Allegorica expositio in Canticum Habacuc

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Allegorica expositio in Canticum Habacuc
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 91


Allegorica expositio in Canticum Habacuc (Beda), J. P. Migne

(1235D)Canticum prophetae Habacuc, quod tibi exponi peisti, dilectissima in Christo soror, sacramenta dominicae (1236D)passionis maxime pronuntiat. Unde et consuetudine sanctae et universalis et apostolicae Ecclesiae (1237A)sexta Sabbati, qua eadem passio completa est, solet in laudibus matutinis per singulas hebdomadas solemniter repeti. Sed et incarnationis ipsius, resurrectionis, et ascensionis in coelos, fidei quoque gentium, et perfidiae Judaeorum mystice describit eventum. Contemplatus enim propheta statum praesentis saeculi, viderat pacem peccatorum et afflictiones proborum, viderat impios abundare divitiis, et innocentes quotidianis esse subjectos flagellis; viderat in loco judicii impietatem, et in loco justitiae iniquitatem; viderat lacrymas innocentum et consolatorem neminem, nec posse resistere calumniatorum violentiae cunctorum auxilio destitutos. Sciens quoque quod haec et hujusmodi innumera nequaquam absque divina provisione potuissent accidere, turbatus (1237B)multum animo et intimo ex corde graviter suspirans exclamavit ad Dominum: Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies; vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis (Hab. I, 2)? Et iterum: Mundi sunt oculi tui, ne videas mala, et respicere ad iniquitatem non potes. Quare non respicis super iniqua agentes, et taces devoranti impio justiorem se, et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem (Ibid., 13, 14)? Verum inter haec reduxit extemplo ad memoriam dispensationem dominicae incarnationis ac passionis, quam in spiritu prophetiae cognoverat, intellexitque se acrius multo quam oporteret questum fuisse de afflictionibus in hac vita sanctorum, quibus aeterna esset promissa requies in futura, cum nec ipse Dei Filius in carne apparens (1237C)sine poena crucis esset exiturus de mundo, qui de Spiritu sancto ac Virgine matre nasciturus, et absque omni peccato erat victurus in mundo, et pro ignorationibus suis faciens orationem Domino, sic incipit.

Domine, audivi auditum tuum et timui. Auditus autem Domini Salvatoris est quem audivit a Patre ut veniret in carnem, nasceretur in mundum, conversaretur inter infirmos omnipotens, inter peccatores justus, inter homines Deus, faceret opera coelestia, doceret praecepta coelestia, promitteret dona coelestia, tentaretur, flagellaretur, irrideretur, occideretur, mors nostra morte illius destrueretur; resurgens a mortuis ascenderet in coelos, ac misso (1237D)desuper Spiritu mundum gratia veritatis illustraret. Cujus auditus ipse saepius in Evangelio meminit dicens: Sed qui misit me verax est, et ego quae audivi ab eo, hoc loquor in mundo (Joan. VIII, 26). Et iterum: Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo nota feci vobis (Joan. XV, 15). De quo et Joannes Baptista: Qui de coelo venit, inquit, super omnes est, et quod vidit et audivit hoc testatur (Joan. III, 31). Hunc ergo auditum Domini audivit in spiritu propheta, et timuit, quia questus fuerit de pressuris (1238A)justorum in mundo, cum et ipsius Domini, qui prosperum iter facit nobis salutis et vitae, exitus essent mortis de mundo. Timuit, quia de tribulationibus sanctorum querimoniam fecit, qui non solum de tribulationibus eruendi a Domino, sed et perpetuo sunt coronandi cum Domino.

Consideravi opera tua et expavi. Illa nimirum opera quibus mundum redemit factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis: ut, sicut iterum idem dicit Apostolus, per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum (Heb. II, 14). Quae videlicet opera quanto quis intentius considerat, tanto de operibus suae fragilitatis amplius contremiscit.

In medio duorum animalium innotesces. Potest in (1238B)medio duorum animalium in medio Moysi et Eliae intelligi. Ibi enim innotescebat discipulis tribus in monte sancto quia moriturus esset, dicens eis quia passurus esset in Jerusalem. Ibi innotescebat quia surrecturus esset, et immortalis futurus clarificato vultu ejus instar solis, et vestimentis ejus nitentibus in similitudinem nivis. Ibi innotescebat quia Filius Dei erat, dicente ad eum de coelis voce paterna: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite (Matth. XVII, 5). Potest etiam in medio duorum latronum non inconvenienter accipi, inter quos crucifixus moriendo innotescebat, quia homo erat. Obscurato autem sole, terra commota, et caeteris quae Evangelium narrat circa crucem factis miraculis, innotescebat quia Deus erat. Interpellando (1238C)ipse Patrem pro interfectoribus suis, quam pius esset innotescebat. Quo etiam exemplo propheta qui hoc praevidebat in spiritu admonebatur non solum patienter pressuras ferre malorum, sed et eis persequentibus gratiam suae benignitatis impendere.

Dum appropiaverint anni cognosceris, dum advenerit tempus ostenderis. Annos et tempus designat illud de quo dicit Apostolus: Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Gal. IV, 4). Quae videlicet tempora, quosque annos longe adhuc vidit esse atque a longe salutavit propheta, cum ait quia dum appropiarent anni, dumque adveniret tempus, ostenderetur et cognosceretur Dominus. Nam (1238D)et superius audivit, dicente sibi Domino: Quia adhuc visus procul et apparebit in finem, et non mentietur, si moram fecerit exspecta eum, quia veniens veniet et non tardabit (Habac. II, 3). Cujus quidem auditum audiens, cujus opera passionis considerans, timuit et expavit, quia commotus fuerat de felicitato transitoria malorum et de temporali afflictione bonorum. Attamen ut dignam pro suis ignorationibus poenitentiam fecisset, mox se veniam erratus consequi posse confisus est. Unde consequenter adjungit:

(1239A)In eo dum conturbata fuerit anima mea, in ira misericordiae memor eris. Dum conturbata fuerit, inquit, anima mea, digno satisfactionis et poenitentiae moerore concussa ob metum irae et animadversionis tuae, quam me incautius incurrisse pertimesco, credo quod ocius misericordiam optatae a te veniae consequar: ubi consideranda est mira divinae pietatis velocitas. Turbatum se tantum animo propter iram Dei dixit, et mox illum ad misericordiam ab ira conversum subjunxit. Cui simile est illud Psalmistae: Dixi: Pronuntiabo adversus me injustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei (Ps. XXXI, 3). Sed talis minimarum potest indulgentia culparum esse. Caeterum nostri reatus quanto graviores sunt, tanto majore ac diuturniore poenitentia, lacrymisque et (1239B)eleemosynis opus habent. Hucusque propheta comprehendit breviter quo timore animi sit perculsus, audito ac solertius considerato dominicae incarnationis ac passionis eventu. Deinde latius extemplo describit qui ille auditus, quae opera sint illa Domini quibus intendens in tantum fuerit commotus. Sequitur:

Deus a Libano veniet et Sanctus de monte umbroso et condenso. Libanus est mons Phoenicis altissimus, excelsis et imputribilibus atque aromaticis insignis arboribus, de quibus etiam templum Domini in Jerosolymis factum Scriptura testatur; unde solet in Scripturis nonnunquam ipsum quoque templum Libani vocabulo designari: hinc est enim illud Zachariae (1239C)de venturo adversus eum exercitu Chaldaeorum: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas (Zach. XI, 1). Deus ergo a Libano venit, quia Dominus in carne apparens, in ipso templo prima Evangelii semina sparsit, atque exinde orbem totum germine suae fidei et veritatis implevit. Unde dicit Isaias quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isaiae II, 3). Aspersit autem ibi semina prima fidei non solum per apostolos, qui post passionem ac resurrectionem ejus Spiritu sancto repleti, ibidem praedicando prima Ecclesiae fundamenta posuerunt, quorum deinde sonus in omnem terram exivit, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5); verum etiam per seipsum, primo in eodem templo fidei quae in se esset habenda testimonium dedit, (1239D)cum duodenis in medio doctorum residens interrogabat eos quasi homo parvulae aetatis, sed respondebat docentibus quasi Deus aeternae majestatis; ubi quaesitus et inventus a parentibus etiam ipse per se quod Deus ac Dei Filius esset insinuans ait: Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse (Luc. II, 49)? Notandum autem quod hic versus in hebraica veritate ita habetur: Deus a Thaeman, id est, ab Austro veniet, quod juxta litteram facilem habet sensum, quia Bethleem, in qua natus est Dominus, ad Austrum sita est a Jerosolymis. Et cum ipse die quadragesimo nativitatis suae adductus est Jerosolymam a parentibus, (1240A)ut daretur hostia secundum legem pro eo, Deus utique ab Austro venit. Et sanctus, inquit, de monte umbroso et condenso. Sanctus idem Mediator Dei et hominum, qui supra manifeste dicitur Deus, de quo Virgini matri evangelizans Gabriel ait: Ideoque quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Mons autem de quo venturus idem sanctus canitur, regnum Judaeorum, ex quo ille carnis originem duxit, valet intelligi. De quo et Daniel vidit excisum lapidem sine manibus, id est Christum absque opere virili procreatum, qui regna mundi conterens, sui gloria nominis orbem impleret universum (Dan. II, 45). Qui videlicet mons recte umbrosus vocatur et condensus; habet enim multa ligna fructifera, id est, multos viros sanctos et virtutum pomis (1240B)onustos, qui et nostram esuriem gustu suavissimo suae doctrinae erudiant, et nostram fragilitatem ne aestu tribulationum a virore interno dilectionis arescat, praesidio suae intercessionis obumbrent; cui figurative congruit quod apostolus Petrus: arbor utique hujus montis eximia, non solum fructu doctrinae reficit esurientes et sitientes justitiam, verum etiam umbra sui corporis salvat languentes (Act. V, 15). Qui videlicet viri sancti ac sublimes possunt etiam Austri vocabulo designari, a quo venire Deus dictus est, propter videlicet dilectionem qua fervere in Domino, et doctrinam qua lucere hominibus solent, a quo videlicet Austro Deus venit, quia de talibus incarnari dignatus est. A quo Austro Deus quotidie (1240C)venit, cum nobis eorum dicta vel exempla legentibus, sive audientibus, amor aut scientia veritatis perfectius in corde generatur. Sequitur:

Operuit coelos majestas ejus, et laude ejus plena est terra. Descripta dispensatione dominicae incarnationis, mox arcanum ascensionis, qua eadem humanitas erat clarificanda, subjunxit, juxta illud Psalmistae: A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus (Ps. XVIII, 7). Operuit enim coelos majestas ejus, quia qui per incarnationem minoratus est paulo minus ab angelis, ipse per resurrectionem gloria et honore coronatus, per ascensionem ejus super opera manuum Patris constitutus, et omnia subjecta sub pedibus ejus (Psal. VIII, 6), ac praedicantibus apostolis, laude ejus omnis terra repleta (1240D)est: quod ipsum breviter sed apertissime ejusdem psalmi et principio et fine comprehenditur, cum dicitur: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super coelos (Psal. VIII, 2). Sed et ante passionem et resurrectionem, cum Verbum caro factum habitaret in nobis, operuit coelos majestas ejus, quia humanitas assumpta etiam mortalis adhuc coelestibus antecellebat potestatibus. Et laude ejus plena est terra, eisdem coeli virtutibus veraciter scientibus, quia ipse erat creator terrae, sicut et totius creaturae per divinitatem, qui tunc per humanitatem morabatur in terra: unde et eo nato. concinebant: Gloria (1241A)in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14).

