Jump to content

Allegorica expositio in Esdram et Nehemiam

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Allegorica expositio in Esdram et Nehemiam
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 91


Allegorica expositio in Esdram et Nehemiam (Beda), J. P. Migne

PRAEFATIO.

(0807B) Eximius sacrae interpres ac doctor Scripturae Hieronymus, cum libros ejusdem Scripturae in epistola ad amicum breviter percurreret, et quae in singulis continerentur, strictim contingeret; Esdras, inquit, et Nehemias, adjutor videlicet et consolator a Domino in uno volumine narrantur, et instaurant templum, muros exstruunt civitatis, omnisque illa turba populi redeuntis in patriam, et descriptio sacerdotum, Levitarum Israel, proselytorum, ac per singulas familias murorum et turrium opera divisa, aliud in cortice praeferunt, aliud retinent in medulla. Quapropter, reverendissime (0808B)antistes Acca, tuis diligenter obsecundans hortamentis, considerando eidem volumini operam dedi. Confidens vero adjutore et consolatore Domino ac Salvatore nostro Jesu Christo, quia donet nobis propitius, retecto cortice litterae, altius aliud et sacratius in medulla sensus spiritualis invenire; quod videlicet ipsum Dominum, ac templum et civitatem ejus, quae nos sumus, propheticis quidem figuris, sed manifesta ratione designet. In quo nimirum opere maximo nobis adjumento fuit praefatus Ecclesiae magister Hieronymus in explanatione prophetarum, qui eadem quae Esdras et Nehemias facta scribunt, ipsi sub figura Christi et Ecclesiae fienda praedixerant.

LIBER PRIMUS.

