paulo: « Adhuc erat in lumbis patris sui, » id est, adhuc generandus erat. Per lumbos, libido, ut in Job: « Fortitudo ejus in lumbis » quod sexum virilem 112.0991A| multum per libidinem vincit diabolus. Per lumbos luxuria cordis, ut in Petro: « Succincti lumbos mentis vestrae, id est, luxuriam a corde expellite.
Lumbare est sancta Ecclesia, ut in Jeremia: * « Possidetur lumbare, » quod Christus sibi Ecclesiam elegit.
Luna est Ecclesia, ut in Psalmis: « Donec auferatur luna, » id est, usquequo transferatur Ecclesia. Luna, fama cum laude, ut in Job: « Et lunam incedentem clare, » id est, famam extollentem se sublimiter. Luna, mobilitas mentis, ut in Ecclesiastico: « Stultus ut luna mutatur, » quod claritas stultae mentis per instabilitatem deficit. Luna, mundus iste, ut in Apocalypsi: « Luna sub pedibus 112.0991B| ejus, » quod mundum istum sancta Ecclesia contemnit. Luna, scientia, ut in Psalmis: « Lunam et stellas in potestatem noctis, » quod in praesenti vita indigemus scientia et bonis exemplis. Luna, adversitas, ut in Psalmis: « Nec luna per noctem, » id est, nec adversitas te frangat per * impatientias.
Per lupos fraus et dolus, ut in Evangelio: « Intrinsecus autem sunt lupi rapaces, » id est, intus sunt fraudulenti et dolosi.
Lutum est Verbum caro factum, ut in Evangelio: « Fecit lutum ex sputo, » quod Christus Deus est et homo. Lutum, prima conditio, ut in Job: « Quod sicut lutum feceris me, » quod de terra homo factus est. Lutum, populus Judaeorum, ut in Job: « Restituetur ut lutum signaculum, » quod Judaei, qui 112.0991C| erant signaculum Dei, ob incredulitatem ut lutum conculcantur. Lutum, res mundiales, ut in propheta: « Aggravat densum lutum, » id est, nimis studet res terrenas multiplicare. Lutum, doctrina, ut in * Apocalypsi Abacuc: « In luto aquarum, » id est, in prava doctrina multorum populorum. Lutum, illecebra carnis, ut in Psalmis: « Eripe me de luto, ut non infigar, » id est, a voluptate carnali custodi me, ne vincar. Lutum, fetor vitiorum, ut in Job: « Sternet sibi aurum quasi lutum, » quod diabolus sanctos viros per vitia conculcare studet.
Luter est baptismus, ut in libris Regum: « * Grossitudo luteris trium unciarum erat, » quod in sancto baptismate est confessio personarum cum Deitate una.
<poem>
M
112.0991D|
Maceria.
Myrrha.
Maxilla.
Malum punicum.
Myrrha.
Mel.
Macula.
Moab.
Membra.
112.0992A| Marmor.
Malum.
Monilia.
Meridies.
Manipuli.
Mulier.
Mire.
Margareta
Mammae.
Mons.
Mercenarius.
Mandragorae.
Mulus.
Milites.
Masculus.
Mustum.
Medulla.
Manna.
112.0992A|
Musca.
Myrtus.
Mola.
Mortariolum.
Menses.
Matutinus.
Morus.
Meretrix.
Modius.
Mensa.
Manus.
Mors.
Messis.
Mare.
Mulus.
Milvus.
Malleius.
Malogranatum.
112.0992A|
Margo.
Munitio.
Militia.
Mater.
Mustela.
Moenia.
Messores.
Maceria est cordis disciplina, ut in Parabolis: « Et * in maceria lapidum, » id est, disciplina stabilium cogitationum « destructa erat. » Maceria, latus *, ut in Cantico: « In caverna maceriae, » id est, in vulnere lateris Christi. Maceria, regnum Judaicum, ut in Psalmis: « Ut quid destruxisti maceriam ejus? » quod regnum * in populo illo, quo gubernare debuit, Dominus * afferri permisit. Per maceriam fides et 112.0992B| operatio, ut in libro Numeri: « Inter duas macerias, quibus vineae cingebantur, » quod per fidem et operationem animae fideles uniuntur.
Macula est peccatum, ut in Paulo: « Non habentem maculam, neque rugam, id est, peccatum vel simulationem.
Malum Punicum est sanguis Christi, ut in Cantico: « Sicut cortex mali Punici, ita genae tuae, » quod per effusionem sanguinis Christi sancta Ecclesia sibi patientiam assumpsit. Per mala Punica operationes bonae, ut in Exodo: « Mala Punica facies ex hyacintho, » id est, bona opera propter coelestem mercedem. Per mala Punica illi qui unicam fidem tenent, ut in Cantico: « Paradisus malorum Punicorum, » id est, Ecclesia, continens in una fide diversae 112.0992C| professionis * . . . . Per mala Punica martyres, ut in Cantico: « Si floruerunt mala Punica, » id est, si apparuerunt martyres.
Malogranata sunt agmina electorum, ut in libris Regum: « Malogranatorum ducenti erant ordines, » quod electi perfectam Dei et proximi dilectionem tenent. Malogranata, virtutes, ut in Cantico. « Mustum malogranatorum, » id est, sanctitatem quae procedit de virtutibus sanctorum.
Malum est adversitas, ut in propheta: « Si est malum in civitate, quod Dominus non fecit, » quod adversitatem in Ecclesia Dominus ad ejus emendationem fieri permittit.
Mammae sunt praedicatores, ut in Cantico: « Quam 112.0992D| pulchrae sunt mammae tuae, sponsa, » id est, quam sancti sunt praedicatores tui, qui lac fundunt praedicationis, o Ecclesia? Mammae, sensus naturales, ut in propheta: « Factae sunt mammae pubertatis * tuae, » quod in multis in genere humano naturales sensus obscurati sunt.
Mane est tempus incarnationis. * Mane, initium fidei, ut in Exodo: « Mane saturabuntur panibus, » quod in initio fidei, qui in primitiva erant Ecclesia, donis Spiritus sancti reficiebantur. Mane, vitae praesentis 112.0993A| prosperitas, ut in Ecclesiaste: « Cujus principes mane comedunt, » id est, cujus praelati in vitae praesentis prosperitate exsultant. Mane, exordium vitae praesentis cujuslibet hominis, ut in Job: « De mane usque ad vesperam * succidentur, » quod a principio vitae suae usque ad finem destitui impii non cessant. Mane, illuminatio Spiritus sancti, ut in Cantico: « Mane surgamus ad vineas, » id est, illuminati Spiritu sancto erigamus nos ad exempla sanctorum. Mane, consolatio interna, ut in Genesi: « Factum est vespere et mane, » quod modo anima per tentationem obscuratur, modo vero per internam claritatem illuminatur. Mane, claritas futurae vitae, ut in Psalmis: « Mane astabo tibi, et videbo , » quod sancta Ecclesia in futuro vultui Dei 112.0993B| assistet, eumque contemplabitur. Mane, prius, ut in Genesi: « Mane comedet praedam, » quod prius sanctam Ecclesiam afflixit. Mane, resurrectio Christi, ut in Psalmis: « Vespere et mane, » id est, in passione et resurrectione. Mane, prima aetas mundi in Evangelio: « Primo mane conducere operarios in vineam suam, » quod in prima aetate mundi Deus Ecclesiam suam extollere non cessat. Mane, pueritia, ut in Ecclesiaste: « Mane semina semen tuum, » id est, ab ipsa pueritia incipe bene vivere.
Matutinum est prosperitas, ut in Psalmis: « Exitus matutini et * vespere delectabis; » id est, contemptus prosperitatis et adversitatis fidelibus tuis delectabiles facis. Matutinum, exercitatio, ut in Psalmis: « In matutinis meditabor in te, » id est, in 112.0993C| exercitatione mea studebo servire tibi. Matutinum, * justitia, ut in Psalmis: « Et ad matutinum laetitia, » quod illis, qui ad justitiam Christi tendunt, datur laetitia. Matutinum, dilatio, ut in Psalmis: « Et castigatio mea in matutinis, » id est, sine * dilectione castigatus sum. Matutinum, dies judicii, ut in Psalmis: « In matutino, interficiebam omnes peccatores terrae, » id est, omnes malos in die judicii, quod lux aeterna oriri incipiet, damnandos intelligebam.
Manus est Christus ad mundum veniens, ut in Psalmis: « Emitte manum tuam de alto, » id est, mitte Filium tuum de coelo. Manus, Christus ascendens, ut in Deuteronomio: « Levabo ad coelum manum meam, » quod Christus ad coelos elevatus 112.0993D| est. Manus, consolatio divina, ut in Ezechiele: « Manus Domini erat mecum, » id est, consolatio divina affuit mihi. [ Manus ], potestas, ut in Psalmis: « De manu filiorum apostatantium. » Manus, membra Christi, ut in Exodo manus Moysi producta est de sinu * leprosi, in sinum revocata, in pristinum rediit: quod immunda fiunt membra Christi, cum peccando a gratia exeunt; cum vero poenitendo 112.0994A| redeunt, emundantur. Manus, impulsio, ut in Psalmis: « Et manus peccatoris non moveat me. » Manus, disciplina, ut in Psalmis: « Die ac nocte gravata est super me manus, » id est, continue deprimit me disciplina tua. Manus, gratia, ut in Psalmis: « Dominus supponit manum suam, » id est gratiam suam adjutricem confert. Manus, munificentia, ut in Psalmis: « Aperis tu manum tuam, » id est, largiter impendis munificentiam tuam. Manus, vindicta, ut in Psalmis: « Confirmasti super me manum tuam, » id est, aggravasti super me vindictam tuam. Manus, opus bonum, ut in Job: « Manum meam ponam super os meum, » id est, per opus bonum purgabo locutionem meam illicitam. Manus, vis supernae virtutis, ut in Ezechiele: 112.0994B| « Similitudo manus apprehendit me, » id est, vis supernae virtutis arripuit me. Manus, actio Christi, ut in Ezechiele: « Manus hominis sub pennis eorum, » id est imitatio actionis Christi sub volatu contemplationis eorum. Manus, potestas Dei, ut in Ezechiele: « Facta est super me manus Domini, » id est, revelata est mihi potestas Domini. Manus, potestas Antichristi, ut in Daniele: « Dolus in manu ejus dirigetur, » id est, deceptio in potestate Antichristi exercebitur. Manus, tentatio diaboli, ut in Job: « Ecce in manu tua est, » id est, licentiam eum tentandi habes. Manus, persecutio diurna, ut in Job: « Manum tuam longe fac a me, » id est, persecutionem tuam aliquantulum remove a me. Manus, populus Judaicus, ut in Psalmis: « Utquid avertis manum 112.0994C| tuam? » id est, utquid projicis a te populum Judaicum? Manus, persecutio Judaeorum, ut in Job: « Pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me, » id est, cum sedero ad dexteram tuam, tangere me non poterit persecutio Judaeorum. Manus, familiaris amicus, ut in Evangelio: « Si manus tua scandalizaverit te, » id est, si amicus tuus necessarius peccare impellit te. Manus, versutia hostis, ut in cantico Exodi: « Interficiet eos manus mea, » id est, per consensum illiciti dabit eos antiqui versutia, quae * in ea dicitur, quod ut seducat, permittitur. Per manum plures actiones, ut in Psalmis: « Docet manus meas ad praelium, » id est, operationes meas, ut iniquitati resistant. Per manus, martyres, ut in Cantico: « Manus mea stillaverunt myrrham, » 112.0994D| id est, martyres mei destituerunt, usque ad mortem. Per manus, operatores boni, ut in Cantico: * « Manus illius tornatiles * aureo, » quod operatores boni sine errore in charitate fulgent. Per manum discretio, ut in Evangelio: « Discipuli manibus confricabant spicas, » quod in Scripturarum sententiis doctores studio discretionis spiritualem intellectum quaerunt. Per manum dispositiones Dei, 112.0995A| ut in Psalmis: « In manibus tuis sortes meae, » id est, in dispositionibus tuis eventus mei. Per manus curae spirituales, ut in Psalmis: « Anima mea in manibus meis semper; » [id est], animae meae curas assidue spirituales impendam. Per manum, * . . . . Dei, ut in Psalmis: « In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. »
Manna est corpus Christi, ut in Psalmis: « Dedit illis manna ad manducandum, » quod vitae praesentis deserto corpus Christi *...... habemus. Manna, Scriptura sacra, ut in libro Numeri: « Erit manna quasi semen coriandri; » quod Scriptura sacra spiritualem in se continet intellectum. Manna, beatitudo coelestis, ut in Apocalypsi: « Vincenti dabo manna absconditum, » quod, qui perseveraverit 112.0995B| usque in finem, possidebit « quod oculus non vidit, quod auris non audivit, quod in cor hominis non ascendit. »
Manipuli sunt opera bona, ut in Genesi: « Vestros manipulos stantes adorare manipulum meum, » quod viri sancti sciunt non propter opera sua posse se, quantumlibet et bona fuerint, * Christi comparari. Manipuli, praemia sanctorum, ut in Psalmis: « portantes manipulos suos, » quod propter bonorum operum semina, quae nunc habent, recipient aeterna in fine praemia.
Mandragorae sunt bonae famae, ut in Cantico: « Mandragorae dederunt odorem in portis nostris; » * bonae famae contulerunt notitiam in Ecclesiis vestris. Mandragorae, gloria popularis, ut in Genesi: « Da 112.0995C| mihi partem de mandragoris, » id est, de laude populari.
Margo est fides, ut in Ezechiele: « Et marginem ante thalamum, » id est, fidem ante contemplationem.
Mare est baptismus, ut in Apocalypsi: « Mare vitreum simile crystallo, » id est, baptismus puritatem fidei habens et firmitatem. Mare, mundus, ut in Job: « Quis graditur super fluctus maris? » id est, qui superat * . . . . . . mundi. Mare, gentilitas, ut in Psalmis: « Transferentur montes in cor maris, » id est, Apostoli convertentur ad Gentes. Mare, homines pravi, ut in Psalmis: « Aquilonem et mare tu creasti, » id est, diabolum * in membra in flagella tu formasti. Mare, saecularis occupatio, ut in 112.0995D| Psalmis: « Qui descendunt mare in navibus, » quod praelati in Ecclesiis regendis de saeculi negotiis regendis se intromittunt. Mare, infernus, ut in Job: « Nunquid ingressus est profundum maris? » quod Christus ad infernum descendit. Mare, voluptas saecularium, ut in Job: « Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, » quod diabolus mentem pravam per illicita desideria incendit. Mare, poena 112.0996A| gehennalis, ut in Cantico Exodi: « Et operuit eos mare, » id est, depressit eos poena inferni.
Marmor, firmitas bona, ut in Cantico; « Crura ejus sicut columnae marmoreae, » quod Christum in membris suis sustentant, firmi et stabiles sunt.
Margarita est coeleste desiderium, ut in Evangelio; « Inventa una pretiosa margarita, » id est, concepto in mente desiderio coelesti. Per margaritas spiritualia sacramenta, ut in Evangelio: « Ne mittatis margaritas vestras ante porcos, » id est, interna mysteria non committatis immundis. Per margaritas homines justi, ut in Apocalypsi: * « Duodecim margaritae, duodecim portae, » quod homines sancti per fidem apostolorum aditum habent ad regnum coeleste. Per margaritas deliciae terrenae, ut in Apocalypsi: 112.0996B| « Mulier erat ornata margaritis, » quod fallacia hujus saeculi terrenis deliciis nitet.
Masculus est spiritus hominis, ut in Genesi: « Masculum et feminam fecit eos; » quod, ut ait Joannes Chrysostomus, nihil aliud est homo quam corporis * animae conjunctio. Masculus, quilibet homo, ut in Genesi: « Masculus, cujus caro circumcisa non fuerit, » quod quilibet homo qui illicitos actus non resecat, peribit. Masculus, sensus rationalis animae, ut in Exodo: « Si masculus fuerit, interficite, » quod diabolus sensum rationalem in homine exstinguere studet.
Mater est civitas, ut in Paulo: « Quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra, » quod nullus servituti peccati subjacet. Civitas illa 112.0996C| coelestis. Mater, sancta Ecclesia, ut in Parabolis: « Qui despicit partum matris suae, » id est, qui vilipendit augmentum sanctae Ecclesiae. Mater, virgo Maria, ut in Cantico: « Videte regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua; » id est, diligite Christum in humanitate, qua induit eum virgo Maria. Mater gratia Dei, ut in Cantico: « Columba mea, una est matri suae, » quod simplicitate sanctae Ecclesiae unitatem inesse facit gratia Dei. Mater, natura vitiata, ut in Job: « Putredini dixi: Mater mea, » quod propter peccatum natura humana in putredinem redigitur. Mater, plebs Judaica, quae Christum crucifixit, ut in Cantico. « Ibi est corrupta mater *: » quod, cum plebs Judaica cruci Christum affixit, in spiritualem corruptionem 112.0996D| incidit. Mater, Synagoga, ut in Cantico: « Tenui eum, nec dimittam, donec introducam eum in domum matris * suae, » quod modo Christi fides in Ecclesia tenetur, eamque Synagoga in fine mundi suscipit. Mater, praedicator quilibet, ut in Evangelio; « Ipse meus frater, et soror, et mater, » quod praedicator docendo alios in fide parit. Mater, concupiscentia, ut in Psalmis: « De ventre matris meae 112.0997A| tu es protector * meus, » id est, ex ventris concupiscentia protexisti me. Mater, prima mater Eva, ut in Psalmis, « Pater meus et mater mea dimiserunt me, » etc., id est, Adam et Eva peccato me exposuerunt, et Christus redemit me. Mater, terra, ut in libro Ecclesiastico: « Usque in diem reversionis in matrem omnium, » id est, in terram, quae omnes in se recipit.
Malleus est diabolus, ut in Jeremia: « Contrita est malleus universae terrae, » id est, victus est diabolus, qui contrivit peccatores. Malleus, percussio coelestis, ut in Job: « Quasi stipulam aestimabit malleum, » quod corpus diaboli, quae est massa reproborum, coelestem percussionem non pertimescit.
112.0997B| Maxilla est Ecclesia, ut in Job: « Percusserunt maxillam meam, » id est, depresserunt Ecclesiam meam. Maxilla, praedicatio, ut in libro Judicum: « In maxilla asini percussi eos, » quod per simplicem doctrinam apostolorum superbos prostravit. Maxilla, malitia diaboli, ut in Job: « Armilla perforata est Leviathan maxilla, » quod Deus per praesentiam suam nos a diaboli malitia liberavit.
Medulla est corpus Christi, ut in cantico Deuteronomii: « Et hircos cum medulla tritici, » id est, opera poenitentiae cum opere Christi. Per medullam divitiae terrenae, ut in Job: « Et medullis ossa illius irrigantur, » quod viri impii divitiis terrenis sustentantur. Per medullas intentiones, ut in Paulo: « Compagum quoque et medullarum, » id est, cogitationum 112.0997C| et intentionum.
Mel est ipsa Divinitas, ut in Job: * « Torrentis mellis et butyri, * » et abundantiae calamitatis et humanitatis. Mel, sapientia spiritualis, ut in Parabolis: « Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, » id est, noli plus quam oportet sapere. Mel, contemplatio, ut in Cantico: « Mel et lac sub lingua tua, » quod praedicatores et contemplationem docent et actionem. Mel, animae sanctae, ut in Cantico: « Comedi favum cum melle meo, » id est, animas sanctas carnis immortalitate gaudentes mihi conjungam. Mel, dulcedo carnis, ut in lege: « Nec quidquam fermenti aut mellis adolebitur in sacrificio Domini, » quod ei nec superbia mentis nec voluptas carnis placet. Mel, doctrina Christi, ut in 112.0997D| cantico Deuteronomii: « Sugerunt mel de petra, » id est, dulcem susceperunt doctrinam a Christo.
Membra sunt teneri in Ecclesia, ut in Job: « Membra mea quasi in nihilum sunt redacta, » id est, teneri et infirmi mei pene sunt consumpti. Membra, reprobi, ut in Job: « Membra carnium ejus cohaerentia , » * sibi in malo consentiunt.
Menses sunt termini actionum, ut in Job: « Ego habui menses vacuos, » id est, inanitatem in terminis 112.0998A| actionum mearum. Menses, ordines angelorum, ut in Job: « Nec numeretur in mensibus anni, » id est, inter angelos electos spiritus diabolicus ad salvationem non pertingit. Mensis, bona quies mentis, ut in Isaia: « Erit mensis ex mense, » quod qui modo a malo mente quiescunt, in futuro gaudio quiescent.
Mensa est Vetus Testamentum, ut in Evangelio: « Catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum, » id est, humilis gentium subtilitatem Veteris Testamenti per intellectum comedit. Mensa, sacrum altare, unde accipimus corpus Domini Christi et sanguinem, ut in libro Ecclesiastici: « Ad magnam mensam sedisti, * diligenter attende quae apposita sunt tibi; » id est, sacramenta corporis 112.0998B| et sanguinis Domini, quae in altari * sumus fidei oculo contingit. Mensa, sacra Scriptura, ut in Psalmis: « Parasti in conspectu meo mensam, » id est, humilem fecisti intelligentiae meae sacram Scripturam. Mensa, . . . . patriae coelestis, ut in Evangelio: « Ut edatis et bibatis super mensam meam, » id est, ut percipiatis simul corporis et animae beatitudinem in patria coelesti.
Moenia sunt ornamenta virtutum, ut in Jeremia: « Praecipitavit omnia moenia ejus, » id est, destruxit ornamenta ejus.
Meridies est Christus, ut in Job: « Quasi in nocte, sic palpabunt in meridie, » quod ac si esset [sicut caecutit?] peccator, sic caecati erant Judaei in claritate Christi Meridies, ascensio Christi, ut in Psalmis. « Et 112.0998C| meridie narrabo, » id est, * assertionem ejus praedicabo. Meridies, tribulatio, ut in Cantico: « Ubi cubes in meridie, » id est, in quibus quiescis in persecutione. Meridies, * fides, ut in Genesi, » Abraham angelos suscepit in meridie, id est, in ferventi die. Meridies, sacra Scriptura, ut in propheta: « Impegimus in meridie, » quod haeretici in sacra Scriptura per pravum intellectum offendunt. Meridies, ardor charitatis, ut in Genesi: « Ad auram post meridiem, » quod jam a charitate Dei per peccatum homo corruerat.
Mercenarius est quilibet justus, ut in Job: « Sicut mercenarii dies ejus, » quod justus pro mercede aeterna laborare non cessat. Mercenarius, hypocrita, ut in Evangelio: « Mercenarius cujus non 112.0998D| sunt oves propriae, » quod simulatus praelatus curam de subjectis non habet.
Meretrix est anima polluta, ut in Isaia: « Facta est meretrix civitas fidelis, » quod anima, in qua Deus habitare solebat, per peccatum polluitur.
Messis est auditor verbi Dei, ut in Evangelio: « Messis quidem multa, » quod multi sunt qui audire volunt, sed desunt qui dicant. Messis, operatio aperta, ut in Job: « Sursum atteratur messis ejus, » 112.0999A| quod aperta impii actio aliquando destruitur. Messis, Vetus Testamentum, ut in Job: « Stulti messem famelicus comedit; » quod Vetus Testamentum, quod infamatus Judaeorum populus tenuit, devota plebs gentium intelligit spiritualiter. Messis, reprobi, ut in Apocalypsi: « Mitte falcem tuam, et mete, quoniam aruit messis terrae, » quoniam Deus acumine sententiae suae reprobos exstirpabit. Messis, praesens saeculum, ut in Evangelio: « Sinite utrumque crescere usque ad messem, » quod usque ad finem saeculi permixti boni et mali simul in mundo sunt.
Messores sunt angeli, ut in Evangelio: « Messores sunt angeli. »
Micae sunt subtilitates sacrae Scripturae, ut in 112.0999B| Evangelio: « Cupiens saturari de micis, » quod gentilis populus sacrae Scripturae profunditates intelligere cupit.
Milites sunt angeli, ut in Job: « Nunquid est numerus militum ejus? » quod quantum ad * vos angeli innumerabiles sunt. Milites, virtutes spirituales, ut in Evangelio: * « Habent sub me milites, » quod anima sancta virtutibus roboratur.
Militia est aspera vita, ut in Job: « Militia est vita hominis super terram, » quod qui diu vivit, tentationibus vexatur.
Milvus est diabolus, ut in Zacharia: « Et habebant alas quasi milvi, » quod reprobi ad instar diaboli in superbiam se extollunt. Milvi, rapaces, ut in Levitico: « Milvum et vulturem non comedetis, » 112.0999C| id est, rapaces et invidos non debetis imitari.
Myrrha est mortificatio, ut in Cantico: « Manus meae distillaverunt myrrham, » quod operarii sanctae Ecclesiae carnis mortificationi intendunt. Myrrha, tolerantia passionis, ut in Cantico: « Vadam ad montem myrrhae, » id est, visitabo per gratiam meam sublimes in passionibus. Myrrha, mors Christi, ut in Cantico: « Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, » quod mors Christi Apostolis amaritudinem passionis intulit. Myrrha, martyres, ut in Cantico: « Messui myrrham meam cum aromatibus meis, » id est, martyres meos ad me perduxi.
Myrtus est temperies cogitationis, ut in Isaia: « Pro urtica crescet myrtus, » quod ubique prudens 112.0999D| erit, cogitatio ibi erit temperata. Myrtus, compassio, ut in Isaia: « Myrtum et lignum, » id est, compassionem et misericordiam.
Myrica est vita impii, ut in Jeremia: * « Erunt autem quasi miricae in deserto, » quod cujuslibet vita impii a Deo derelicta est.
Mytra est stabilitas mentis, ut in libro Judith: « Colligavit cincinnos suos mitra, » quod fidelis anima cogitationes suas stabilitatis rigore roborat. 112.1000A| Per mitram * commercia, ut in Exodo: « Facies filiis Aaron mitras, » quod lex suadet ministris Christi ut continentes sint.
Moab, gentilitas, ut in Psalmis: « Moab olla spei meae, » quod populus gentilis spe salutis suae roboratur. Moab quilibet iniquus, ut in Psalmis: « Adversum te testamentum disposuerunt, tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae, Moab et Agareni; » quod contra Christum et eos qui sunt Christi, se erigunt, qui mundum diligunt, qui sibi in voluptate carnis consentiunt: qui ex patre diabolo sunt, quod a bono sunt alieni: quod Idumaei interpretantur terreni; Ismaelitae, sibi obedientes; Moab, ex patre; Agar, advena. Moab, diabolus, ut in Isaia: « Audivimus superbiam Moab, superbus est valde, » 112.1000B| quod diabolus contra Deum superbit. Moab, peccatum, ut in Isaia: « Vastatus est Aaron, Moab conticuit , » id est, destructo per mortem Christi humani generis adversario diabolo peccati aliquantulum clamor cessavit, quod * Aaron adversarius interpretatur
Modius est commodum temporale, ut in Evangelio: « Non * descendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, » quod praedicatio commodo temporali proponenda non est. Modius, perfectio, ut in libris Regum: « Adduxit eum modio farinae, » quod bona nostra actio in perfectione internae munditiae Deo offerenda est
Mola est spes et timor, ut in lege: « Non accipies loco pignoris superiorem et inferiorem molam, » 112.1000C| quod sine spe et timore pro peccato satisfacere non potest. Mola, actio saecularis, ut in Isaia: « Tolle molam, » id est, apprehende actionem saecularem. Mola, circuitus laborum, ut in Evangelio: « Mola asinaria in collo ejus, » id est, circuitus laborum in necessitate ejus.
Per molam [id est, maxillam] insidiae, ut in Psalmis: « Molas leonum confringet, » id est, insidias crudelium destruet « Dominus. »
Monilia sunt instrumenta virtutum, ut in Cantico: « Collum tuum sicut monile, » id est praedicatio tua animas exornat. Monilia, blandimenta vitiorum, ut in Isaia: « Auferet Deus monilia, » quod vitiorum blandimenta destruet.
Mons est Pater coelestis, ut in cantico Abacuc, 112.1000D| quod « Sanctus de monte * Pharao, » quod Christus de Patre invisibili processit. Mons, Christus, ut in Isaia: « Praeparatus mons domus Domini in verticem montium, » quod Christus missus ad Judaeos omnes prorsus justos in sublimitate sanctitatis excedit. Mons, Ecclesia, ut in Psalmis: « Quis ascendet in montem Domini? » id est, quis * pertingit ad conformitatem Ecclesiae Dei? Mons, populus Judaicus, ut in Isaia: « Sedebo in monte testamenti, » 112.1001A| id est, populum Judaicum per incredulitatem subjiciam mihi. Mons contemplatio, ut in Exodo: « Ascende ad me in montem, » id est, me aliquo modo continge per contemplationem. Mons, sublimitas religionis, ut in Genesi: « Ascendit Lot ad Segor, et mansit in * montem, » quod electus de prava conjugatorum conversatione ad religionis altitudinem ascendit. Mons, patria coelestis, ut in Psalmis: « Adduxerunt in montem sanctum tuum, » id est, ad illam Jerusalem coelestem. Mons, sublimis justitia, ut in Psalmis: « Et exaudivit me de monte sancto suo, » id est, de eminenti justitia sua. Mons, diabolus, ut in Evangelio: « Dicens monti huic, Transfer te in mare, » quod apostoli hostem antiquum de obsessis ejecerunt * et 112.1001B| in infernum retro. Mons, haereticus, ut in Psalmis: « Quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer? » id est, ut * sequatur hominem haereticum, quasi si esse possem magis justus.
Mons, sublimitas hujus mundi, ut in Isaia: « Super montem caliginosum levate, » id est, sublimitatem mundi humiliate ad crucem Christi. Mons, virgo Maria, ut in Daniele: « Abcissus lapis de monte sine manibus, » quod Christus de Maria natus est sine virili semine. Per montes angeli, ut in Psalmis: « Fundamenta ejus in montibus sanctis , » quod sancta Ecclesia fundatur in prophetis. Per montes apostoli, ut in Psalmis: « Levavi oculos meos in montes, » id est, cordis mei intuitum erexi ad doctrinam apostolorum. Per montes praecepta 112.1001C| sublimia, quae pertinent ad perfectos. * Per montes duo Testamenta, ut in Psalmis: « Inter medium montium pertransibunt aquae, » quod in consensu duorum Testamentorum discurrunt fluenta doctrinae. Per montes praedicatores, ut in Psalmis: « Suscipiant montes pacem, » id est, praedicatores * annuntiant poenitentiam de subjectis. Per montes contemplationes internae, ut in Job: « Circumspicit montes pascuae * tuae, » id est, considerat altitudines internarum contemplationum, in quibus devote anima depasta est. Per montes homines superbi, ut in Job: « Huic montes herbas ferunt, » quod superbi quique diabolum per elationem pascunt. Per montes superba corda Judaeorum, ut in libris Regum: 112.1001D| « Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, » quod infidelium Judaeorum mentes superbae, qui Christum occiderunt, praedicationem veritatis non susceperunt. Per montes gentiles, ut in libris Machabaeorum: « Refulsit sol in clypeos aureos, et resplenduerunt montes ab eis, » quod Spiritus sanctus venit ad apostolos, et ab eis illuminati sunt populi gentiles. Per montes spiritus maligni, ut in cantico Habacuc: « Et contriti sunt montes saeculi, » 112.1002A| quod per Christum destructi sunt spiritus maligni, qui sunt principes mundi.
Mors est exstinctio vitae saecularis, ut in Job: « Qui * exspectat mortem, et * invenit, » quod sancti funditus se ab hoc mundo mortificare volunt, sed non possunt. Mors, superbia, ut in Job: « Consumat brachia illius primogenita mors, » quod bona opera impii superbia, quae fuit primum peccatum, destruet. Mors, diabolus, ut in Apocalypsi: « Habeo claves mortis et inferni, » id est, potestatem super diabolum et membra ejus. Mors, supernum odium, ut in Psalmis: « Et formido mortis cecidit super me, » id est, timui ne supernum odium praevaleret mihi. Mors, peccatum, ut in Psalmis: « Ne unquam obdormiam in morte, » id est, ne unquam 112.1002B| requiescam in peccato. Mors, poena aeterna, ut in Paulo: « Qui talia agunt digni sunt morte, » id est, digni sunt poena aeterna.
Morus est diabolus, ut in Evangelio: « Dicens huic arbori, More, eradicare, » quod apostoli diabolum in hominibus exstirpaverunt.
Mortariolum est mens hominis, ut in libro Numeri: « Terebat populus manna in mortariolo, » quod sacra Scriptura in mente subtiliter est per intellectum comminuenda. Per mortariolum martyria, ut in Exodo: « Mortariola et thuribula, » id est, martyria et corda sanctorum in amore Dei ardentia.
Mulier est Dei sapientia, ut in Evangelio: « Mulier habens drachmas decem, » id est, * Dei sapientiam 112.1002C| regunt divinam et humanam creaturam. Mulier, Christus, ut in Evangelio: « Fermentum abscondit mulier in farinae sata tria, » quod humanum genus Christus in tres ordines distinxit, ordinem scilicet praelatorum, continentium, et conjugatorum. Mulier, sancta Ecclesia, ut in Parabolis: « Mulierem fortem quis inveniet? » quod solius Dei est sanctam Ecclesiam in mundo statuere. Mulier, virgo Maria, ut in Jeremia: « Mulier circumdabit virum , » id est, Maria concipiet Christum. Mulier, genus humanum, ut in Evangelio: « Et ecce mulier quae habebat spiritum * immundum, » quod diabolus genus humanum per peccatum possedit. » Mulier, anima fidelis, ut in Parabolis: « Mulier sapiens 112.1002D| aedificat domum suam, » quod anima devota reparat mentem suam. Mulier, vanitas mundi hujus, ut in Apocalypsi: « Et mulier erat circumdata purpura et * coccina, » quod mundi hujus amatores per superbiam maxime decipiuntur. Mulier, crudelitas, ut in Apocalypsi: « Vidi mulierem ebriam de sanguine martyrum Jesu, » quod omnes iniqui et maxime crudeles persecutores in * montibus Christianorum delectantur. Mulier, doctrina haeretica, 112.1003A| ut in Parabolis: « Mulier pulchra et fatua , » quod sermo haereticus propter ornatum verborum pulcher, sed propter erroris deceptionem fatuus est. Mulier, impietas, ut in Zacharia: « Et ecce mulier sedens in medio amphorae, » quod in mente cujuslibet reprobi impietas dominatur. Per mulieres animae sanctae, ut in Cantico: « O pulchra inter mulieres, » id est, quae inter animas devotas spirituales primatum tenes. Per mulieres subditi, ut in Exodo: « Viri cum mulieribus praebuerunt armillas , » quod praelati cum subjectis devotas Deo offerunt actiones. Per mulieres voluptuosi quique, ut in Isaia: « Et dominabuntur eorum mulieres , » id est, voluptuosi praelati praeerunt eis. Mulier accipitur pro sexu, ut in * Gal.: « Factum ex 112.1003B| muliere; » et pro infirmitate, ut in Job: « Homo natus de muliere. »
Mulus est quilibet piger, ut in Psalmis: « Nolite fieri sicut equus et mulus, » id est, nolite superbi esse et pigri.