Splendor ejus sicut lumen erit. Splendor virtutum et Domini Salvatoris doctrinae credentes illuminabit; unde et Sol justitiae in Scripturis vocatur; sed quia idem splendor mundo perfecte non poterat fulgere, nisi ipse ad tempus gustata morte, regnum mortis dirueret, atque exsurgens a mortuis spem fidemque mundo resurgendi donaret, recte subditur:

Cornua sunt in manibus ejus. Ibi confirmata est virtus gloriae ejus. Cornua quippe dicit transversum crucis lignum, quod affixus manibus tenebat, ut hoc mortis genere omnem superans mortem, sic confirmaret virtutem gloriae suae in cordibus electorum, (1241B)ne ullis terroribus sive blandimentis ab ejus possent amore retardari; promissa etiam illis gloria futurae incorruptionis, per quam novissima inimica destruetur mors (I Cor. XV, 26). Denique in monte sancto, praesentibus Petro, Jacobo et Joanne, splendor ejus sicut lumen fulgebat; et illi delectabantur quidem hujus intuitu splendoris, sed tamen quantum adhuc fragiles et infirmi fuerint tempore probatum est passionis illius: at postquam in manibus cornua crucis accepit, ibi confirmata est virtus gloriae ejus: adeo ut nec terroribus, nec plagis, nec ipsa morte posset a fidelium corde propulsari. Possunt in cornibus more prophetarum regna hujus mundi insinuari. (Potest sublimitas humanae mentis sive bona sive reproba cornuum vocabulo designari). Et cornua (1241C)sunt in manibus Christi, quia ipse est Rex regum et Dominus dominantium (I Tim. VI, 15). Cornua sunt in manibus ejus, ut hunc humilians, et hunc exaltans, omnia cornua peccatorum, quibus inaniter extolluntur, confringat, et exaltentur cornua justi, desideria videlicet Deo devota, quibus impiorum vitiorumque certamina cuncta superare contendunt.

Et posuit charitatem firmam fortitudinis suae. Intima quidem charitate sancti, etiam ante passionem, diligebant fortitudinem Christi; sed haec ipsa charitas firma non erat, usque dum, passione et resurrectione sua completa, gratiam eis sancti Spiritus plenius daret. Tunc vero in tantum firma facta est, ut nec ipsa regum cornua, videlicet insolentium potentia, posset (1241D)infringi.

Ante faciem ejus ibit verbum, et exivit in campis. Antequam veniret in carnem Dominus, praecesserunt verba prophetarum, quae ei venturo testimonium ferrent; et haec eadem verba exierunt in campis, quando, praedicantibus apostolis, totum sunt divulgata per orbem: non solum autem in propheticis litteris verbum praedicationis Dominum praecessit, sed et in apostolis, cum adventum Christi in carne jam completum mundo evangelizabant, verbum faciem (1242A)ejus praeiit, quia nimirum primo doctrina veritatis ad aures eorum qui instituendi sunt pervenit, ac deinde fides et intellectus Verbi corda illustrat, ac Deo inhabitatore dignos efficit; quod in Evangelio typice designatur, cum ipse Dominus misit discipulos praedicaturos in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus: quod usque hodie eodem fieri ordine cernimus; praedicatores etenim suos Dominus sequitur, quia prius necesse est docentis sermo audiatur, et sic lumen veritatis in corde audientis figatur, unde apte subjungitur:

Pedes ejus steterunt, et mota est terra. Cum enim praedicante doctore vestigia veritatis in mente figuntur auditorum, mox ipsa mens in sui consideratione (1242B)turbata commovetur. Possunt autem pedes Domini non inconvenienter ipsi doctores accipi, per quos verbum ministratur, quoniam ille qui per seipsum ubique praesens est, per hos quasi per pedes suos in mundum fertur universum. Stant autem hi pedes, et movetur terra, quia quo doctores sancti fortius in praedicanda et custodienda veritate persistunt, eo citius se terrenorum corda ad agendam pro erratibus suis poenitentiam incutiunt; et quoniam eadem actio poenitentiae nequaquam homini praedicanti, sed illustranti est gratiae tribuenda, recte subditur:

Aspexit, et defluxerunt gentes. Quod est aperte dicere: Misertus est Dominus, et poenituerunt gentes; quo videlicet intuitu aspexit et Petrum cum negasset; et ille, compunctus memoria sui peccati, mox defluxit (1242C)in lacrymas.

Confracti sunt montes vehementer. Montes superbos dicit, et de hujus saeculi vel regno, vel sapientia, vel divitiis se extollentes, qui, Domino aspiciente, non solum confracti sunt, sed et vehementer confracti sunt, quando, illo miserante, nonnulli ex talibus non tantum inanem superbamque altitudinem de erebant, verum etiam eamdem vivendo simul ac praedicando impugnabant. Denique Saulus et Matthaeus montes erant, hic de sapientia litterae carnalis, ille de mammona iniquitatis elatus, sed dum uterque ad humilitatis magisterium conversus est, Christi factus est discipulus, montes utique sunt vehementer confracti.

Defluxerunt colles aeternales. Collium nomine sicut (1242D)et montium superbi exprimuntur homines, sed fortasse minore fastu elationis inflati, nec tamen a reatu tumoris alieni, ideoque salubriter inclinandi, ut a Domino mereantur erigi. Qui recte colles aeternales vocantur, quia dum temporaliter humiliati a superbiae tumore defluunt, in aeternum glorificati eriguntur ab eo qui ait: Et omnis qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV, 11). Alia translatio pro collibus aeternalibus planius colles saeculi habet, quod ad distinctionem (1243A)pertinet collium Domini, id est, virorum sanctorum, qui, pro sublimitate animi temporalia cuncta et infima contemnentes, tali sunt nomine digni, de quibus Psalmista Domino: Suscipiant, inquit, montes pacem populo tuo, et colles justitiam (Psal. LXXI, 3).

Itinera aeternitatis ejus prae laboribus vidi. Itinera sunt temporalitatis Domini, quibus venit in mundum, ut ad tempus appareret hominibus; itinera autem aeternitatis ejus, quibus, relicto corporaliter mundo, rediit ad Patrem, cum quo aeternaliter mansit, etiam cum temporaliter conversaretur in mundo: quae nimirum itinera desideravit ipse, cum appropians passioni, dicebat Patri: Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam (1243B)(Joan. XVII, 4). Haec de itineribus assumptae temporalitatis, statimque de itineribus aeternitatis adjunxit: Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate quam habui priusquam mundus esset, apud te (Ibid., 5). Haec autem itinera aeternitatis propheta prae laboribus vidit, incarnationis videlicet et passionis, de quibus supra dictum est: Deus a Libano, sive ab Austro, veniet, et: Cornua sunt in manibus ejus, aliaque ejusmodi, quae in hoc eodem cantico plurima inveniuntur. De his laboribus dicit Apostolus: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. II, 8); moxque de itineribus aeternitatis, quaeque per hos labores Mediator Dei et hominum mereretur, adjunxit: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi (1243C)nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur, quia Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 9, 10); et quia per eosdem ejus labores, perque itinera eadem aeternitatis ejus, cum, peractis laboribus passionis suae, rediit ad Patrem, non solum Judaeorum, sed et gentium populus ad requiem erat perventurus sempiternam, apte subjungitur:

Tabernacula Aethiopum expavescent, et tabernacula terrae Madian. Aethiopes namque et Madianitas gentium esse populos quis nesciat? quorum nominibus insinuatae sunt omnes gentium nationes, quae audita praedicatione evangelica salubri erant pavore concutiendae, (1243D)ut sicut propheta futurum adhuc auditum Domini audivit et timuit, futura consideravit incarnationis ejus opera, et expavit, ita gentes, annuntiato sibi per apostolos eodem auditu, ejusdemque operibus jam consummatis, servire Domino in timore, et exsultare ei inciperent cum tremore. Et bene Aethiopes primo posuit, qui sunt in finibus mundi, ut insinuaret mystice quod in omnem terram exiturus esset sonus praedicatorum, et in fines orbis terrae verba eorum. In quo mysterio et praefectus Candacis reginae Aethiopum, ut in Actibus apostolorum legitur, primitiae gentium, evangelizante Philippo, (1244A)fidem et sacramenta Christi percepit. Madianitarum autem gens ab uno filiorum Abraham ex Cethura, qui vocabatur Madian, originem duxit, et est in deserto Saracenorum contra Orientem Rubri maris in Arabia. Paveant ergo ad nomen Christi Aethiopes, ut ad fines orbis fides ejus perventura signetur. Paveant et Madianitae, ut Mediterraneae quoque plebes per hanc insinuentur esse salvandae. Quod autem non ait: Aethiopes et Madianitae expavescent, sed tabernacula Aethiopum expavescent, inquit, et tabernacula terrae Madian, illo locutionis genere dicitur, quo in Evangelio dictum est: Et exiit tota civitas obviam Jesu; et in psalmo: Et poculum tuum inebrians (Psal. XXI, 5), dum non ipsa civitas, sed hi qui erant in civitate exierant; neque ipsum (1244B)poculum, sed hoc quod est in poculo soleat inebriare: quae figura locutionis Graece metonymia, id est, transnominatio vocatur, dum per continentem id quod continetur ostenditur.

Nunquid in fluminibus ira tua, Domine, aut in fluminibus furor tuus, aut in mari impetus tuus? Fluminum et maris vocabulo corda exprimuntur infidelium, quae flumina recte vocantur, quia toto intentionis impetu ad inferiora defluunt; mare, quia turbidis amarisque cogitationibus intus obscurantur, et super caeteros sese tumidis jactantiae gurgitibus extollunt. Nunquid ergo, ait, tam graviter peccaverunt hi qui mentem a coelestibus desideriis in appetitum demergunt infimorum, quique fastu animi instabiles sese contra proximos erigunt, ut in talibus (1244C)ira quam merentur nunquam solvenda perseveret? An omnibus per orbem sive levius sive gravius peccantibus in mundo apparens gratiam tuae pietatis impendes? Nam cerno quidem te apostolos ad praedicandam gentibus gloriam tuam esse missurum; sed qui sint credituri tuae est, non humanae, cognitionis. Hoc est enim quod sequitur:

Quoniam ascendens ascendes super equos tuos, et equitatus tuus sanitas. Id est, ascendes in corda electorum tuorum per illuminationem gratiae, per quam, te regente, iter virtutum incedant, perque orbem totum te evangelizando ferentes perpetuae salutis mundo vitam praedicent. Cujus equitatus figura etiam juxta litteram in Domino monstrata est, (1244D)cum Jerosolymam tendens, sedebat asino, concinentibus turbis quae antecedebant, et quae sequebantur, et quae obviam veniebant: Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini (Joan. XII, 13). In qua equitatione sanitas resonabat, quia nimirum illorum iter spirituale signabatur, quo Domino duce per apostolos ad ejus quae sursum est Jerusalem, quae mater est omnium nostrum (Galat. IV, 26), videnda regna ducuntur.

Tendens extendes arcum tuum super sceptra, dicit Dominus. Arcum dicit improvisum divini examinis adventum, quo etiam sceptra, id est regna mundi (1245A)examinanda esse praevidit. Insinuans ergo propheta quid Dominus super equos suos ascendens, id est apostolos et eorum successores gratia sua implens ac regens agat in illis: Tendens, inquit, extendes arcum tuum super sceptra, id est, comminans per doctores comminaberis judicium tuum subito adventurum, ut quicunque ad comminationem irae quasi ad extentum arcum territus fuerit, et pietati tuae supplicare curaverit, emissionem sagittarum, id est comminationem non sentiat perennium poenarum. Quod autem praemittens, tendens extendes arcum tuum super sceptra, addidit: Dicit Dominus, Deum Patrem significat, de quo ipse Filius: Pater, inquit, non judicat quemquam; sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22).

(1245B)Fluminibus scindetur terra. Flumina hoc loco non eadem quibus supra iram Domini furoremque timebat, sed illa potius dicit, de quibus ipse in Evangelio: Qui credit, inquit, in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Et exponens evangelista: Hoc autem dixit, inquit, de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum (Joan. VII, 38). His ergo fluminibus scinditur terra, cum carnalium corda, verbo doctrinae salutaris irrigata, duritiam suae infidelitatis sese humiliando conterunt, sinumque internae cogitationis, qui male clausus fuerat, ad accipienda salutiferae increpationis sive exhortationis dicta patefaciunt; quod subsequenter latius explicatur cum dicitur:

Videbunt te aquae, et dolebunt populi. Scissa quippe (1245C)peccantium corda ad agnitionem confessionemque veritatis crebra allocutione docentium, quasi alluvione frequentium gurgitum, vident Deum interim per fidem, et dolent se tandiu ab illo recessisse per culpam, sed finito dolore poenitentiae vident eum plenius in futuro per speciem, ac de ejus beata in perpetuum visione laetantur. Potest et ita intelligi quod dicitur fluminibus scindetur terra, quasi diceretur ad hoc terram esse scindendam, ut flumina noviter ex illa orirentur, quod saepe contigisse veteres historiae narrant, ut, videlicet, terrae motu existente, flumina quae non erant apparerent. Quod ita fieri posse non ambigit, qui prudenter intelligit ita venis aquarum innumeris tellurem, sicut venis sanguinis corpus humanum esse plenissimum; juxta (1245D)quem sensum fluminibus scinditur terra, cum scissa ad poenitentiam conscientia carnalis, adeo donante divina gratia ex tempore proficit, ut etiam ipsa aliis fluenta doctrinarum promere possit, horumque corda arentia suo vel exemplo vel sermone ad proferendos virtutum fructus irriget.