(0807) (0807C)Cunctis legentibus liquet domum sive templum Dei in Scripturis sanctis, et unumquemque electorum, et omnem simul Ecclesiam, hoc est universitatem justorum, solere appellari; pro eo quod in cordibus in se credentibus ac sperantibus, seque diligentibus, Deus inhabitare dignetur, juxta hoc quod ipse ait: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV). Unde et Apostolus: Templum, inquit, Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). Et in Epistola ad Hebraeos: Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus, tanquam famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant; Christus vero tanquam filius in domo sua, quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in (0807D)finem firmam retineamus (Hebr. III). In cujus figuram domus sive templi spiritualis, Salomon rex fecit templum Domino in Jerusalem; nam Salomon ipse, qui interpretatur pacificus, apte figuram tenuit ejus de quo canit propheta: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis (Esa. IX). De quo et Apostolus Ecclesiae de gentibus scribens: Et veniens, inquit, evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis, et pacem iis qui prope, quoniam per ipsum habemus accessum (0808C)ambo in uno Spiritu ad Patrem (Ephes. II). Quod vero idem templum septem annis aedificavit, octavo autem consummavit ac dedicavit, significat quod toto tempore saeculi hujus, quod septem diebus circuit, Ecclesiam Dominus collectis ad aedificium coeleste fidelibus construit. Porro in vita futura, apparente gloria resurrectionis, ad integrum perficit, atque in gaudium vitae immortalis in aeterna suae claritatis visione sustollit. Quia enim ipse octava die, hoc est post septimam Sabbati, resurrexit a mortuis, recte octonario numero tempus etiam nostrae resurrectionis exprimitur. Quod autem aevo sequente quaedam templi aedificia prae nimia vetustate dissolvi coeperunt, sed eadem mox instantia regum ac sacerdotum, qui illis fuere temporibus, instaurata, et in (0808D)pristinum suscitata sunt statum, significat quotidianos fidelium ac levissimos erratus, de qualibus Salomon: Septies, inquit, cadit justus, et resurgit (Prov. XXIV); qui quotidiana aeque ipsorum solertia, donante Domino, per exempla vel exhortamenta praecedentium justorum, quasi per regum ac sacerdotum Dei corriguntur industriam; reges namque ac sacerdotes merito omnes in Ecclesia perfecti vocantur, cum sint membra regis ac sacerdotis summi, cum (0809A)seipsos bene regere, cum sua corpora Domino hostiam viventem exhibere didicerint. Quod postmodum, crescentibus malis, ipsum templum idolorum sordibus profanatum, et ad ultimum a Chaldaeis destructum atque incensum est, significat graviores lapsus eorum qui per confessionem quidem rectae fidei, ac sacramentum lavacri salutaris, sanctae Ecclesiae membris adunati, sed denuo, fraude malignorum spirituum, a statu fidei dejecti ac vitiorum sunt flamma combusti. Quod diruto templo, ac destructa pariter urbe Jerusalem, cives ejus in Babyloniam transmigrati, sed post annos LXX acta de malis suis poenitentia, ad patriam sunt Domino miserante remissi, ac rursus idem templum atque urbem sanctam grandi cum labore restaurarunt, figurate designat eos (0809B)qui, decepti a diabolo, non solum fidei sinceritatem atque integritatem boni operis perdunt, verum etiam per acerbitatem scelerum gentilibus ac publicanis assimilari videntur, juxta illud dominicum: Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII). Quorum tamen nonnulli per divinae respectum gratiae resipiscentes, ad Ecclesiam revertuntur, cum, illustratione sancti Spiritus compuncti, praecepta divinae legis, quae reliquerant, denuo audire incipiunt et custodire. Septem namque sunt dona sancti Spiritus, quae propheta Isaias manifesta distinctione enumerat. Decem vero praeceptis omnis divinae legis summa comprehenditur. Et septem multiplica per decem, septuagenarium numerum perficiunt. Unde apta significatione, qui per (0809C)opera perversa in Babyloniam fuerant captivati, post septuaginta annos liberantur, ac domum Dei et civitatem sanctam reaedificant. Quia nonnunquam hi qui, per sua peccata a communione ac societate sanctae Ecclesiae separati, infidelium sorti ac numero copulabantur, rursum per donum sancti Spiritus, studio se bonae operationis exercent, ac per hoc consortium fidelium, domus videlicet et civitatis Domini, de qua fuerant ejecti, recipiunt. Notandum enim quod unam eamdemque poenitentiam ad Ecclesiam reversionem, et domus Domini reaedificata post incendium, et civitas restaurata Jerusalem post destructionem, nec non et populus post captivitatem patriam remissus, et vasa sancta, quae ablata erant, domum reducta, (0809D)typice denuntient. Verum quia de his omnibus propheta Esdras, quomodo sint facta, sufficienter explicat, licet de volumine ejus aliqua commemorare, et, prout Dominus dederit, spirituali sensu exponere, quo manifestius patefiat qualiter his qui per negligentiam vel errorem perierant sit ad poenitentiam redeundum; quanta Dei gratia, quanto ipsorum conatu sit admissorum poscenda vel impetranda venia; quomodo iidem poenitentes, una cum eis qui nuper ad fidem venerant, unam eamdemque Christi domum aedificent, ac pariter in futuro dedicationis illius solemnia exspectent.

CAPUT PRIMUM. Cyrus initio regni sui solvit captivitatem populi Dei, redditisque vasis sanctis, Hierosolymam illum ascendere et templum reaedificare praecepit. (0810A)