Munitiones sunt virtutes, ut in Ezechiele: « Et aedificabis munitiones, » quod praedicator in corde subjecti spirituales debet procreare virtutes.
Murus est Christus, ut in Isaia: « Salvator ponetur in ea murus, » quod sanctae Ecclesiae Christus defensio est. Murus, Ecclesia, ut in Cantico: « Ego murus, » quod sancta Ecclesia munit eos qui sunt in ea. Murus, adversitas hujus mundi, ut in Psalmis: « In Deo meo transgrediar murum, » id est, adjuvante Deo vincam hujus mundi adversitatem. 112.1003C| Murus, disciplina, ut in Job: « Rupto muro, irruerunt super me, » id est, destructo rigore disciplinae vexaverunt me. Per muros Ecclesiae, ut in Cantico: « Tulerunt pallium meum custodes murorum , » id est, mala me vetustate exuerunt praedicatores Ecclesiarum. Per muros virtutes animae, ut in Jeremia: « Princeps * . . . . . destruxit muros Jerusalem, » quod spirituales animae virtutes gulae vitium devastat. Per muros summi principes mundi, ut in Josue in tubarum sonitu, « Corruerunt muri Jericho, , » quod in doctrina praedicatorum humiliati sunt principes mundi.
Murenulae sunt ornamenta virtutum, ut in Cantico: « Murenulas aureas faciemus tibi, » id est, ornamenta virtutum charitate plena construemus 112.1003D| tibi.
Musca est inquietudo cordis, ut in Exodo: « Et venit musca gravissima in domos Pharaonis, » quod in mente cujuslibet reprobi semper inquietudo est.
Mustum, spiritualis fervor, ut in Cantico: « Et mustum malogranatorum, » id est, fervorem spiritualium donorum. Mustum, vehementia pravae 112.1004A| mentis, ut in Job: « Venter meus quasi mustum absque spiraculo, » quod in mente perversa vehementia a Spiritu sancto damnatur.
Mustela est vita pravorum, ut in lege: « Mustelam non comedetis, » id est, vitam et conversasionem pravorum imitari non debetis.
N.
Nares.
Novacula.
Nidulus.
Nebula.
Nemus.
Nasus.
Nubes.
Nitrum.
Noctua.
Nisus.
Navicula.
Nardus.
Nuptiae.
Nox.
Nigredo.
Nervus.
Nycticorax.
Navis.
Nix.
Nares sunt praescientia Christi, ut in Isaia: « Quiescite ab homine cujus spiritus in naribus 112.1004B| ejus, » id est, cessate irritare Christum, qui in Deitate sua praescit universa. Nares, praestolatio, * ut in Job: « Gloria narium ejus terror, » quod viri sancti in adversis, quae sibi sciunt ventura, gloriantur. Nares, fatuitas, ut in Parabolis: « Circulus aureus in naribus ejus, » quod sermo haereticorum et per ornatum nitidus, et per errorem fatuus est. Nares, instigatio diaboli, ut in Job: « De naribus ejus procedit fumus, » quod antiqui hostis instigatio obscuritatem generat in humana mente.
Nardus est fides, ut in Cantico: « Nardus nostra dedit odorem suum, » quod fides sanctae Ecclesiae in publico se manifestat. Nardus, charitas, ut in Cantico: * « Cipri cum nardo, » id est, bona opera 112.1004C| eum charitate. Nardus, interna suavitas mentis, ut in Evangelio Maria caput Christi nardo perfudit, id est, divinitatem ejus interna cordis suavitate quilibet fidelis placat.
Nasus est discretio, ut in Cantico: « Nasus tuus sicut turris Libani, » quod devotae animae discretio in sublimitate sanctitatis consistit, quod Libanus candidatio dicitur.
Navis est Ecclesia, ut in Evangelio: « Intravit in unam navim, » id est in Ecclesiam, quae Petro commissa. Navis, anima, ut in Parabolis: « Facta est quasi navis institoris, » quod animam humanam. quae eam inhabitat Deus regit. Navis, cor hominis, ut in Evangelio: « Relictis retibus et navi, secuti sunt eum, » quod perfecte Christum sequi 112.1004D| non possumus, nisi terrenas occupationes et ipsas corporis nostri voluptates relinquamus. Per navem Ecclesiae per orbem, ut in Psalmis: « Illic naves pertransibunt, » quod toto orbe terrarum Ecclesiae diffusae sunt. Per navem antiqui Patres, ut in Job: « Quasi naves portantes poma, » quod sacramenta salutis nostrae antiqui in oraculis praefigurata habuerunt. Per naves, rectores, ut in Apocalypsi: 112.1005A| « Tertia pars * navis interiit, » quod illi rectores qui nec activam, nec contemplativam tenent, peribunt. Per navem mundi amatores, ut in Psalmis: « In spiritu vehementi conteres naves Tharsis, » id est, in Spiritu sancto humiliabis eos qui terrena gaudia explorant, quod Tharsis exploratio gaudii interpretatur. Per naves duo Testamenta populi, ut in Evangelio: « Vidit duas naves stantes secus * littus, » quod de utraque novit Deus qui sunt ejus.
Navicula est Ecclesia, ut in Evangelio: « Ita ut navicula operiretur fluctibus, » id est, ut Ecclesia vexaretur tribulationibus. Navicula, crux Christi, ut in Evangelio: « Ascendit Jesus in naviculam, et transfretavit, et venit, » etc., quod ascendens 112.1005B| Christus crucem exivit de mundo, et venit ad coelestem patriam.
Nebula est ignorantia, ut in Job: « Expandit super illud nebulam suam, » quod etiam justi cor sine ignorantia aliquando in hac vita esse non potest. Nebula cor cujuslibet infidelis, ut in Job: « Nunquid elevabis in nebula vocem tuam, » id est, cordi infideli praedicationem tuam infundes? Nebula, stabilitas mentis humanae, ut in libris Regum: « Non poterant sacerdotes stare, et ministrare propter nebulam, » quod interni sensus humanae animae diu nequeunt in statu verae rectitudinis Deo servire, propter instabilitatem fluctuantium cogitationum
Nervus est divina essentia, ut in Job: « Posuisti 112.1005C| in nervo pedes meos, » id est, mentis * me affectum forti scientia tua alligasti. Nervus, robur carnis, ut in Genesi: « Tetigit angelus in Jacob nervum femoris ejus, » quod in viro sancto interna visitatio mortificat robur carnalis voluptatis. Nervus, afflictio, ut in Jeremia: « Jussit eum mitti in nervum, » id est, poni in duram afflictionem. Per nervum animae virtutes, ut in Job: « Ossibus et nervis compegisti me, » id est, fortitudinibus et virtutibus roborasti me. Per nervos machinamenta diaboli, ut in Job: « Nervi testiculorum ejus perplexi sunt, » quod machinamenta ejus multimoda sunt
Nemus est vita pravorum, ut in Judicibus: « Gedeon destruxit * Aminadab, et succidit nemus, » 112.1005D| quod Christus errorem diaboli et pravorum vitam damnat. Nemus, sancta Ecclesia, ut in Genesi: « Abraham plantavit nemus in Bersabee, » et Christus statuit Ecclesiam in gratia septiformis sui, quod Bersabee puteus septimus interpretatur. Nemus, nitor eloquentiae saecularis, ut quod nemus in domo Domini plantari prohibetur, quod aedificatio sanctae Ecclesiae in nitore saeculari consistere 112.1006A| non debet, et Paulum misit Deus evangelizare non in sapientia verbi.
Nycticorax est Christus, ut in Psalmis: « Factus sum sicut nycticorax * in mundo, » id est, mortuus positus sum in sepulcro
Nidus est fides, ut in Psalmis: « Et turtur nidum sibi, » quod sancta Ecclesia securitatem invenit in fide, in qua fideles populos nutrit. Nidus, sancta conversatio, ut in Deuteronomio: « Et avem pullis in nido incubantem, » id est, virum bonum in sancta conversatione operibus bonis insistentem. Nidus, viri sancti animus, ut in Job: « Et in arduis ponet nidum suum, » id est, in coelestibus figet animum suum.
Nidulus est simplicitas, ut in Job: « In nidulo 112.1006B| meo moriar, » id est, in simplicitate mea consummabo dies meos
Nigredo est humilitas, ut in Cantico: « Gomae ejus sicut elatae palmarum nigrae, » quod corvus et spiritus angelici et sublimes in beatitudine, et ne corruerent, humiles fuerunt. Nigredo, tribulatio exterior, ut in Cantico: « Nigra sum, sed formosa , » quod anima fidelis, licet in tribulatione obscura sit, intus tamen coram Deo decora est. Nigredo, conscientia mala, ut in Jeremia: « Denigrata est super carbones facies ejus, » id est, conscientia eorum etiam plus est obscurata quam conscientia pravorum. Nigredo, labor, ut in Job: « Cutis mea denigrata est super me, » quod qui exterioribus actionibus in Ecclesia serviunt, in labore 112.1006C| affliguntur.
Nitrum est perversa mens, ut in Parabolis: « Acetum in nitro, et qui cantat * ut carmen cordi pessimo, » quod prava mens, quando corrumpitur, de corruptione deterior efficitur, sicut nitrum fervescit et ebullit quando acetum mittitur in eo. Nitrum, exterior carnis munditia, ut in Jeremia: « Si laveris te nitro, tamen a peccati macula munda non es.
Nix est vir sanctus, ut in Jeremia: « Candidiores Nazaraei ejus nive, » id est, continentes ejus aliis viris sanctis mundiores erant. Nix, quilibet peccator, ut in Psalmis: « Qui dat nivem sicut, » quod ab illo nonnunquam quasi a veste circumdatur, qui 112.1006D| prius in peccato frigidus erat. Nix, corda gentium, ut in Job: « Nunquid ingressus es thesauros * illius ? » quod Dominus corda gentium intravit. Nix, aeterna damnatio, ut in Job: « Qui timent pruinam, irruet super * eam nix, » quod qui praesenti nolunt tribulatione pro Deo affligi, damnatione aeterna feriuntur. Nix, desiderium coeleste, ut in Job: « Si lotus fuero aquis * vivis, » id est, si 112.1007A| mundus fuero effectus desiderii coelestis compunctionibus.
Noctua est mens fallax, ut in Lege: « Noctuam et accipitrem non comedetis, » quod hominem, quando mentem gerit fallacem et rapacem, imitari non debemus.
Novacula est quilibet praedicator, ut in Isaia: « Radet Deus novacula conducta, in iis qui trans flumen sunt, caput, » quod mentem eorum qui in Ecclesia sunt baptizati, ab omni sorde vitiorum per praedicatores suos emundat. Novacula, quilibet impius, ut in Psalmis: « Sicut novacula acuta fecisti dolum » id est, . . . . . . . et expedite, quibuscunque vales, perficis malum. Novacula, poenitentia, ut in libris Regum: « Novacula non 112.1007B| ascendet super caput ejus, » [scilicet] Samuelis, quod in mente Christi nulla fluxa cogitatio fuit, quae per poenitentiam resecari debuit.
Nox est tribulatio, ut in Psalmis: « Neque luna per noctem, » id est, defectus virtutis non franget te per tribulationem. Nox, vita praesens, ut in Isaia: « Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritus meus, » id est, in praesentis vitae obscuritate. Nox, conversatio laicorum, ut in Genesi: « Luminare majus, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, » id est, sacerdotalem, quae regeret clericos, et regiam, quae turbam regeret laicorum. Nox, ipse diabolus, ut in Psalmis: « Et nox nocti indicat, » quod diabolus primum hominem obscure deceptum ad 112.1007C| tactum ligni scientiae boni et mali perduxit. Nox, adversitas sancti, ut in Job: « Quis dedit carmina in nocte? » quod Deus electos suos consolatur in tribulatione. Nox, ignorantia, ut in Job: « Nocte opprimet eum tempestas, » id est, ignorantia eum damnatio prosternet. Nox, seductor humani generis, ut in Job: « Sit nox illa solitaria , » id est, electis ad salvationem assumptis solus diabolus cum corpore suo, messa videlicet reproborum damnetur. Nox, infirmitas mentis, ut in Job: « Et nox in qua dictum est: Conceptus est homo, » quod dum mente infirmatur, statim ad peccatum trahitur. Nox, peccatum, ut in Isaia: « Custos, quid de nocte, » id est: O Deus, quid judicas de peccato meo? Per noctem obscuritas hujus 112.1007D| saeculi, ut in Cantico: « In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea, » id est, in praesenti obscuritate quaesivi Dominum in quiete mea. Per noctem afflictiones, ut in Psalmis: « In noctibus extollite manus vestras, » id est, in afflictionibus elevate * actus vestros ad Deum.
Nubes est Spiritus sanctus, ut in Paulo: « In Moyse baptizati sunt in nube, et in mari, » id est, a Christo et a Spiritu sancto. Nubes, ascensio Christi, 112.1008A| ut in Psalmis: « Qui ponis nubem ascensum tuum, » id est, qui corporaliter ad coelos ascendis. Nubes, consolatio divina, ut in Isaia: « Nubem per diem, » quod Dominus consolationem praebet per prosperitatem. Nubes, refrigerium, ut in Apocalypsi: « Et ascenderunt in nube in coelum, » quod tunc plene Enoch et Elias pervenient ad regnum, ubi sunt in refrigerio sine fine. Nubes, protectio Dei, ut in Exodo: « Cumque ascendisset Moyses, operuit montem nubes, » quod cum aliquis ad contemplationis altitudinem pertingit, necesse est ut ei protectio divina assit, ne aberret. Nubes, quilibet sanctus, ut in Exodo: « Respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube, » id est, intuiti sunt Ecclesiam, et visus est Deus habitare in nomine 112.1008B| sancto. Nubes, humana caro in Christo, ut in Isaia: « Dominus ingredietur in Aegyptum sedens super nubem, » id est, quod Filius Dei introivit * hunc mundum, carnem habens humanam ab omni pondere peccati immunem. Nubes, caecitas mentis, ut in Ezechiele: « Ventus turbinis veniebat ab Aquilone, nubesque magna, » quod a diabolo procedit tentatio vehemens et caecitas in mente hominis. Per nubes praedicatores, ut in Isaia: « Nubes pluant justum , » praedicatores nuntient Christum. Per nubes propheta, ut in Psalmis: « Tenebrosa aqua in nubibus, » quod occulta est scientia in prophetis. Per nubes apostoli, ut in Psalmis: « Educens nubes ab extremo terrae, » quod non oratores, sed piscatores, in apostolos Deus assumpsit. Per nubes sancti 112.1008C| Novi Testamenti, ut in Isaia: « Qui sunt illi qui ut nubes volant? » quod novae gratiae sancti et verbis pluunt et miraculis coruscant, et per sanctam conversationem in sublimibus volant. Per nubes iniqui, ut in Epistola Judae: « Nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur, » quod iniqui gratiae humore carentes, tentationibus agitantur.
Nuptiae sunt gaudia patriae coelestis, ut in Evangelio: « Quando revertatur a nuptiis, » quod ascendit in coelum, et inde venturus est judicatum vivos et mortuos. Nuptiae, vocatio Ecclesiae, ut in Evangelio: « Qui fecit nuptias filio, » quod Deus Pater sanctam Ecclesiam vocando ad fidem eam Christo conjunxit.
Nurus est Ecclesia, ut in libro Ruth: « De nuru 112.1008D| tua natus est, qui te diliget, » quod fructus fidei, qui de Ecclesia procedit, defectum Synagogae vera compassione *.
O
Obryzum.
Onager.
Os.
Odor.
Occidens.
112.1009A| Ortus.
Oriones.
Oculus.
112.1008| Orbis.
Ovum.
Olla.
Oleum.
Oriens.
112.1009A| Optimates.
Ostium.
Oliva.
Obstetrices.
Osculum
Ordeum.
Ovis.
Onocentaurus
112.1009A| Organum.
Onycha.
Ovile.
Obryzum, angelicae dignitatis, ut in Job: « Non dabitur aurum obryzum pro ea, » quod * Christus, qui Filius Dei est, nec ipsa claritas angelorum comparari potest. Obryzum, sanctitas hominis, ut in Job: * « Nec obryzum dixi, fiducia mea, » id est, in nulla unquam sanctitate mea, quantacunque fuit, confidere nolui. Obryzum, divitiae terrenae, ut in Isaia: « Pretiosior erit homo mundo obryzo, » id est, in tantum Babylonia destruetur, ut plures in ea reperiri possint divitiae terrenae quam homines.
Obstetrices sunt * peccatores, ut in Exodo: « Quod timuerunt obstetrices Dominum, aedificavit illis domos 112.1009B| , » quod quando ipsi praedicatores perfecte Dominum timent, tunc et merito et numero populus ei serviens augetur.
Oculus est intentio cordis, ut in Evangelio: « Si oculus tuus fuerit simplex, » id est, si intentio tua fuerit pura. Oculus, claritas intellectus, ut in Psalmis: « Conturbatus est in ira oculus, » * id est, ira impediebat intellectum meum. Oculus, mens contemplantis, ut in Psalmis: « Turbatus est a furore oculus meus, » id est, mens mea valde timet judicium tuum, quando de * Deo cogitat. Oculus, internum desiderium, ut in Job: « Ad Dominum stillat oculus meus, » id est, ad Dominum fluet desiderium meum. Oculus, intimus amicus, ut in Evangelio: « Si oculus tuus scandalizaverit te, erue 112.1009C| eum, » id est, si intimus amicus tuus ad malum te trahit, abscinde a te familiaritatem ejus, ne eam sequaris ad malum. Oculus, opus, ut in Evangelio: « Trabem autem in oculo tuo non consideras, » id est, crimen in opere tuo non deprehendis. Oculus, intuitus exterior, ut in Propheta: « Oculus meus depraedatus est animam meam, » id est, in peccatum per exteriorem affectum prorui. Oculus, quilibet praedicator, ut in Parabolis: « Oculum videntem, et aurem audientem, Deus fecit utrumque, » quod ex munere est divino, * ut et bonus doctor et auditor. Oculus, haereticus, ut in Parabolis: « Oculum qui subsannat patrem suum, et despicit * partem matris suae, effodiant eum corvi de torrente; » quod haereticum, qui Christum et praedicationem Ecclesiae 112.1009D| contemnit, a communione fidelium ejicere debent praelati, qui sanctis doctrinis insistunt. Per oculos sancti prophetae, ut in Cantico: « Oculi tui sicut columbae super rivos aquarum, » quod sancti prophetae, qui futura prospiciunt, simplicitati et sacrae Scripturae insistunt. Per oculos praedicatores boni, ut in Genesi: « Pulchriores sunt oculi ejus vino, » quod praedicatores Evangelii doctoribus Veteris Testamenti excellentiores sunt. Per oculos praedicatores 112.1010A| mali, ut in Psalmis: « Obscurentur oculi eorum , » quod pravi doctores dum ag re nolunt quod intelligunt, ad hoc etiam quandoque perveniunt, ut caecati, quid agere debeant, ignorent. Per oculos apostoli, ut in Psalmis: « Defecerunt oculi mei, » id est, Dum ego in passione mea de Patre meo confido, discipuli mei per mentis infirmitatem deficiunt. Per oculos sensus spiritales, ut in Cantico: « Oculi tui columbarum, » quod interni sensus devotae animae simplicitati insistunt. Per oculos doctores Judaeorum, ut in Jeremia: « Defecerunt oculi eorum, quod non erat herba, » id est, doctores, ideo evanuerunt, quod internum spei virorem non habuerunt. Per oculos consiliarii diaboli, ut in Job: « Oculi ejus velut palpebrae diluculi, quod consiliarii 112.1010B| Satanae ad tenebras auditores suos trahunt, et tamen claritatem se eis infundere simulant. Per oculos praedicatores Antichristi, ut in Job: « Hostis meus terribilibus me oculis intuitus est, » quod diabolus sanctam Ecclesiam per Antichristi praedicatores plurimum terrebit. Per oculos concupiscentiae illicitae, ut in Genesi: « Et aperti sunt oculi amborum , » quod post peccatum ad terrena contra Dominum in anima humana illicitae concupiscentiae erant. Per oculos cogitationes, ut in Job: « Qui inclinaverit oculos suos non salvabitur, » et qui humiliaverit cogitationes mentis suae, veram salutem consequetur. Per oculos superbi motus cordis, ut in Job: « Quasi magna cogitans attonitos habes oculos , » id est, ac si sublimia de te pertractes, in 112.1010C| mente superbis. Per oculos asperiores aspectus, ut in Job: « Pepigi foedus cum oculis meis, ne cogitarem de virgine, » id est, a vanitate compescui exteriorem actum meum, ne de ea cogitare repellerer. Per oculos populi, ut in Cantico: « Vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, » id est, ad delectationem me traxisti, o Ecclesia, in unanimitate populorum tuorum.
Occidens est decrepita aetas, ut in Evangelio: « Multi ab Occidente venient, » id est, plures in ipsa decrepita aetate ad sanctitatem pertingent. Occidens, infidelitas, ut in Apocalypsi: « Ab occidente portae tres, » quod qui in defectu fidei sunt, nonnunquam ad fidem Trinitatis perveniunt. Occidens, defectus virtutis, ut in Job: « Si ad occidentem 112.1010D| iero, non intelligam eum, » quod nequaquam Deum pure intelligunt, qui per lapsum peccati a virtute cadunt
Odor est suavitas sanctitatis, ut in Cantico: « Et odor unguentorum super omnia aromata, » id est, suavitas virtutum tuorum omnia excedit dulcia hujus vitae. Odor, bona vita, ut in Cantico: « Et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris, » id est, fama bona operum tuorum devotionem ostendis, 112.1011A| quam habes in oratione. Odor, sanctitas locutionis, ut in Cantico: « Odor oris tui sicut malorum, » id est, tam sancta es in locutione quam es in actione.
Oliva est misericordia, ut in Isaia: « Myrtum et lignum olivis, » id est, compassionem et virtutem misericordiae. Oliva, Spiritus sanctus, ut in libro Judicum: « Dixerunt olivae: Impera nobis, » quod qui fide spiritum habere fructuose non possunt, quod regnum erit, ea oliva accipere nolunt. Oliva, opera justorum, ut in Psalmis: « Ego autem sicut oliva fructifera, » id est, ad instar praecedentium justorum vixi. Oliva, quilibet hypocrita, ut in Job: « Quasi oliva projiciens florem suum, » quod hypocrita exterioris sanctitatis nitorem habere videtur *, nonnunquam amittit. Oliva, populus Judaeorum, 112.1011B| ut in Cantico Habacuc: « Mentietur opus olivae , » quod legalis, quam habebant Judaei, operatio jam cessavit.
Oleum est Spiritus sanctus, ut in Isaia: « Computrescet jugum a facie olei, » id est, deficiet peccatum in praesentia Spiritus sancti. Oleum, interna gratia, ut in Job: « Petra fundebat mihi rivos olei, » id est, Christus mihi contulit dona gratiae suae. Oleum, devotio mentis, ut in Exodo: « Afferant tibi oleum de arboribus purissimum, » quod juxta exempla patrum praecedentium uni . . . . . . . debemus Deo offerre devotionem. Oleum, charitas, ut in Ecclesiaste: « Oleum de capite tuo non deficiat , » id est, charitas in mente tua semper duret. Oleum, testimonium cordis, ut in Evangelio: 112.1011C| « Prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis, » quod viri sancti testimonium conscientiae habent in cordibus suis. Oleum, consolatio, ut in Evangelio: « Infundens oleum et vinum, » id est, consolationem et correptionem. Oleum, fama divinae laudis, ut in Cantico: « Oleum effusum nomen tuum, » quod videlicet in Ecclesia excellentia divina laudatur. Oleum, activus quilibet, ut in Apocalypsi: « Et oleum et vinum ne laeseris, » id est, contemplativos et activos non discrepabis. Oleum, adulatio, ut in Psalmis: « Oleum autem peccatoris non [impinguet caput meum], » id est, favor adulatoris non laetificabit cor meum
Olla est tribulatio, ut in Psalmis: « Moab olla spei meae, » id est, tribulatio, quam a diabolo sustineo, 112.1011D| auget me in spe. Olla, mens reproba, ut in Jeremia: « Ollam succensam ego video, » id est, mentem reprobam desideriis carnalibus inflammatam aspicio. Olla, malitia diaboli, ut in Job: « Fervescere quasi ollam profundum mare, » quod diabolus juxta exemplum malitiae suae pravum cor succendit.
Onocentaurus est quilibet reprobus et luxuriosus, ut in Isaia: « Occurrent daemonia onocentauris, » 112.1012A| quod illis daemones delectantur, qui elati sunt et lubrici, quod ὄνος asinus dicitur, per quem luxuria exprimitur, * et per taurum accipi solet.
Onager est Christus, ut in Job: « Quis dimisit onagrum liberum? » quod Deus per Christum hominem a mortalitatis captivitate liberavit. Onager, gentiles, ut in Job: « Nunquid rugiet onager, cum * non habuerit praedam? » quod tunc populus gentilis a dolore suo est mortifero liberatus, quando Christum cognovit per fidem. Per onagrum populi Judaeorum, ut in Psalmis: « Exspectabunt onagri in siti sua, » quod nunc Judaei salutem suam in magno desiderio praestolantur, quod * reliquae salvae fient. Per onagrum haeretici, ut in Job: « Quasi onagri [in] deserto egrediuntur ad opus suum, » quod 112.1012B| haeretici ad fidetem populum seducendum Ecclesiam irrumpunt.
Onycha est oratio, ut in Exodo: « Onycham et galbanum * homini odorem, » id est, orationem et operationem bonae famae.
Optimates sunt doctores, ut in Job: « Et optimates supplantet, » quod superbos a se doctores Deus expellit.
Orbis est mundus iste, ut in Job: « Sub quo curvantur qui portant orbem, » quod in contemplatione divinae majestatis humiliantur et angeli, qui disponunt hunc mundum. Orbis, Ecclesia, ut in Cantico: « Et posuit super eos orbem, » quod electos suos in libro beatae praedestinationis Deus perscriptos tenet
112.1012C| Ordeum est operatio, ut in Job: « Pro ordeo oriatur mihi spina, id est, loco fortis actionis sit in me punctio peccati. Ordeum, Vetus Testamentum, ut in Evangelio: « Puer qui habebat quinque panes ordeaceos, » quod populus sensu puerilis legem veterem quinque libris Moysi comprehensam habebat.
Organum est laetitia mentis, ut in Job: « Et organum meum in vocem flentium, » id est, gaudere qui solebam, modo dolore plenus sum. Per organum praedicationes, ut in Psalmis: « In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra, » id est, coram elatis et infructuosis, qui in confusione vitiorum perseverant, ostendere nolumus praedicationes 112.1012D| nostras.
Oriens est Christus, ut * in Zacharia: « Visitavit nos oriens ex [alto] » id est, venit ad nos Christus de coelo. Oriens, pueritia, ut in Evangelio: « Multi ab oriente venient, » quod plures a pueritia veniunt ad Christum. Oriens, populus Judaicus, ut in Apocalypsi: « Ab oriente portae tres, » quod * Judaeis fidelis civitatis nuntiata est. Oriens, sanctitas vitae, ut in Job: « Si ab oriente iero, non apparet, » 112.1013A| id est, quamvis in sanctitate vitae fuero, tamen plene securus non sum.
Oriones sunt martyres, ut in Job: « Qui fecit Arcturum et Oriones, » quod Deus sanctam Ecclesiam fundavit, et in ea sanctos martyres produxit.
Ortus, sancta Ecclesia, ut in Cantico: « Hortus est conclusus soror mea sponsa, » quod sancta Ecclesia viva fide undique munita. Ortus, mens sancta, ut in Cantico: « Veniat dilectus meus in hortum suum, » id est, visitet mentem meam, in qua gratiarum suarum germina plantavit. Ortus, coelestis patria, ut in Cantico: « Veni in hortum meum, soror mea sponsa, » id est, festina venire ad patriam coelestem, ubi ego sum. Ortus, anima fidelis. * Ortus, voluptas, ut in libris Regum: « Da mihi vineam 112.1013B| tuam, ut faciam mihi hortum olerum, » quod diabolus spiritualem hominis laetitiam transferre vult in voluptatem carnalium desideriorum.
Os, Filius Dei, ut in Job: « Et sonum de ore illius procedentem, » id est, instructionem summi Patris * de Filio procedentem. Os, quilibet praedicator, ut in Apocalypsi: « Incipiam te evomere ex ore meo, id est, per praedicatores meos a consortio sanctorum ejiciam te. Os, secretum bonae mentis, ut in Psalmis: « Et os meum annuntiabit laudem tuam, » id est, in arcano mentis meae laudabo te. Os, prava cogitatio, ut in Job: « Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, id est, cum suave fuerit ei in cogitatione peccatum. Os, locutio, ut in Job: « Manum meam ponam super os meum, » 112.1013C| id est, per bonam operationem emendabo quidquid deliqui per pravam locutionem. Os, peccatum grande, ut in Job: « Salvabit te de ore angusto, » id est, * liberabo te a peccato grandi, in quo constrictus tenebris. Os, calliditas diaboli, ut in Job: « Salvabit te de ore angusto, et in medium oris ejus quis intravit, » id est, calliditatem diaboli quis, nisi ego, plene detexit?
Os, ossis, robur mentis, ut in Psalmis: « Non est os . . . . . » id est, si quid roboris in me est, et tibi ignotum non est. Os, divinitas Christi, ut in Exodo: « Os non * comminuetis ex eo, » quod divinitatem non poterant occidere in Christo. Os, robur passionis Christi, ut in Job: « Pelli meae consumptis carnibus adhaesit os meum, » id est, passionis meae 112.1013D| rigori, discipulis meis fugientibus, qui propiores esse debuerunt, mulieres adstiterunt. Per ossa virtutes animae, ut in Job: « Omnia ossa ejus marcescere facit, » id est, virtutes ejus deficere permittit. Per ossa, fortia facta, ut in Job: « Omnia ossa mea perterrita sunt, id est, de nullis robustis operibus meis fiduciam habui. Per ossa, fortitudo carnis, ut in Job: « Et mortem ossa mea, id est, carnis meae fortitudo defecit. Per ossa, pravae consuetudines, ut 112.1014A| in Job: « Et medullis ossa illius irrigantur, » id est, pravae impii consuetudines deliciis carnalibus renovantur. Per ossa, suggestiones diaboli, ut in Job: « Ossa ejus veluti fistulae aeris, » quod diaboli suggestiones, dum blande sonant, eam decipiunt. Per ossa, prava doctrina, ut in Jeremia: « Adhaesit cutis eorum ossibus, » id est, mollities eorum in * duritiam commutata est.
Osculum est donum Spiritus sancti, ut in Cantico: « Osculetur me osculo oris sui, » id est, exornet me dono Spiritus sancti. Osculum, charitas, ut in Evangelio: « Osculum mihi non dedisti, quod Deo per charitatem Judaicus populus noluit servire. Per osculum deceptiones, ut in Parabolis: « Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula 112.1014B| odientis, » quod utiliores correptiones amici quam deceptiones inimici.
Ostium est Christus, ut in Evangelio: « Ego sum ostium ovium, » quod per Christum intrant fideles ad regnum. Ostium, foramen in latere Christi, ut in libris Regum: « Ostium lateris medii, » in parte erat domus dexterae, quod apertum erat latus Domini, unde salutis nostrae sacramenta perfluxerunt. Ostium, Ecclesia, ut in Cantico: « Si ostium est, compingamus * eum tabulis cedrinis, « id est, sanctam Ecclesiam, per quam ad patriam coelestem patet introitus, adornabimus sanctis viris. Ostium, contemplativi, ut in Ezechiele, * in visione interna. Ostium, os nostrum, ut in Job: « Tacui, nec egressus sum ostium, » id est, loquendo per os non 112.1014C| exivi. Ostium, intelligentia verbi Dei, ut in Evangelio: « Jam ostium clausum est, » id est, intelligentia verbi non patet. Ostium, ordo auditorum, ut in Apocalypsi: « Ecce sto ad ostium et pulso, » id est, cor, ut aperiatur, excito. Ostium, ingressus regni coelestis, ut in Exodo: « Offeret eum Dominus diis, et applicabitur ad ostium, » id est, subjicietur Balatis, et ab eis intruetur, ut dignus sit regnum coeleste introire. Per ostium, praedicatores sancti, ut in Job: « Et posui vectem et ostia, » quod Deus Pater ad coercendum mundum Christum et praedicatores misit. Per ostium, dilectio Dei et proximi, juxta exempla sanctorum Patrum. Per ostium, desideria carnis, ut in Job: « Non conclusit ostia ventris qui portavit me, » id est, non devitavit desideria 112.1014D| voluptatis, qui peccato exposuit me. Per ostia, spiritus maligni, ut in Job: « Et ostia tenebrosa vidisti , » quod spiritus malignos, quorum suggestionibus consentientes reprobi aditum aeternae mortis inveniunt, Dominus moriens debellavit.
Ovum est spes, ut in Evangelio: « Aut si petierit ovum, nunquid porriget illi scorpionem? » quod * a Deo petimus spem, nequaquam dabit nobis desperationem. Per ova subjecti, ut in Job: « Quae * delinquit 112.1015A| in terra ova sua, » quod pravus praelatus subjectos suos in operibus terrenis a vera religione alienis versari permittit. Per ova, consilia daemonum, ut in Isaia: « Qui comederit de ovis aspidum, morietur, » quod qui suggestionibus daemonum consentit, animae suae mortem incurrit.