Aspergens aquas in itineribus dedit abyssus vocem suam ab altitudine phantasiae suae. Iidem doctores abyssi nomine, qui et fluminum supra, figurantur, sed flumina sunt propter vim fortioris invectionis, qua duritiam terrenae mentis ad agendam pro erratibus (1246A)suis poenitentiam rescindunt. Abyssus vero recte vocantur ob altitudinem scientiae qua ipsi intus implentur, Salomone attestante, qui ait: Aqua profunda verba ex ore viri (Prov. XVIII, 4). Aspergens ergo aquas in itineribus dat abyssus vocem suam, cum praedicatores sancti profunda veritatis scientia intus in corde repleti ministerium verbi foris audientibus exhibent, paulatim et per partes pro capacitate infirmorum proferentes quae ipsi intus multa simul et ampla capiunt. In itineribus autem in operibus dicit, vel ipsorum videlicet doctorum vel auditorum suorum. Aspergunt enim aquas in itineribus suis, cum ubicunque incedunt exempla recte vivendi, cum voce praedicationis semper intuentibus ostendunt. Aspergunt aquas in itineribus intuentium, cum eis (1246B)docendo pariter et vivendo, quibus actionum viis ingredi debeant praemonstrant. Si autem legitur ut quidam Codices habent: Disperges aquas in itineribus, Deo dici manifestum est, qui ipse aquas vitae de fontibus Israel longe lateque in nationes totius orbis disperserit, dicens ad discipulos: Ite, docete omnes gentes, baptizantes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Bene autem cum dixisset quod daret abyssus vocem suam, addidit, ab altitudine phantasiae suae, quia quod nobis mirabile sancti praedicatores foras pronuntiant, ex eo nimirum fonte sapientiae procedit, quo intus ipsi mirabilius contemplatis coelestibus gaudiis illustrantur. Annon abyssus magna dedit vocem suam ab altitudine phantasiae suae, cum diceret apostolus Paulus: Os (1246C)nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est; non angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris. Tanquam filiis dico, dilatamini et vos (II Cor. VI, 11). Unde autem vel quo ordine provenerit, ut salutaribus aquis mundus aspergeretur, utque abyssus sapientiae coelestis terris intonuerit, subsequenter ostenditur, cum dicitur:

Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo. Elevatus enim est sol, Dominus videlicet justitiae post passionem ac resurrectionem suam in coelum, et misso a Patre Spiritu, illustravit Ecclesiam, ac totum dilatavit in orbem, ut ipsa in ordine suo, id est, post impletum dominicae incarnationis arcanum, a longo perfidiae languore exsurgens staret in fide, viriliter ageret, et confortaretur in charitate ipsius. (1246D)Et quia soli Christum, Ecclesiam lunae comparaverat, apte ad eumdem solem conversus continuo subjecit.

In lumine jacula tua ibunt, in splendore fulgoris armorum. Jacula autem Christi verba sunt illius, quibus corda hominum compunguntur, ut salutari vulnere inflicto, possit anima fidelis dicere: Vulnerata charitate ego sum. Quae videlicet jacula in lumine eunt, quia ministerio doctorum veritatis verba mundo palam innotuerunt, juxta quod ipsa Veritas eisdem praecepit dicens: Quae dico in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta (1247A)(Matth. X, 27). Et quoniam eloquia lucis secuta est etiam claritas miraculorum, addidit: In splendore fulgoris armorum tuorum. Jaculis quippe bellantes adversarios feriunt, armis muniendo sese a vulnere defendunt; unde in jaculis merito dicta praedicantium, quibus pravitatem infidelium superant, in armis miracula quibus veritatem suae praedicationis confirmant, insinuantur. Eunt ergo in lumine jacula Christi, eunt in splendore fulgoris armorum illius, quia quae fecit magnalia, quae apparavit arcana, quae proposuit mandata, quae promisit praemia, cuncto jam mundo per evangelicas litteras sole clarius innotuere. Sed et sancti doctores, quia filii lucis sunt, quaeque illo donante agunt sive loquuntur, luce nimirum ac splendore clare refulgent.

(1247B)In comminatione tua minorabis terram, et in furore tuo detrahes gentes. Comminando districtionem judicii quo impii damnentur, humiliabis salubriter eos qui terrena coelestibus anteponere solebant, ut, minoratis paulatim terrenis cupiditatibus, quae sursum sunt sapere et quaerere incipiant; et inferendo furorem condemnabis eos in perpetuum, qui proterva sua exaltatione ad tempus humiliari contempserunt, quod ne sibi eveniat precatur Psalmista dicens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Psal. VI, 2).

Existi in salutem populi tui, ut salvos facias Christos tuos. Exivit Mediator Dei et hominum a Patre, et venit in mundum, non ut judicaret mundum, sed ut salvaretur mundus per ipsum. Christos autem (1247C)omnes electos dicit, qui ab unctione gratiae spiritualis rectissime hoc vocabulo nuncupantur; unde est illud Psalmistae de his qui sanctis nocere volentes, divina sunt prohibitione coerciti: Et corripuit pro eis reges. Nolite tangere christos meos (Psal. CIV, 14). Salvos autem fecit christos suos, non quos christos invenit, sed quos egrediendo a Patre et in carne apparendo per adoptionis Spiritum christos, id est, unctos, suos fecit. De qua unctione monens suos auditores Joannes apostolus dicit: Et vos unctionem quam accepistis ab eo maneat in vobis (I Joan. II, 27). Hic versiculus in quibusdam Editionibus ita invenitur: Existi ut salvares populum tuum per Jesum Christum tuum, quod Patri dictum intelligitur, quia exierit ad salvandum populum suum per Jesum (1247D)Christum Filium suum. Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi, et quia idem exitus, id est, adventus ejus in mundum non solum in resurrectionem fidelium, sed et in ruinam erat perfidorum futurus, apte subjungitur:

Misisti in capita inimicorum mortem, excitasti vincula usque ad cervicem. Qui enim electis suis, quos (1248A)christos appellaverat propheta, gaudium salutis attulit, ipse illis qui ejus ungi gratia neglexerunt, mortem misit aeternam: quod in ipsa gente Judaeorum, quae Dominum in carne apparentem ad mortem usque persecuta est, corporaliter etiam constat esse impletum; quae postquam eum crucifixit, non multis intervenientibus annis, ingruente Romano exercitu, exceptis solum eis qui in fidem se evangelicae gratiae secreverant, enormi est clade damnata, et ipso insuper regno et patria privata; et hoc est quod ait: Excitasti vincula usque ad cervicem; cervicem videlicet regni, quo contra Dominum fuerant ante erecti, de quo dicit eisdem in se etiam furentibus beatissimus protomartyr Stephanus: Duri cervice, et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui (1248B)sancto restitistis (Act. VII, 51). Sed huc usque ad cervicem vincula Dominus excitavit, cum ad eversionem superbae gentis hostilem misit exercitum, non solum Judaeorum, sed et omnium qui humilitatem Christianae fidei suscipere respuerunt. Superbiam Dominus sternit juxta hoc quod canit Psalmista de sanctis: Et gladii ancipites in manibus eorum ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis, ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in vinculis ferreis (Ps. CXLIX, 6); ferreis videlicet, quia aeternis, quibus, semel tenti, nunquam possint absolvi. Quod si quis numero plurali legendum dixerit: Excitasti vincula usque ad cervices, idem sensus est. Dominus enim justus concidet cervices peccatorum.

(1248C)Praecidisti in alienatione capita potentium, movebuntur in ea gentes. Pro alienatione, in Graeco scriptum est in exstasi, quod quidam in stupore, alii in excessu mentis interpretati sunt. Sive autem stupor, sive alienatio, sive excessus mensis dicatur, unum idemque significat, cum quis repentino miraculo turbatus ac stupefactus, a sensu suae mentis redditur alienus, quod accidisse Judaeis crebra Evangelii prodit historia, dicens quod stuperent ac mirarentur in doctrina ac virtutibus Jesu dicentes: Unde huic haec omnia, cujus novimus patrem et matrem (Joan. VI, 42)? Et in Actibus apostolorum, curato per Petrum et Joannem claudo ad ostium templi: Impleti sunt, inquit, stupore et exstasi (Act. III, 10), in qua videlicet exstasi, id est, admiratione sive alienatione (1248D)mentis, multi de populo provocati sunt ad credendum Domino; sed capita potentium, id est, principes sacerdotum et seniores praecisi sunt non credendo a sorte fidelium. Motae sunt quoque in ea gentes, dum, auditis sive visis Domini et apostolorum ejus virtutibus, adeo stupefactae et miratae sunt, ut, anathematizatis abjectisque eis quos coluerunt (1249A)diis, novam Christi fidem devota mente susciperent, de quibus apte subditur:

Adaperient ora sua sicut pauper edens in occulto. Sicut enim pauper aliquandiu jejunus permanens, si forte alicubi cibos invenerit, his se confestim in occulto reficere satagit, neque eos in publicum vult proferre, ne forte ab alio diripiantur, et ipse fame pereat: sic nimirum, sic populi gentium, oblato sibi per apostolos pane verbi, a quo diutius jejuni duraverant, mox aperuerunt ora cordis sui, et hunc omni aviditate gustare coeperunt, tanto amplius audiendis sive legendis Scripturis operam dantes, quanto se meminerunt diutius miserrimo genere paupertatis supervacuis, imo et noxiis aures atque animum mancipasse doctrinis. Quo autem ordine paupertas gentium (1249B)ad percipiendas verbi epulas pervenerit insinuatur, cum protinus subinfertur:

Misisti in mare equos tuos, turbantes aquas multas. Mare quippe mundum, equos Dei praedicatores sanctos, aquas multas populos nationum dicit. Immissis equis Dei in mare turbatae sunt aquae multae, quia, dispersis in mundum praeconibus verbi, turbata sunt gentium corda, alia ad credendum ac suscipiendum sacramentum fidei, alia vero ad contradicendum sive etiam persequendum praecones ejusdem fidei; unde bene Psalmista: Conturbati sunt omnes, inquit, qui videbant eos, et timuit omnis homo, et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt (Ps. LXIII, 9). Conturbatis etenim omnibus, non omnes timuerunt et annuntiaverunt opera Dei, sed quicunque (1249C)homines fuerunt, quique vero ab humana ratione alienati, comparati sunt jumentis insipientibus, et similes facti sunt illis. Tales etsi sanctorum virtutibus conturbati sunt et commoti, nec Deum tamen timere, nec ejus facta annuntiare vel intelligere voluerunt. Bene autem de his equis, sanctis videlicet praedicatoribus, etiam supra dicitur: Quoniam ascendens ascendes super equos tuos, et nunc de iisdem subinfertur: Misisti in mare equos tuos, ut ex utraque sententia colligatur quod ita Dominus in mundum praedicatores miserit, ut eisdem praedicantibus ipse nunquam absit, sed sicut equis auriga, ita regendis semper eorum mentibus praesit.

Custodivi et expavit venter meus a voce orationis labiorum meorum. Ventrem meum more prophetis (1249D)consueto animum suum dicit, quia sicut ventre recipiuntur cibi, quibus virtus ac vita corporis reficiatur; ita cogitationes piae sancto recipiuntur in animo, quibus interioris hominis vita, ne deficere debeat, sustentetur et contineatur. Custodivi ergo, ait Propheta, diligenter attendens futuras Christi passiones et posteriores glorias, reprobationem populi mei, fidem gentium, conturbatis ad novam praedicationem eisdem gentibus, persecutionem adversus credentes ab infidelibus movendam; et expavit cor (1250A)meum, ab his quae ipse praevidens ventura locutus sum. Vel certe contemplatus diversum generis humani statum: Custodivi, ait, me ipsum, tremente animo solertius, ne forte opere, ne forte ore, ne forte corde peccarem, neve aliis praedicans ipse reprobus efficerer. Et notandum quia expavisse se dicit a voce orationis labiorum suorum, cum nihil prorsus orasse in toto hoc carmine videatur; sed tantummodo timens ac pavens ventura Christi et Ecclesiae sacramenta describere; nec tamen fallitur qui carmen suum orationem nuncupat, qui et eidem talem titulum praeposuit: Oratio Habacuc prophetae pro ignorationibus, quia quidquid vir sanctus loquitur, totum profecto hoc oratio ad Deum est; omne quod agit, is cujus sincera intentio est Domino placendi, (1250B)hoc pro ipso apud Deum interpellat, et ipsum Domino commendat.