Ovis est innocentia, ut in Job: « Dederunt ei unusquisque ovem suam, » quod omnes qui ad Christum pertinent, virtutem ei innocentiae in unitate charitatis offerre student. Ovis, Christus, ut in Isaia: « Tanquam ovis ad occisionem ductus est, » quod Christus innocens morte punitus est. Ovis, homo redemptus, ut in Evangelio: « Inveni ovem quam perdideram , » quod hominem per peccatum perditum moriendo Christus invenit. Per oves angeli, ut in 112.1015B| Evangelio: « Dimittit nonaginta novem oves in deserto , » quod angelos reliquit Christus in coelo, quando hominem perditum quaesivit in mundo. Per oves populi fideles, ut in Ezechiele: « Ecce ego pascam oves meas, » quod spiritualiter reficit Christus fideles * suos. Per oves cogitationes mundae, ut in Job: « Ignis Dei cecidit de coelo [et tactas oves puerosque consumpsit], » quod mundae nonnunquam cogitationes in homine, permittente Deo, ardore libidinis concremantur. Per oves homines reprobi, ut in Psalmis: « Sicut oves in inferno positi sunt, » quod reprobi ad fatuitatem suam pereunt. Per oves boni subjecti, ut in Genesi: « Pariebant oves varios fetus, » id est, boni subjecti diversitatem ducebant bonarum actionum. Per oves petulantes 112.1015C| motus mentis, ut in Levitico: « Si de * omnibus fuerit oblatio, » quod motus in nobis petulantiae * maturitatis cultu mactare debemus. Per oves uxores David, sicut per ovem Bethsabe uxor Uriae, ut in libris Regum: « Parcens ille sumere de ovibus suis, tulit ovem viri pauperis, et praeparavit convivium peregrino qui venit ad eum, » quod David tunc, omissis uxoribus suis, rapuit uxorem Uriae, ut expleret desiderium luxuriae suae, quae tentavit eum.
Ovile est Synagoga, ut in Evangelio: « Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, » id est, gentiles, qui non pertinent ad Synagogam, ut in cantico Habacuc: « Abscindetur de ovili pecus, » quod ab Ecclesia abscindetur haereticus.
P
112.1015D|
Pax.
Piscis.
Pes.
Palpebrae.
Porticus.
Pennulae.
Planta.
Propugnator.
Praeda.
Papyrus.
Pessulum.
Petusculum.
112.1016A| Piscina.
Peccatum.
Pallium.
Porta.
Penna.
Pastus.
Plumbum.
Pinus.
- Pedus.
Pili.
Pater.
Punctus.
Princeps.
Puteus.
Pumilus.
Peliades.
112.1015D| Poma.
Propugnacula.
Praesepe
Paries.
Picturae.
Pecus.
Palmes.
Pontifex.
Plectae.
- Palvicus.
Picturator.
Peregrinus.
112.1016A| Paxillus.
Pupillus.
Passer.
Pluma.
Plaga.
Propitiatorium.
Perdix.
Panni.
Puer.
Pardus.
Pacificus.
Piscatores.
Pellis.
Pori.
Pepones.
Platani.
112.1015D| Panis.
Paradisus
Potentes.
Pulvis
Pellicanus
Paludes.
Porci.
Pera.
Platea.
Postes.
Praedones.
Pullus.
112.1016A| Primogenitum.
Pilosi.
Pavimentum.
Pupilla.
Pruina.
Pluma.
Pylades.
Passer.
Princeps.
Pili
Pater.
Pilectae
- Palvicus.
Pullus.
Pruina.
Pax est Christus, ut in Paulo: « Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, » quod Christus humanam 112.1016B| naturam naturae angelicae in una beatitudine, et quosdam ex Judaeis et multos ex gentibus in una sociavit. Pax, amor socialis: « Habete sal in vobis, et pacem inter vos, » id est, sic habete in vobis * fiduciam, ut cum simplicibus amorem habere non negligatis. Pax, quies mentis, ut in Psalmis: « Et factus est in pace locus [ejus], » quod in mente parata et pacifica habitat Deus. Pax, tranquillitas contemplationis, ut in Psalmis: « In pace in idipsum [dormiam], id est, in tranquillitate contemplationis et unitate spiritus habeo quietem. Pax, redemptio generis humani, ut in Isaia: « Pedes annuntiantis et praedicantis pacem, » id est, affectus cujuslibet prophetae humanam nuntiantis redemptionem. Pax, praedicatio, ut in Psalmis: « Suscipiant 112.1016C| montes pacem populo, » id est, suscipiant apostoli praedicationem, quam proferant mundo. Pax, poenitentia, ut in Paulo: « Nuntiavit pacem iis qui longe erant, » quod Christus et Judaeis fidelibus et gentibus infidelibus poenitentiam praedicavit. Pax, quies * futura, ut in libro Josue: « Data est pax ei in omnes per circuitum nationes, » quod nullam omnino ab aliquo hoste perturbationem, sed plenam per omnia in futuro electi habebunt pacem. Pax, carnalis consensus, ut in Evangelio: « Non veni pacem mittere, sed gladium, » id est, nolo fovere in carne molliciem, sed a carne separationem. Est pax inordinata, est simulata, est inquinata, est et scelerata. Prima, superborum, qui contempto superiore obediunt inferiori; contempto videlicet Deo, obediunt diabolo; 112.1016D| contempto coelo, obediunt mundo; contempto spiritu, obediunt carni. Secunda, duplicium, qui iniquitatem meditantes in corde suo, labiaque dolosa habentes et * corde et corde loquentes, ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Tertia, immundorum, qui turpiter prostituti requiescunt, refecti in fecibus suis. Quarta, rebellium et schismaticorum * amori sociali resistunt, et universitati Ecclesiae * auctoritatem contradicunt.
Pacificus est Christus, ut in Cantico: « Vinea 112.1017A| fuit pacifico, » quod per legem Christus excoluit Synagogam. Pacificus quilibet sanctus, ut in Psalmis: « Cum iis qui oderunt pacem eram pacificus, » quod viri sancti serenitatem mentis non solum contra amicos, sed etiam contra inimicos habent. Per pacificos praedicatores, ut in Cantico: « Mille tui pacifici, » quod sancti praedicatores qui Ecclesiae pacem nuntiant, perfectionem possident virtutis, quod millenarius numerus perfectus est. Per pacificos amatores concordiae, ut in Evangelio: * « Dei pacifici, » id est, amatores concordiae, « quoniam filii Dei vocabuntur. »
Palma est Ecclesia, ut in Job: « Et sicut palma multiplicabo dies, » quod sancta Ecclesia intellectus incrementa internae claritatis in viris sanctis 112.1017B| producit. Palma [justus, ut in Psalmis]: « Justus ut palma florebit, » quod vir sanctus in nitore justitiae precibus praecedentibus se conformare studet. Palma, sancta crux, ut in Cantico: « Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus, » id est, contemplabor virtutem crucis, et particeps esse satagam mercedis ejus. Palma, recta intentio, ut in Cantico: « Statura tua assimilata est palmae, » id est, in exteriori bona actione tua apparet, quam recta est intentio. Per palmam victoriae spirituales, ut in libris Regum: « Et fecit in eis cherubim et palmas, » quod Deus praedicatoribus sanctis et plenitudinem verae scientiae, et spiritualem super * vitia victoriam donat. Per palmam praemia aeterna, ut in Apocalypsi: « Et palmae in manibus 112.1017C| eorum, » id est, praemia aeterna pro bonis operibus eorum.
Palmes est quilibet qui fidem * septenum tenet, ut in Evangelio: « Omnem palmitem in me, non ferentem fructum, * excidetur, » id est, omnem, qui solummodo fidem habet, in me et * ullum opus bonum damnabit eum. Per palmites apostoli, ut in Evangelio: « Ego sum vitis, vos palmites, » id est, ego Christus plenitudinem gratiae possideo, vos autem apostoli partem habetis. Per palmites viri fideles, ut in Psalmis: « Extendit palmites suos usque ad mare, » quod sancta Ecclesia fideles suos usque ad fines terrae dilatavit.
Pallium est altitudo humanitatis Christi, ut in 112.1017D| libris Regum: * « Christus levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei, » quod coetus fidelium Christi sacramenta humanitatis ejus, quae illis reliquit in terra, excellenter honoravit. Pallium, sancta Ecclesia, ut in Genesi: « Et sanguine uvae pallium suum, » quod Christus sacramento passionis suae * tendat Ecclesiam suam. Pallium, littera Veteris Testamenti, ut in Genesi: « Relicto in manibus ejus pallio fugit , » quod Christus, relicto velamine litterae, in operibus Synagogae, per notitiam fidei venit ad gentes. 112.1018A| Pallium, reverentia, ut in Genesi: « Pallium imposuerunt humeris ejus, » quod Christiani infirma humanitatis assumptae in Christo reverenter honorant. Pallium, * jucunditas cordis, ut in Isaia: « Pallium laudis pro spiritu moeroris, » id est, dabo vobis exsultationem, qui prius in tristitia fuistis. Pallium, poenitentia, ut in Genesi: « Cito tulit pallium suum, et operuit se, » quod Ecclesia de gentibus, statim ut per fidem cognovit, prioris conversationis suae pravitatem per poenitentiam texit. Pallium, auxilium, ut in Parabolis: « Qui amittit pallium in die frigoris, » id est, qui non habet auxilium in tempore necessitatis. Pallium, consideratio propriae infirmitatis, ut in libris Regum: « Operuit vultum suum pallio, » quod cum in contemplatione 112.1018B| * aberremus, oportet ut nos ipsos per considerationem infirmitatis nostrae humiliemus. Pallium, exteriora peccata, ut in Evangelio: « Dimitte ei * pallium, » * et exteriora peccata tua abjice abs te. Pallium, prava vetustas, ut in Cantico: « Tulerunt pallium meum custodes murorum, » id est, abstulerunt a me pravitatem vetustae conversationis rectores Ecclesiarum. Pallium, superbia, ut in libro Josue: « Vidit Achan inter caetera spolia pallium coccineum, valde bonum, » quod inter caetera peccata nitore superbiae reprobi plus concupiscunt. Per pallium, actiones, ut in libro Numeri: « Ut faciant eis fimbrias in angulis palliorum, » id est, ut studeant perseverare in conjunctionibus bonorum actuum suorum. Per pallium, elationes, ut 112.1018C| in Isaia: « Auferet Deus * in unctoria et pallia, » id est, destruet in reprobis instabilitates et elationes.
Palpebrae sunt judicia Dei, ut in Psalmis: « Palpebrae ejus interrogant filios hominum, » quod intentos nos * vos judicia Dei et sollicitos faciunt in eo, quod in quibusdam se * nos occultant, in quibusdam vero se aperiunt. Palpebrae, praelati Ecclesiae, ut in Job: « Et palpebrae meae caligaverunt, » id est, praelati mei in quibusdam deviaverunt. Palpebrae, prudentes saeculi, ut in Job: « Oculi ejus velut palpebrae diluculi, » quod prudentes saeculi de vana claritate gloriantur. Palpebrae, cogitationes, ut in Parabolis: « Nec dormitent palpebrae, » id est, non aberrent cogitationes tuae. Palpebrae, interna consilia, 112.1018D| ut in Parabolis: « Palpebrae tuae praecedant gressus tuos, » id est, interna consilia tua praeveniant actus tuos.
Paleae sunt viri sancti, ut in Genesi: « Palearum et feni plurimum est apud nos, » quod viri sancti a peccati pondere leves et in bono opere virides in sancta Ecclesia abundant. Paleae, sententiae sacrae Scripturae, ut in libro Judicum: « Habentes paleas et fenum in asinorum pabulum, » id est, possidentes 112.1019A| sacra documenta et exempla ad refectionem simplicium. Paleae, necessaria hujus vitae, ut in Exodo: « Paleae non dabuntur vobis, et consuetum numerum reddetis, » quod volunt maligni spiritus, ut electi hujus vitae necessaria ut destituantur, et duris afflictionibus conterantur. Paleae, instabiles quique, ut in Job: « Erunt sicut paleae ante faciem venti, » quod instabiles quique adveniente flatu tentationis disperguntur. Paleae, infideles, ut in Isaia: « Leo quasi bos paleas comedet, » quod diabolus infideles sibi incorporat. Paleae, damnati in judicio, ut in Evangelio: « Paleas autem * combures igni inexstinguibili, » quod damnati in judicio reprobi, sine fine apud inferos torquebuntur.
Paludes sunt societates reproborum, ut in Exodo: 112.1019B| « Paludes vertebantur in sanguinem et educebant ranas, » quod reproborum conventicula crudelitates et venenosas habeant loquacitates.
Paliurus est excusatio, ut in Isaia: « Et paliurus in munitionibus eorum, » quod excusatio peccati dominatur in elationibus reproborum.
Plaga est percussio dura, ut in Job: « Manus plagae * meae aggravata est super gemitum meum, » id est, major est percussio quam sentio, quam dolor quem ostendo. Plaga, tribulatio transitoria, ut in Isaia: « Et percutiet Dominus Aegyptum plaga, et sanabit eam, » quod Dominus electos suos, quandiu in praesentis vitae tenebris sunt, modo tribulatione atterit, modo vero consolatione erigit. Plaga, aeterna damnatio, ut in Jeremia: « Plaga 112.1019C| inimici percussi te, » quod aeterna damnatione, quae diabolo debetur, Dominus reprobos * fecit. Per plagam, correptiones, ut in Psalmis: « Amove a me plagam tuam. » Per plagam, peccata, ut in Evangelio: « Et plagis impositis abierunt, » quod daemones, primis parentibus nostris peccatis inflictis, recesserunt. Per plagam, afflictiones, ut in Exodo: « Mittam omnes plagas meas super cor tuum, » quod omnes afflictiones imponit Dominus * diabolum. Per plagam, praesentes adversitates, ut in libris Regum: « Arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum, » id est, emendabo eum per correptionem et praesentes adversitates, quibus electos * suos soleo emendare.
Planta est discretio cordis, ut in Ezechiele: 112.1019D| « Planta pedis eorum ut planta vituli, » id est, discretio eorum mature se habet. Planta, infima actio, ut in Isaia: A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas, » * ab infima actione usque ad summam nihil in eo probabile est. Per [plantam] finis uniuscujusque, ut in Job: « Tenebitur planta ejus laqueo, » quod reprobum quemlibet in fine maxime diabolus decipere studet. Planta, finis 112.1020A| mundi, ut in Genesi: « Alter egrediens plantam fratris tenebat manu, » quod in fine mundi primatum super reprobos adveniente ultimo judicio habebunt electi.
Platani sunt viri sancti, ut in Genesi: « Tollens Jacob virgas ex platanis, » quod praelatus bonus ad erudiendos subjectos bona exempla de viris sanctis sumit. Platani, sancti angeli, ut in Ezechiele: « Platani non fuerunt aequales frondibus ejus, quod primo illi angelo in praerogativis donorum caeteri non poterant angeli illi comparari. Platanus, quilibet in contemplatione erectus, ut in libro Ecclesiastico: « Et sicut platanus exaltata sum in Cades, » quod ad cor altum accedit homo et * exaltat Deus.
Platea est multitudo populorum, ut in Job: 112.1020B| Et in platea parabant cathedram, » id est, in multitudine subjectorum praelationem exercui. Per plateas auditores, ut in Parabolis. » Et in plateis aquas tuas divide, id est, inter auditores praedicationes tuas disperge. Per plateas homines saeculares ut in Cantico: « Per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea, » id est, Christum in conversationibus religiosorum quaeram et saecularium. Per plateas corda electorum, ut in libro Ecclesiastico: « Exaltata sum juxta aquam in plateis, » quod in sanctorum mentibus, per charitatem dilatatis, sapientia per profundas contemplationes elevatur. Per plateas, agmina coelestium civium, ut in libro Tobiae: « Plateae tuae, Jerusalem, * sternuntur auro mundo, » quod pura claritate et clara puritate 112.1020C| aeternae sapientiae agmina bonorum civium decorantur. Per plateas gloriae impiorum, ut in Job: « Non celebretur nomen ejus in plateis, » quod impii non famati semper honorabuntur in supereminentia et gloria vitae praesentis
Panis est Christus, ut in Evangelio: « Ego sum panis vivus, » quod in Christo vitalis animae testimonio *. Panis, sacramentum, quod in altari sumimus, ut in Parabolis: « Panem otiosum non comedat , » id est, corpus Christi sine fructu bonorum operum non percepit. Panis, gratia spiritualis, ut in Isaia: « Panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt, » id est, gratia ei concessa est spiritualis, contemplationes ejus erroneae non sunt. Panis, doctrina sacra, ut in Jeremia: « Parvuli petierunt 112.1020D| panem, » id est, simplices et humiles petierunt doctrinam audire. Panis, bona actio, ut in Isaia: « Panem nostrum comedemus, » quod septiformis Spiritus in bono opere, quod nobis agendum inspirat delectatur. Panis, robur charitatis, ut in Evangelio: « Quis ex vobis patrem petit panem? » * Panis, humilitas, ut in libris Regum: « Et ecce ad caput ejus subcinericius panis, » quod in mente viri sancti 112.1021A| humilitas ex consideratione propriae infirmitatis *: Panis, vir sanctus, ut in Psalmis: « Quod cinerem tanquam panem manducabam, » quod non solum sanctos sibi Dominus incorporat per justitiam, sed peccatores per poenitentiam. Panis, quilibet in peccato perseverans, ut in Osea. « Factus est Ephraim panis subcinericius, qui non * revertatur, » quod peccator immundus in peccatis suis jacet, et de eis non poenitet. Panis, delectatio carnalis, ut in Job: * « Ni se moverit ad quaerendum panem, » id est, cum se intromiserit acquirere delectationem carnalem. Panis, consolatio, ut in Jeremia: « Populus gemens ac quaerens panem, » id est, dolens ac desiderans habere consolationem. Panis, subsidium vitae praesentis, ut in Genesi: « Si dederis mihi panem 112.1021B| ad edendum, » id est, si mihi contuleris subsidium ad roborandum. Panis, doctrina haeretica, ut in Parabolis: « Et panis absconditus suavior, » quod doctrina haeretica clarior est reprobis quam doctrina sana. Panis, gratiae spirituales, ut in Psalmis: « Pauperes ejus saturabo panibus, » id est, dona gratiarum mearum conferam humilibus. Per panem eruditiones spirituales, ut in Isaia: « Appenditis argentum non in panibus, » id est, in locutionibus vestris non intenditis satis eruditionibus: Per panes apostoli, ut in Exodo: « Panes duodecim propositionis in mensa, » id est apostoli duodecim electi in Ecclesia. Per panem intelligentia sanctae Trinitatis, ut in Evangelio: « Amice, commoda mihi tres panes » id est, o Christe, confer mihi intelligentiam 112.1021C| sanctae Trinitatis. Per panes libri legales, ut in Evangelio; « Est puer unus hic qui habet quinque panes , » id est, populus Judaicus, sensu puerilis, qui quinque libros Moysis habet clausos. Per panes internae consolationes, ut in Psalmis: « Fuerunt mihi lacrymae meae panes * cum lactucis agrestibus, » id est, bona opera sine malitia in amaris compunctionibus.
Panni sunt sacramenta humilitatis Christi, ut in Evangelio: « Et pannis eum involvit, et reposuit eum in praesepio, » quod . . . . Dominum sub sacramentis humanitatis assumptae occultavit, sicque manifestavit eum mundo. Panni, mandata legis, ut in Job: « Et pannis infantiae obvolverem, » quod Deus Synagogam mandatis legis alligavit. Panni, 112.1021D| exempla justorum, ut in Jeremia: « Pone veteres pannos sub * cubitu manus, id est, ad roboranda opera sua adhibe tibi exempla antiquorum Patrum.
Papyrus est scientia saecularis, ut in Isaia: « Et in vasis papyri super aquas, » quod Antichristus praedicatores suos ad seducendum populos verbis scientiae saecularis exornabit. * Papyrus, Synagoga, ut in Exodo: « Et videns fiscellam in * papyrione misit unam e famulabus suis, » quod Ecclesia de 112.1022A| gentibus, ut vidit fidem Christi apud Judaeos, misit devorationem suam, et credendo suscepit Christum.
Paradisus est sancta Ecclesia, ut in Genesi: « Plantaverat autem Deus paradisum, » quod Deus instituit sanctam Ecclesiam. Paradisus, serenitas mentis, ut in Cantico: « Emissiones tuae paradisus , » quod quidquid de mente tua producis, delectabile et suave. Paradisus, gloria temporalis, ut in Genesi: « Quae universa * irrigabat, sicut paradisus , » quod tota gloria temporalis ad tempus nitere videtur. Paradisus, gaudium coeleste, ut in Apocalypsi: « De ligno paradisi, quod est in paradiso Dei mei, » quod qui mundum, et carnem et diabolum vincet, * Christo sine fine perfruetur * in coelesti gaudio.
112.1022B| Paries est humanitas Christi, ut in Cantico: « Ipse fuit post parietem nostrum, » quod sub velamine humanitatis assumptae divinitas latuit. Paries sacra Scriptura, ut in * Cantico: « Palpavimus sicut caeci parietem, » quod haeretici caecati in sacra Scriptura per errorem ostenduntur. Paries, corda subjectorum, ut in Ezechiele: « Fili hominis, fode parietem , » quod praelati acutis inquisitionibus scrutari debent corda subjectorum. Paries, obstinatio, ut in Ezechiele: « Aedificabant parietem, illi autem liniebant eum, » quod impius obstinationem in se construit, et adulatores eam blandis adulationibus fovent. Paries, peccata praeterita, ut in libris Regum: « Convertit se Ezechias ad parietem et flevit , » quod electi ad peccata sua poenitendo se 112.1022C| convertunt quae inter se et Dominum construxerunt.
Pardus est quilibet vitiorum varietate plenus, ut in Isaia: « Et pardus cum * edo occupabit, » id est, peccator vitiorum varietate plenus per poenitentiam conversus, cum eo qui se assidue in Dei servitio mactat, in Ecclesia requiescat. Per pardum hypocritae, ut in Cantico: « De cubilibus leonum, de montibus pardonum, » id est, de occultis superborum, et de excellentis sceleratorum.
Pastus est sublimitas sacrae Scripturae, ut in Genesi: « Aut * date potum ovibus, et sic ad pastum eas * reducite, » id est, praedicate prius simplicia auditoribus, et sic eos ad sublimiora intelligenda perducite. Pastus, instructio, ut in Genesi: « Filiis in pastu * occupatis pecorum, » id est, praelatis 112.1022D| instructionibus insistentibus populorum. Pastus, internae sapientiae refectio, ut in Job: « Filii earum pergunt ad pastum, egrediuntur, et non revertuntur ad eas, » id est, subjecti praelatorum ad refectionem coelestis convivii exeunt, et non redeunt in hac vita ad eos.
Passer est Christus, ut in Psalmis . « Vigilavi, et factus sum sicut passer, » id est, a morte resurrexi, et ad coelum volavi. Passer, vir sanctus, ut in 112.1023A| Psalmis: « Passer invenit sibi domum, » id est, vir sanctus elegit sibi coelestem habitationem. Passer, quilibet a peccato conversus, ut in Psalmis: « Anima * nostra sicut passer erepta (est de laqueo venantium) , » quod peccatores liberantur a seductione daemonum. Passer, instabilis, ut in Psalmis: « transmigra in montem sicut passer, » quia quod conspiciunt haeretici, ad suam excellentiam trahere nituntur. Per passerem humiles, ut in Psalmis: « Illic passer nidificat, » id est, in Christum maxime humiles sperabunt. Passer, gemina substantia hominis, corpus scilicet et anima, ut in Levitico in emundatione leprosi duo passeres assumuntur, et unus immolatur, alter liber permittitur avolare; ut peccator plene purgetur, necesse est ut 112.1023B| et corpus ejus per mortificationem mactetur, et anima per contemplationem in supernis elevetur.
Pater est Deus creator, ut in Parabolis: « Oculum qui subsannat patrem, » id est, haereticum, qui deridet Deum creatorem. Pater, praelatus quilibet, ut in libris Regum: « Pater mi, pater mi, currus Israelis et auriga ejus, » id est, praelate * meus, qui portas et ducis. Pater, protoplastus, ut in Psalmis: « Pater meus et mater mea dereliquerunt me, » id est, Adam et Eva peccato exposuerunt me. Pater, quilibet superior, ut in libris Regum: « Quis pater ejus? » id est, quis superior eo? Pater, mundus iste, ut in Jeremia: « Maledictus qui annuntiavit patri meo dicens: Natus est tibi puer masculus, » id est, qui per adulationem 112.1023C| opere meo fecit me a mundo laudari. Pater, diabolus, ut in Evangelio: « Vos ex patre diabolo estis, » quod eos diabolus etsi non creavit, aut genuit, tamen persuasit et tenuit.
Pavimentum est caro nostra, ut in Psalmis: « Adhaesit pavimento anima mea, » id est, consensit carni ratio mea. Pavimentum, cor humile, ut in libris Regum: « Texit pavimentum tabulis alienigenis , » quod Dominus cor humile donis spiritualibus exornat. Pavimentum, quilibet auditor, ut in Ezechiele: « Gazophylacia in circuitu pavimenti, » quod ad bonum excitant auditorem exempla patrum antecedentium.
Paxillus est compunctio, ut in Deuteronomio: 112.1023D| « Ferens paxillum in balteo, » id est, habens stimulum compunctionis in animo. Per paxillos praelati, ut in Exodo: « Paxillos atrii ex aere facies, » id est, praelatos Ecclesiae et fortes in opere, et sonoros in praedicatione constitues.
Pectus est cor rectum, ut in Exodo: « Doctrinam et veritatem, quae erit in pectore Aaron, » id est, in cogitatione praelati. Pectus, superbia, ut in Genesi: 112.1024A| « Super pectus tuum gradieris, » id est, elationem reproborum superabis.
Pectusculum est cor rectum, ut in Exodo: « Pectusculum erit Aaron, » quod ad praelatum praecipue pertinet, ut cor rectum habeat.
Pecus est haereticus, ut in cantico Habacuc: « Abscindetur de ovili pecus, » id est, de Ecclesia haereticus. Pecus, peccator et justus, ut in Ezechiele: « Ecce ego judico inter pecus et pecus, » id est, discerno inter peccatorem et justum. Per pecus populi, ut in Genesi: « Constitue illos magistros pecorum meorum, » id est praelatos populorum meorum. Pecus, cupidi, ut in Psalmis: « Insuper et pecora campi, » id est, subdidisti ei et cupidos mundi.
112.1024B| Peccatum est admittere malum, et delictum est omittere bonum. Peccatum, sacrificium pro peccato, ut in Paulo: « Eum, qui non novit peccatum, pro nobis peccatum fecit, » quod Christum ab omni peccato immunem pro peccatis nostris Deus Pater sacrificium * sacerdotem constituit. Peccatum, poena peccati, ut in Isaia: « Ipse * peccatum multorum tulit, » quod Christus pro nobis peccatoribus poenam mortis subiit. Peccatum, fomes peccati, id est, concupiscentia, ut in Paulo: « Peccatum non cognovi, nisi per legem, * ubi lex diceret, non concupisces . » Peccatum, diabolus, ut in Paulo: « Revelatus fuerit homo peccati, * filiis perditionis, » id est, manifestatus fuerit Antichristus homo diaboli ad aeternam damnationem praeparatus.
112.1024C| Pes est quilibet praedicator, ut in Psalmis: « Ut intingatur pes tuus in sanguine, » quod praedicator nonnunquam afficitur tribulatione. Pes, praedicatio, ut in Psalmo: « In flumine pertransibunt pedes ibi, » id est, in mundum ibunt praedicatione. Pes, quilibet amicus, ut in Evangelio: « Si pes tuus scandalizaverit te, » id est, si necessarius amicus tuus malum suggeret tibi, ne sequaris eum. Pedes, opera coelestium praeceptorum, quibus inniti debet uterque populus, ut in Isaia: « Innitentis pedem bovis et asini, » id est, imponentes opera coelestium praeceptorum, quibus inniti debet uterque populus, Judaicus videlicet ac gentilis. Pes, exemplum Christi, ut in Isaia: « Conculcabit eam pes pauperis, » quod superbos mundi prostravit exemplum humilis 112.1024D| Christi. Pes, exemplum malum, ut in Job: « Obliviscetur quod pes conculcet eas, » quod negligens praelatus non curat, quod malum exemplum corrumpit subjectos. Per pedes sacramenta incarnationis, ut in Evangelio: « Lacrymis coepit rigare pedes ejus, » quod conversa gentilitas venerari coepit ima incarnationis Christi. Pedes, apostoli, ut in Job: « Lavabam pedes meos butyro, » quod Christus, 112.1025A| qui peccata nostra portavit apostolos suos mundavit Spiritu sancto. Per pedes praedicatores, ut in Isaia: « Quam speciosi pedes evangelizantium pacem! » quod per sanctitatem decori sunt praedicatores, qui annuntiant populo poenitentiam. Per pedes praedicatores, ut in Evangelio: « Excutite pulverem de pedibus vestris, » id est, terrena pro praedicationibus vestris ab iis nolite suscipere qui nos contemnunt. Per pedes infirmi qui sunt in Ecclesia, ut in Job: « Pedes meos subverterunt, » id est, infirmos meos qui sunt in Ecclesia haeretici subverterunt. Per pedes cogitationes, ut in Jeremia: « Sordes ejus in pedibus ejus, » id est, immunditiae ejus in cogitationibus ejus. Per pedes intentiones, ut in Parabolis: « Pedes eorum ad malum currunt, » 112.1025B| id est, intentiones eorum ad peccata proclives sunt. Per pedes afflictiones, ut in Levitico: « Intestinis et pedibus ejus lotis aqua, » quod ut nos sacrificium Dei esse possimus, oportet ut cognationes et * afflictiones nostras compunctionis aqua emundemus. Per pedes operationes, ut in Jeremia: « Expandit rete pedibus meis, » quod multis modis opera nostra diabolus studet corrumpere. Per pedes actus sanctorum, ut in Ezechiele: « Pedes eorum pedes recti, » quod sanctorum actus ad iniquitatem non sunt retorti. Per pedes viri sancti, ut in Psalmis: « Adorabimus in locum ubi [steterunt pedes ejus], » id est, in contemplatione sanctae conversationis, in qua perfecti servi tui utiliter persistunt, nosmetipsos humiliamus. Per pedes, illi sancti, qui in patria coelesti 112.1025C| sunt, ut in Psalmis: « Statuisti in loco spatioso pedes (meos), » quod in latitudine gratiae sunt, qui hinc exeuntes in coelesti patria consistunt. Per pedes ministri impiorum, ut in Psalmis: « Veloces pedes eorum ad (effundendum) sanguinem, » id est prompti sunt ministri eorum ad exercendam crudelitatem.
Pellis est motus carnis, ut in Job: « Pelle et carnibus vestisti me, » id est, motu et sensibus carnis circumdedisti me. Pellis, veritas corporis nostri, ut in Job: « Rursum circumdabor pelle mea, » id est, rursum apparebo in veritate corporis mei. Pellis, modica adversitas, ut in Job: « Pellem pro pelle, » et ideo haec pauca adversa suscipit aequanimiter, quod majora pati pertimescit. Pellis, ipsa 112.1025D| superficies actionis nostrae, ut in Levitico: « Sacerdos qui * holocaustum, pellem habebit, » quod solus * exterior in bono opere homini deputatur. Pellis, infirma mundi, ut in Job: « Nunquid implebis * sagena pelle ejus, » quod infirma mundi hujus, * qui hosti adhaerebant, Dominus elegit, et ex eis Ecclesiam suam constituit. Pelles, sanctae feminae, ut in Job: « Pelli meae consumptis carnibus 112.1026A| , » id est, devotis mulieribus me circumdantibus, fugientibus discipulis, qui propriores esse videbantur, adhaesit robur passionis meae. Pellis, litteralis intellectus, ut in Levitico: « Detractaque pelle hostiae artus in * frustra concident, » quod praedicatores sublato velamine litterae interiora subtiliter scrutari debent. Pellis, mortalitas hominis, ut in Psalmis: * « Extendes coelum sicut pellem, » quod per ora mortalium praedicatorum sacram nobis Dominus Scripturam reseravit. Pelles, corpora martyrum, ut in Exodo: « De pellibus arietum rubricatis , » id est, de corporibus sanctorum martyrizatis. Per pelles, antiqui patres, ut in libris Regum: « Ambulabam in medio pellium, » quod in antiquis patribus Dominus habitabat. Per pelles virtutes corporales, 112.1026B| ut in Jeremia: « Subito vastatae sunt pelles meae, » id est, repente sunt interruptae exteriores cicatrices meae. Per pelles cives coelestes, ut in Cantico: « Sicut pelles Salomonis, » quod spiritualem decorem, quem cives coelestes possident, anima devota et in praesenti ex parte habere studet. Per pelles reprobi, ut in cantico Habacuc: « Turbabuntur pelles terrae Madian, » id est, reprobi in judicio damnati punientur, quod Madian de judicio interpretatur.
Pellicanus est quilibet eremita, ut in Psalmis: « Similis factus sum pelicano, » id est, in solitudine ad instar illius avis commoratus.
Plectae sunt concordiae, ut in libris Regum: « Inter coronulas et plectas, leones et boves, » quod 112.1026C| in viris sanctis cum charitate et concordia zelus est et mansuetudo.
Penna est actio exteriorum, ut in Job: « Penna struthionis similis pennis herodii, » quod exterior actio hypocritae similis esse videtur actionibus viri sancti. Per pennas monita prophetarum, ut in Psalmis: « Sub pennis ejus fiduciam habebis. » * Per pennas, praecepta charitatis, ut in Psalmis: « Si sumpsero pennas, » id est, si praecepta charitatis implere studuero. Per ( pennas ) virtutes morales, ut in Psalmis: « Pennae columbae, » id est, habebo in virtutibus vestris mansuetudinem simplicitatis, et claritatem scientiae. Per pennas contemplationes sanctorum, ut in Ezechiele: « Et facies et pennae eorum extentae desuper, » quod viri sancti internae 112.1026D| mercedis intuitu et actioni et contemplationi insistunt.
Pennulae sunt sancta desideria, ut in Levitico: « Omne, quod habet pennulas, comedetis, » quod illi in corpus electorum transeunt, qui per sancta desideria ad superna se transferunt.
Pepones sunt terrenae dulcedines, ut in libro Numeri: « In mentem nobis venerunt cucumeres et 112.1027A| pepones, » id est, carnales voluptates et terrenae dulcedines.
Pera est onus saeculi, ut in Evangelio: « Nolite portare peram neque sacculum, » id est, nolite scientiam abscondere, nec saeculi onus subire. Pera, intellectus apostolorum, ut in libris Regum: « Immisit quinque lapides in peram pastoralem, quam habebat secum, » quod quinque libros Moysis commisit intellectui apostolorum. Pera, mens devota, ut in libris Regum: « Deferens viro Dei instrumentum novum in pera sua, » quod Christo afferre debemus refectionem sanctae novitatis in devota mente nostra.
Peregrinus est Christus, ut in Job: « Et quasi peregrinus sum oculis eorum, » quod Christum Judaei 112.1027B| omnino a se alienum deputaverunt. Peregrinus, quilibet mundum contemnens, ut in Psalmo. « Et peregrinus sicut omnes (patres mei), » id est, ad instar antiquorum patrum et * aliena me esse deputo, quandiu in praesenti exsilio vivo. Peregrinus, concupiscentia, ut in libris Regum: « Cum autem quidam peregrinus venisset ad divitem, » id est, cum carnis concupiscentia tentavit David Regem.
Perdix est diabolus, ut in Jeremia: « Perdix congregavit, quae non peperit, » quod diabolus persuasit quos non creavit, retinuit quos non genuit.
Praeda est salus electorum, ut in Genesi: « Ad praedam ascendisti, * fili mi, » quod Christus pro electorum salute crucem ascendit. Praeda, laus hypocritarum, 112.1027C| ut in Job: « Tigris periit, eo quod non habuerit praedam, » quod hypocrita desinit, priusquam perdit laudem suam. Praeda, animae pravorum, ut in Job: « Praedam pollicetur sociis, » id est, promittit se acquirere animas pravorum consortibus suis. Per praedam persecutio, ut in Genesi: « Mane comedet praedam, quod piorum Saulus persecutioni insistebat.
Praesepe est sacra Scriptura, ut in Job: « Aut morabitur ad praesepe tuum, » id est, tuis viribus obediet terrenus et superbus princeps scripturae tuae. Per praesepe incarnatio Domini, ut in Isaia: « Et asinus praesepe domini sui, » quod populus Gentilis cognovit incarnationem redemptoris sui. Praesepe, beatitudo coelestis, ut in Job: « Aut mugiet 112.1027D| bos, cum ante praesepe steterit? » quod praedicator Ecclesiae necesse non habet gemere, cum ad plenitudinem supernae felicitatis pervenerit. Per praesepia diversi ordines Ecclesiae, ut in cantico Habacuc: « Non erit armentum in praesepibus, » quod vix erit in tempore illo probabilis societas in quibusdam Ecclesiae ordinibus.
Praedones sunt raptores, ut in Job: « Abundabant 112.1028A| tabernacula praedonum, » id est, possessiones raptorum.
Pessulum est voluptas hominis, ut in Cantico: « Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, » id est, voluntatem cordis mei obtuli Deo meo.
Petra est Christus, ut in Psalmis: « Percussit petram, et fluxerunt aquae, » quod Judaicus populus Christum crucifixum percusserunt, et fluxerunt ab eo dona gratiae. Petra, fides, ut in Exodo: « Est locus apud me, et stabis super petram, » id est, apud me mansionem invenies, si in soliditate fidei persistis. Petra, confessio fidei, ut in Evangelio: « Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, » id est, super hanc fidei confessionem exstruam Ecclesiam meam. Petra, soliditas bonae actionis, ut in 112.1028B| Psalmis: « Et statuit super petram, » id est, incitavit ad solidam actionem affectus meos. Petra, quilibet vir stabilis, ut in Parabolis: « Viam colubri super petram, » quod suggestio diaboli viro spirituali praevalere non potest. Petra, spiritualis fortitudo, ut in Psalmis: « In petra exaltavit me, » id est, in vera fortitudine erexit me. Per petras, sancti angeli, ut in Job: « In petris manet aquila, » quod in contemplatione sanctorum angelorum devota anima versatur. Per petras, viri sancti, ut in Psalmis: « De medio petrarum dabunt voces, » id est, de vita sanctorum patrum emittunt praedicationes. Per petras bona exempla, ut in Job: « Nunquid nosti tempus partus ibicum (in petris)? » id est, nunquid tu scis quando sancti ex bonis exemplis 112.1028C| bonam debent proferre actionem? Per petram magnae contemplationes, ut in libris Regum: « Super abruptissimas petras, quae * solum ibicibus perviae sunt, » id est, super maximas contemplationes, quae solum perfectis patent.
Picturae sunt diversitates virtutum, ut in libris Regum: « Picturas varias quasi prominentes, » virium apparentes.
Pili sunt humilitas poenitentium, ut in Exodo: « Fecit saga undecim de pilis caprarum, » quod Deus * pervisorum aeternorum poenitere facit de transgressione ad instar humilium poenitentium. Pili, afflictiones, ut in Evangelio: « Joannes erat vestitus de pilis cameli, » quod carnis afflictionem praedicabat. Pili, cogitationes infirmae, ut in 112.1028D| Job: « Inhorruerunt pili carnis meae, » id est, obstupuerunt cogitationes infirmitatis meae. Pili, peccata, ut in libro Numeri Levitae radebant omnes pilos carnis suae, quod, quid * obsequium divinum assumuntur, vetera peccata oportet ut a se abjiciant.
Pilosi sunt immundi spiritus, ut in Isaia: « Et pilosi saltabunt ibi, » quod in mente reproba immundi 112.1029A| spiritus ejus perditioni congratulantur. Pilosus, quilibet superfluitate studens, ut in Genesi: « Esau pilosus, et ego lenis, » quod reprobi superflua diligunt, et electi superflua a se cohibere student. Pilosus, quilibet humilis, * atque vilis erat in . . . . suis et castitate corporali roboratus.
- Pleiades sunt electi, ut in Job: « Nunquid contingere valebis micantes stellas Pleiades, » id est, nunquid tu potes omnes electos Ecclesiae in beatitudine coelesti adjuvare?
Pinus est veritas fidei, ut in Isaia: « Ad te veniet abies et buxus [et pinus simul], » quod in Ecclesia sunt et sublimes in contemplatione, et fortes in opere, et virides in fide
112.1029B| Primogenitum est fides, ut in Psalmis: « Et percussit omne primogenitum in Aegypto, » quod in mente reproborum etiam fidem * Dominus nonnunquam Dominus destrui permittit. Primogenitum, initium boni operis, ut in Deuteronomio: « Non operaberis in primogenito bovis, » id est, non confides in initio boni operis tui. Primogenitum, superbia, ut in Job: « Et consumat brachia illius primogenita mors, » quod bona aliquando opera quae impius facit, initium omnis peccati superbia corrumpit.
Princeps est Christus, ut in Isaia: « Pater futuri saeculi, princeps pacis, » quod Christus illis quibus futurum gaudium praeparavit, pacem hic in conscientia tribuit. Princeps, praelatus quilibet, ut 112.1029C| in Isaia: « Non vocabitur is qui insipiens est princeps, » quod qui in se sapientiam non habet, aliis in regimine praeesse non debet. Princeps, venter hominis, ut in Jeremia: Princeps coquorum destruit muros Jerusalem, » id est, venter, cui coqui magna cura deserviunt, virtutes animae corrumpit. Princeps, intellectus noster, ut in Levitico: « Si peccaverit princeps, » id est, si aberraverit intellectus in homine. Princeps, diabolus, ut in Evangelio: « Princeps hujus mundi in [me] non habet quidquam, » quod diabolus, qui reprobis dominatur, in Christo nihil invenit suum. Per principes, angeli, ut in Daniele: « Et ecce Michael, unus de principibus, » quod unus inter angelos Michael est. Per principes apostoli, ut in Psalmis: « Constitues 112.1029D| eos principes super omnem terram, » quod apostolos Christus praelatos posuit super universam Ecclesiam. Per principes rectores Ecclesiae, ut in cantico Annae: « Erigit pauperem, ut sedeat cum principibus, » quod Deus exaltat humilem, ut praesit cum rectoribus Ecclesiae. Principes, superbi, ut in Job: « Non * accepit personas principum, » id est, non honoravit personas reproborum. Per principes, haeretici, ut in Job: « Principes * cessabunt 112.1030A| loqui, » quod Ecclesia destruit errores haereticorum.
Piscina est populus Judaeorum, ut in Evangelio: « Piscina porticus quinque habens, » id est, populus Judaicus quinque libros Moysi tenens. Piscina, compunctio, ut in Isaia: « Ad extremum aquae ductus piscinae superioris, » id est, ad summum intimae compunctionis, quam format desiderium amoris. Per piscinam doctrinae praedicationis, ut in Cantico: « Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, » quod praedicatores sanctae Ecclesiae auditores ad compunctiones moerorem excitant, quod Hesebon cingulum maeroris interpretatur.
Piscis est Christus, ut in Evangelio: « Obtulerunt ei partem piscis assi et favum, » id est, honoraverunt 112.1030B| recte credendo et sancte vivendo sacramenta Christi passi. Piscis, fides, ut in Evangelio: « Nunquid pro pisce [serpentem], » id est, pro fide infidelitatem « dabit illi? » Piscis, mors, ut in Jona: « Praeparavit Deus piscem grandem, ut deglutiret Jonam , » quod permisit Deus Pater, ut mors crudelis invaderet Christum. Piscis, diabolus, ut in libro Tobiae: « Exivit piscis immanis ad devorandum eum, » quod diabolus circuit quaerens quem devoret. Per pisces homines, ut in Evangelio: « Ex omni genere piscium congreganti, » quod sine ulla distinctione omnes ad fidem Ecclesiae colligit. Per pisces fideles, ut in Job: « Aut gurgustium piscium capite illius, » quod ipsos mundi principes, qui summa erant in corpore diaboli membra, Deus 112.1030C| per fidem Ecclesiae fecit fideles. Per pisces duae istae * perae, sacerdotalis videlicet et regia, ut in Evangelio: « Puer qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces, » quod Judaicus populus sensu puerilis quinque libris Moysis ornatus, et regimine sacerdotali atque regali erat munitus. Per pisces, homines curiosi, ut in Psalmis: « Volucres coeli et pisces, » id est, elati per superbiam erecti, et curiosi, vitae hujus profundis immersi.
Piscatores, praedicatores, ut in Jeremia: « Ecce ego mitto ad vos piscatores, » id est, destinabo ad vos praedicatores.
Poma sunt prophetae, ut in Job: « Quasi naves poma portantes, » id est, sicut patres veteres doctrinam prophetarum habentes. Poma, opera bona, 112.1030D| ut in Cantico: « Cum pomorum fructibus, » id est, et bonorum operum virtutibus. Poma, praecepta utriusque Testamenti, ut in Cantico: « Omnia poma nova et vetera, dilecta mi, servavi tibi, » id est, omnia praecepta, tam Veteris quam Novi Testamenti, a te instituta esse credidi. Poma, insignia humanitatis, ut in Cantico: « Ut viderem poma convallium , » id est, ut eligerem suavitatem cordis humilis. Poma viri sancti, ut in Cantico: « Ut comedat 112.1031A| fructum pomorum suorum, » id est, ut delectetur sanctitate electorum suorum.
Pontifex est Christus, ut in Paulo: « Christus assistens pontifex futurorum bonorum, » quod ipse semetipsum in ara crucis offerens bona aeterna redemptis contulit.
Porta est Christus, ut in Job: « Longe fient filii ejus a salute et * convertentur in porta, » quod synagoga populi a vera se salute elongantes veniente Christo per infidelitatem corrupti sunt. Porta, virgo Maria, ut in Ezechiele: « Porta haec clausa * erat, et non aperietur, » quod Maria et ante partum incorrupta, et post partum mansit illaesa. Porta, fides, ut in Psalmis: « Cum loquetur inimicis suis in porta, » id est, quando disputabit cum haereticis 112.1031B| pro fidei defensione. Porta, opus justitiae, ut in Job: « Cum procedebam ad portam * charitatis, » id est, quando exivi exterius ad opus justitiae coram aliis. Porta, exitus ab hac vita, ut in Ezechiele: Propheta intus stans oculos exterius habuit ad portam, quod electus quisque in fide Ecclesiae vivens ad exitum suum ab hac vita desiderium suum extendere debet, ut cum Christo esse possit. Per portas praedicatores, ut in Isaia: « Et portas tuas in lapides sculptas, » quod Dominus praedicatores sanctae Ecclesiae bonis actibus exornat. Portae, virtutes morales, ut in Psalmis: « Aperite mihi portas justitiae, » id est, virtutes bonorum meorum mihi notas facite. Portae, opera mala, ut in Psalmis: « Qui * exaltas me de portis mortis, » id 112.1031C| est, qui liberat me de malis operibus, per quae fit introitus ad perditionem. Portae, quinque sensus corporis nostri, ut in Esdra: * « Utinam non inferrent onera per portas suas in die sabbati, » quod quotquot in claritate internae quietis sumus, nec per visum admittere debemus vanitatem, nec per auditum, curiositatem; nec per olfactum, voluptatem; nec per gustum, edacitatem; nec per tactum, impuritatem. Per portas, consuetudines pravae, ut in Psalmis: « Quod contrivit portas aereas, » id est, duras pravitatis consuetudines destruxit. Per portas, doctrinae haereticorum, ut in Evangelio: « Et portae inferorum non praevalebunt ei, » quod verae fidei confessioni doctrinae haereticae resistere non possunt. Per portas doctores iniqui, ut in Job: 112.1031D| « Portas vultus ejus quis aperuit? » quod Dominus deceptionem impiorum doctorum Ecclesiae suae revelavit. Per portam ultimum Judicium, ut in Parabolis: « Nobilis in portis vir ejus, » quod in ultimo judicio apparebit sublimis Christus et gloriosus, qui hic fuit humilis et judicatus.
Porticus patres sunt antiqui, ut in libris Regum: « Porticus erat ante templum, » quod antequam construeretur in Gentibus, patres antiqui in Judaea 112.1032A| erant. Porticus, Synagoga, ut in Evangelio: « Ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis, » quod Christus erat in mundo in Synagoga apud Judaeos. Portae, libri legales, ut in Evangelio: « Piscina quinque porticus habens, » id est, Synagoga quinque libris Moysis intendens.
Porri sunt mundi hujus occupationes, ut in libro Numeri: « In mentem nobis veniunt et porri, et pepones, et cucumeres, » quod in se admittunt saeculares voluptates, et vanitates et curiositates mundialium occupationum.
Porci sunt contemptores veritatis, ut in Evangelio: « Ne mittatis margaritas vestras ante porcos , » id est, non participetis sacrae Scripturae secreta contemptoribus veritatis. Porci, immundi 112.1032B| spiritus, ut in Evangelio: « Misit illum in villam suam, ut pasceret porcos, » id est, erexit eum in superbiam, ut male vivendo pasceret immundos spiritus. Porci, homines mali, ut in Evangelio: * « Mittite vos in gregem porcorum, » quod habitationem sibi eligunt daemones in cordibus reproborum.
Procurator est Christus, ut in Evangelio: « Dixit Dominus procuratori vineae suae, » quod Christus, quem pater Ecclesiae suae praeposuit, in fine mundi reddet unicuique juxta opus suum.
Propitiatorium est Christus, ut in Exodo: « Facies et propitiatorium de auro purissimo, » quod mundus natus est nobis Christus ab omni peccato.
Propugnator est Christus, ut in Isaia: « Et propugnator sit ad salutem, » quod, ut nos Christus 112.1032C| salvaret, diabolum expugnavit.
Propugnacula sunt miracula, ut in Cantico: « Et aedificata est cum propugnaculis, » quod sanctorum miracula sacrae nobis Scriptura ostendit. Propugnacula, munimenta Scripturarum, ut in Cantico: « Super eum propugnacula * argentum, » quod Ecclesia sacra est Scripturae munimentis roborata.
Postes sunt hominis corpus et anima, ut in Exodo: « Et ponent de sanguine agni super utrumque postem, » ut corpus Christi et ore sumamus et mente capiamus. Postes, libri Evangeliorum, ut in libris Regum: « Fecit in introitu templi postes, » quod ad fidem Ecclesiae per libros Evangeliorum introitum habemus.
Potentes sunt viri sancti, in bono fortes, ut in Job: 112.1032D| « Deus potentes non * habuit, » id est, viros sanctos in bono opere fortes non deserit * potentes de * se, id est, superbos a sua dejicit electione.
Puer est Christus, ut in Isaia: « Puer parvulus minabit eos, » quod electos suos, ne mundo per affectum adhaereat * Christo humilis per timorem suum interius terret. Puer, populus Judaicus, ut in Evangelio: « Est puer unus hic, » id est, populus Judaicus sensu puerilis. Per pueros quilibet innocentes, 112.1033A| ut in Psalmis: « Laudate, pueri, Dominum , » quod illi digne Dominum laudant qui innocentes ad instar puerorum et simplices sunt. Per pueros coelestis patriae cives, ut in Evangelio: « Pueri mei mecum sunt in cubili, » quod cives coelestes in aeterna quiete exsultant cum Domino. Per pueros Judaei, ut in libris Regum: « Et * lactaverunt ex eis quadraginta duos pueros, » quod, quadraginta duobus annis post passionem Domini peractis, imperatores devastaverunt Judaeos.
Pullus est gentilitas, ut in Evangelio: * « Invenies asinam alligatam et pullum cum ea, » quod utrumque populum, Judaicum et gentilem, funibus peccatorum ligatum apostoli invenerunt. Per pullos apostoli, ut in Job: « Quoniam pulli ejus . . . . . » quod 112.1033B| apostoli gentium salutem magno affectu exoptabant. Per pullos homines de gentibus, ut in Psalmis: « Et pullis corvorum invocantibus eum. » Per pullos auditores, ut in Job: « Pulli ejus lambunt sanguinem, » quod fideles auditores sacramenta passionis Christi fideliter credendo hauriunt.
Pulvis est fecunditas sanctitatis, ut in Cantico: « Et universi pulveris pigmentarii, » id est, universae fecunditates * virtutes. Per pulverem, levitas mentis, ut in Evangelio: « Excutite pulverem de pedibus vestris, » id est, abjicite levitatem de affectibus vestris. Pulvis, instabilis quisque, ut in Psalmis: « Tanquam pulvis, quem projicit ventus a [facie terrae], » id est, instabilis quisque quem 112.1033C| prosternit tentationis flatus. Pulvis, cogitatio interna, ut in Isaia: « Sede in pulvere, filia Babylonis , » id est, quiesce in terrena cogitatione, o sterilis anima in confusione vitiorum consistens. Pulvis, desiderium saeculare, ut in Job: « Et * tum simul in pulvere dormient, » id est, pariter in desiderio saeculari requiescent. Pulvis, actio mundana, ut in Job: « Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris, » quod infirmi, qui sunt in Ecclesia modo vitiis immundis coinquinantur * mundanis actibus implicantur. Pulvis, quilibet peccator, ut in Job: « Quando fundebatur pulvis in terra, » quod peccator nonnunquam a mollitia sua, inspirante Deo, ad stabilitatem convertitur. Pulvis, infirma actio, ut in Job: « Tu forsitan in pulvere calefacies ea? » quod solus Deus subjectos in conversatione infima neglecte a malo praelato derelictos coelesti valet amore inflammare. Pulvis, spiritualis infirmitas, ut in Jeremia: « Ponet in pulvere os suum, » id est, spiritualiter confitebitur infirmitatem suam. Pulvis, interna discretio, ut in Exodo: « Cumque in tenuissimum pulverem universa * confuderit, » id est, cum omnia, 112.1034A| quae agis, in subtilissimam discretionem distinxeris. Pulvis, fragilitas hominis, ut in Psalmis: « Et in pulverem suum revertentur, » id est, tolles ab eis spiritum superbiae, et ad se humiliandum fragilitatem suam attendent. Pulvis, putredo humani generis per mortem, ut in Job: « Sicut lutum fecisti me, » id est, de terra fecisti corpus meum, et in * putredinem post mortem rediges illud.
Pulvillus est adulatio, ut in Ezechiele: « Qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus, » id est, qui componit adulationes in omni operationis perfectione.
Plumbum est Synagoga, ut in Job: « Et plumbi lamina vel certe, » quod in Synagoga * octo verba Dei susceperunt, et cito abjecerunt; et gentes tarde 112.1034B| receperunt, et diu retinuerunt. Plumbum, pondus peccati, ut in Zacharia: « Ecce talentum plumbi portabatur, » id est, magnitudo peccati angebatur. Plumbum, diabolus, ut in Exodo: « Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus, » quod sicut diabolus cecidit, et sic reprobi, qui ejus membra sunt, in poenas infernales ruunt.
Pluvia est sancta praedicatio, ut in Job: « Quis est pluviae pater? » Deus videlicet, qui per inspirationem suam praedicationem doctoribus infundit. Pluvia, interna gratia, ut in Psalmis: « Pluvia in voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae, » id est, gratuitam gratiam infundes electis. Huic pluvia, tentatio, ut in Evangelio: Descendit pluvia, venerunt et flumina, » id est, affluit tentatio 112.1034C| illius et persecutio.
Punctus est brevitas hujus vitae, ut in Job: « Et gaudium hypocritae ad instar puncti, » quod praesentis vitae gaudium stabile non est. Punctus, festinantia, ut in Job: « Et in puncto ad inferna descendunt, » quod festinanter sine omni mora ad inferna reprobi descendunt.
Pupilla est Christus, ut in Psalmis: « Ut pupillam oculi, » id est, custodi me, o Deus Pater, quasi membrum Filii tui. Pupilla, electi, ut in Propheta: « Qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei, » id est, sicut membrum illud tenerum est, ita tenere diligo vos, electos meos.
Pupillus est quilibet humilis, ut in Psalmis: « Pupillo tuo esto adjutor, » id est, humilem adjuvabis. 112.1034D| Per pupillos infirmi qui sunt in Ecclesia, ut in Job: « Asinum pupillorum abegerunt, » quod haeretici simplicem doctorem infirmorum decipere student.
Purpura est passio Christi, ut in Cantico: « Comae capitis tui, ut purpura regis, » id est, cogitationes mentis tuae assidue versantur in passione Redemptoris. Purpura, fulgor castitatis, ut in Exodo: 112.1035A| « Et aes, et hyacinthum et purpuram, » id est, sonoram praedicationem, et mundam actionem, et nitidam castitatem. Purpura, superbia, ut in Evangelio: « Induebatur purpura et bysso, » quod hujus mundi amatores et decorem amant elationis, et mollitiem libidinis.
Pruina est pulchritudo coelestis, ut in Exodo: « In similitudine super terram, » quod spiritualis verbi decor supernae pulchritudini in aliquo similis est. Pruina, temporalis adversitas, ut in Job: « Qui timent pruinam, irruet super eos nix, » quod qui temporaliter pro Domino affligi recusant aeterna ultione feriuntur. Pruina, maturitas religionis, ut in Psalmis: « Factus sum sicut uter in pruina , » id est, mortificatus sum in maturitate religionis.
112.1035B| Prunae sunt corda pravorum, ut in Job: « Halitus ejus prunas ardere facit, » quod suggestio diaboli mentes pravorum per cupiditatem inflammat. Prunae, consolationes saeculares, ut in Evangelio: « Stabant autem ad prunas, quod frigus erat, et calefaciebant se, » quod mundi hujus amatores, quando adversitates patiuntur, ad consolationes saeculares concurrunt.
Puteum est secretum contemplationis, ut in Cantico: « Fons hortorum, puteus aquarum viventium , » quod sancta Ecclesia fecunditatem habet bonorum operum, et secretum contemplationum vitalium. Puteus, sacra Scriptura, ut in Genesi: « Videt puteum in agro, tresque greges ovium accubentes 112.1035C| juxta eum, » id est, intuitus est sacram Scripturam in Ecclesia, tresque ordines fidelium intentos ad eum. Puteus, secretum cordis, ut in Genesi: « Isaac fodit puteum, » quod sanctus quilibet secretum conscientiae suae sollicite rimatur. Puteus, haereticus quilibet, ut in Apocalypsi: « Obscuratus est sol et aer de fumo putei, » id est, concussa est fides et sancta Ecclesia per errorem haeretici. Puteus, mortalitas nostra, ut in Evangelio: « Neque in quo haurias habes, et puteus altus est, » quod in natura mortalitatis assumptae peccatum non fecit Christus, et sublimitate sanctitatis honorata fuit in eo mortalitas nostra. Puteus, profunditas vitiorum, ut in Psalmis: « Neque urgeat super me puteus os suum, » id est, dominetur mihi profunditas vitiorum, 112.1035D| ut in Psalmis: « Deduces eos in puteum interitus, » id est, demerges eos in profunditatem aeternae perditionis.
Q Quadrigae. Quercus. Quadrans. Quadrigae sunt apostoli, ut in cantico Habacuc: « Et quadrigae tuae salvatio, » quod apostoli, qui ad Christum per mundum veniebant, populum per 112.1036A| fidem salvabant. Quadrigae, sancti doctores, ut in Cantico: « Propter quadrigas Aminadab * » spontaneus populus interpretatur.
Quercus est duritia desperationis, ut in libris Regum: « Adhaesit caput ejus quercui, » id est, mens ejus perseveravit in duritia desperationis. Quercus, sterilitas mentis, ut in Isaia: « Cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, » id est, cum fueritis steriles in mente, deficientibus * et exterioribus bonis. Quercus, luxuriosi, ut in Isaia: « Et super omnes quercus Basan, » quod auctores turpitudinis Deus condemnabit, quod Basan, ut dicunt, turpitudo interpretatur.
Quadrans est quadripartita sacrae Scripturae intelligentia, ut in Evangelio: « Misit duo minuta, 112.1036B| * quod est quadrans; » quod sancta Ecclesia duo honorat Testamenta, in quibus quadripartita est intelligentia: historica, allegorica, tropologica, et anagogica. Quadrans, minuta peccata, ut in Evangelio: « Donec reddas novissimum quadrantem, » id est, pro minutis et ultimis peccatis puniaris.
R
Radix.
Reclinatorium.
Reptilia.
Rationale.
Rubigo.
Rubus.
Rhinoceros.
Regula.
Ramus.
Risus.
Regulus.
Rhamnus.
Ros.
Resticula.
Rivulus.
Rete.
Rex.
Rugitus.
Rivi.
Rota.
Ranae.
Rubor.
Retributio.
Regimen.
Rupes.
Rex.
112.1036C| Radix est Christus, ut in Isaia: « Radix Jesse, qui stas in signum populorum, » id est, Christus, qui de stirpe Jesse natus, qui populo suo aeternam tribuit salutem. Radix, incarnatio Christi, ut in Job: « Radix mea aperta est secus aquas, » quod mysterium incarnationis fidelibus revelatum est. Radix, sancta praedicatio, ut in Job: « Si senuerit [in] terra radix ejus, » id est, si viluerit apud reprobos praedicatio ejus. Radix, anima hominis, ut in Psalmis: « Et radicem tuam de terra [viventium], » id est, animam tuam de habitatione coelestium. Radix, progenies pravorum, ut in Evangelio: « Securis ad radicem arboris posita est, » id est, summa reprobationis in filiis Judaeorum impleta est. Radix, intentio, ut in Isaia: « Mittet radicem deorsum, et faciet 112.1036D| fructum * suum, » id est, bonam * actionem exhibebit in occulto, et bonam ostendet actionem in publico. Radix, suggestio hominis, ut in Isaia; « De radice colubri egredietur regulus, » id est, de suggestione diaboli procedit concupiscentia. Per radicem fideles, ut in Psalmis: « Plantasti radices ejus, et implevit terram, » quod Deus fideles Ecclesiae vocavit, et ipsa usque ad fines terrae multiplicata est. Per radices bonae * notiones, ut in Job: 112.1037A| « Deorsum radices ejus siccentur, » id est, * intimis bonae, quas habet cogitationes humore gratiae priventur.
Ramus est affectus bonus, ut in Genesi: « Portans ramum olivae * defluentibus foliis, » quod sancta anima ad quietam mentem affectum bonum defert in cogitationibus mundis. Ramus, voluptas carnis, ut in Ezechiele: « Ecce applicant ramum ad nares suas, » quod reprobi in voluntate carnis delectantur. Per ramos doctrinae sacrae, ut in Evangelio: « Ut veniant volucres coeli, et habitent in ramis ejus, » quod vocante Deo superbi hujus mundi veniunt ad fidem, et requiescunt in sacris ejus doctrinis. Per ramos bona opera, ut in Job. « Et rami ejus pullulant , » id est, bona opera ejus apparent. Per ramos 112.1037B| sacrae Scripturae, ut in Evangelio: « Caedebant ramos de arboribus, » id est, accipiebant sacras sententias a Patribus sanctis. Per ramos homines pravi, ut in Job: « Ramos ejus arefaciet flamma, » quod homines pravos vastabit damnatio aeterna.
Rhamnus est Antichristus, ut in libro Judicum: « Egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani, » quod crudelitas exibit de Antichristo, et interficiet sublimes viros Ecclesiae. Rhamnus, delectatio peccati, ut in Psalmis: « Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum, » id est, priusquam punctiones vestrae perveniant ad delectationem peccati.
Ranae sunt haeretici, ut in Psalmis: « Dedit terra eorum ranas, » quod conventicula caecorum et 112.1037C| ignorantium loquaces proferunt haereticos et immundos.
Rapina est praesumptio, ut in Paulo: « Non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo, » id est, non erat praesumptio quod dixit se aequalitatem habere cum Deo, quod naturaliter aequalis est Filius Patri.
Rationale est interna munditia, ut in Exodo: « Rationale oportet esse pectus sacerdotis, » id est, pura ratio ornabit mentem sacerdotis.
Rex est Deus Pater, ut in Evangelio: « Regi, qui fecit nuptias filio suo, » id est, Deo Patri, qui Ecclesiam conjunxit Christo. Rex, Christus, ut in Job: « Cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen morientium consolator, » quod 112.1037D| Christus, quamvis super beatos regnet in coelo, consolatur tamen per spem veniae poenitentes in terra. Rex, Spiritus sanctus, ut in Parabolis: « Rex, qui sedet in solio suo, dissipat omne malum intuitu suo, » quod Spiritus sanctus in viro sancto destruit in mente hominis peccatum inspiratione sua. Rex, sancta Trinitas, ut in Isaia: « Regem in decore suo videbunt oculi ejus, » quod sanctam Trinitatem * interna gloria sua contemplabuntur electi. Rex, praedicator, 112.1038A| ut in Parabolis: « Regem locusta non habet, » quod * Antichristi adventum, praedicatorem gentilitas non habuit. Rex, vir quilibet sanctus, ut in Psalmis: « In virtute tua laetabitur Rex, » quod scit vir sanctus non ex sua esse virtute, sed ex divina, quod in se vitiorum tyrannidem quasi rex fortis potenter premit. Rex, quilibet iniquus, ut in Job: « Sicut regem, qui praeparatur ad praelium, » sic iniquus quilibet qui se parat per superbiam resistere Deo. Rex, peccatum, ut in Job: « Et calcet super eum, quasi rex, interitus, » quod pravum quemlibet sine ulla contradictione premit peccatum, quod eum ad mortem perducet aeternam. Rex, diabolus, ut in Job: « Ipse est rex super omnes filios superbiae, » quod sub dominio diaboli sunt quicunque contra 112.1038B| Deum et proximum superbiunt. Per reges angeli, ut in Job: « Cum regibus et consulibus terrae, » quod, si homo non peccasset, requiesceret cum angelis, qui cum Deo regnant in coelo, et nobis * consultum praebent in terra. Per reges, praelati, ut in Psalmis: « Et nunc, reges, intelligite, » id est, per intellectum considerate sollicite, o praelati, qualiter vestros regere debeatis subjectos. Per reges viri sancti, ut in Job: « Et reges in solio collocat in perpetuum, » quod qui illicitis in se motibus * resistendo bene semetipsos in praesenti regunt, cum Domino in perpetuum regnabunt. Per reges sensus interni, ut in Parabolis: « Noli regibus dare vinum, » id est, ne permittas rationales sensus tuos carnis voluptate fatuari. Per reges, qui de castitate superbiunt, 112.1038C| ut in Job: « Balteum regum dissolvit, » quod in illis, qui de castitate inaniter gloriantur, pudicitiae * ejus cingulum strangi nonnunquam permittit. Per reges quilibet superbus, ut in Apocalypsi: « Et procedunt ad reges totius terrae, * praeparare eos in praelium, » quod exemit spiritus immundos per suggestionem ad electos hujus saeculi, ut excitent eos ad contradictionem divinorum praeceptorum. Per reges, sensus corporales, ut in libro Josue: « Ponite pedes vestros super colla regum istorum, » quod sensibus in se corporalibus viri * per puritatem internorum affectuum suorum dominantur.
Regina est sancta Ecclesia, ut in Psalmis: « Astitit regina a dextris tuis, » quod sancta Ecclesia, in vitae rectitudine consistens, a Christo est electa. Regina, 112.1038D| superbia mundi hujus, ut in Apocalypsi: « Sedeo regina, » quod secure vacant superbiae amatores mundi hujus. Per reginas animae devotae, ut in Cantico: « Reginae laudaverunt eam, » quod animae devotae venerantur Ecclesiam sanctam in matrem suam.
Regnum est patria coelestis, ut in Evangelio: « Beatus est qui manducat panem in regno coelorum, » id est, felix est qui pertingit ad illam suavitatis dulcedinem quae est in patria civium beatorum. Regnum, 112.1039A| praesens Ecclesia, ut in Evangelio: « Et colligent de regno ejus omnia scandala, » quod omnes haereticorum errores sancti doctores destruunt in Ecclesia. Regnum, sacra Scriptura, ut in Evangelio: « Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus, » quod auferetur a Judaeis spiritualis sacrae Scripturae intellectus, et datur populo gentili, qui et eam sane intelligunt et secundum eam sancte vivunt. Regnum, mens sancta, ut in Evangelio: « Regnum Dei intra vos est, » quod in mente devota Deus regnat. Per regnum, diversi ordines fidelium, ut in Psalmis: « Regna terrae, cantate Deo, » id est, diversi ordines fidelium sanctae Ecclesiae, laudate Deum.
Regula est eloquentia philosophorum, ut in libro Josue: 112.1039B| « Pallium coccineum, valde bonum, et regulam auream, » quod mundi hujus amatores superbam et inanem approbant eloquentiam.
Regulus, concupiscentia, ut in Isaia: « De radice colubri egredietur regulus, » quod de suggestione diaboli procedit illicitus concupiscentiae motus. Regulus, Antichristus, ut in Isaia: « In caverna reguli mittet manum suam, » quod pravam aliquando mentem, quae est habitatio diaboli, Dominus per gratiam suam visitat.
Reclinatorium est quies interna, ut in Cantico: « Columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum , quod Ecclesiae praedicatores fortes et clari sunt, et qui in sancta quiete vivunt sapientiae claritate fulgescunt.