Et introivit tremor in ossa mea. Sicut carnis nomine aliquoties Scriptura carnales nostras actiones; ita ossium vocabulo fortia solet ac spiritualia facta designare. Expavit igitur, inquit, cor meum ab iis quae ventura in mundum praevideo, et quidquid mihi virtutis spiritualis inesse putavi, totum hoc quasi fragile contremuit, dum majores beatorum Christi, et apostolorum ejus virtutes et passiones aspicio; quod ipsum verbo sequenti manifestius explicatur, cum dicitur:

Et subtus me turbata est virtus mea. Bene autem virtutem suam, non in se, sed subter se dicit esse turbatam, quia raptus ad contemplationem coelestium arcanorum propheta quodammodo se super se vidit (1250C)elevatum; et quo altior efficitur lumine contemplationis, eo se imperfectiorem conspicit merito actionis. Sublevatus enim ad intuenda superna, jure de his quae in infimis gesserat conturbatur. Turbata est autem virtus prophetae, contremuerunt ossa, expavit venter, non solum quia minus se perfectum actione cognovit, verum etiam quia omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutiones passuros dicit: sed et ipsum Christum qui sine peccato intraret in mundum, non sine poena peccati exiturum vidit esse de mundo, juxta quod et in ipso cantici sui principio designaverat. Nec tamen idem pavor ac tremor expers consolationis remansit, cui praesentia adversa spes minoravit, ac leviora reddidit futurorum praemiorum. Hoc est enim quod sequitur:

(1250D)Requiescam in die tribulationis meae, ut ascendam ad populum transmigrationis meae. Requiescit enim in die non solum retributionis, sed et tribulationis, qui per afflictiones temporales aeterna se gaudia nacturum esse non dubitat, juxta illud Apostoli: Spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII, 24). Et iterum: Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12). Haec est autem in hac vita requies electorum, ut, relicto infimorum appetitu, tota mentis intentione et quotidianis bonorum operum gressibus (1251A)ascendere ac transmigrare nitantur ad consortium eorum qui se in Christo praecesserunt, finitisque passionum agonibus, vitae accipiant coronam in exemplum eorum qui quondam translati in Babylonem, de Judaea rursum ducibus Zorobabel et Jesu patriam sunt reversi, quos Scriptura filios transmigrationis appellat, magnaeque instantia devotionis restaurasse sancta, quae hostis destruxerat, refert; quae figura est manifestissima status nostri. Translati enim sumus in primo parente de patria coelesti, et in hujus saeculi Babyloniam, id est confusionem illati; sed donante Domino Jesu Christo Rege ac Pontifice magno, cujus Zorobabel et Jesus typum praetulere, rursus ad patriam visionemque pacis summae, quod nomen Jerusalem significat, sumus recte revocati; (1251B)ita duntaxat, ut interim in Jerosolyma praesentis Ecclesiae, nos piis laboribus exercentes, ad ingressum supernae Jerusalem, quae est mater omnium nostrum, ex tempore praeparemur. Si autem legitur indifferenter, ut in quibusdam Codicibus invenitur: Requiescam in die tribulationis, et non additur meae, potest intelligi juxta illud quod in psalmo canitur de justo: In die mala liberabit eum Dominus (Ps. XL, 2), quod videlicet in die judicii cum reprobos aeterna tribulatio comprehendet, justos e contra requies aeterna suscipiat; sed et ante novissimum illud ac generale judicium sancti requiescunt in die tribulationis, ascendentes ad populum transmigrationis suae, quando per bona opera translati de mundo, priorum justorum gaudiis sociantur in coelis, cum pariter persecutores (1251C)eorum de hac vita sublati tormenta gehennae perpetuo tribulandi subeant. Potest autem dies tribulationis etiam in hac vita intelligi, cum, ingravescente bonorum temporalium penuria, hi qui talia dilexerant nimium, quasi miseriis circumdati, dolent; sed electus quisque, quamvis eadem incommoda sustinens corporaliter, fixa spe mentis in Domino requiem habet, sciens quia quo gravius in infimis deprimitur, eo celsius post pressuras ad aeterna supernorum civium consortia ascenderit. Cui sensui apte convenit quod sequitur:

Quoniam ficus non afferet fructum, et non erit generatio in vineis. Mentietur opus olivae, et campi non facient escas. Defecerunt ab esca oves, et non erunt in praesepio boves. Ego autem in Domino gloriabor, et gaudebo in Deo Jesu meo. Quia cum, deficiente mundanarum (1251D)rerum opulentia, carnales quique et hujus vitae amatores turbantur, justi non de temporalium commodorum amissione contristantur, sed de illa quae pauperibus Christi promissa est regni coelestis possessione laetantur, memores promissae consolationis ipsius qui dixit: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Et quam mira fides, spes, et charitas prophetae! necdum Filius Dei in homine apparens nomen Jesu a parentibus accepit, et ille nomen idem in Spiritus praevidens, (1252A)in eo se inter adversa gaudere testatur, qui longe post nasciturus in carne fidelibus suis januam coelestis patriae aperiret. Si quis autem hos etiam versiculos figurate quaerat exponi, ficus, vinea, et oliva, erat synagoga Judaeorum, quod dulcedinem bonae operationis fragrantiam fervidae dilectionis, pinguedinem animi misericordis Deo devota proferebat. Oves et boves typice erant in eadem plebe; oves, videlicet, in eis qui vocem summi Pastoris humiliter audiebant; boves vero in illis qui, jugum legis gnaviter portantes, ad faciendos bonorum operum fructus corda audientium sedulo docendo et castigando, quasi terram Domini arando, parabant; hisque spiritualiter viventibus spirituales faciebant escas campi divinarum Scripturarum latissimi, quorum (1252B)pabulo delectabatur ille qui ut jumentum factus erat apud Dominum, et semper illi adhaerebat dicens: Dominus regit me et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit (Psal. XXII, 1). Sed haec ficus, tertio ad eam veniente Domino, hoc est in legislatione per Moysem, in sedula increpatione et exhortatione per prophetas, in oblatione gratiae per se ipsum, virtutis fructum ferre neglexit, propter quod ad maledictionem ejus aeterna ariditate damnata est. Defecit generatio in vineis quondam Domini, id est fructus charitatis in turbis Judaeorum, propter quod sitienti illi acetum pro vino obtulerunt, id est virtutum suavitatem in se quaerenti vitiorum acredinem, virtutes eorum desideranti vitia proferebant. Mentiebatur opus olivae, cum eadem plebs oleo adulationis (1252C)impinguaret capita miserorum, dictaque prophetae veracia falso ore resonaret dicens: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei (Ps. LI, 10), propter quod tempore ultimae retributionis exstinctas allatura lampades, et cum suis tenebris ab ingressu est patriae coelestis excludenda. Campi non faciunt escas, cum plebs eadem, apertis divinorum apicum paginis, pascua veritatis invenire recte intelligendo non valet. Deficiunt ab esca oves, quia quibus internae refectio dulcedinis abest, unde innocentia vitae simplicis proveniat, non est. Sic autem dictum est: defecerunt ab esca oves, id est, quia esca deerat, sicut in Psalmo Propheta: Et caro mea, inquit, immutata est propter oleum (Ps. CVIII, 24), id est, quia oleum quo reficerer sive impinguarer (1252D)non erat. Denique quidam Codices sic habent: Defecerunt eo quod non comederent oves, non sunt in praesepio boves. Quoniam quidem abundant apud Judaeos praesepia coelestium litterarum; sed quia pabulum coelestis intellectus in his non sapiunt, qui suave jugum Evangelii bajulent, absunt. Quae omnia perfidae parti gentis suae superventura considerans propheta, statim quid ipse cum fidelibus ejusdem gentis, imo cum totius, quae per orbem collecta in Christo, vel electa erat, Ecclesiae societate, facturus (1253A)esset ostendit: Ego autem, inquiens, non in mea justitia, sed in fide divinae protectionis gloriabor, gaudebo in Deo Jesu, id est Salvatore meo, quia non in me, sed in illo salutem esse perpendo. Et quasi quaereremus ab eo quare gloriaretur in Domino et in Deo Jesu, quem suum proprium magnae dilectionis gratia nuncupabat, gauderet, continuo velut justissimam ejusdem gaudii causam insinuans, ita suum carmen terminavit:

Dominus Deus virtus mea, et constituet pedes meos in consummationem, et super excelsa statuet me, ut vincam in claritate ipsius. Ac si aperte dicat: Subtus me quidem turbata est virtus mea, id est dum humanae fragilitatis conditionem, quae infra est, intueor; ac dum ad divinae opitulationis gratiam (1253B)oculos mentis attollo, in illo me virtutem facere posse confido. Ipse gressus operum meorum ad consummationem firmi finis perducere valet; ipse me super excelsa statuere, ut videlicet omnem mundanae potentiae sublimitatem contemplatione perennium bonorum pro nihilo contemnamus. Omnes quae mihi vel de adversis vel de blandimentis saeculi occurrunt tentationes vincam in charitate ipsius qua ero, id est, dum in omnibus quae ago non meam gloriam, sed ipsius quaero a quo me accepisse memini quidquid boni ago. Merito enim adjuvantur a Domino, ut, victis tentationibus, probati, ad palmam supernae vocationis perveniant, qui totam victoriae suae causam ad ejus laudem referunt. Quidam Codices habent: Et vincam in Cantico ipsius, quod (1253C)ad unum eumdemque sensum respicit. Vincit enim in Cantico Domini, quisquis in cunctis quas patitur tribulationibus illi gratias ex corde agere novit, sciens quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, et cum beato Job decantare consuevit: Sit nomen Domini benedictum (Job XV, 21). Denique Paulus et Silas apostoli inter plagas, tenebras et (1254A)vincula carceris, hymnum Deo canebant; ideoque divinitus adjuti repente victores exierunt, quia nimirum etsi pedes eorum stricti esse videbantur in nervo, gressus tamen operum in virtutibus habebant consummatos. Pulchre autem carminis hujus prophetici finis principio respondet. Qui enim, auditis et consideratis Domini in carne apparentis operibus, fideliter timet ac pavescit, fit ut, contemptis eis quae in hac vita instar pelagi fluctuantis vario statu feruntur, in ipso solum glorietur et gaudeat cujus gaudiis perpetuo valet perfrui; ab ipso adjuvetur, ut mundi praesentis nec frangatur adversis nec enervetur illecebris; ipsius gratiae laudes et in praesenti canat, ut vincere mereatur, et in futuro quia vicerit canere nunquam desistat. Fit etiam ut talis anima (1254B)mundum in claritate Domini vincat, eadem videlicet claritate ejus, et in tempore certaminum saepius ad memoriam reducta, et in tempore praemiorum perpetuo conspecta, juxta quod ipse promisit: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Notandum autem, exposita oratione, sive cantico, Habacuc, quia nomen quoque ejus, quod interpretatur amplexans, sensui ejusdem orationis congruit. Patet enim quia interno amore cordis amplexabatur Dominum, eique adhaerebat, qui in illo se solum gloriari et gaudere testatur. Utinam autem fiat, dilectissima soror et virgo Christi, ut etiam nos ipsum diligentes tali nomine digni efficiamur. Si enim eum toto corde, tota anima, tota virtute amplecti satagimus, dignabitur et ipse nos ulnis suae (1254C)dilectionis amplecti, memor sui promissi quo ait: Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Joan, XIV, 21); sicque inter illius sponsae merebimur membra numerari, quae suo conditori, sponso videlicet coelesti solet laetabunda cantare: Laeva ejus sub capite meo, et dextra illius amplexabitur me. Amen (Cant. II, 6).

Explicit in canticum Habacuc prophetae ad sororem Christi virginem.

(no ap