112.1039C| Renes sunt opera libidinis, ut in Psalmis: « Et renes mei commutati sunt, » id est, opera in me libidinis in actionem castitatis mutata sunt. Renes, opera genitalia, ut in Job: « Et fune praecinget renes eorum, » quod peccatum damnati permittit Dominus in membris genitalibus * superborum. Renes, delectatio carnis, ut in Psalmis: « Ure renes meos et cor meum, » id est, exstingue in carne mea delectationem, et in corde purifica cogitationem.
Reptilia sunt immundi spiritus, ut in Psalmis: « Illic reptilia, quorum non est numerus, » quod innumerabiles sunt hostes nostri, qui nos in praesenti tentant. Reptilia, cogitationes terrenae, ut in Ezechiele: « Et omnis similitudo reptilium, » 112.1039D| quod in prava mente ad appetitum terrenorum proclives sunt cogitationes.
Rete est Ecclesia in exsilio, ut in Evangelio: « Rumpebatur autem rete eorum, » quod tot nunc in sanctam Ecclesiam intrant, ut eam haeresibus scindant. Rete, Ecclesia in regno, ut in Evangelio: Mittite in dexteram navigii rete, » quod sancta Ecclesia, quando in regno erat, de sinistro opere nihil habebat. Rete, peccatum, ut in Job: « Immisit 112.1040A| in rete pedes suos, » id est, posuit in peccatum affectus suos.
Resticula sunt praecepta Dei, ut in libro Regum: « Resticula triginta cubitorum ambiebat mare, » quod praecepta divina sanctae Trinitatis fidem praedicentia exornant baptismum.
Retributio est quadrifaria, prima cum bona retribuuntur pro bonis, secunda cum mala redduntur pro malis, tertia cum mala pro bonis, quarta cum bona pro malis; prima et secunda justitiae, tertia nequitiae, quarta gloriae; qui bona tribuit pro bonis, bonus est; qui non tribuit mala pro malis, melior; qui non tribuit bona pro malis, malus, qui tribuit mala pro malis, pejor; qui tribuit bona pro malis, optimus; qui tribuit mala pro bonis, pessimus.
112.1040B| Risus est spirituale gaudium, ut in Genesi: « Risum fecit mihi Dominus, » id est, spirituale mihi gaudium contulit Deus. Risus, laetitia mundi, ut in Proverbiis: « Risus dolori miscebitur, » quod mundi hujus laetitia in moerorem terminabitur. Risus, gaudium coeleste, ut in Job: « Donec impleatur risu os tuum, » id est, donec impleatur coelesti gaudio cor tuum.
Rivi sunt praedicatores, ut in Psalmis: « Rivos ejus inebria, multiplica genimina [ejus], » id est, praedicatores Ecclesiae gratia tua adimple, ut merito populus in numero * s. a. Rivi, populi fideles, ut in Isaia: « Rivi latissimi et * potentes, » id est, fideles populi cor suum fidei aperientes.
Rivuli sunt dona Spiritus sancti, ut in Job: « Non 112.1040C| videat rivulos fluminis, id est, non sit dignus accipere dona Spiritus sancti. Rivuli sententiae sacrae Scripturae, ut in Cantico: « Columbae super rivos aquarum, » id est, simplicitates animae intendentes sententiis Scripturarum.
Ros est superna contemplatio, ut in Genesi: « Det tibi Deus de rore coeli. » Ros, Dei gratia, ut in Job: « Et ros morabitur in messione mea, » id est, gratia Dei perseverabit in operatione mea. Ros, plenitudo sanctitatis, ut in libro Judicum: « Ros sit in solo vellere, » quod prae cunctis plenitudo erat sanctitatis in Maria virgine. Ros, infidelitas, ut in Cantico: « Caput meum plenum est rore, » id est, praedica verbum, o amica fidelis; quod male sentiunt quidam de divinitate sua.
112.1040D| Rosa est coetus martyrum, ut in libro Ecclesiastici: « Quasi * palma rosae in Jericho, » id est, perseverantia in mundo: quod Jerosolymam interpretatur, et instabilitatem hujus mundi designat. Per rosas delectationes vitae praesentis, ut in libro Sapientiae: « Coronemus nos rosis, antequam marcescant; » id est, satiemus nos amoenis hujus saeculi voluptatibus, et voluptuosis ejus amoenitatibus, priusquam deficiant.
112.1041A| Rota est Vetus et Novum Testamentum, ut in Ezechiele *: « Rota in medio rotae, » id est, Novum Testamentum in Veteri praesignatum. Rota, mundus iste, ut in Psalmo: « Vox tonitrui tui in rota, » quod vox divinae comminationis per praedicatores sonat in mundo. Rota, conversatio reproborum, ut in Psalmis: « Pone illos ut rotam, » quod reprobi in posterioribus puniendi ruunt. Per rotam praedicatores, ut in Daniele: « Rota ejus ignis accensus, » quod sancti praedicatores divino sunt amore inflammati.
Rubor est passio Christi, ut in Cantico: « Dilectus meus candidus et rubicundus, » quod qui candet in gloria Deitatis, rubet in angustia passionis. Rubor, desiderium coeleste, ut in Jeremia: 112.1041B| « Rubicundiores ebore antiquo, » id est, majus habentes desiderium quam quidam ex patribus antiquis.
Rubus est virgo Maria, ut in Exodo: « Quod rubus arderet, et non * comburebatur, » quod Christum Maria concepit et peperit, nec corrupta in conceptu, nec laesa fuit in partu.
Rubigo est iracundia, ut in Joele, « Residuum erucae comedit * aerugo, » quod mentem reprobam, quando cessat inficere gula, furoris vexat insania. Rubigo, malitia, ut in propheta: « Et non exivit ab ea nimia rubigo, » id est, non cessavit maxima malitia ejus.
Rugitus est planctus poenitentis, ut in Job: Et quasi inundantis aquae, sic rugitus meus, » id est, 112.1041C| sicut doleo in cogitatione cordis, sic plango in locutione oris. Rugitus, suggestio diaboli, ut in Job: « Rugitus leonis, et vox leaenae, » id est, suggestio hostis, et motus concupiscentiae. Rugitus, saevitia diaboli, ut in Epistola Petri: « Tanquam leo rugiens , » quod diabolus crudeliter saeviens circuit quaerens quem devoret. Per rugitum sollicitudines praelatorum, ut in Job: « Incurvantur cervae ad fetum, et pariunt, et rugitus emittunt, » quod praedicatores sancti se humiliant, ut alios praedicando attrahant, et subjectis spirituales sollicitudines impendant.
Ruga est perfidia, ut in Paulo: « Non habentem maculam aut rugam, » quod Ecclesia catholica nec maculam malitiae, nec rugam novit perfidiae. 112.1041D| Per rugam simulati quique, ut in * Genesi: « Rugae meae testimonium dicunt contra me, » id est, illi qui me ficte amant in prosperis, resistunt mihi in adversis
Rupes sunt sancti angeli, ut in Job: « Et inaccessis rupibus, » quod devota anima per desideria gaudium contemplatur angelorum, ad quos per spiritum necdum accedere valet. Rupes, praedicatores, ut in Job: « Transferuntur rupes de loco suo, » quod praedicatores sancti Judaeam deserentes ad 112.1042A| gentes transmigrabant. Rupes, potentes saeculi, ut in Jeremia: « Onagri steterunt in rupibus, » quod Judaei * innitebantur saeculi potentibus. Rupes, quilibet indurati, ut in Ezechiele: « Haec dicit Dominus rupibus et vallibus, » quod Dominus aliquando sicut humiles, sic quoque per internae inspirationis suae locutionem visitat induratos.
S
Sabbatum.
Spicae.
Senectus.
Scapula.
Sitis.
Spelunca
Sagittarius.
Stillicidia.
Species.
112.1042B|
Salsugo.
Somnus.
Stella.
Sanies.
Scorpio.
Sibilus.
Stactes.
Signaculum.
Siliqua.
Sunamitis.
Superbus.
Succus.
Semen.
Saccus.
Sartago.
Subula.
Stamen.
Sulci.
Similago.
112.1042C|
Securis.
Sus.
Scintillae.
Senex.
Stata.
Sirene.
Sepulcrum.
Saga.
- Silla.
Specus.
Sal.
Solitudo.
Stellio.
Sanguis.
Stola.
Sternutatio.
Stabulum.
Sphaerulae.
Sagitta.
Socrus.
Servus.
Saliunca.
Sonus.
Sterilis.
Squamae.
Soror.
Sycomorus.
Stagnum.
Sulphur.
Silex.
Saxum.
Superbia.
Sinistra.
Semita.
Sacculus.
Scirpus.
Sedes.
Sepis.
Scabellum.
- Structio.
Stylus.
Speculator.
Spiritus.
Sentes.
Scabies.
- Stilio.
Speculum.
Sagena.
Sol.
Serpens.
Silices.
Spolia.
Stercus.
Sculptura.
Silva.
Statura.
Superhumerale.
Sindo.
Sindo.
Segor.
Sacerdos.
Spina.
Senatores.
Scarabaeus.
Stipula.
Sapphirus.
Solium.
Serra.
- Salterium.
Sparte.
Sterquilinium.
Sardonicus.
Serenum.
Sudes.
Statera.
Symphonia.
Sabbatum est quies mentis et quies aeternitatis, ut in Isaia: « Erit sabbatum ex sabbato, » quod qui . . . . quiescit in mente ab iniquitate, * quiescit postmodum in aeterna felicitate. Per Sabbatum torpor et negligentia, ut in Jeremia: « Et deriserunt sabbata ejus, » quod maligni spiritus, quosquos negligenter et desidiose vident contorpescere ab utili opere, immunda quaedam circumferre faciunt per affectum in cogitatione. Per Sabbatum opera sanctitatis, ut in Levitico: « Sabbata mea custodite, » 112.1042D| id est, opera sanctitatis, in quibus ego quiesco, * exercite.
Sacerdos est Christus, ut in Psalmis: « Tu es sacerdos in aeternum, » quod Christus semetipsum in arca crucis obtulit pro nobis. Sacerdos, ipsa ratio nostra, ut in Levitico: « Si sacerdos, qui * mentitus est, peccaverit; » id est, si sensus rationalis, qui et per intellectum illuminatus, et per affectum est purificatus deviaverit. Per sacerdotes praelati pravi, ut in Job: « Ducit sacerdotes * 112.1043A| ingloriosos, » quod praelatos aeterna non remunerat gloria qui in utilitate subjectorum non gloriantur.
Saccus est poenitentia, ut in Job: « Saccum consui super cutem, » id est, per poenitentiae asperitatem castigavi mollitiem meam. Saccus, mortalitas nostra, ut in Psalmis: « Conscidisti saccum meum, et circumdasti me laetitia, » id est, rupisti mortalitatem meam, et vestisti me gloria immortalitatis. Saccus, mens hominis, ut in Genesi: « Invenit * sciphum in sacco Benjamin, » quod sapientia Christi requievit in corde * apostoli.
Sacculus est animus negligens, ut in * lege: « Misit eas in sacculum pertusum, » quod animus negligens bonum, quod modo acquirit, statim amittit. 112.1043B| Sacculus, cor poenitentis, ut in Job: « Signasti quasi in sacculo delicta mea, » id est, inspirasti mihi ut poenitendo circumferrem in mentem meam peccata mea.
Scala est charitas, ut in Genesi: « Scalam stantem super terram et cacumen ejus tangens coelos, » quod charitas nos et per compassionem sociat proximo, et per desiderium copulat proximo.
Scapula est exercitium boni operis, ut in Genesi: « Deposuit hydriam * suam super scapulam suam, » quod vocata ad Christum Ecclesia de gentibus, quae prius Christum sapuit, ad humilitatem bonae actionis humiliter deflexit. Per scapulam defensiones, ut in Psalmis: « Scapulis suis obumbrabit tibi, » id est, protectionibus suis defendet te Christus.
112.1043C| Scarabaeus est Christus, ut in Propheta: « Scarabaeus de ligno creavit, » quod in vilitate carnis nostrae apparens Christus in cruce suspensus fuit.
Scabies est luxuria, ut in Levitico: « Si jugem habens scabiem, » quod qui assidue luxuria polluitur, ad altare Domini accedere prohibetur. Scabies est macula cordis, ut in Levitico: « Mundabit eum, quod scabies est, » id est, facile purificabitur, qui solummodo in mente polluitur.
Scabellum est sacramentum incarnationis, ut in Psalmis: « Adorate scabellum pedum ejus, » id est, honorate sacramentum humanitatis, quo terram nostrae mortalitatis tetigit. Scabellum quilibet in bona actione serviens Deo, ut in Isaia: « Coelum mihi sedes, et terra scabellum pedum meorum, » 112.1043D| id est, in contemplativis requiesco, et in activis per bona opera maneo.
Saga sunt rectores Ecclesiae, ut in Exodo: « Fecit et saga undecim de pilis caprarum, » quod rectores sancti, quidquid in se per occupationes suas transgressionis sentiunt, totum poenitendo corrigere student.
Sagittarius est quilibet praedicator, ut in Job: « Non fugabit eum vir sagittarius, » quod per se 112.1044A| sine adjutorio Dei a mente hominis diabolum ejicere non potest praedicator.
Sagitta est sermo Dei, ut in libro Regum: « Sagitta Jonathae * reversa est retrorsum, » quod verbum Domini non revertetur ad eum vacuum, sed faciet quaecunque voluerit. Sagitta, animadversio Domini, ut in libro Regum: « Sagitta salutis Domini contra Syriam, » id est, ad salutem tuam et populi Israel Dominus feriet Syriam per animadversionem suam. Sagitta, manifesta persecutio, ut in Psalmis: « A sagitta volante, » id est, ab adversitate in manifesto feriente. Per sagittas verba praedicationis, ut in Psalmis: « Sagittae potentis acutae , » id est, sermones Conditoris sublimes. Per sagittas vindictae Domini, ut in Cantico Deuteronomii: 112.1044B| « Et sagittas meas, » id est, vindictas meas « complebo in eis » Per sagittas afflictiones, ut in Psalmis: « Dentes eorum, arma et sagittae, » id est, verba eorum me feriunt et affligunt. Per sagittas praecepta Domini, ut in Cantico Habacuc: « In luce sagittarum tuarum, » id est, in claritate praeceptorum tuorum in hac vita incedunt. Per sagittas comminationes Dei, ut in Psalmis: « Quoniam sagittae tuae infixae sunt [mihi], » id est, quod mihi comminatus es, jam doleo. Per sagittas insidiae, ut in Psalmis: « Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum, » quod Judaei, unde putabant decipere Christum, in hoc semetipsos deceperunt. Per sagittas Dominicae percussiones, ut in Job: « Quod sagittae Domini in me sunt, » id est, sagittae Domini me 112.1044C| affligunt.
Sagena est sancta Ecclesia, ut in Evangelio: « Sagenae missae in mare, » id est, Ecclesiae praesentis saeculi profundo peregrinanti. Per sagenam Ecclesiae multae, quae unam catholicam Ecclesiam faciunt, ut in Job: « Nunquid implebis sagenas pelle ejus? » quod Dominus hos in quibus diabolus erat ad Ecclesiam misericorditer vocat.
Sapphirus est claritas angelorum, ut in Job: « Nec lapidi * sardo viro pretiosissimo, vel sapphiro , » quod Filio Dei nec quilibet homo in terra, nec quilibet angelus comparari potest in coelo. Sapphirus, sancta contemplatio, ut in Jeremia: « Sapphiro pulchriores, » id est, * ipsi contemplativis excellentiores. Per sapphirum miracula 112.1044D| Christi, ut in Cantico: « Venter ejus eburneus distinctus sapphiris, » quod casta Christi humanitas ornata erat miraculis.
Sal est spiritualis intellectus, ut in Job: « Quod non est sale conditum; » quod sacra Scriptura non prodest, nisi spiritualiter intelligatur. Sal, sapientia, ut in libris Regum: « Afferte mihi vas novum, et mittite in id sal, » quod cupit vetus noster Elisaeus, ut per sanctitatem renovemur, et per sapientiam 112.1045A| condiamur. Sal, discretio, ut in Levitico: « In omni * oblatione offeres sal, » quod in omni operatione nostra necesse est ut habeamus discretionem. Sal, ipsi angeli, ut in Evangelio: « Vos estis sal terrae, » id est, Vos estis condimentum et * lator Ecclesiae. Sal, admonitio, ut in Genesi: « Versa est in statuam salis, » quod reproborum perditio magna coelestis est admonitio.
Salsugo, est desiderium bonum, ut in Job: « Et tabernacula ejus in terram salsuginis, » quod delectabiliter quiescit in mente eum desiderante ardenter. Salsugo sanctitas, ut in Psalmis: « Terram fructiferam in salsuginem, » quod animam, quae boni operis fructum ferre solebat, Dominus ad sterilitatem cadere nonnunquam permittit.
112.1045B| Saliunca est cogitatio terrena, ut in Isaia: « Pro saliunca ascendet abies, » quod Dominus in mente, in qua terrena cogitatio erat, sublimem aliquando per gratiam suam contemplationem format
Salices sunt viri sancti, ut in Propheta: « Sicut salices germinabunt inter herbas virides, » id est, in bono opere erunt inter caeteros homines. Salices, steriles in bono opere, ut in Job: « Circumdabunt eum salices * torrentes, » id est, favebunt et homines amatores hujus mundi praeterfluentis. Salices, superbi, ut in Psalmis: « In salicibus in medio ejus, » id est, coram superbis, qui sunt in media confusione * voluimus ostendere praedicationes nostras.
- Salterium est vetus lex, ut in Psalmis: « In psalterio 112.1045C| decem chordarum, » id est, in contemplatione veteris legis, quae in decem praeceptis consistit, studete placere illi. * Salterium, bona actio, ut in Psalmis: « Psalterium jucundum cum cithara , » id est, actionem spontaneam cum carnis abstinentia.
Sanguis est passio Christi, ut in Job: « Terra, ne operias sanguinem meum, » id est, o Ecclesia, ne erubescas confiteri passionem meam. Sanguis, exempla martyrum, ut in Exodo: « Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, » quod subjectis ostendere debent praelati examina sanctorum martyrum. Sanguis, carnalis intellectus, ut in Parabolis: « Qui vehementer emungit, elicit sanguinem, » quod qui nimis indiscrete sacram Scripturam discutit, 112.1045D| in carnalem intellectum cadit. Sanguis, furor Dei, ut in cantico Deuteronomii: « Inebriabo sagittas meas sanguine, » id est, vindictas meas exercebo cum furore. Sanguis, mors Christi, ut in Genesi: « Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra, » id est, confessio mortis Christi, qui populi Judaici superfuit, clamat ad Patrem de Ecclesia. Sanguis, peccatum, ut in Isaia: « Et revelabit terra sanguinem 112.1046A| suum, » id est, confitebitur anima devota peccatum suum. Sanguis, angustia, ut in Psalmis: « Ut intingatur pes tuus in sanguine, » quod praedicatores, qui Christum vehunt, affligentur tribulatione. Sanguis, ultio peccati, ut in Psalmis: « Manus suas lavabit in sanguine peccatoris, » quod tunc justus actus suos sollicitus corrigit, quando peccatorem pro culpa puniri conspicit. Sanguis, crudelitas, ut in Isaia: « Manus vestrae sanguine plenae sunt, » id est actiones vestrae crudelitate repletae sunt. Sanguis, poenae inferni, ut in Apocalypsi: « Et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum, » quod in reproborum conventiculis infernalis se poena extendet usque ad praelatos populorum. Per sanguinem opera libidinis, ut in Psalmis: « Libera me de sanguine, » 112.1046B| id est, de libidinosis operibus. Per sanguinem malitiosi quilibet, ut in Psalmis: « Viri sanguinum et dolosi, » id est, homines malitiae et perfidiae intenti.
Sanies est delectatio carnis, ut in Job: « Qui testa saniem radebat, » quod per considerationem mortalitatis nostrae delectationem in nobis illicitam exstinguere debemus.
Squamae sunt robora bonorum operum, ut in Levitico: « Omne quod habet pennulas et squamas, » quod illos sollicite imitari debemus qui agilitatem * contemplationi et fortitudinem exercent in actione. Squamae, excusationes pravae, ut in Job: « Compactum squamis se prementibus, » quod corda sua inclinant reprobi in verba malitiae, ad excusandas 112.1046C| excusationes in peccatis.
Sartago est zelus animarum, ut in Ezechiele: « Et tu, sume sartaginem ferream, » quod quilibet praelatus zelum Dei debet discutere, et fortiter erga subjectos habere. Sartago, tribulatio, ut in Levitico: « Quae in sartagine oleo conspersa frangetur, » quod mens sancta non sine pinguedine internae consolationis in tribulatione affligitur.
Sardonychus est homo sanctus, ut in Job: « Nec lapidi sardonycho pretiosissimo, » quod nullus homo, quantumvis sanctus fuerit, Christo comparari potuerit. Sardonychus, humanitas Christi, ut in Apocalypsi: « Et qui sedebat, similis erat lapidi jaspidis et sardini, » quod Christus ex Deo Deus, et ex homine homo est.
112.1046D| Stabulum est Ecclesia praesens, ut in Evangelio: « Duxit eum in stabulum, et curam ipsius egit, » id est, in Ecclesiam, et sollicitus de eo fuit.
- Stactes est oratio, ut in Exodo: « Sume tibi stacten, » id est, exerce assiduitatem orationis.
Stannum est falsa doctrina, ut in Isaia: « Et auferam omne stannum tuum, » id est, falsam, quae est in te, doctrinam.
112.1047A| Stamen est anima hominis, ut in Levitico: « Quae lepram habuerit in stamine, » id est, peccati maculam in mente.
Statera est Christus, ut in Job: « Et calamitas quam patior in statera, » quod in Christo deprehendi potest quam gravis est miseria quam tolerat homo. Statera, discretio, ut in Levitico: Statera justa, id est, discretio recta, erit vobis. Per stateram, judicia, ut in Psalmis: « Mendaces filii hominum in stateris, » id est, non recti in judiciis.
Statura, conversatio sancta, ut in Cantico: « Statura tua assimilata est palmae, » id est, in conversatione tua victoriam exerces vitiorum. Statura, fortitudo, ut in libro Numeri: « Populus quem aspeximus, procerae staturae est, » * . . . . . . . fortitudines 112.1047B| est. Statura, superbia, ut in libris Regum: « Fuerunt statura magna, scientes bellum, » id est, erecti in superbia amantes. Statura, profectio, ut in Evangelio: « Non poterat videre prae turba, quod statura pusillus erat, » id est, non poterat pure contemplari pro strepitu instabilium cogitationum, quod magnus in perfectione non erat.
- Stractus est status vitae nostrae, in quo diu fuimus, ut in Psalmis: « Lacrymis meis stratum meum rigavi, * » per compunctionem veterem vitae meae stratum meum rigabo. Stratum, mens nostra, ut in Psalmis: « Universum stratum ejus versasti, » id est, mentem ejus conturbasti in contemplatione infirmitatis * tuae. Stratum, interna contemplatio, ut in Job: « Et * revelabor loquens [mecum] in stratu 112.1047C| meo, » id est, levamen habebo de me cogitans in interna contemplatione mea.
Saxum est Christus, ut in cantico [Deuteronomii]: « Deumque de saxo durissimo, » id est, Spiritum sanctum acceperunt post resurrectionem a Christo. Saxum, mens robusta, ut in Job: « Et saxum transfertur de loco suo, » quod irruente tentatione mens nonnunquam robusta a bono retrahitur proposito. Per saxa sancti angeli, ut in Isaia: « Munimenta saxorum sublimitas ejus, » quod vir sanctus ad fortitudinem angelorum per contemplationes accedit.
Securis est Christus, ut in Evangelio: « Securis ad radicem arboris posita est, » quod Christus Judaeos incredulos exstirpavit. Securis, vir bonus, ut in Isaia: « Nunquid gloriabitur securis contra eum, qui 112.1047D| secat in ea? » quod non superabit vir sanctus contra Dominum, qui sanctitatem, quam habet, contulit ei. Securis, correptio, ut in Deuteronomio: « [Si] in succisione lignorum securis fugerit manum, » id est, in prohibitione vitiorum correptio excesserit modum. Securis, donum gratiae, ut in libris Regum: « Ut ferrum securis caderet in aquam, » quod donum aliquando gratiae amittitur per superbiam. Securis, gravis persecutio, ut in Psalmis: « In securi 112.1048A| et ascia dejecerunt eum, » id est, in majore per secutione et minore, conturbaverunt iniqui Ecclesiam.
Sedes est regnum Israel, ut in Evangelio: « Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui, » id est, in multis Judaeis in eum credentibus erit regnum ei subjectum Israel. Sedes, mens sancta, sicut legitur Sapientiae: « Anima justi sedes est sapientiae , » quod sapientia Patris, Christus, in sancta mente quiescit. Sedes, sancta Ecclesia, ut in Psalmis: « Et sedem ejus in terra collisisti, » id est, Ecclesiam Christi in praesenti perturbari permisisti. Per sedes apostoli, ut in Psalmis: « Illic sederunt sedes in judicio, » quod apostoli sedebunt super thronos, id est, * duodecim tribus Israel. Per sedes conversationes 112.1048B| sanctorum, ut in Apocalypsi: « Seniores qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, » id est, viri sancti, qui in contemplatione Deitatis * humiliant se in conversationibus suis.
Segor est status conjugalis, ut in Genesi: « Et Lot ingressus est Segor, » quod in ordine conjugali salvari potest homo, quamvis tamen in eo non sit magna sanctitas.
Semen est Christus, ut in Genesi: « Et benedicentur in semine tuo omnes gentes, » id est, in Christo * sancta praedicatio, ut in Evangelio: « Bonum semen seminasti in agro tuo, » id est, sanctam posuisti praedicationem in Ecclesia tua. Semen, homines mali et boni, ut in Genesi: « Inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius, » quod magna est 112.1048C| inter diabolum et sanctam Ecclesiam discordia, et inter membra Christi et diaboli. Semen, viri electi, ut in Evangelio: « Bonum vere semen ii filii sunt regni. » Semen, opus bonum, ut in Psalmis: « Et semen illius in benedictione erit, » id est, opus ejus dignum retributione erit. Semen, incitator viri sancti, ut in Psalmis: « Potens in terra erit semen ejus, » id est, sublimis in coelo erit, qui justum in bono imitatur. Semen, locutio oris, ut in Levitico: « Vir qui patitur fluxum * sanguinis, » id est, superfluitatem non devitat locutionis, « immundus erit. » Semen, peccatum, ut in Isaia: « Et semen ejus absorbens volucrem, » id est, peccatum, de quo concupiscentia procedit * parit peccatum; peccatum vero, cum conceperit, generat mortem.
Semita est humilitas, ut in Psalmis: « Deduc me in semita, » id est, veram fac me habere humilitatem, quae est fundamentum caeterarum virtutum. Semita, interna cogitatio, ut in Parabolis: « Consideravit semitam domus suae, » id est, diligenter inspexit internam cogitationem mentis suae. Semita, ascensio Christi, ut in Job: « Semitam ignoravit avis, » quod Synagoga ascensum non cognovit nostri Redemptoris. Semita, perfectio, ut in Genesi: 112.1049A| « Fiat Dan * serastes in semita, » quod viris sanctis in perfectione vitae se arctantibus Antichristus se crudelem ostendit. Semita, voluntas hominis, ut in Job: « Et decipula illius super semitam, » quod diabolus hominis potissimum studet decipere voluntatem. Semita, superbia, ut in Job: « Nunquid semitam saeculorum custodire cupis? » id est, nunquid superbiam saecularium imitari desideras. Semita, angustia mortis, ut in Job: « Et semitam, per quam non revertar, ambulo, » id est, ad mortis angustiam, a qua redire non possum, tendo. Per semitam religiosae actiones, ut in Psalmis: « Et cognosce semitas meas, » id est, acceptabiles fac tibi internas cogitationes meas.
Senex est quilibet perfectus, ut in Genesi: « Mortuus 112.1049B| est Abraham senex et plenus dierum, » ab hac vita discessit perfectus in sanctitate, et repletus claritate bonorum operum. Senex, qui in vetustate malitiae durat, ut in cantico Deuteronomii: * « Lactantem cum homine sene, » quod sensu parvulum cum inveterato dierum malorum vitio vastabit. Per senes vitae maturitate pollentes, ut in Isaia: « Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui » , quod cum Christo in judicio viri sancti judices apparebunt. Per senes praelati, ut in Psalmis: « Et senes ejus prudentiam doceret, » quod praelatos Christus, qui est verus Joseph, prudentiam docet.
Senectus est maturitas perfectionis, ut in Genesi: * « Ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute 112.1049C| bona, » id est, imitaberis vitas sanctorum antiquorum, quieti contemplationis insistens, et in perfectione matura. Senectus, defectus virium, ut in Psalmis: « Ne projicias me in tempore senectutis, » id est, ne me deseras, cum vires me defecerint.
Senatores sunt angeli sancti, ut in Parabolis: « Quando sederit cum senatoribus terrae, » quod cum angelis veniet Dominus ad judicium, cum potestate magna et majestate.
Sentes sunt delectationes pravae, ut in Job: « Et esse sub sentibus delicias computabant, » quod pro magna dulcedine habent subjici delectationi carnis, quae animam damnabiliter pungit.
- Sepis est angelica custodia, ut in Isaia: « Et sepem 112.1049D| circumdedit ei, » quod * custodiam angelicam deputat Dominus populo suo. Per sepem praecepta bona, ut in Isaia: « Et aedificator vocaberis sepium, avertens semitas iniquitatum, » id est, institutor bonorum praeceptorum, prohibens actiones pravitatis. Per sepes populi gentiles, ut in Evangelio: « Exi in * vicos et sepes, et compelle intrare, » quod quando Judaei credere * noluerunt, gentiles 112.1050A| crebris miraculis ad fidem invitantibus ad fidem vocati sunt.
Sepulcrum est secretum contemplationis, ut in Job: « Ingredieris in abundantia sepulcrum, » id est, per perfectionem bonae actionis * pertingens usque ad secretum contemplationis. Sepulcrum, locutio prava, ut in Psalmis: « Sepulcrum patens est guttur [eorum], » id est, juxta id, quod immunda est cogitatio eorum, fetida est et eorum locutio. Per sepulcrum opera terrena, ut in Psalmis: * « Educit eos qui exasperant in sepulcris, » quod Dominus per gratiam suam eos a prava sua conversatione exire facit, qui corporalibus delectationibus adhaeserunt. Per sepulcrum, reprobi, ut in * Isaia: « Et in circuitu Assur, sepulcrum ejus, » quod in diabolo ii aeternis 112.1050B| poenis trahuntur, in quibus ii per peccati perpetrationem habitant.
Spelunca est humana natura in Christo, ut in libris Regum: David fugiens Saulem abscondit se in spelunca, quod Christus in patibulo humanae naturae cognitionem a diabolo et Judaeis, ministris ejus, abscondit. Spelunca, sanctitas vitae, ut in Genesi Sara mortua in spelunca duplice * sepelietur, quod fidelis anima ab appetitu visibilium morte vivifica exstincta, in sanctitate vitae contemplativae et activae absconditur. Spelunca, prava mens, ut in Evangelio: « Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei, » id est, erat profunda per malitiam, et tenebrosa per ignorantiam peccatoris conscientia, et insensibilitas duritiae inerat ei. Spelunca, corpus nostrum, ut in 112.1050C| libris Regum: « Egressus * ejus stetit in ostio speluncae, » quod in rectitudine * . . . . . consistens corrumperet habitationis claustra, per contemplationem egrediebatur. Spelunca, habitatio prava, ut in Evangelio: « Vos autem fecistis eam speluncam latronum, » id est, fecistis animam vestram, in qua ego manere debui, habitationem immundarum cogitationum.
Sphaerulae sunt volubilitates cogitationis, ut in Exodo: « Calamos et * ciphos et sphaerulas, » id est, praedicatores et auditores et volubilitatem praedicationis.
Speculum est fides, ut in Paulo: « Videmus nunc per speculum et in aenigmate, » id est, per fidem. Per speculum exempla bona, ut in Exodo: « Fecit 112.1050D| labrum de speculis mulierum, » quod lex spiritualem nobis proponit * mundationem in exemplis sanctorum virorum. Speculum, favores saecularium, ut in Isaia: « Auferet Dominus a filiabus Sion specula, » quod in reprobis, in quibus delectantur, destruet * saecularis.
Speculator est praedicator, ut in Ezechiele: « Speculatorem dedi te domui Israel, » id est, praedicatorem 112.1051A| constitui te populo, ut et te * sublimis sine vivendo, et aliis recta nunties praedicando.
Specus sunt interna cordis, ut in Job: « Et in specubus insidiantur, » quod praelati spirituales, qualiter animas lucrari possint, in internis cordium suorum praevident.
Species est divinitas Christi, ut in Isaia: « Non habuit speciem, neque decorem, » quod Christus in passione non ostendit decorem deitatis suae. Species, sanctitas in Christo, ut in Cantico: « Species ejus ut Libani, » quod candor sanctitatis ineffabilis in Christo. Species, proximus noster, ut in Job: « Et visitans speciem tuam non peccabis, » id est, * non compatiens et succurrens proximo tuo non peccabis.
112.1051B| Servus est Christus, ut in Isaia: « Ecce servus meus, suscipiam eum, » id est, bene placet mihi in Christo, quod amore filiali servit mihi. Servus, angelus, ut in Apocalypsi: « Conservus tuus sum et fratrum tuorum, » id est, eidem Domino servio ego cui tu cum Christianis caeteris servis. Servus, populus Judaicus, ut in Job: « Servum meum vocavi, et non respondit mihi, » id est, populum Judaicum ad fidem praedicando invitavi, sed me praedicantem non suscepit. Servus quilibet in tentatione positus, ut in Job: « Sicut * cervus desiderat umbram, » id est, sicut ille qui tentatur exspectat refrigerium consolationis. Servus, corpus nostrum, ut in Evangelio: « Et servo meo, fac hoc, » id est, corpus meum non sino resistere mihi. Servus diabolus, ut 112.1051C| in Job: « Et accipies eum servum sempiternum, » quod * licet omnia disponentis Dei judiciis semper diabolus servit.
Serpens est Christus, ut in libro Numeri: « Fac tibi serpentem aeneum, » quod in similitudinem carnis peccati Christus venit, sed peccati venenum non habuit. Serpens, incredulitas, ut in Evangelio: « Nunquid pro pisce serpentem dabit, » id est, si a Domino petimus, non nobis dabit incredulitatem pro fide. Serpens, diabolus, ut in Isaia: « Serpenti panis pulvis est, » quod qui terrena contra Dominum diligunt, ipsi diabolum pascunt. Per serpentem detractiones, ut in Psalmis: « Acuerunt linguas suas sicut serpentes, » quod venenata sunt verba quae proferunt detractores. Per serpentes peccata, ut in 112.1051D| libro Numeri: « Immisit Dominus in eos ignitos serpentes, » quod superbis et murmurantibus peccata Dominus dominari permittit. Per serpentes daemones, ut in cantico Deuteronomii: « Cum furore trahentium super terram atque serpentium, » id est, homines pravos et ipsos daemones permittam affligere eos.
Serra est diabolus, ut in Isaia: « Aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? » id est, aut se 112.1052A| eriget diabolus contra Christum, per quem de cordibus hominum ejicitur.
Stellio est pravus quilibet, ut in Levitico prohibetur: Ne stellio comedatur, ne videlicet pravum hominem * imitetur.
Stella est Christus, ut in Apocalypsi: « Et dabo illi stellam matutinam, » quod qui diabolum superat, Christum qui ab aeterno cum Patre et Spiritu sancto est, in * puncto habebit. Stella, virgo Maria, ut in * Levitico: « Orietur stella ex Jacob, » quod ex stirpe Jacob virgo Maria nata est. Stella, fides, ut in Evangelio stella magos duxit ad Christum, quod per fidem pertingimus ad spem. Per stellam dona Spiritus sancti, ut in Job: « Nunquid conjungere valebis micantes stellas Pleiades? » 112.1052B| quod in solo Christo plenitudo septem spiritualium donorum convenit. Per stellas apostoli, ut in Apocalypsi: « Et in capite ejus corona stellarum duodecim, » quod in fide Ecclesiae lucet doctrina duodecim apostolorum. Per stellas praelati, ut in Apocalypsi: « Septem stellae, angeli, » id est, praelati, « sunt [septem] Ecclesiarum. » Per stellas virtutes sanctorum, ut in Job: « Et stellas claudit quasi sub signaculo, » quod Dominus prius in electis suis virtutes roborat in occulto, ut postmodum ad exemplum prodantur in publico. Per stellas viri sancti, ut in Genesi: « Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, » quod fideles, qui sunt spirituales filii Abrahae, per fidem et dilectionem coelesti claritate fulgescunt. Per stellas hypocritae, ut in Apocalypsi: 112.1052C| « Cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum, » quod multos, qui in conspectu hominum fulgere videntur, Antichristus sibi sociat. Per stellas sancti angeli, ut in Daniele: « Et qui ad scientiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates, » quod qui hic sumunt officium angelorum, ut pii aliis veram scientiam nuntient, in futuro una cum eis in decore perenni fulgebunt.
Sterilis est caro nostra, ut in Job: « Pavit enim sterilem, et quae non parit, » id est, carnem suam fovebat, quae boni operis fructum producere non cupit.
Stercus est humanitas, ut in Psalmis: « Et de stercore erigens pauperem, » quod qui se humiliat, exaltabitur. Stercus, res mundialis inordinate 112.1052D| contra Deum dilecta, ut in libro Ecclesiastico: « De stercore boum lapidabitur piger, » quod mundi hujus amatores in bono opere pigri ex amore rerum mundialium flagellantur, quasi viri sancti bonis strenue quasi boves Domini operibus insudantes, reputant ut stercora, ut Christum lucrifaciant. Stercus, fetor luxuriae, ut in Joele: « Computruerunt jumenta in stercore suo, » quod carnales in fetore luxuriae terminaverunt terram. Per stercus occultae 112.1053A| malitiae cordis, ut in libro Judicum: « Statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt, » id est, in occulto fetidae cordis malitiae innotuerunt. Per stercus recordatio peccatorum, ut in Evangelio: « Usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora, » id est, usque dum per interpositionem humilem eam et faciam eam recordari felicitates suas. Per stercus peccata carnis, ut in Jeremia: « Et qui nutriebantur in * circeis, amplexabantur stercora, » id est, qui in spiritualibus delectabantur bonis, peccata exercent carnalia.
Sterquilinium est infirmitas hominis, ut in Job: « Sedens in sterquilinio, » id est, humilians se in cognitione infirmitatis suae. Sterquilinium, fetor internorum, ut in Job: « Quasi sterquilinium in fine 112.1053B| perdetur, » quod reprobus quilibet vitiorum fetore plenus, ad extremum destruetur.
Sternutatio est commotio, ut in Job: « Sternutatio ejus splendor ignis, » quod Antichristus, in quo diabolus plene commotus erit, et per miracula decipiet, et per crudelitatem deveniet.
Sibilus est admiratio, ut in Job: « Sibilabit super eum, intuens locum ejus, » id est, stupebit super eum videns habitationem ejus. Sibilus, inspiratio divina, ut in Isaia: « Sibilabit domus muscae, » quod immundo inspirat peccatori, ut veniat ad eum. Per sibilum admonitiones, ut in libro Judicum, ut * audiat * filios gregum, id est, ut in mente suscipias admonitiones stultorum.
Sycomorus est crux Christi, ut in Evangelio: 112.1053C| « Ascendit in arborem sycomorum, » quod qui Deum pure contemplari desiderat, ad imitationem sibi Christum crucifixum proponat. Per sycomorum Judaei increduli, ut in Isaia: « Et sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus, » id est, incredulitatis peccata Judaeos destruxerunt, sed sublimes de gentilitate viros habebimus.
Siclus est sacra Scriptura, ut in Exodo: « Siclus viginti obolos habet, » quod sacra Scriptura in perfectione duorum Testamentorum, quasi in gemino denario consistit. Per siclum corpus nostrum et anima, ut in Levitico: « Offerat arietem, qui emi potest duobus siclis, » quod corpus et animam dare debemus, ut Christum acquirere possimus.
Signaculum est primus angelus, ut in Ezechiele: 112.1053D| « Tu signaculum similitudinis Dei, » quod in ipso imago Dei similitudinis fuit impressa. Signaculum, confirmatio electorum, ut in Aggaeo: « Et ponam te quasi signaculum, quod te elegi, » id est, in me confirmabo, quod ad regnum praedestinavi te. Signaculum, virtus castitatis, ut in Cantico: « Pone me ut signaculum super cor tuum, » id est, per charitatem confirma me super mentem tuam. Signaculum, populus gentilis ad fidem vocatur, ut in Job: « Et 112.1054A| clausit stellas quasi sub signaculo, » quod modo sanctos praedicatores destinet in populo gentili, quousque ad convertendas reliquias Israel tempore opportuno procedant. Signaculum, populus quondam electus, ut in Job: « Restituetur ut lutum signaculum , » quod populus ille quondam per fidem electus nunc propter incredulitatem reprobatur et contemnitur.
Silva est mundus iste, ut in Psalmis: « Exterminavit eam aper de silva, » quod plebem Judaicam exstirpavit Romanus imperator, qui principatum agebat in toto mundo. Silva mens humana, ut in Deuteronomio: « Cum amico simpliciter ad silvam, » id est, si se intromiserit de aedificatione subjecti sui. Silva, sacra Scriptura, ut in libro Regum: 112.1054B| « Tollant singuli de * singulis materias singulas , » quod nos singuli juxta intellectum nostrum singulas de sacra Scriptura excerpere sententias debemus.
Siliquae sunt doctrinae saeculares, ut in Evangelio: « De siliquis quas porci manducabant, » id est, volunt addiscere doctrinas saeculares, quas immundi diligebant.
Silex est Christus, ut in libro Numerorum: « Percutiens bis silicem, » quod opprobriis affectus in passione erat Christus. Silex, duritia gentilium, ut in Job: « Sculpantur in silice, » quod verba fidei Christianae jam suscepta sunt in cordibus gentilium. Silex, actio bona, ut in Job: « Dabit pro terra silicem , » quod Dominus pro molli conversatione 112.1054C| electis suis robustam confert actionem. Per silices sancti angeli, ut in Job: « Et * praeruptis silicibus commoratur, » quod vir sanctus in contemplatione fortitudinis angelorum perseverat, * qui in cadentibus confracti sunt.
Similago est puritas cordis, ut in libro Machabaeorum: « Et obtulimus sacrificium et similaginem , » exterius carnis mortificationem, et interius puritatem mentis.
Symphonia est Evangelii praedicatio, ut in Evangelio: « Et audivit symphoniam et chorum, » quod populus Judaicus modo in Ecclesia praedicari Evangelium audit, sed credere contemnit.
- Sindo est subtilis praedicatio, ut in Parabolis: « Sindonem fecit et vendidit, » quod sancta Ecclesia 112.1054D| subtilem praedicationem emittit, et Deo aliquos acquirit. Sindo, mens pura, ut in Evangelio: « Et involvit eum in sindone munda, » quod Christus habitat in mente pura. Sindo, occupatio saeculi, ut in Evangelio: « Rejecta sindone nudus profugit ab eis, » quod abjecta omni saeculari occupatione a persecutoribus spiritualibus expediti fugere debemus.
Sinus est substantia Deitatis, ut in Evangelio: « Unigenitus, qui est in sinu Patris, » id est, qui 112.1055A| est cum Patre in una eademque substantia Deitatis. Sinus, mens nostra, ut in Job: « Et in sinu meo * audio verba oris ejus, » id est, in mente mea occultavi sermones. Sinus, quod proprie nostrum est, ut in Psalmis: « Et oratio mea in sinu meo convertetur, » id est, in meipsum proprie retundat, quod pro aliis oro. Sinus, securitas, ut in Job: « Reposita est haec spes mea in sinu meo, » id est, in spe resurrectionis meae securitatem certissimam habeo. Sinus, Dei gratia, ut in Exodo Moyses: « Misit manum suam in sinum suum, et extraxit leprosam; misit iterum, et similis facta est carni reliquae , » quod Christus Judaeos a gratia sua propter infidelitatis * munditiam emisit, eamdem qui rursum in fide mundi gratiam per fidem adepturi 112.1055B| sunt. Sinus, secreta requies, ut in Evangelio: « Et portaretur ab angelis in sinu Abrahae, » id est, in secreta requie * Patris.
Sinistra est vita praesens, ut in Parabolis: « In sinistra ejus divitiae et gloria, » quod in praesenti vita Dominus electis suis et divitias meritorum et gloriam in pura conscientia confert. Sinistra, delectatio laudis humanae, ut in Evangelio: « Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, » id est, in bono opere tuo humanae laudis favorem non requiras. Sinistra, adversitas, ut in Parabolis: « Non declines ad dextram, neque ad sinistram, » id est, nec prospera te elevent, nec adversa te frangant. Sinistra, opus pravum, ut in Job: « Si ad sinistram, quid agam? non videbo illum, » id est, si 112.1055C| opus pravum fecero, ad Deum pertingere non potero. Sinistra, reprobi angeli, ut in libris Regum: « Omnem exercitum coeli assistentem ei a dextris et a sinistris, » quod non solum serviunt Deo angeli boni, sed etiam justis judiciis ejus famulantur et mali. Sinistra, reprobi homines, ut in Evangelio: « Haedos autem a sinistris, » quod peccatores quodammodo sinistra pars erunt, quod damnati erunt.
Scintillae sunt verba praedicatorum, ut in Ezechiele: « Et scintillae quasi aspectus aeris candentis, » id est, verba praedicationis accensae.
Spicae sunt sententiae sacrae Scripturae, ut in Job: « Et esurientibus tulerunt spicas, » quod haeretici a bonis praedicatoribus verbum vitae avide desiderantibus 112.1055D| sacras sententias aufferre student. Spicae, opera bona, ut in libris Regum: « Assumentes spicas latenter percusserunt eum in inguine, » quod maligni spiritus negligenti cuilibet bona quae habet opera auferunt, et eum carnis delectatione occidunt. Spicae anni erant fertilitatis, qui erant tempore Joseph, ut in Genesi: « Septem spicae, septem ubertatis anni sunt. »
112.1056A| Spina est praedicator, ut in Isaia: « Dabo in solitudine cedrum et spinam, » id est, ponam in Ecclesia contemplantem et praedicantem. Spina, compunctio peccatorum vel vitiorum, ut in Job: « Et pro ordeo * spina, » id est, si hoc malum feci, deficiat in me bona operatio, et crescat in me vitiorum punctio. Spina, superbia cordis, ut in Psalmis: « Dum configitur spina, » id est, dum in me humiliatur superbia. Per spinas malitiae cordis, ut in Isaia: « Orientur in domibus ejus spinae, » id est, in cogitationibus ejus crescent malitiae. Per spinas suspiciones formidinum, ut in Parabolis: « Iter impiorum quasi sepes spinarum, » quod undique circumdant impios suspiciones, ne per iter justitiae incedere audeant. Per spinas praedicatores, ut in Cantico: 112.1056B| « Sicut lilium inter spinas, » quod sancta Ecclesia in medio pravorum * hic peregrinatur. Per spinas divitiae, ut in Evangelio: « Et simul exortae spinae suffocaverunt illud, » quod divitiae terrenae verbum vitae destruunt. Per spinas haeretici, ut in Evangelio: « Nunquid de spinis uvas, » quod de haereticis sanctitatis gratia non procedit.
Spiritus est ipse Deus, ut in Evangelio: « Spiritus est Deus. » Spiritus, anima hominis, ut in Evangelio: « Et inclinato capite tradidit spiritum, » id est, animam. Spiritus, mens nostra, ut in Paulo: « Renovamini spiritu mentis vestrae, » id est, spiritualem exercete novitatem in mente vestra. Spiritus, ratio nostra, ut in Paulo: « Orabo spiritu, » id est, rationabiliter orabo. Spiritus, appetitus peccatoris, 112.1056C| ut in Ecclesiaste: « Et spiritus jumentorum descendat deorsum, » quod jumenta nulla nisi terrena et ima appetunt. Spiritus, diabolus, ut in libris Regum: « Spiritus Domini malus, » quod diabolus et spiritus Domini est, pro eo quod ejus judicio servit, et malus in eo quod in voluntate semper malitiam habet. Spiritus, ventus aeris, ut in Psalmis: « Et spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus, » id est, ventus tempestatis, quae obediunt voluntati ejus. Spiritus, inspiratio divina, ut in Psalmis: * « Flavit spiritus ejus, et fluent aquae, » quod inspiratio interna visitat nos, et * current compunctionis lacrymae. Spiritus, timor Domini, ut in libris Regum: « Spiritus Domini grandis, subvertens montes et * convertens petras, » quod 112.1056D| timor Domini omnem in nobis altitudinem dejicit, et duritiam liquefacit. Spiritus, robur hominis, ut in Psalmis: « Auferes spiritum eorum, et deficient, » id est, permittes debilitari robur eorum, et non subsistent. Spiritus, superbia hominis, ut in Job: « Quarum indignatio ebibit spiritum meum, » quod omnem in nobis divina afflictio destruet fastum. Per spiritum quique spirituales, ut in Psalmis: 112.1057A| « Qui fecit angelos suos spiritus, » id est, praedicatores suos efficit spirituales.
- Sirpus est vita hypocritarum, ut in Job: « Nunquid virescere potest * sirpus absque humore, » quod nec hypocrita bonum opus sine gratia Dei potest habere.
Sirenae sunt haeretici, ut in Isaia: « Et * sirenae in delubris * voluptatis, » quod haeretici in conventiculis veritatis *.
Sitis est desiderium bonum, ut in Psalmis: « In siti mea potaverunt [me aceto], » id est, desiderantem me salutem eorum amaritudine potaverunt me passionis. Sitis, cupiditas, ut in Job: « Et * exardet contra eum sitis, » quod impium cupiditas magis ac magis inflammat.
112.1057B| Stipula est infirmitas hominis, ut in Job: « Et stipulam siccam persequeris, » id est fragilem infirmitatem meam tentationibus aggrederis. Stipula, mens instabilis, ut in Psalmis: « Et sicut stipulam ante faciem venit, » quod mentem instabilem flatus huc illucque tentationis impellit. Stipula, reprobi, ut canticum Exodi: « Quae devoravit eos sicut stipulam, » quod * Dei reprobos et aridos levesque condemnat.
Stillio est quilibet simplex, ut in Parabolis: « Stillio manibus nititur, » quod simplex quilibet bonis operibus * vincetur.
Stilus est fortis Dei sententia, ut in Job: « Ut exarentur in libro * stylo ferreo, » quod verba Dei forti ejus sententiam in cordibus alligantur 112.1057C| electorum.
Stilla est infirmitas hominis, ut in Isaia: « Ecce gens quasi stillae situlae, » quod in pellem de infirmitate sua homo semper ad ima defluit. Per stillam praedicatores, ut in Job: « Quis genuit stillas roris, » quod Dominus per gratiam suam producit veritatis * praedicationes.
Stillicidia sunt fideles, ut in Psalmis: « In stillicidiis ejus laetabitur germinans, » quod in augmento fidelium suorum sancta Ecclesia gaudet.
Socrus est Synagoga, ut in Evangelio: « Socrus in nurum suam, » quod Synagoga ab Ecclesia, et Ecclesia dissentit a Synagoga.
Sol est Deus, ut in libro Sapientiae: « Sol justitiae 112.1057D| non ortus est nobis, » id est, nec per cognitionem veritatis, nec per amorem virtutis Dominus illuxit nobis. Sol, resurrectio Christi, ut in Psalmis: « Ortus est sol, et congregati sunt, » id est, apparente resurrectione Christi, discipuli, qui dispersi sunt, adunati sunt. Sol, sancta Ecclesia, ut in Cantico: « Electa ut sol, » quod Dominus Ecclesiae decoram claritatem et clarum decorem elegit. Sol, virgo Maria, ut in Psalmis: « In sole posuit tabernaculum 112.1058A| suum, » quod corpus ejus, in quod divinitas habitavit, in virgine conceptum fuit. Sol, praedicatio, ut in Apocalypsi: « Sol factus est niger, sicut saccus cilicinus, » quod sancta praedicatio vel apud quosdam et despicabilis habetur. Sol, quilibet praedicator, ut in Job: « Qui praecipit soli, et non oritur, » quod justo judicio Dei praedicator omnis a Judaea discessit. Sol, baptisma, ut in Apocalypsi: « Mulier amicta sole, » sancta videlicet Ecclesia baptismi purgata inundatione. Sol, ordo sacerdotalis, ut in Psalmis: « Solem in potestatem diei, » quod Dominus peram sacerdotalem clericis imposuit. Sol, quilibet sapiens, ut in Ecclesiastico: * « Sapiens permanet ut sol, » id est, in claritate sapientiae suae perseverat. Sol, charitas, ut in Cantico: « Quod 112.1058B| * decoravit sol me, » id est, quod afflicta sum, charitas mea est. Sol, laetitia, ut in Psalmis: « Per diem sol non uret te, » id est tempore prosperitatis laetitia non extollet te. Sol, sublimis in Ecclesia, ut in Apocalypsi: « Angelus effudit phialam suam in sole, » id est, ipsos Ecclesiae sublimes afflictio percussit. Sol, contemplatio, ut in Job: « Si viderem solem, cum fulgeret, » id est, pro claritate contemplationis, ut in Apocalypsi: « Angelum stantem in * coelo , » id est, ipsos Ecclesiae sublimes, « et clamabat omnibus avibus, » id est, vide doctorem in sancta conversatione viventem, et praedicabat omnibus viris sanctis. Sol, fervor justitiae, ut in Genesi: « Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo, » quod quando fervor justitiae deficit in mente, mox ipsa 112.1058C| mens obscuratur. Sol, tentationis calor, ut in Levitico: « Cum laverit carnem suam aqua, et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, » id est, cum mundaverit actus suos illicitos per compunctionem, et defecerit ardor tentationis, tunc accedere poterit ad sacramenta divina. Sol, tribulatio, ut in Evangelio: « Sole autem orto * aestimaverunt, » id est, tribulationis ardore fervescente, laboraverunt. Sol, acumina sapientum, ut in Job: « Sub ipso erunt radii solis, » quod ipsos, qui sapientes esse videntur, diabolus nonnunquam sibi sufficit. Sol, praesens tempus, ut in Psalmis: « Ante solem permanet nomen ejus, » quod ipse immutabilis ante omnia tempora fuit. Sol, claritas patriae coelestis, 112.1058D| ut in Genesi: « Ortus est sol ei, postquam transgressus est Phanuel, » quod postquam desinemus videre Deum per fidem, videbimus eum in patria coelesti facie ad faciem: quod Phanuel facies Dei interpretatur, et designat fidem.
Solium est gloria regni coelestis, ut in Job: « Qui tenet vultum solii sui, » id est, aspectum nobis adhuc gloriae suae abscondit. Solium, sancti angeli, ut in Job: « Et veniam usque ad solium ejus, » id 112.1059A| est, per contemplationem pertingam usque ad angelos, in quibus ipse regnat. Solium, angelica simul et humana natura, ut in Isaia: « Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, » quod Dominus et angelo in prima sublimitate permanenti, et homini ad amissam per Christi redemptionem erecto, per intellectum praesidet. Solium, sancta sublimitas mentis, ut in Job: « Et reges in solio collocat, » quod electos suos illicitis motibus suis * intelligenter resistentes, ad magnam in mente Dominus altitudinem sanctitatis perducit. Solium, sedes consilii, ut in Isaia: « Non * solium filiae Chaldaeorum, » quod reprobi sanum consilium non habent. Solium, altitudo mundana, ut in Jona: « Surrexit rex de solio regni sui, » quod ipsi 112.1059B| summi Principes, cognita veritate, ad praedicationem Christi per poenitentiam ad fidem se inclinaverunt.
Solitudo est gentilitas, ut in Isaia: « Dabo in solitudine cedrum et spinam, » id est, ponam in gentilitate contemplativos et praedicatores. Solitudo, quies mentis, ut in Psalmis: « Et mansi in solitudine, » id est, perseveravi in interna mentis quiete.
Somnus est mors carnis, ut in Psalmis: « Cum dederit dilectis suis somnum, » id est, cum electos suos perduxerit ad mortem. Somnus, quies mentis, ut in Job: « Et somno meo requiescerem , » id est, cordis mei quiete pausarem. Somnus, torpor negligentiae, ut in Parabolis: « Quando 112.1059C| de somno consurges? » id est, quando de torpore negligentiae te excuties? * Somnus, quilibet hypocrita, ut in Job: « Velut * somnum avolans non invenietur , » quod hypocrita in futuro in conspectu judicis evanescet.
Sonus est Spiritus sanctus, ut in Job: « Et sonus de ore illius procedens, » quod de Patre et Filio Spiritus sanctus procedit. Sonus, fides, ut in Ezechiele: * « Et ambularent, ut sonus multitudinis erat, » quod euntibus in praedicatione apostolis multi veram fidem plena libertate confessi sunt. * Sonus, gemitus poenitentiae, ut in Job: « Post eum rugiet sonitus, » id est, poenitentium resonabit gemitus.
Spolia sunt eloquia divina, ut in Genesi: « Et 112.1059D| vespere dividet spolia, » id est, ad extremum verba praedicabit divina. Spolia, viri sancti, ut in Psalmis: « Et speciei domus dividere spolia, » quod Ecclesiae sanctae viri sancti plures modos sanctitatis sortiuntur. Spolia, peccatores, ut in Evangelio: « Et spolia ejus distribuet, » quod Dominus multos per gratiarum suarum dona dimisit, quos diabolus per peccati lucrum acquisivit.
Sportae sunt corda doctorum, ut in Evangelio: 112.1060A| « De fragmentis septem sportas, » quod Scripturae sacrae deliciis praedicatores septiformi Spiritu implentur.
Stola est caro Christi, ut in Isaia: « Iste formosus in stola sua, » quod nullam habuit maculam peccati in humanitate sua. Stola, sancta Ecclesia, ut in Genesi: « Lavabit in vino stolam suam, » id est, passionis suae sacramento purgabit Ecclesiam suam. Stola, virtus innocentiae, ut in Evangelio: « Cito proferte stolam ipsi, et induite eum, » id est, virtute innocentiae, quam prius habuit, coronate eum. Stola, gaudium novum, ut in Evangelio: « Sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt, » * et aeternam nostri Salvatoris vitamque novam laetitiam nostram nuntiavit. 112.1060B| Per stolam gloria coelestis, ut in Apocalypsi: « Et datae sunt illis singulae stolae albae, » quod sancti a corporibus exuti singulas in laetitia animarum jam stolas perceperunt. Per stolas opera bona, ut in Genesi: « Singulis quoque proferri jussit binas stolas, » quod verus Joseph, Dominus Jesus, electis suis praecepit, ut sancti sint et corpore et spiritu. Per stolas cogitationes, ut in Apocalypsi: « Beati qui lavant stolas suas, » id est, qui mundant cogitationes suas. Per stolas ornatus exteriorum sensuum, ut in Genesi: « Trecentos argenteos cum stolis quinque optimis, » quod Dominus Paulo contulit perfectionem fidei sanctae Trinitatis, et sanctae praedicationis cum munditia exteriorum sensuum.
112.1060C| Scorpio est desperatio, ut in Evangelio: « Nunquid porriget illi scorpionem? » quod si * ipse a Deo petimus, non dabit vobis desperationem. Per scorpiones doctores, ut in Ezechiele: « Et cum scorpionibus habitas, » id est, cum iis, qui retro derogant, quod in posterioribus scorpio timetur. Per scorpiones daemones, ut in Evangelio: « Super serpentes et scorpiones, » id est, super homines pravos et spiritus malignos.
Soror est Ecclesia primitiva, ut in Cantico: « Soror nostra parva est, et ubera non habet, » quod Ecclesia primitiva modicam in initio virtutem habuit, et nec de charitate geminata roborata fuit. Soror, putredo carnis, ut in Job: « Mater mea, et soror mea vermibus, » quod et a putredine venimus, 112.1060D| et cum putredine incedimus.
- Subula est subtilitas verbi, ut in Exodo: « Perforabit autem ejus subula, » id est, transfiget mentem subtilitate verbi divini.
Scutum est protectio, ut in Psalmis: « Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. * Scutum, judicium, ut in Jeremia: « Da eis, Domine, * dolorem cordis, scutum tuum, » id est, secundum justum judicium tuum fac eos tristitiam habere. Scutum, 112.1061A| reprobi, ut in Job: « Corpus illius quasi scuta fusilia , » quod reprobi, qui corpus diaboli sunt * . . . fragiles sunt. Per scuta excusationes, ut in Psalmis: « Et scuta comburet igni, » id est, per amorem Dei excusationes destruet peccati.
Sculptura exempla sunt sanctorum, ut in libris Regum: « Et sculptura super labium aeneum circuibat illud, » quod baptizatos cum fidei confessione exempla sanctorum exornant.
Sudes sunt consilia sanctorum, ut in Job: « Et in sudibus perforabit nares ejus, » quod per acuta sanctorum suorum consilia Dominus versutias diaboli destruet. Sudes, iniqui, ut in libro Josue: « Sint vobis sudes in oculis vestris, » quod reprobi claritatem verae lucis auferunt sanctis, si eos 112.1061B| imitantur.
Sulphur est fetor vitiorum, ut in Job: « Aspergatur in tabernacula ejus sulphur, » quod in mente cujuslibet pravi luxuriae fetor dominatur. Sulphur ardens, fetor poenae, ut in Psalmis: « Pluet super eos laqueos, ignis et sulphur, » etc., id est, dabit * impiis poenas, ut * eos pariter et ardor * exuret, et fetor affligat.
Sulci sunt viri sancti, ut in Job: « Et cum * sulci ejus deflent, » id est, sicut * Ecclesia viri sancti plangunt.
Sunamitis est Synagoga, ut in Cantico: « Revertere, revertere, Sunamitis, » id est, redi ad fidem, redi ad bonam operationem, o captiva Synagoga, quod Suna captiva interpretatur.
112.1061C| Superhumerale est fortitudo boni operis, ut in Exodo: « Facies superhumerale de auro, » quod verae sapientiae fructus est fortitudo boni operis.
Superbus est diabolus, ut in Job: « Et prudentia ejus percussit superbum, » quod sapientia Patris Christi prostravit diabolum.
Superbia est tumor mentis, ut in Job: « Ipse est rex super omnes filios superbiae, » quod iis, qui contra Deum sive proximum in mente intumescunt, diabolus dominatur. Superbia, auctoritas, ut in Isaia: « Et ponam te in superbiam * dominorum, » quod Dominus Ecclesiam suam ad magnae auctoritatis erectionem evexit.
112.1061D| Sus est immundus peccator, ut in Petro: « Et sus lota volutabro luti, » id est, peccator involutus in immunditia peccati.
- Struthio est quilibet negligens praedicator, ut in Job: « Penna struthionis similis est pennis herodii et * ancipitris, » quod exterior nonnunquam negligentiis praedicatoris operatio operibus sanctorum similis esse videtur. Per struthionem simulatores, ut in Job: « Frater fui draconum, et socius * struthionum 112.1062A| , id est, cohabitator fui fidelium et simulatorum.
T
Tabernaculum.
Torna.
Thymiama.
Tauri.
Turtur.
Tincturae.
Tentorium.
Truella.
Testa.
Talentum.
Thronus.
Tympanum.
Tela.
Thuribulum.
Triticum.
Thesaurus.
Topazion.
Tigna.
Talamus.
Tunica.
Tintinnabula.
Topazion.
Tentatio.
Truncus.
Thorax.
Tabulae.
Torcular.
Tiara.
Tectum.
Turris.
Tribulus.
Terra.
Thus.
Tigris.
Tabes.
Tubae.
Tinea.
Templum.
Torrens.
Tonitrus.
Tabernaculum est patria coelestis, ut in Psalmis: 112.1062B| « Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? » id est, quis erit dignus locari in coelesti regno? Tabernaculum, humanitas Christi, ut in Psalmis: « In sole posuit tabernaculum suum, » id est, in virgine posuit humanitatem suam. Tabernaculum, virgo Maria, ut in Psalmis: « Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus, » id est, purificavit per Spiritum sanctum matrem suam Christus. Tabernaculum, sancta Ecclesia, ut in Apocalypsi: « Ecce tabernaculum [Dei] cum hominibus, » quod sancta Ecclesia in medio carnalium commoratur. Tabernaculum, corpus nostrum, ut in Epistola Petri: « Justum autem arbitror, quandiu sum in tabernaculo isto, vos * commovere, » id est, quandiu vivo in corpore isto, docere vos. Tabernaculum, mens nostra, 112.1062C| ut in Job: « Secreto erit Deus in tabernaculo meo. » * Tabernaculum, ipsa conversatio, ut in Job: « Et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo, » id est, a conversatione tua. Tabernaculum, caro impii, ut in Job: « Affligetur * relictus in tabernaculo suo, » punietur videlicet reprobatus in carne sua. Tabernaculum, felicitas terrena, ut in Job: « Et tabernaculum impiorum non subsistet, » id est, felicitas terrena, * cum tanto affectu incumbunt impii * deficient. Tabernaculum, sancti angeli, ut in Psalmis: « Quam dilecta tabernacula tua, Domine! » id est, quanto amore * . . . tibi sunt angeli, in quibus habitas, o Domine! Per tabernacula antiqui sancti, ut in libro Numeri: « Quam pulchra tabernacula tua, Jacob! » quod multo 112.1062D| spirituali decore nitebant antiqui sancti. Per tabernacula gentiles, ut in Job: Et tabernacula eorum in terra salsuginis, » quod * Christus Deus Pater corde gentilium dedit, ut in eis habitaret per fidem. Per tabernacula crimina cujuslibet reprobi, ut in Psalmis: « Et in tabernaculis ejus non sit qui inhahitet, » quod reproborum crimina electi imitari contemnunt.
Tabulae sunt apostoli, ut in Exodo: « Fecitque 112.1063A| tabulas tabernaculi stantes, » quod apostolos Ecclesiae fidei et operis rectitudine sublimes Christus fecit. Tabulae, scientia et potestas, ut in Exodo dedit Dominus Moysi: « Duas tabulas, » quod unicuique maxime praelato haec duo valde necessaria sunt, scientia videlicet intelligendi et potestas operandi. Tabulae, cordis latitudo, ut in Cantico: « Compingamus illud tabulis cedrinis, » quod sanctam animam excelsa intrinsecus latitudine Pater et Filius et Spiritus sanctus exornant. Tabulae, latitudo operis, ut in librum Regum: « Et texit pavimentum tabulis abiegnis, » quod virum humilem Deus boni operis latitudine exterius ornat.
Talentum est intellectus, ut in Evangelio: « Abscondit talentum in terra, » quod negligens quilibet 112.1063B| intellectum, quem ad salutem aliorum accepit, in terrenis negotiis expendit. Talentum, pondus peccati, ut in Zacharia: « Et ecce talentum plumbi portabatur, » id est, pondus peccati exercebatur. Talentum, pondus bonum, ut in Exodo: « Omnes pondus candelabri cum omnibus vasis suis habebat talentum auri purissimi, » quod Christus et ejus electi magnitudinem verae scientiae possident. Per talentum sensus corporales, ut in Evangelio: « Domine, quinque talenta tradidisti mihi, » scilicet donum quinque sensuum, quod est exteriorum scientiam mihi tradidisti. Per * talenta intellectus et operatio, ut in Evangelio, « duo talenta, » id est, intellectum et operationem mihi tradidisti.
Trabs est odium, ut in Evangelio: « Ejice trabem 112.1063C| de oculo tuo, » id est, abjice odium a corde tuo. Per trabes apostoli, ut in libris Regum: « Trabes autem posuit in domo per circuitum, » id est, apostolos posuit in Ecclesia: « Et in omnem terram exivit sonus eorum. »
Thalamus est uterus Mariae, ut in Psalmis: « Tanquam sponsus procedit de thalamo suo, » id est, mundus exiens de virgineo utero. Thalamus, mens devota, ut in Deuteronomio: « Quasi in thalamo tota die morabitur, » quod vir sanctus in contemplatione in mente sua conversatur. Per thalamos viri sancti, ut in Ezechiele: « Et inter thalamos quinque cubitos, » quod viri sancti et amore Dei interius ardent, et ministerium quinque sensuum exterius exercent.
112.1063D| Tauri sunt Judaei, ut in Psalmis « Tauri pingues obsederunt me, » id est, Judaei superbi et feroces afflixerunt me. Tauri, patres Veteris Testamenti, ut in Evangelio: « Tauri mei et altilia mea occisa , » id est, bona jam praebuerunt exempla Patres antiqui, quibus concessum est ut inimicos suos ament. Taurus, cervix superbiae, ut in Job: « Sumite vobis septem tauros, » id est, mactate in vobis plenarie ducem superbiae. Tauri, haeretici, ut 112.1064A| in Psalmis: « Congregatio taurorum in vaccis populorum , » id est, conventicula haereticorum in fecunditatibus hominum.
Tectum est * tectum, ut in Psalmis: « Sicut passer solitarius in tecto, » quod solus Christus cum corpore suo, quod est Ecclesia, exclusis reprobis, regnabit in coelo. Tectum, subtilitas sacrae Scripturae, ut in Evangelio: « Nudaverunt tectum, ubi erat Jesus, , » id est, exposuerunt sacram Scripturam, in qua est vera salus nostra. Tectum, caro nostra, ut in Evangelio: « Et qui in tecto, non descendat, » id est, qui in carne dominium exercet, sub carne se non prosternat.
Tela est brevitas hujus vitae, ut in Job: * « Quasi a texente tela succiditur, » quod vita nostra, quo 112.1064B| plus habet praeteritum, eo minus habet futurum. Per telam status pravorum, ut in Isaia: « Et telas araneae * texunt, » quod reprobi ad hoc modis omnibus laborant, ut lucrum vitae praesentis apprehendant, ad instar videlicet araneae, quae ad hoc viscera sua extendit, ut vilem praedam, id est, muscam capiat.
Templum est patria coelestis, ut in Psalmis: « * Replebuntur in bonis domus tuae * [sanctum est] templum tuum, » id est, implebitur gaudiis coeli ubi habitatio tua omni sanctitate splendet. Templum, corpus Christi, ut in Evangelio: « Solvite templum hoc, et in triduo aedificabo illud, » id est, occidite corpus meum, et die tertia suscitabo illud. Templum, virgo Maria, ut in Psalmis: « Et in templo 112.1064C| ejus omnes dicent gloriam, » quod in Ecclesia electi confitentur fidem veram. Templum, corpus nostrum, ut in Paulo: « Nescitis quod corpora nostra templum sunt Spiritus sancti, » quod in cordibus mundis habitat Spiritus sanctus. Templum, mens devota, ut in Paulo: « Si quis templum Dei violaverit, » id est, si quis mentem suam, in qua Deus habitare debet, violaverit. Templum, capacitas intellectus angelici et humani, ut in Isaia: « Et ea quae sub ipso erant, replebant templum, » quod mirabilia etiam creaturarum Dei admiratur sensus angelicus et humanus. Templum, viri sancti, ut in Paulo: « Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. »
Tentatio est vel humana, id est, aliter sapere 112.1064D| quam res se habet cum bono, * tum animo tantum; vel diabolica, id est, nimis defendere sententiam suam quam scit esse pravam, vel pro bonis, quod tentat nos Deus, ut sciat, hoc est, ut scire faciat quod diligitis eum; vel seductionis, quod Deus neminem tentat. De prima dicitur, ut in Paulo: « Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. » De secunda, item in Paulo: Neque tentetis Christum, sicut illi tentaverunt. De tertia, in Genesi: « Tentavit 112.1065A| Deus Abraham. » De quarta, * Dominus in oratione Dominica, « Ne nos inducas in tentationem , » id est, ne nos induci sinas in diabolicam deceptionem.
Tentorium est sanctitas primitivae Ecclesiae, ut in Exodo: « Fecit et tentorium in introitum tabernaculi , » quod multo sanctitatis decore ornata fuit Ecclesia primitiva. Tentorium, quilibet sanctus, ut in Job: « Si voluerit extendere quasi nubes tentorium suum, » id est, virum sanctum ad similitudinem sanctorum Patrum in sanctitate dilatare. Tentorium, Synagoga, ut in propheta: « Non est ultra qui extendat tentorium meum, » quod nullus praedicator modo rectam fidem praedicat populo Judaeorum. Per tentorium justi, ut in libro Numeri: 112.1065B| « Quam pulchra sunt tentoria tua, o Israel ; « quam valde decorae sunt congregationes sanctorum Domini per fidem intentae videntium. Per tentorium omnes impii, ut in cantico Habacuc: « Vidi tentoria Aethiopiae , » id est, contemplatus sum homines impios peccati nigredine coopertos.
Terra est Christus, ut in Job: « Terra data est in manus impii, » quod Christus tempore passionis suae traditus fuit ministris diaboli. Terra, regnum coelorum, ut in Isaia: « In terra sua duplicia possidebunt , » quod in regno coelesti, electi beatitudine simul et corporis gaudebunt. Terra, Virgo Maria, ut in Psalmis: « Et terra nostra dabit fructum suum, » id est, Maria suum peperit Filium. Terra, Ecclesia, ut in Job: « Quando ponebam fundamenta 112.1065C| terrae, » id est, quando constituebam apostolos Ecclesiae. Terra, plebs Israelitica, ut in Job: « Qui commovet terram de loco suo, » quod plebem Judaicam Dominus de terra fugari permisit. Terra, societas scribarum et sacerdotum Synagogae, ut in Job: « Terra, de qua oriebatur panis in loco suo, igne subversa est, » id est, sacerdotes et scribae, a quibus sanctae praedicationis refectio procedere debuit, invidia erga Christum conversi sunt. Terra, gentilitas, ut in Job: « Ut pluerent super terram absque homine in deserto, » id est, ut praedicaret in populo gentili, qui, derelictus a Deo, a nullo praedicatore instruebatur. Terra, quilibet sanctus, ut in Job: « Longior * est tibi terra mensura ejus, » quod contemplationem viri sancti magnitudo Dei 112.1065D| excedit. Terra, quilibet subjectus, ut in Job: « Terram ungula fodit, » quod praelatus subjectum suum fortis * operit, exemplo emollit. Terra, corpus nostrum, ut in Genesi: « Terra es, et in terram ibis, » quod corpus nostrum de terra sumptum est, et ad terram revertetur. Terra, mens sancta, ut in Genesi: « Et producat terra herbam virentem, » id est, ostendat in publicum devota mens actionem 112.1066A| congruentem. Terra, mens prava, ut in Job: « Non invenitur in terra suaviter viventium, » quod videlicet sapientia non moratur in mente desideriis carnalibus subjecta. Terra, terrena sapientes, ut in Job: « Loquere terrae, et respondebit tibi, » quod etiam terrena sapientes aliquid instructionis in nostra nobis contemplatione afferunt. Terra, infirma actio, ut in Job: « Dabit pro terra silicem, » id est, pro actione infirma conferet robustam. Terra, quilibet, * ut in Paulo: « Terra enim super se venientem suscipiens imbrem, » id est, auditor super se instruentem amplectens praedicationem. Terra, domestica familia, ut in Job: « Si adversum me terra mea clamet, » id est, si domestica familia mea [de] me conqueritur. Terra, minores in Ecclesia, 112.1066B| ut in Cantico: « * Audiat terra verba oris mei , » id est, auscultent minores * plagam praedicationem meam. Terra, Antichristus, ut in Isaia: « Vae terrae alarum cymbalo, » id est, maledictus Antichristus qui superbiae volatum sonabit. Terra, infernus, ut in Job: « Ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine, » id est, ad infernum tenebris plenum, et obscuritate mortali obsessum.
Thesaurus est coeleste praemium, ut in Job: « Quasi effodientes thesaurum, » id est, quasi quaerentes coeleste praemium. Thesaurus, desiderium bonum, ut in Evangelio: « Thesauro abscondito in agro, » id est, desiderio bono, latenti in animo. Thesaurus, sancta locutio, ut in Parabolis: « Thesaurus desiderabilis * requievit in ore sapientis. » Thesaurus, 112.1066C| intentio bona, ut in Evangelio: « De bono thesauro profert bonum, » quod ubi procedit bona intentio, bona succedit operatio. Per thesaurum viri sancti, ut in Psalmis: « Qui producit ventos de thesauris suis, » quod in viris sanctis * aliis alios proferunt. Per thesauros iniqui, ut in Job: « Nunquid ingressus es thesauros nivis? » quod Dominus per inspirationis suae gratiam frigida nonnunquam Judaeorum iniquorum corda ingreditur. Per thesaurum providentia Dei, ut in Deuteronomio: « Et signata in thesauris meis, » id est, rata et confirmata in providentia mea.
Testa est caro Christi, ut in Psalmis: « Aruit tanquam testa virtus mea, » quod caro Christi per ignem passionis ad fortitudinem convaluit. Testa, 112.1066D| vigor districtionis, ut in Job: « Qui testa radebat saniem , » quod vigore districtionis viri sancti fluxum illicitae delectationis abstergunt.
Tigris est hypocrita, ut in Job: « Tigris periit, eo quod non haberet praedam, » quod tunc se quodammodo hypocrita perire putat, quando praedam humani favoris rapere non valet. Tigris, * mortalitas nostra, ut in libro Tobiae: « Mansit juxta fluvium 112.1067A| Tigris, » quod Christus suscepit fluxum humanae mortalitatis.
Tigna sunt doctores, ut in Cantico: « Tigna domorum nostrarum cedrina, » quod praedicatores Ecclesiarum et in bono opere suaves, et in contemplatione sunt sublimes.
Thymiama est devotio orationis, ut in Exodo: « Et thymiama boni odoris, » id est, oratio magnae devotionis.
Tiara decor virtutum, ut in Exodo: « Et tiaram byssinam facies, » id est, decorem virtutum castitate nitentem.
Tympanum est afflictio carnis et concordia mentis, ut in Exodo: « Maria soror * mox sensit tympanum . » * Tympanum, bonum opus, ut in Psalmis: 112.1067B| « Sumite psalmum, et date tympanum, » id est, adjicite praedicationem et exhibete bonam actionem.
Tinea est quilibet haereticus, ut in Job: « Aedificavit sicut tinea domum suam, » quod malitiae semper haeretici rodunt conscientiam. Tinea, tentatio, ut in Job: « Quasi vestimentum, quod comeditur a tinea, » id est, corpus, quod atteritur tentatione. Tinea, tormentum inferni, ut in Isaia: « Subter te sternetur tinea, » id est, inferni te volvet poena.
Tintinnabula sunt soni praedicationis, ut in Exodo: « * Et tintinnabula de auro purissimo, » id est, * vera praedicatione, vera sapientia.
Tincturae sunt ornamenta virtutum, ut in Job: 112.1067C| « Non tincturae mundissimae componentur, » quod virtutibus Christi ornamenta virtutum nostrarum, qualiacunque fuerint, comparari non possint. Tincturae, philosophi, ut in Job: « Non confertur cunctis Indiae coloribus, » quod mundi hujus philosophia Christo comparari non debet.
Tribulus est punctio cordis, ut in Job: « Pro frumento oriatur mihi tribulus, » id est, recedat a me refectio exsultationis, et pungat me laesio doloris. Per tribulos haeretici, ut in Evangelio: « Aut de tribulis ficus? » quod nullam veram in haereticis possimus invenire suavitatem. Per tribulos, pravae delectationes, ut in Genesi: « Sed spinas et tribulos germinabit tibi, » id est, tentationes et delectationes illicitas caro tua producet tibi.
Triticum est sermo praedicationis, ut in Evangelio: 112.1067D| « Ut det illis in tempore tritici mensuram, » id est, ut ministret eis, quando optimum fuerit, praedicationis plenitudinem. Triticum, opus bonum, ut in Cantico: « Venter tuus sicut acervus tritici , » id est, affectus tuus plenitudinem producit effectus boni. Triticum, viri boni, ut in Evangelio: « Triticum autem congregate in horreum meum, » id est, electos meos admittite in regnum meum.
112.1068A| Tonitrus est incarnatus Dominus, ut in Job: « Et viam sonantis tonitrui, » quod Pater inspiravit * in cordibus audientium, ut fidem praebeant Christo praedicanti. Tonitrus, quilibet praedicator, ut in Psalmis: « voce tonitrui tui formidabunt, » id est, audito sermone praedicationis tuae poenitendo timebunt. Tonitrus, comminatio, ut in Psalmis: « Vox tonitrui tui in rota, » quod sonat divina comminatio in sacra Scriptura. Per tonitru increpationes, ut in Apocalypsi: « Et factae sunt voces et tonitrua , » id est, apparuerunt miracula et praedicationes, et increpationes.
Thorax est virtus patientiae, ut in Job: « Subsistere non poterit hasta, neque thorax, » quod nullius tolerantia sine gratia Dei, malitiae diaboli resistere 112.1068B| potest.
Torrens est sapientia Dei, ut in Psalmis: « Et torrente voluptatis tuae potabis eos, » id est, sapientia divinitatis reficies eos. Torrens, inundatio Spiritus sancti, qui homini infundit et dulcedinem in mente et pinguedinem in * mente. Torrens, passio Christi, ut in Psalmis: « De torrente in via bibet , » id est, passione multa praesenti se affligi permittet. Torrens, ultimum judicium, ut in Job: « Dividit torrens a populo peregrinante, » quod reprobos per malitiam duros, per ignorantiam duros separabit examen ultimum ab electis. Torrens, fluxus hujus vitae, ut in Job: « Circumdabunt eos salices torrentis, » quod diabolos * favent infructuosi amatores vitae hujus pertranseuntis. Per torrentes 112.1068C| praedicatores, ut in Job: « Et pro * salice torrentes aureos, » quod quos in bono opere Dominus invenit robustos etiam praedicatores, nonnunquam facit desertos. Per torrentes praedicatores, ut in Parabolis: « Effodiant * eum corvi de torrente, » id est, exstirpent eum humiles doctores, quae in divinis commorantur praedicationibus.
Topazion sunt viri sancti, ut in Job: « Non adaequabitur ei topazion de Aethiopia, » quod Christo nullatenus adaequari possunt viri sancti de hoc mundo. Topazion, pretiosa hujus saeculi, ut in Psalmis: « Super aurum et topazion, » id est, super sublimitates et omnia pretiosa hujus mundi.
Torna est rectitudo operis, ut in Cantico: « Manus illi tornatiles, » quod opera Christi ex omni 112.1068D| parte recta fuerunt.
Torcular est crux Christi, ut in Isaia: « Torcular calcavi solus, » id est, discipulis meis fugientibus solus pertuli crucem.
Throni sunt angeli sancti, ut in Ezechiele: « Et super * omnes similitudinem throni, similitudo hominis de super, » quod super omnes angelos gloria est nostri Redemptoris. Thronus, sancta Ecclesia, ut in Psalmis: « Thronus tuus, Deus, in saeculum 112.1069A| saeculi, » quod sancta Ecclesia durabit in perpetuum. Throni, sancti praedicatores, ut in Daniele: « Thronus tuus flamma ignis, » quod praedicatores et amorem * virtutis praedicant, et lumen veritatis infundunt. Thronus, tribunal futuri judicii, ut in Psalmis: « Sedes super thronum, qui judicas justitam , » quod in futuro judicio reddet unicuique secundum opera sua.
Tuba est sonus praedicationis, ut in Joele: « Canite tuba in Sion, » id est, clamate vocem praedicationis in Ecclesia. Tuba, vox saecularis potestatis, ut in Job: « Non reputat tubae clangorem, » quod sanctus praedicator nullius saecularis potestatis comminationes pertimescit. Tuba, favor humanus, ut in Evangelio: « Noli tuba canere ante te, » id est, 112.1069B| noli intuitu humani favoris bona operari. Per tubas duo praecepta charitatis, ut in libro Numeri: « Fac tibi duas tubas argenteas, » id est, cum nitore praedicationis adimple duo praecepta charitatis. Per tubam praedicationes, ut in libro Judicum: « Tenuerunt sinistris manibus lampades, et dextris sonantes tubas, » quod pro modico habent sancti doctores quod agunt, respectu praedicationum suarum.
Tunica est caro Christi, ut in Levitico: « Vestitur sacerdos tunica linea, » id est, Christus induetur veste humana. Tunica, Ecclesia catholica, ut in Evangelio: « Erat autem tunica inconsutilis, » quod sancta Ecclesia unitati super omnia insistit, et scindi per scandala omnino devitat. Tunica, actio 112.1069C| consummata, ut in Genesi: « Fecitque ei tunicam talarem, » id est, actionem in bonitate perseverantem. Tunica, occupatio saeculi, ut in Cantico: « Exui me tunica mea, » id est, abjeci a me, qua quondam implicabat, occupationem saecularem. Tunica, corpus humanum, ut in Juda. « Odientes eam, quae carnalis est, * maculam tunicam, » id est, abhorrentes illud, quod carnalibus desideriis subjacet inquinatum corpus. Tunica, interiora delicta, ut in Evangelio: « Et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium, » id est, si quis te admonet ut delicta tua interiora * abjicias, abjice et exteriora.
Turtur est sancta Ecclesia, ut in Cantico: « Vox turturis audita est in terra nostra, » id est, desiderium 112.1069D| sanctae Ecclesiae auditur in coelesti patria. Turtur, dilectio Dei, ut in Genesi: « Turturem quoque et columbam, » id est, dilectionem Dei et proximi. Turtur, caro hominis, ut in Psalmis: « Et turtur nidum sibi, » id est, caro nostra spem invenit, in qua foveat actus suos. Turtur, secretas compunctiones, ut in Levitico: « Offerat duos turtures, unum pro peccato, alterum pro delicto, » id est, occultas 112.1070A| Deo immolet lacrymarum compunctiones, * per quod admisit malum, et omisit bonum.
Turris est robur praedicationis, ut in Cantico: « Collum tuum sicut turris eburnea, » quod sancti praedicatores et per fortitudinem robusti, et per castitatem nitidi sunt. Turris, virtus humilitatis, ut in Evangelio: « Quis ex vobis volens turrim aedificare , » id est, humilitatem in se construere. Turris, superbia mundi hujus, ut in Genesi: « Et turrim, * ejus culmen pertingat, » id est, superbia, cujus fama volet ad summum.
Thuribulum est caro Christi, ut in libro Numeri: « Tolle thuribulum, et exhausto igne de altari mitte incensum, » quod * vetus noster Aaron, Dominus Jesus, quando ardorem in carne sua passionis praecepto 112.1070B| Patris sustinuit, suavem eidem Patri suo pro nobis odorem obtulit. Thuribula sunt operarii boni, ut in Exodo: « Et phialas, et mortariola, et thuribula, » id est, praedicatores, et martyres, et justitiae auctores. Per thuribula apostoli, ut in Apocalypsi: « Et accepit angelus thuribulum in manu sua, et implevit illud de igne altaris, et misit in * terra , » quod Christus apostolos suos per gratiam suam elegit, quos Spiritu Patris impletos misit in mundum.
Truncus est corpus hominis, ut in Job: « Et in pulverem emortuus fuerit truncus illius, » id est, si occisum fuerit corpus illius.
Trulla est protectio divina, ut in Amos: « Et in manu ejus trulla caementarii, » id est, in opere 112.1070C| ejus protectio Christi.
Thus est devotio orationis, ut in Evangelio: « Aurum, thus et myrrham, » id est, sapientiam mentis et suavitatem orationis et mortificationem carnis.
Tres sunt species poenitentiae, crudelis et desperans, ut in Cain et Juda; simulatoria et immunda, ut in Saule et Esau; utilis et consummata, ut in Zacchaeo et Maria, cui haec quinque insunt: contritio, confessio, maturatio, * correptio, perseverantia. Prima in corde, secunda in ore, tertia in carne, quarta in opere, quinta in virtute.
Tria nobis obstant flumina: stimulus cupiditatum, qui alluit; cumulus tentationum, qui suggerit; aculeus 112.1070D| molestiarum, qui pungit. Primum, velut mare et tempestuose tumultuans tumidis et procellosis cogitationum undis circumfluens; secundum, tanquam Jordanis alvei sui metas excedens, et terram cordis nostri transitum negando obruere volens; tertium, ut iter Jordanis Elisaeo occurrens eique transitum abnegans. Primi aquas divisit virga Moysi, discretio videlicet judicii; secundi, arca testamenti, 112.1071A| id est, scientia veri; tertii, pallium Eliae, meditatio scilicet de incarnatione Christi.
Tres sagittae, quibus hostes Dei transfiguntur: stimulus amissae * praestantiae; pestis corporalis molestiae; malleus infernalis memoriae: tres, quibus electi suaviter vulnerantur: timor castus, amor devotus, desiderii virtus.
Tres paradisi: voluptuosa dulcedo invisibilium, quae irrigatur sicut hortus deliciarum; sincera puritas spiritalium, quae in se conservat hominem; deliciosa veritas supercoelestium. Unde Paulus audit verba quae non licet homini loqui.
Tres puellae, quae sensus nostros evertunt: teneritudo carnis, quae est Dalida, et Samsoni oculos eruit; amoenitas mundialis gloriae, quae est Jezebel, 112.1071B| et Naboth occidit; diffidentia futurae vitae, quae est filia Herodiadis, et aufert caput Joannis Baptistae. <poem> V Vah. Vagina. Vapor. Vectis. Vellus. Venenum. Venter. Vepres. Ver. Uter. Vallis. Vacca. Unguentum. Vestis. 112.1071C| Vultus. Ulmus. Vulpes. Ulcus. Vestimentum. Vestigia. Vesper. Vespera. Vesica. Virtutes. Viscera. Vita. Vigiles. Volucres Viatores. Vidua. Villa. Vinea. Urna. Umbra. Vinea. Vipera. Virgo. Virgula. Vitulus. Vitrum. Vomer. Ungula. Vir. Ulae. Uxor. Ursus. Uter. Vacca. Vallis. Virentia. Vespertilio. Venae. Ventus. Ventilabrum. Vermis. Vervex. Vitula. Vinum. Vestibulum. Vespere. Visio. Via. Vincula. Vultur. Umbilicus. Vita. Virga. Vas. Velum. Vitis. Vox. Uva. Urtica. Uterus. <7poem> Vah est gaudium mentis, ut in Job: « Ubi audierit buccinam, dicit, Vah, » quod spiritualis athleta adveniente tribulatione inclarescat. Vah est exprobratio malorum, ut in Evangelio: « Vah, qui destruit templum Dei, » id est, exprobrandum est ei, qui de se talia jactat.
112.1071D| Vacca est Christus, ut in libro Numeri: « Vaccam rufam aetatis integrae, quae non portavit jugum, » id est, Christum propter infirmitatem naturae assumptae sexu feminae notatum omni perfectione integrum, velutque peccato subjectum. Vacca, plebs Israelitica, ut in propheta: « Sicut vacca lasciviens declinavit Israel, » id est, propter petulantiam ad malum proruit Israel. Vacca, sensualitas, ut in Genesi: « Sume * tibi vaccam triennem, » id est, redige sensualitatem servam sub dominio sanctae Trinitatis. 112.1072A| Per vaccam viri sancti, ut in libris Regum: « Gradiebantur vaccae pergentes et mugientes; » quod in religionem cedunt sancti bene vivendo, et iis qui ei affines sunt compassionem discretam exhibent. Per vaccas principes Israel, ut in Amos: « Audite haec, vaccae pingues, » id est, auscultate, o principes arrogantes. Per vaccas animae insipientes, ut in Psalmis: « Congregatio taurorum in vaccis populorum ,id est, conventicula haereticorum ad decipiendas animas insipientium.
Vagina est prava cogitatio, ut in Job: » Eductus et egrediens » * ad opus malum de cogitatione. Vagina, misericordia, ut in Evangelio: « Mitte gladium tuum in vaginam, » id est, converte destructionem tuam in misericordiam.
112.1072B| Vallis est vita praesens, ut in Psalmis: « Ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrymarum, » quod vir sanctus per merita nititur quotidie ascendere in praesenti vita. Vallis, mens humilis, ut in Evangelio: « Omnis vallis implebitur, » id est, mens humilis plenitudinem gratiae habebit. Per valles mentes iniquorum, ut in Job: « Sicut torrens, qui raptim transit in convallibus, » id est, dilectionis impetus ex abrupto se immerget iniquorum mentibus. Per valles humiles, ut in Psalmis: « Et valles abundabunt frumento, » . quod humiles verbo replebuntur divino.
Vapor est caecitas cordis, ut in Joele: « Sanguinem et ignem et vaporem fumi, » id est, crudelitatem malitiae, et ardorem concupiscentiae, et caecitatem 112.1072C| ignorantiae. Vapor, status vitae praesentis, ut in Epistola Jacobi: « Vapor est ad modicum * patens , » id est, nullam stabilitatem habens.
Vas est intelligentia Divinitatis, ut in Exodo: « Omne vas aureum in donaria Domini separatum est, » quod quidquid de divinitate ejus intelligimus, totum hoc gratiae ascribere debemus. Vas, approbatio Dei, ut in Actibus apostolorum: « Vas electionis iste est mihi, » id est, in consortio electorum me approbante assumptus est iste. Vas, corpus nostrum, ut in Paulo: « Ut sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione, » id est, corpus suum conservare in castitate. Per vasa sancti angeli, ut in Exodo: « Et omnium vasorum in cultum ejus, » quod pro posse nostro illos 112.1072D| quoque angelos in serviendo Deo imitari debemus. Per vasa prophetae, ut in Job: « Nec commutabuntur pro ea vasa auri excelsa et eminentia , » quod Christo comparari non possunt prophetae, * si fideles per vitam et apparentes per famam. Per vasa haeretici, ut in Psalmis: « Et in eo paravit vasa mortis, » quod in sacram Scripturam offendunt haeretici parati ad poenam perditionis. Per vasa corda nostra, ut in Evangelio: « Prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis, » quod 112.1073A| veram electi habent gloriam in conscientiis suis. Per vasa corpora nostra, ut in libris Regum: « Et puerorum vasa sunt sacra, » quod sunt corpora mansuetorum et humilium munda. Per vasa homines, ut in libris Regum: « Et mitte inde in omnia vasa haec, » quod sancta mater, Ecclesia, vocatis ad fidem hominibus liquorem administrat gratiae. Per vasa, reprobi, ut in Isaia: « Et in vasis papyri super aquas; » quod ex reprobis hominibus constituet sibi Antichristus praedicatores, quos aliis ad mortem defluentibus faciet esse praelatos.
Vectis est crux Christi, ut in libro Numeri: « Quam portaverunt in vecte duo viri, » id est, * Christum in cruce crediderunt duo populi. Vectis, humanitas Christi, ut in Job: « Et posui vectem et 112.1073B| ostia, » quod malitiae hujus saeculi Christus incarnatus et apostoli ejus * restituerunt. Vectis, diabolus, ut in Isaia: « Super Leviathan serpentem vectem , » id est, super diabolum venenosum. Et dicuntur per vectes viri sancti, ut in Exodo: « Facies et vectes de lignis Sethim, » id est, virtutibus fortibus viros exornatos. Per vectes, spiritus maligni, ut in Psalmis: « Et vectes ferreos confregit, » id est, spiritus malignos per malitiam duros superavit.
Velum est obscuritas litterae, ut in Evangelio: « Velum templi scissum est, * » Velum, coelum, ut in Levitico: « Summus pontifex introibit intra * velum, » id est, Christus penetravit coelum.
Vellus est virgo Maria, ut in Psalmis: * « Descendit 112.1073C| sicut pluvia in vellus, » id est, per Spiritum sanctum veniet Christus in uterum virginis.
Vena est Christus Dominus, ut in Jeremia: « Venam aquarum viventium, Dominum, » id est, originem virtutum indeficientium, Dominum. Per venas libri divinae paginae, ut in Job: « Habet argentum venarum suarum principia, » quod divina pagina libros sanctos continet. Per venas sublimitates internae locutionis, ut in Job: « Venas * susurri ejus, » id est, subtilitates internae locutionis. Per venas peccata, ut in Osea: « Et siccabit venas ejus, quod Christus natus ex virgine peccata mundi abstulit.
Venenum est malitia, ut in Psalmis: « Venenum aspidum sub (labiis) eorum, » id est, malitia daemonum 112.1073D| in mentibus eorum.
Ventus est Dominus, ut in Osea: « Adducet ventum * urentem Dominus, » id est, proferet Christum mundum corripientem Dominus. Per ventum iniquitas mentis, ut in Job: « Contra folium quod vento rapitur, » id est, contra mentem quae in iniquitate sua continetur. Ventus, vita praesens, ut in Job: « Ventus transiens fugabit eos, » quod 112.1074A| praesentis vitae instabilitas aufert a viris sanctis voluntatem hic diu commorandi. Ventus, persecutio, ut in Psalmis: « Et sicut stipulam ante faciem venti. » Ventus, tribulatio magna, ut in Ezechiele: « Ventus turbinis veniebat ab Aquilone, » id est, tribulatio persecutionis immanis processit a pravorum infidelitate. Ventus, interior tentatio, ut in Psalmis: « Tanquam pulvis quem projicit ventus , » id est, sicut laetus animus, quem tentationis commovet flatus. Ventus, spiritus malignus, ut in Ecclesiaste: « Qui observat ventum, non seminat , » quod qui nimis diabolicam adversitatem metuit, bono operi non insistit. Per ventum dona Spiritus sancti, ut in Psalmis: « Qui producit ventos de thesauris suis, » quod dona spiritualia de 112.1074B| cordibus electorum suorum Dominus in bono producit. Per ventos animae sanctae, ut in Job: « Qui fecit ventis pondus, » id est, maturitatem sanctitatis electorum contulit mentibus. Per ventos malitiae, ut in Jeremia: « Traxerunt ventos quasi dracones, » quod ad opus pravum malitias produxerunt viri crudeles
Venter est humanitas Christi, ut in Cantico: « Venter ejus eburneus, » quod humilitas Christi ab omni erat peccati pollutione aliena. Venter, Ecclesia, ut in Psalmis: « In medio ventris mei, » id est, in medio Ecclesiae meae. Venter, fons baptismi, ut in Cantico: « Venter tuus sicut acervus tritici , » quod * fructus baptismi Dei verbo sanctificatur. Venter, mens humana, ut in Parabolis: « Qui 112.1074C| investigat omnia secreta ventris, » quod irradiatio internae lucis scrutatur omnia occulta mentis. Venter, conversatio nostra, ut in Apocalypsi: « Et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis, tanquam mel; » quod quo dulcius nobis sapit sacra Scriptura in palato cordis, eo austeriorem abjecta omni suavitate carnali conversationem exercemus. Venter, cor compunctum, ut in Jeremia: « Ventrem meum doleo, » id est, eo, quod bonum omisi, et malum admisi, duplici in corde dolore compungor. Venter, avaritia, ut in Job: « Nec est satiatus venter ejus, » id est, non est impleta avaritia ejus. Venter, memoria hominis, ut in Job: « Et de ventre ejus extrahet eas Deus, » quod justo judicio ejus verba sancta ab impii Deus aufert 112.1074D| memoria, quae eum videt nolle servare in vita.
Ventilabrum est discrimen judicii, ut in Evangelio: « Cujus ventilabrum est in manu ejus, » id est, discrimen judicii in potestate ejus.
Vepres sunt punctiones vitiorum, ut in Isaia: « Super * humerum populi mei, spinae et vepres, » quod etiam electos tentationes vitiorum molestant et punctiones. Vepres, persequentes Judaei, ut in 112.1075A| Genesi: « Inter vepres haerentem cornibus, » quod Christus persequentibus Judaeis crucifixus est.
Vermis est Christus, ut in Psalmis: « Ego autem sum vermis, et non homo, » id est, quod quibusdam non homo, sed tam vilis, ut vermis reputatus sum. Vermis, luxuria, ut in Job: « Dulcedo illius, vermes, » quod immundae mentis dulcedo, luxuria est. Vermis, conscientia damnatorum, * reproborum conscientia in aeternum eos corrodet. Per vermes corruptiones corporis nostri, ut in Job: « Et soror mea, vermibus, » quod in corruptionibus corpus nostrum vivit, et ad corruptiones tendit. Per vermes vestimenta inferni, ut in Isaia: « Et operimentum tuum vermes erunt, » quod diabolum et reprobos cruciabunt infernales.
112.1075B| Ver est initium boni operis, ut in Psalmis: « Aestatem et ver tu plasmasti ea, » quod perfectos et insipientes Dominus formaverit.
Vertex est ratio mentis, ut in Psalmis: « Et in verticem [ipsius] iniquitas ejus descendet, » id est, rationem ejus iniquitatis exercebit. Vertex, sanctitas, ut in Deuteronomio: « De vertice antiquorum montium, » id est, de sublimi sanctitate primorum parentum.
Vestimentum est humanitas Christi, ut in Apocalypsi: « Habebat in vestimento suo scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium, » quod Christus homo omnia regit, et omni creaturae dominatur. Vestimentum, sancta Ecclesia, ut in Job: « In multitudine eorum consumitur vestimentum 112.1075C| meum, » quod in multitudine haereticorum perturbatur sancta Ecclesia. Vestimentum, bonum opus, ut in Isaia: « Vestimentum tibi est, esto princeps noster, » id est, bonam operationem exerces, esto praelatus noster. Vestimentum, corpus nostrum, quo anima nostra induitur, ut in Isaia: « Et vestimentum mixtum sanguine erit in combustione, et cibus, ignis, » quod corpus pollutum libidine in gehennali erit concrematione. Per vestimentum ordo fidelium, ut in Psalmis: « Quod descendit in oram vestimenti ejus, » id est, gratia, quae pervenit usque ad eum qui ultimus est in ordine fidelium. Per vestimentum viri sancti, ut in Cantico: « Et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris, » quod sanctitas fidelium 112.1075D| sanctitati orationis adaequatur. Per vestimentum opera justitiae, ut in Job: « Et scidit vestimenta sua, » id est, per * discretionem distulit bona opera sua. Per vestimenta opera divina, ut in Job: « Praeparavit quidem vestimenta, sed justus vestietur illis, » quod pravus nonnunquam habet eloquia divina per intellectum, sed justus induetur per effectum. Per vestimenta membra corporis 112.1076A| nostri, ut in Ecclesiaste: « Omni tempore sint vestimenta tua candida, » id est, membra corporis tui a sorde libidinis munda. Per vestimenta, bona exempla, ut in Evangelio: « Et imposuerunt eum super vestimenta sua, * ne nudus ambulet, » id est, nisi conservet dona gratiae sibi collata, ut eis privatus appareat.
Vestis est caro Christi, ut in Apocalypsi: « Et vestitus erat veste aspersa sanguine, » quod Christus apparuit in similitudine carnis peccati. Vestis, charitas, ut in Evangelio: « Et super * vestimenta mea miserunt sortem, » quod tanta res charitas est, ut nullus eam nisi integram et per sortem, id est, per divinam gratiam possit habere. Vestis, sancta Ecclesia, ut in Paulo: « Gloriosam Ecclesiam, 112.1076B| non habentem maculam neque rugam; » quod quasi quadam veste Deus Ecclesiam suam * indutus est, qua nec pravitatem in actione, nec simulationem in intentione exercet. Vestis, quilibet munditiae studens, ut in Evangelio: « Sprevit autem eum Herodes, indutum veste alba, » quod Christum in electis suis, qui victoriae munditiae student, diabolus in reprobis sprevit. Vestis, martyres Christi, ut in Evangelio: « Et vestem coccineam circumdederunt ei, » quod sanctis martyribus usque ad sanguinem resistentibus Dominus induitur. Per vestimenta, sententiae sacrae Scripturae, ut in Genesi: « Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, Jacob induit Rebecca, » quod sententiis sacrae Scripturae plebi Judaicae spiritualiter 112.1076C| mater gratiae quas apud se servant in secreto populum exornavit gentilem.
Vestigia sunt operationes Dei, ut in Job: « Vestigia ejus secutus est pes meus, » id est, operationes ejus in effectu explevi. Vestigia, visitationes Dei, ut in Job: « Forsitan vestigia ejus comprehendes. * » Vestigia, praesentia Dei, ut in Psalmis: « Et vestigia tua non cognoscentur, » quod praesentia Dei per affectum quidem in mente sentitur, sed per intellectum non comprehenditur. Per vestigia mala exempla, ut in Cantico: « Et * abii post vestigia gregum tuorum, » id est, imitare exempla prava fatuorum.
Vestibulum est vita aeterna, ut in Ezechiele: « Vestibulum autem portae erat intrinsecus, » quod vita aeterna, merces est fidei, erit in patria coelesti.
Vesper est Antichristus, ut in Job: « Et vesperum super filios terrae consurgere facis, » quod Dominus permittit, ut Antichristus terrenis et reprobis dominetur.
Vespere est tempus incarnationis, ut in Exodo: « Vespere manducabunt carnes, » id est, tempore 112.1077A| incarnationis spiritualem refectionem * habebitis. Vespere, perfectio, ut in Genesi: « Et factum est vespere et mane, » id est, perfectio et initium operis.
Vespera est tentatio, ut in Job: « Et rursum exspectabo vesperam, » id est, securus exspectabo tentationem. Vespera, terminus vitae, ut in Isaia: « De mane usque ad vesperam finies me, » id est, qui me fecisti habere initium per nativitatem, in termino vitae meae consummabis me per mortem. Vespera, adversitas, ut in Job: « De mane usque ad vesperam succidentur, » quod et in prosperitate reprobi per intemperantiam, et in adversitate per impatientiam ad defectum tendunt. Vespera, finis mundi, ut in Psalmis: « Convertentur ad vesperam 112.1077B| , » quod in fine mundi reliquiae Judaeorum salvae fient.
Vespertilio est error mentis, ut in Levitico prohibetur ne quis comedat vespertilionem, id est, ne sequatur errorem.
Vesica est tumor, ut in Exodo: « Vesicae turgentes , » id est, tumores superbientes.
Via est Christus, ut in Evangelio: « Ego sum via, veritas et vita, » quod * in spe nobis est via in exemplo, veritas in promisso, vita in praemio. Via, bona conversatio, ut in Parabolis: « Via justorum absque offendiculo, » id est, conversatio bonorum absque criminali peccato. Via, rectitudo Ecclesiarum, ut in Job: « Nec ambulet per viam vinearum , » id est, non vivat secundum rectitudinem 112.1077C| Ecclesiarum. Via, vita nostra, ut in Psalmis: « Dirige in conspectu tuo vias meas, » id est, placitam fac tibi vitam meam. Via, status reproborum, ut in Parabolis: « Via impiorum tenebrosa, » quod status per errorem reproborum est obscurus. Via, raritudo vitae praesentis, ut in Genesi: « Fiat Dan coluber in via, » quod iis qui praesentis vitae dulcedinem diligunt, mollem se diabolus in Antichristo et lubricum exhibebit. Per viam opera Conditoris, ut in Job: « Ipse est principium viarum Domini, » quod ante opera sua caetera fecit angelum Deus. Per vias praecepta divina, ut in Psalmis: « Vias tuas, Domine, demonstra mihi, » id est, praecepta tua, Domine, inspira mihi. Per vias internae 112.1077D| cogitationes nostrae, ut in Psalmis: « Vias meas enuntiavi tibi, » id est, occultas meas cogitationes tibi per confessionem revelavi. Per viam actiones nostrae, ut in Job: « Nonne ipse considerat vias meas? » id est, cogitationes meas.
Viatores sunt viri sancti, ut in Job: « Interrogate quemlibet de viatoribus, » id est, consulite aliquem de viris sanctis, qui vitam praesentem viam computant.
Vici sunt homines religiosi, ut in Cantico: « Per 112.1078A| vicos et plateas quaeram, quem diligit anima mea, » id est, in conversatione religiosorum et saecularium, quaeram aliquid ad Dominum pertinens, quod imitari possim. Vici, cives coelestes, * ut in Tobia: « Et per omnes vicos ejus cantabant Alleluia, » quod habitantes in illa domo Domini in saecula saeculorum laudabunt te.
Vidua est Ecclesia, ut in Job: « Et abstulerunt pro pignore bovem viduae, » id est, haeretici, ut postmodum auditores subverterent, prius tollere nitebantur praedicatorem Ecclesiae. Vidua, anima prava, ut in Levitico: « Viduam et repudiatam, » quod anima a Deo recedens, et pro malis operibus reprobata, Christi consortio digna non est. Vidua, anima hominis, ut in Job: « Et viduae bene non 112.1078B| fecit , » id est, animae suae nihil utilitatis contulit. Per viduas, plebes haereticis subjectae, ut in Job: « Viduas dimisisti vacuas, » id est, sub haereticis reliquistis plebes bono opere vacuas.
Vigiles sunt sancti angeli, ut in Daniele: « In sententia vigilum decretum est hoc, » id est, in ministerio angelorum dispositum est. Vigiles, sancti pastores, ut in Cantico: « Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem » id est, adoraverunt me pastores qui regunt Ecclesiam.
Villa est massa impiorum, ut in Evangelio: « Misit eum in villam, ut pasceret porcos, » id est, associavit eum conventiculis impiorum, ut sensus nutriret immundos. Villa, dominum superbiae, ut in Evangelio: « Villam emi, et ideo non possum venire 112.1078C| , » quod qui per fastum superbiae intumescunt, nequaquam ad supernam patriam tendunt. Per villam populi gentiles, ut in Cantico: « Commoremur in villa, » quod Christus praedicatores suos monet in gentium populis.
Vinum est arcanum Deitatis, ut in Parabolis: « Miscuit vinum, » quod Sapientia per carnem apparens Deitatis nobis revelavit secretum. Vinum, fervor Spiritus sancti,* veram menti hominis laetitiam infundit. Vinum, scientia legis, ut in Cantico: « Meliora sunt ubera tua vino, » quod sapientia Ecclesiae excedit scientiam legis. Vinum, verbum Evangelii, ut in Cantico: « Guttur tuum sicut vinum optimum, » quod praedicatores suos suum annuntiant Evangelium. 112.1078D| Vinum, contemplativus quisque, ut in Cantico: « Bibi vinum meum cum lacte meo, » id est, incorporavi contemplativos simul et activos. Vinum, intelligentia spiritualis, ut in Evangelio: « Tu autem servasti vinum bonum, » id est, spiritualibus servasti spiritualem intellectum. Vinum, sanguis Christi, ut in Genesi: « Lavabit stolam suam in vino , » id est, effusione sanguinis sui mundabit Ecclesiam suam. Vinum, compunctio, ut in Psalmis: « Potasti nos vino compunctionis. » * Vinum, correptio, 112.1079A| ut in Evangelio: « Infundens oleum et vinum, » id est, consolationem et correptionem. Vinum, contemplatio, ut in Apocalypsi: « Et vinum et oleum * ne laeseris, » id est, contemplationem et actionem ne laeseris, id est, ne corrumpas. Vinum, dilectio, ut in Cantico: « Et dabo tibi poculum ex vino condito, » id est, dabo tibi laetitiam ex amore vero. Vinum, delectatio peccati, ut in Joele: « Et ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine , » id est, poenitemini universi, qui consentitis in delectatione peccati. Vinum, amor mundi hujus, ut in Parabolis: « Ne * intuearis vinum, quando flavescit, cum splendescit in utero color ejus, » id est, ne delecteris amore mundi, quando allicit, cum blandimento fragili arriserit decor ejus. 112.1079B| Vinum, vindicta, ut in Apocalypsi: « Et hic bibet de vino irae Dei, » id est, sentiet vindictam Dei, antequam judicium Dei inferat.
Vinea est Christus, ut in Cantico: « Videamus si floruerit vinea, » id est, si in hominibus per fidem floruerit Christus. Vinea, Ecclesia, ut in Evangelio: « Ite et vos in vineam meam, » id est, bene vivendo in Ecclesia, laborate in Ecclesia mea. Vinea, sacra Scriptura, ut in Job: « Et vineam ejus, * quam vi oppresserunt, vindemiant: » quod haeretici scripturam viri catholici, quem afflixerunt, sibi vindicant. Vinea anima hominis, ut in Joele: « Posuit vineam meam in desertum, » id est, bonis spiritualibus evacuavit animam meam. Vinea, Ecclesia de gentibus, ut in Psalmis: « Vineam de 112.1079C| Aegypto trastulisti, » id est, Ecclesiam gentium de tenebris ignorantiae ad lumen veritatis perduxisti, quod Aegyptus tenebras sonat. Vinea, Synagoga, ut in Cantico: « Vineam meam non custodivi, » quod Synagogam ob incredulitatem Dominus a se abjecit. Vinea, vita cujuslibet negligentis, ut in Parabolis: « Et per vineam viri stulti transivi, » id est, intuitus sum vitam negligentis. Vinea, hypocrita, ut in Job: « Laedetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, » quod actio hypocritae per laudis humanae favorem corrumpitur in prima sui ostensione. Per vineam fideles populi, ut in Cantico: « Posuerunt me custodem in vineis, » id est, elegerunt me praelatum in populis.
Vincula sunt infirmitates humanitatis assumptae 112.1079D| in Christo, ut in Job: « Et vincula ejus quis solvit ? » quod per resurrectionem, gratiam omnem Deus Pater in Christo * infirmitatem mutavit in virtutem. Vincula, peccata, ut in Psalmis: « Dirupisti vincula mea, » id est, dissolvisti peccata mea.
Vipera est tentatio diaboli, ut in Job: « Et * accedet ad eum lingua viperae, » id est, mortem animae per consensum prosternet eum suggestio diaboli. 112.1080A| Vipera, actus peccati, ut in Isaia: « Leo et leaena, et ex eis vipera, » id est, diabolus suggerens, concupiscentia lasciviens, et actus malus ex eis procedens.
Vir est Christus, ut in Jeremia: « Femina circumdabit virum, » id est, virgo Maria concipiet Christum. Vir, intellectus, ut in Evangelio: « Voca virum tuum huc, » id est, collige ad te sensum tuum, et spiritualiter intellige me. Vir, animus noster, ut in Genesi: « Deditque viro suo, qui comedit , » quod caro peccati delectatione polluta animum quoque ad consensum * trahit. Vir, diabolus, ut in Psalmis: « A viro iniquo libera me, Domine, » id est, a diabolo, qui amator est iniquitatis, libera me. Vir, error animae, ut in Evangelio: « Et hunc 112.1080B| quem habes, non est tuus vir, » id est, non sponso, videlicet sano * intellectus, copularis, sed in adulterio erroris meretricaris. Per viros robusti quique et spirituales, ut in Job: « De quo cecinerunt viri , » * quem praedicaverunt doctores in bono opere robusti. Per viros haeretici, ut in Psalmis: « Viri sanguinum declinate a me, » id est, o haeretici, qui per deceptionem animarum sanguinem bibitis, fugite a me. Per viros quinque sensus corporales, ut in Evangelio: « Quinque enim viros (habuisti), » id est, sensibus quinque corporis tui adhaesisti.
Virgo est illa omnium decus virginum, ut in Isaia: « Ecce virgo concipiet, et pariet filium, » id est, Maria Christum in partu illaesa, quod in conceptu incorrupta. Virgo, sancta Ecclesia, ut in Paulo: 112.1080C| « Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo, » quod insistebat idem praedicator egregius offerre Ecclesiam sine macula et ruga Salvatori * tuo. Virgo, anima sancta, ut in Levitico: « Virginem * ducit uxorem, » quod animam fidelem sibi junget per amorem. Virgo, mens prava, ut in Isaia: « Sede in pulvere, virgo filia Babylonis, » quod molliter moratur in terrena cogitatione a bono opere sterilis anima vitiorum * confusione subjecta. Virgo, plebs Judaeorum, ut in propheta: « Virgo Israel projecta est, » id est, plebs Judaica sterilis et infructuosa ob incredulitatem reprobata est.
Virga est verbum manens, ut in Exodo: « Tenuit caudam, versaque est in virgam, » quod electi in uno eodemque Christo Deum et hominem credunt 112.1080D| esse Dominum. Virga, humanitas Christi, ut in Paulo: « Et virgam Aaron, quae fronduerat, » quod humanitas Christi, veri sacerdotis, omni sanctitatis decore fulgebat. Virga, potestas Christi, ut in Psalmis: « Virgam virtutis tuae (emittet Dominus ex Sion,) » id est, potestatem fortitudinis suae producet ex populo Judaeorum. Virga, vexillum crucis, ut in Exodo: « Tulitque Aaron virgam coram Pharaone 112.1081A| , » quod ordo praedicatorum vexillum crucis coram regibus et principibus praedicabat. Virga, mater Christi, ut in Isaia: « Egredietur virga de radice Jesse, » id est, procedet Maria de progenie Jesse. Virga, fides, ut in Exodo: « Virgam tolle in manu tua, in qua facturus es signa, » id est, fidem rectam imple in operatione, per quam debes operari miracula. Virga, correptio, ut in Psalmis: « Virga tua et baculus tuus, » id est, correptio et consolatio tua, « Ipsa me consolata sunt. » Virga, congregatio justorum, ut in Psalmis: « Redemisti virgam haereditatis tuae, » id est, a potestate diaboli exuisti haeredes regni tui. Virga, castigatio divina, ut in Jeremia: « Virgam vigilantem ego video, » id est, electionem divinam electos tangentem ego 112.1081B| aspicio. Virga, terror legis, ut in Job: * « Auferet a me virgam tuam, » id est, legalem timorem. Virga, divina persecutio, ut in Jeremia: « In virga indignationis ejus, » id est, in percussione districtionis ejus. Virga, sententia judicis, ut in Isaia: « Et percutiet terram virga oris sui » id est, damnabit peccatores sententia * judicis sui.
Virgula est sancta Ecclesia, ut in Cantico: « Sicut virgula fumi ex * Aaron, » id est, sancta Ecclesia famam ex se emittens ex virtutibus.
Virentia sunt aeterna bona, ut in Job: « Et virentia quaeque perquirit, » id est, ea quae aeterna bona sunt, habere studet.
Virtutes sunt angeli, ut in Evangelio: « Nam virtutes coelorum movebuntur, » id est, angeli in judicio 112.1081C| concutientur.
Visio est revelatio, ut in Daniele: « Visio apparuit mihi, » id est, revelatio secretorum Dei innotuit mihi. Visio, vita hypocritarum, ut in Job: * « Transibat sicut visio nocturna, » id est, deficiet obscura hypocritarum vita.
Viscera sunt mentes hominum, ut in Job: « Qui posuit in visceribus hominum, » id est, in mentibus hominum, « sapientiam, nisi ego? » Viscera, affectiones cordis, ut in Job: « Effudit in terra viscera mea, » id est, dilabi permisit in terrenis affectiones meas. Viscera, superbia iniquorum, ut in Job: « Viscera ejus plena sunt adipe, » id est superbi motus pleni sunt jucunditate terrena.
Vitis est Christus, ut in Evangelio: « Ego sum 112.1081D| vitis, » quod ipse origo *, robur est omnium bonorum. Vitis, fides, ut in Genesi: « Et ad vitem, o * fili mi, asinam tuam, » id est, sacramentis fidei alligant Ecclesiam suam. Vitis, quilibet subversus, ut in Jeremia: « Quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae?, » id est, quomodo sic ex bono et sancto malus effectus es et perversus?
Vita est gloria temporalis, ut in Job: « Et vita iis 112.1082A| qui in amaritudine vitae sunt, » id est, quorum gloria confertur temporalis viris sanctis, qui assiduis lamentis vacant. Vita, approbatio exterioris actionis, ut in Parabolis: « Vita carnium sanitas cordis, » quod benevolentia mentis exercitium commendat exterioris actionis.
Vitta est sancta praedicatio, ut in Cantico: « Sicut vitta coccinea labia tua, » quod per praedicationes suas cogitationum fluxa in mentibus auditorum praedicatores restringunt. Vitta, spes coelestium, ut in Exodo: « Ligabisque eam vitta hyacinthina , » id est, virtutem per spem coelestium confirmabis in mente tua. Per vittas praecepta divina, ut in libro Numeri: « Ponentes in eis vittas hyacinthinas, » id est, habentes in cordibus suis 112.1082B| praeceptiones divinas.
Vitulus est Christus, ut in Genesi: « Tulit vitulum de armento, » id est, Christum de genere patriarcharum natum. Vitulus, superbia cordis, ut in Levitico: « Offerat pro peccato suo vitulum, » id est, pro venia commissi sui superbum in corde suo humiliet motum. Vitulus, Redemptor passus, ut in Evangelio: « Vitulum saginatum occidit, » quod omnis sanctitatis plenitudine ornatus Dominus Jesus Christus pro peccatoribus mortuus est. Vitulus, diabolus, ut in Exodo: « Fecerunt vitulum et adoraverunt, » id est, susceperunt in se diabolum, et ei servierunt. Vitulus, caro nostra, ut in libris Regum: « Et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli, » quod tunc digne Deo offertur 112.1082C| puritas, si prius mactetur lascivia carnis. Per vitulos Judaei, ut in Psalmis: « Circumdederunt me vituli multi, » id est, persecuti sunt me Judaei superbi. Per vitulos lascivientes cordis motus, ut in Psalmis: « Tunc imponent super altare tuum vitulos , » id est, in mente sua mortificabunt motus lascivos.
Vitula est caro Christi, ut in libro Numeri: « Ut adducant ad te vitulam rufam, » id est, Christi carnem, ob peccati similitudinem tali colore vocatam. Vitula, uxor hominis, ut in libro Judicum: « Nisi arassetis in vitula mea, » id est, nisi acquisissetis ab uxore mea. Vitula, mens prava, ut in Osea: « Vitula Ephraim docta diligere trituram, » id est, mens prava terrenae inquietudini assueta
112.1082D| Vitrum est status civium coelestium, ut in Job: « Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, » quod Christo comparari non possunt vel sancti in hac vita fulgentes, vel cives coelestes, mutuas adinvicem cogitationes providentes. Vitrum, fallax blandimentum hujus saeculi, ut in Parabolis: « Cum splenduerit in vitro color ejus, » id est, cum arriserit in fallaci blandimento species amoris mundialis.
112.1083A| Volucres sunt animae sanctae, ut in Job: « Volucres quoque coeli latent; » quod nec sanctae animae ad plenam Dei agnitionem in hac vita pertingere possint. Volucres, principes saeculi hujus, ut in Evangelio: « Ita ut volucres coeli requiescant in ramis ejus, » id est, summi principes saeculi hujus pausent in sacramentis ejus. Volucres, superbi quique, ut in Psalmis: « Volucres coeli et pisces maris , » id est, superbos saeculi, et curiosos universos in profundis. Volucres, maligni spiritus, ut in Evangelio: « Et volucres coeli comederunt illud. »
Vomer est acumen sanctae religionis, ut in libro Judicum: « Percussit * sexcentos viros vomere Philistiim , » quod sanctus potestates tenebrarum per acumen religionis suae prosternit. Per vomeres praedicationes, 112.1083B| ut in Isaia: « Et conflabunt gladios suos in vomeres, » id est, mutabunt linguarum suarum asperitates in salubres cogitationes.
Vox est Filius Dei, ut in Psalmis: « Vox Domini super aquas, » quod Filius Dei in carne locutus est ad homines. Vox, contemplatio, ut in Ezechiele: « Cum fieret vox super * frumentum, » id est, cum in contemplatione veritatis naturam excederet angelicam. Vox, praedicatio doctorum, ut in Cantico: « Sonet vox tua in auribus meis, » id est, audiatur praedicatio tua ab obedientibus meis. Vox, motus concupiscentiae, ut in Job: « Rugitus leonis et vox leaenae, » id est, suggestio diaboli et motus concupiscentiae. Vox, compunctio, ut in Ezechiele: « Et vocem commotionis magnae, » id est, clamorem 112.1083C| doloris magni. Vox, exhortatio divina, ut in Isaia: « Et aures tuae audientes vocem post tergum monentis, » id est, tu, qui Deo per peccatum dorsum dedisti, ut ad eum per poenitentiam faciem convertas, salubrem intus percipies admonitionem. Vox, suggestio hostis, ut in Job: « Non exaudierunt vocem exactoris, » id est, non consenserunt suggestioni tentationis. Vox, terror persecutionis, ut in Psalmis: « Elevaverunt flumina vocem suam, » id est, erexerunt superbi persecutores comminationem suam.
Vultus est cognitio veritatis, ut in Psalmis: « Illuminet vultum suum super nos, » id est, infundat cognitionem veritatis. Vultus, prava mens, ut in Job: « Vultum judicum ejus operit, » quod mentem 112.1083D| eorum, qui Christum judicaverunt, error obscuravit: « Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. »
Vultur est redemptor noster, ut in Job: « Nec oculus vultus ejus intuitus, » quod Synagoga per obedientiam non approbavit praecepta Salvatoris. Vultur, quilibet raptor, ut in lege prohibemur comedere vulturem, id est, imitari raptorem.
112.1084A| Vulnus est peccatum, ut in Job: « Conscidit me vulnere super vulnus, » id est, peccato super peccatum in quibusdam, qui mihi per fidem inhaerent . . . permisit. Vulnus, tribulatio, ut in Parabolis: « Livor vulneris absterget mala, » duritia tribulationis curat peccata. Vulnus, charitas, ut in Cantico: « Vulnerata charitate ego sum, » id est, cuspide dilectionis vulnerata sum. Vulnus, flagelli dolor, ut in Job: « Medetur ipse et vulnerat, » id est, flagellat et consolatur. Per vulnus angustiae nostrae, ut in Job: « Et multiplicavit vulnera mea, » quod multiplices sunt angustiae quas patitur sancta Ecclesia in praesenti vita.
Vulpes est Herodes, ut in Evangelio: « Ite, dicite vulpi illi, » id est, fraudulento Herodi. Per vulpes 112.1084B| dolosi quilibet, ut in Evangelio: « Vulpes foveas habent , » quod fraus et dolus sunt in mentibus impiorum. Per vulpes haeretici, ut in Cantico: « Capite nobis vulpes parvulas, » id est, cavete haereticos fraudulentos. Per vulpes, persecutores, ut in libro Judicum: « Samson vulpes cum facibus ardentibus fecit discurrere per sata Philistinorum, quod Christus nonnunquam fideles permittit persecutores bona destruere impiorum. Per vulpes spiritus maligni, ut in Psalmis: « Tradetur in manus gladii, partes vulpium erunt, » id est, damnabuntur in judicio, « et ibunt in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. »
Ubera sunt duo Testamenta, ut in Cantico: « Duo ubera tua sicut duo hinnuli, quod duo Testamenta, 112.1084C| duo per intellectum surgunt populi. Ubera, mystica verba sacrae Scripturae, ut in Parabolis: « Qui fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum , » id est, qui diligenter discutit profunda verba ad extrahendam dulcedinem pinguem, inde colligit intellectum. Ubera, duo charitatis praecepta, ut in Cantico: « Pulchriora sunt opera tua vino, » id est longe sunt meliora geminae charitatis insignia dilectione carnali. Ubera, illicita blandimenta, ut in Job: « Cur lactatus uberibus? » id est, cur me noxia fovebant blandimenta? Ubera, illicita desideria, ut in Parabolis: « Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus, » id est, reficiamur licitis desideriis, et instabitur desiderabilibus delectationibus.
112.1084D| Ulcus est consuetudo mala, ut in Levitico: « Lepra est orta in ulcere, » id est, culpa inveterata apparet malitia. Per ulcera peccata, ut in Evangelio: « Sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus, » quod praedicatores docebant et curabant populi peccata gentilis.
Ululae sunt iniqui, ut in Isaia: « Et * respondebant ululae in conspectu ejus, » quod extra pravorum 112.1085A| permutationem quodammodo loquuntur in cogitationibus impii.
Ulmus est quilibet saecularis, ut in Isaia: « Ponam in desertum abietem et ulmum, » id est, in gentilitate constituam contemplativum et fidelem saecularem praedicatorem sustentantem.
Umbilicus est ordo praedicatorum Ecclesiae, ut in Cantico: « Umbilicus tuus crater tornatilis, » quod praedicatores Ecclesiae cum rectitudine operis poculum infundunt praedicationis. Umbilicus, luxuria, ut in Job: « Et virtus ejus in umbilico ventris ejus, » quod diabolus femineo sicut et masculino per luxuriam maxime dominatur. Umbilicus, affectus carnalis, ut in Ezechiele: « Non est praecisus umbilicus tuus, » id est, non est abs te ablatus 112.1085B| carnalis affectus.
Umbra est humanitas, ut in Jeremia: * « Sub umbra veniemus inter gentes, » id est, in Sacramentis incarnationis ejus animae nostrae vitam accipiemus in praesenti saeculo. Umbra, protectio Christi, ut in Cantico: « Sub umbra illius, quem desideravi, sedi, » id est, in protectione Christi, quem diligo, requievi. Umbra, refrigerium consolationis, ut in Job: « Sicut * cervus desiderat umbram, » sic tentatus desiderat refrigerium in tentatione. Umbra, duritia legis, ut in Job: « Et * perducet in lucem umbram ejus, » id est, in mansuetudinem gratiae mutant rigorem legis. Umbra, quilibet impius, ut in Job: « Protegunt umbrae umbram ejus, » quod peccatores peccatorem in culpa defendunt. 112.1085C| Umbra, oblivio, ut in Job: « Obscurent eum tenebrae et umbra mortis, » quod sanctos martyres sola occidit mors corporis. Umbra, obscuritas infernalis, ut in Job: « Terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra [mortis] » quod infernus omni est miseria et caligine plenus, ubi obscuritas est aeternae damnationis.
Ungula est perfectio, ut in Job: « Terram ungula fodit, » quod praedicator sanctus duritiam in subjectis perfectione virtutis emollit. Ungula, ultima opera, ut in Exodo: * « Et permanebit ut ungula quidem, » quod nec ultima opera, si tamen bona fuerint, relinquere debemus. Per ungulas, fines hujus mundi, ut in Genesi: « Mordens ungulas equi, » quod per scientiam suam diabolus exsecrabit 112.1085D| in Antichristo in fine mundi.
Unica est anima nostra, ut in Psalmis: « Et de manu canis unicam meam, » id est, de potestate hostis animam meam.
Unguentum est poenitentia, ut in Evangelio: « Attulit alabastrum unguenti, » id est, devotionem poenitentis animi. Unguentum, sancta conversatio, ut in Evangelio: « Et domus impleta est ex onore unguenti, » id est, Ecclesia est respersa 112.1086A| fama conversationis suae. Per unguenta dona Spiritus sancti, ut in Cantico: « Curremus in odore unguentorum tuorum, » id est, bene vivamus in exemplis virtutum tuarum. Per unguenta delectationes carnis, ut in libro Sapientiae: « Vino * sapientiae et unguentis impleamus nos, » id est, suavitate mundi et delectatione carnis reficiamus nos.
Urna est humanitas Christi, ut in (Epistola ad) Hebraeos: « Urna aurea habens manna, » id est, humanitas Christi, omnis virtutis suavitate plena.
Urtica est asperitas vitiorum, ut in Isaia: « Et pro urtica crescet myrtus, » id est, pro asperitate vitiorum erit temperantia virtutum. Per urticas affectiones pravae, ut in Isaia: « In domibus ejus orientur spinae et urticae, » id est, in cogitationibus 112.1086B| ejus erunt delectationes * pingentes et affectiones mordentes.
Ursus est quilibet crudelis, ut in Isaia: « Vitulus et ursus pascentur, « id est, qui crudelis fuit, sacrae Scripturae epulis reficietur. Ursus, immunditia, ut in libris Regum: « Leonem et ursum interfeci ego servus tuus, » id est, superbiam et luxuriam ego exstinxi. Per ursum imperatores Romani, ut in libris Regum: « Egressi sunt duo ursi de saltu, » quod imperatores egressi de Roma vastaverunt Judaeos.
Uterus est substantia Patris, ut in Psalmis: « Ex utero ante lucem genui te, » quod ex substantia sua Pater ab aeterno genuit Filium suum. Uterus, Synagoga, ut in Job: « Et orabam filios uteri mei, » 112.1086C| id est, humiliter allocutus sum homines Synagogae. Uterus, gratia Dei, ut in Job: « De * utero egressa est glacies, » quod de gratia Dei exit Synagoga indurata.
Uter est sancta Ecclesia, ut in Psalmis: « Congregans sicut in utre aquas maris, » quod Christus adunavit Ecclesiam suam populo gentili. Uter, littera legis, ut in Genesi: « Et tollens puerum et utrem aquae imposuit scapulis ejus, » quod Deus praecepta et litteram legis dedit populo Synagogae. Uter, mens prava, ut in Psalmis: « Statuit aquas quasi in utre, » quod, ne ad effectum prodeant, malitias Dominus nonnunquam inclusit in prava cogitatione. Uter, corpus hoc mortale, ut in Psalmis: « Factus sum sicut uter in pruina, » id est, 112.1086D| corpus meum mortali subditum est corruptioni. Per utrem corda spiritualium, ut in Evangelio: « Vinum novum in utres novos mittunt, » quod gratiam Dei corda bonorum per sanctitatem renovata accipiunt. Per utrem mentes pravorum, ut in Evangelio: « Neque mittunt vinum novum in utres veteres , » quod donum gratiae suae Deus mentibus in consuetudine peccati inveteratis non infundit.
Vas est dilectio vitae praesentis, ut in Jeremia: 112.1087A| « Omnis homo qui comederit uvam acerbam, dentes ejus obstupescent, » quod, qui delectatione mundi, qui fructus intempestivus, fruitur, spiritualium sensuum ejus acumina decrescunt. Vas, opus pravum, ut in cantico Deuteronomii: « Uva eorum, uva fellis, » id est, opus eorum, opus amaritudinis. Per vas fervor dilectionis, ut in Evangelio: « Nunquid colligunt de spinis uvas? » quod de haereticis percipere non possumus fervorem verae dilectionis.
Uxor est Ecclesia, ut in Apocalypsi: « Sponsam, uxorem agni, » id est, Ecclesiam, sponsam Christi. Uxor, sapientia justorum, ut in Psalmis: « Uxor tua sicut vitis abundans, » quod sapientia sanctorum internae gratiae humore ditatur. Uxor, 112.1087B| exemplum bonum, ut in Levitico: « Virginem ducet uxorem, » id est, castum alterius exemplum in bona sibi conversatione copulabit. Uxor, actio bona, ut in Exodo: « Diligo uxorem et liberos, non egrediar liber, » id est, bonae volo insistere actioni, et fructibus bonorum operum * volo adhuc ad libertatem exire contemplationis. Uxor, voluntas bona, ut in Genesi: « Arcam ingredere, tu et uxor tua, » id est, intra in quietem mentis tuae cum bona et devota voluntate. Uxor, voluptas carnis, ut in Evangelio: « Uxorem duxi, » et ideo non possum * ad regnum Dei festinare.
X X P S, est Dominus Jesus, ut in Psalmis: « Adversus 112.1087C| Dominum et adversus Christum ejus, » quod Herodes rex et Judaei cum principibus suis conspiraverunt contra Deum Patrem et Filium ejus. Per christos viri sancti, ut in Psalmis: « Nolite tangere christos meos: » id est, nolite perturbare viros sanctos Spiritus mei gratia inunctos.
Y YADES.--YDRIAE.--YDROPICUS.--YSOPUS.
Yades sunt sancti doctores, ut in Job: « Qui facit Arcturum et Oriones et Hyades, » quod Dominus sanctam Ecclesiam statuit, et in ea martyres protulit et spirituales doctores.
112.1088A| Ydriae sunt corda fidelium, ut in Evangelio: « Implete hydrias aqua, » quod prius infundere debent praedicatores cordibus fidelium timorem, quam initium sapientiae * timor Domini. Ydria, sapientia, ut in Genesi: « Deposuit ydriam suam super scapulam , » quod vocata ad Christum Ecclesia de gentibus sapientiam suam, de qua prius sublimiter gloriabatur, ad spiritualem humiliter utilitatem inclinavit.
Ydropicus est quilibet avarus, ut in Evangelio: « Et ecce homo ydropicus, » quod avarus, quo magis habet, eo magis habere cupit, sicut hydropicus, quod amplius bibit, eo amplius sitit.
Ysopus est humanitas Christi, ut in libris Regum: « A cedro quae est in * Libano, usque ad ysopum, quae 112.1088B| egreditur de pariete, » id est, a divinitate, quam habet in Patre, usque ad humanitatem ejus, quae praecessit ex virgine. Ysopus, baptismus, ut in libro * Numeri: « Lignum cedrinum et ysopum vermiculumque , » id est, martyrium et baptismum. Ysopus, humanitas, ut in Psalmis: « Asperges me ysopo, » id est, humiliabis me, et sic emundabor.
Z ZELUS.--ZIZANIA.--ZONA.
Zelus est spiritualis fervor, ut in Psalmis: « Zelus domus tuae comedit me, id est, spiritualis fervor concussit me. Zelus, invidia, ut in Paulo: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, » id est, mundialis invidia.
112.1088C| Zizania sunt reprobi, ut in Evangelio: « Colligite primum zizania, et alligate ea, quod angeli simul congregabunt reprobos, et in simili ponent eos poena, qui hic fuerunt in simili culpa.
Zona est vinculum charitatis, ut in Apocalypsi: « Et praecinctum ad mamillas zona aurea, » id est, ornatur in actibus suis charitate spontanea. Zona, disciplina mentis, ut in Levitico: « Accingetur zona linea, » id est, roborabitur spirituali disciplina. Zona, mortificatio carnis, ut in libris Regum: « Et zona pellicea accinctus renibus, » id est, carnis mortificatione in membris reproborum.
Quotation analysis