In anno primo Cyri regis Persarum, etc. Narrant veteres historiae, quibus et prophetae Danielis Scriptura concordat, Cyrum regem Persarum, juncto sibi socio Dario rege Medorum, Babyloniorum destruxisse imperium, occiso ultimo eorum rege Balthasar, et ipsa urbe diruta ac vastata. Qui videlicet Cyrus sciens a Deo Israel regnum sibi traditum, mox ut regnum illud, quod populum Israel captivarat, ac servitio premebat, superavit, dedit facultatem eidem populo patriam redeundi, ac domum Dei sui, quae in ea erat incensa, reaedificandi; eamdemque libertatis (0810B)sententiam non tantum verbo praesentibus intimavit, verum etiam eis qui longius per omnes regni sui provincias aberant, missis epistolis, mandavit, ipsum qui est Deus Israel, verum esse Dominum et Deum coeli, omniumque regnorum auctorem, publica voce est confessus. Quae omnia sic futura prophetae sancti et Jeremias aperte praedixerunt. Quorum Jeremias etiam numerum annorum quibus essent in Babylonia servituri, et quando in patriam revocandi, praecinuit. Isaias autem etiam nomen regis Cyri, per quem a servitio liberandi, et in patriam revocandi, cujus permissu templum essent restauraturi, sine ullis propheticae locutionis aenigmatibus ostendit. Ait enim Jeremias: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel, omni transmigrationi quam transtuli de Jerusalem in (0810C)Babylonem: Edificate domos, et habitate, etc. Haec dicit Dominus exercituum: Cum coeperint impleri in Babylone LXX anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, et reducam vos ad locum istum (Jerem. XXV, XXIX). Porro Isaias: Haec dicit Dominus Redemptor tuus, et Formator tuus ex utero: Ego sum Dominus faciens omnia. Et paulo post: Qui dico profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam. Qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis. Qui dico Jerusalem: Aedificaberis, et templo: Fundaberis (Isa. XLIV). Haec dicit Dominus Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portae non claudentur. (0810D)Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo. Portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam. Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum Deus Israel, propter servum meum Jacob, et Israel electum meum. Et vocavi te in nomine tuo, assimilavi te, et non cognovisti me. Ego Dominus, et non est amplius, extra me non est deus. Accinxi te, et non cognovisti me (Isa. XLV). Ex qua Isaiae prophetia credendum est, maxime Cyrum regem dilexisse filios Israel, eosque de captivitate exemptos domum remisisse, ac templum Domini reaedificare jussisse, quod audierit prophetas eorum per Spiritum Dei de suo regno et Babyloniorum destructione fuisse praelocutos. Nam specialiter ipsum genus expugnationis, quo Babylonia (0811A)destrui coepit, expresserant idem prophetae; quorum Isaias: Qui dico, inquit, profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam. Porro Jeremias: Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portae ejus excelsae igni comburentur. Narrant enim historiae quia, diviso atque exinanito per plurimos rivos flumine Euphrate, qui per medium Babylonis influebat, per arefactum ac desolatum ejus profundum urbem hostis intraverit. Haec de historia paucis dixerimus. At vero juxta mysticos sensus, Cyrus rex Dominum Salvatorem et nomine designat, et factis, quod non ex nostra conjectura, sed ex manifestissimis Isaiae verbis dicimus, quibus ex persona Domini dicebat: Assimilavi te, et non cognovisti me (Isa. XLV). Assimilavit namque eum Deus filio suo, quamvis ipse Deum (0811B)se assimilantem minime cognoverit; primum in eo quod Christum suum eum cognominare dignatus est; deinde quod eum Cyrum, qui interpretatur haeres, multo antequam nasceretur vocandum esse disposuit; hoc etenim vocabulum recte congruit illi cui dicit idem Deus Pater: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II). De quo et Apostolus: Quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula (Hebr. I). De quo etiam in carne apparente inimici persequentes dicebant: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas (Matth. XXI; Marc. XII). Sed et in eo Deus Pater, quod subjecit ante faciem Cyri gentes, et dorsa regum vertit, portas aereas contrivit, et vectes ferreos confregit, videlicet Babylonis, vel aliarum quas cepit civitates, quod (0811C)dedit ei thesauros absconditos, et arcana secretorum, diversarum videlicet opes ignotas provinciarum assimilavit eum Domino et Salvatori nostro, qui praedicantibus per orbem apostolis, gentium sibi universarum colla subjecit, ipsos quoque rerum dominos, et sapientiae saecularis auctores suae ditioni substravit; qui portas inferorum destruxit, ut ablatos inde electos suos ad libertatem patriae coelestis introduceret; qui errores contrivit gentium, et doctrinas humana ratione munitas per humilium ora subvertit, ut, eisdem correctis, lumen suae fidei et veritatis aperiret, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Quos videlicet thesauros idem Dominus noster in natura Divinitatis aeternaliter ex (0811D)Patre habuit; sed in assumpta humanitate ex tempore accepit, illo nimirum, ex quo ipse esse homo coepit. Assimilavit ergo Cyrum Dominus unigenito Filio suo, Deo et Domino nostro Jesu Christo, quia sicut ille, destructo Chaldaeorum imperio, populum Dei liberavit, ac patriam remisit, templumque quod erat incensum in Jerosolymis, reaedificari praecepit, et hoc ipsum edictum etiam per litteras manifestare curavit, ut implerentur verba Jeremiae, quibus hoc futurum esse praedixit; ita Mediator Dei et hominum, destructo per orbem diaboli regno, electos suos, qui erant dispersi, ab ejus tyrannide revocatos, in suam congregat Ecclesiam. Quae et in praesenti justificata ex fide, pacem habet ad Deum per ipsum, et ad visionem perpetuae pacis festinat in futuro: Jerusalem (0812A)quippe visio pacis dicitur. Qui etiam templum, quod erat incensum, facit restaurari, cum illos qui insidiis antiqui hostis fidem perdiderant ad salutem reducens, sua inhabitatione dignos efficit. Sed et Scripturas sanctas universum misit in mundum, quibus fidem sui nominis, ac spem salutis, cunctis qui ad regnum suum pertinent, hoc est electis omnibus, praedicaret. Quod ita futurum non Jeremias solus, sed communi sensu omnes praedixere prophetae. Juxta hoc quod ipse discipulis ait: Quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et psalmis de me (Luc. XXIV). Suscitavit autem Dominus Spiritum Cyri regis Persarum, ut, agnita potestate ac providentia Dei Israel, faceret quae de eo narrat Scriptura. Et Dominus ait in Evangelio (0812B)Judaeis: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a me ipso facio nihil; sed sicut docuit me Pater, haec loquor (Joan. VIII). Quod vero in Scriptura sua dicit idem Cyrus: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus coeli; bene quidem Deum Israel Dominum Deum coeli esse confessus est, quem etiam regna terrae omnia in potestate habere, et cuicunque vellet, dare posse cognovit. Sed minus verum videtur sonare, quod sibi omnia regna terrae ab eo tradita dicit, nisi forte intelligendum est, quod eo tempore, quo haec scripsit, nullum sui regni adversarium habuerit; vel certe victo, destructo, atque exhausto tam robusto tamque antiquo Chaldaeorum imperio, nullum suo regno in toto orbe resistere (0812C)posse crediderit. Veraciter autem hic sermo convenit majestati ejus, qui dixit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII). Sequitur eadem Scriptura Cyri:

Quis est in vobis de universo populo ejus, sit Deus illius cum eo, etc. Magna in his verbis fides regis, magna claret pietas. Fides quidem, quod populum Israel prae caeteris nationibus Dei esse populum intellexit. Pietas, quod, nullo prorsus excepto, omnes qui vellent liberos patriam redire permisit. Fides, quod eumdem Dominum Deum et habitare in coelis, et esse in Jerusalem, et cum singulis revertentium de Babylone in Jerusalem ascendere posse confessus est. Annon luce clarius est quod hunc non corporeum, et loco comprehensibilem, sed Spiritum, et (0812D)ubique praesentem credidit? quem ita in Jerosolymis et in templo habere locum confessus est, ut simul eum regno coeli praesidere non dubitaret; ita in coelis regnare credidit, ut nihilominus cum suis fidelibus esset in terra, eorumque et animos et manus ad ea quae salutaria essent facienda dirigeret? Caeterum omnia Scripturae hujus verba spiritualem sensum redolent. Cui enim non facile pateat solos illos cum quibus Deus est de confusione peccatorum, ad virtutum opera, quasi de servitio Babylonico, in Jerosolymam ad libertatem posse transire? Quia sine ipso nihil possumus facere (Joan. XV). Quis non videat recte in eadem sententia ascensionem esse nominatam? Quia nimirum omnes qui peccant, quique saeculi curis serviunt, in imo sunt. Qui vero (0813A)Deo placere desiderant, ad altiora necesse est mentem erigant, coelestia suspirent, pompas mundi omnes atque illecebras aeternorum amore transcendant. Jerusalem quoque esse in Judaea, hoc est in confessione memoratur, ut qui iper oblivionem Dei captivari a Chaldaeis, qui interpretantur quasi daemonia, hoc est, malignis spiritibus mancipari meruimus, per confessionem divinae pietatis ad visionem liberae pacis et lucis redeamus; ibique aedificemus domum Domino Deo Israel, hoc est in unitate catholicae pacis, in confessione sive nostrae iniquitatis, seu divinae miserationis et gratiae. Praeparemus corda nostra, in quibus Dominus ipse propitius inhabitare, atque sua praesentia illustrare dignetur. (0813B)Sed et proximorum corda ad laudem sui Conditoris et opera pietatis accendere curemus. Utroque etenim modo domum Domino aedificamus, cum vel nosmetipsos in operibus justitiae exercemus, vel eos quos valemus ad iter justitiae et exemplis provocamus, et verbis. Sequuntur reliqua ejusdem Scripturae Cyri regis:

Et omnes reliqui in cunctis locis, ubicunque habitant, adjuvent eum, etc. Notanda distinctio verborum, quia omnibus solutis ab injuria captivitatis, dedit facultatem rex ut quicunque vellet ad aedificandum templum Domino duce ascenderet. Non tamen omnes illuc ascendere jussit. Si qui enim essent de eodem populo Dei, quos plus aliis quibusque in locis libertate donata uti delectaret, hos ascendentibus (0813C)auxilio esse de suo quemque loco praecepit, data scilicet illis in necessitatem tam longi itineris pecunia sive pecoribus. Sed et alia illis dona eos dare et commendare desideravit, quae illo pervenientes, in templum Domini pro memoria manentium offerre deberent. Omnes ergo de captivitate Babylonica liberati sunt. Omnes pietatis actibus sunt dediti; sed perfectiores ad aedificandum Domino templum ascenderunt, caeteri eos qui ascenderant adjuvarunt. Quia etsi omnes electi de potestate tenebrarum eruti, ad libertatem pertinent gloriae filiorum Dei, omnes ad societatem sanctae civitatis, id est, Ecclesiae, sed adnumerari laetantur; non tamen omnium, sed perfectorum solummodo est, in aedificationem ejusdem Ecclesiae etiam aliis praedicando (0813D)laborare. Unde tales prae caeteris fidelibus, duplici honore ab Apostolo digni esse censentur (I Tim. V); sicut et angelus Danieli, Qui docti fuerint, inquit, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII). Qui nimirum eruditores multorum, quo magis suos adjutores ad coelestia quaerenda ac diligenda instituunt, eo minus ipsi pro terrenis acquirendis sive possidendis curam gerunt, imo etiam saepissime, quaecunque temporalia acquisiere, cuncta pro spe aeternorum relinquunt. Unde necesse est eorum inopiae, ut ad praedicandum subsistant, ditiorum, qui praedicare nequeunt, largitate subveniri, ut etiam ipsi divites praedicationis ejusdem possint esse consortes. (0814A)Ex quorum persona dicit Gaio Joannes: Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus (Joan. III). Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis. Quamobrem nunc dicitur, quod hi, qui ascendebant ad aedificandam domum Domini, adjuvari deberent largitione pecuniarum ab amicis suis ubicunque habitarent, id est, sive in Chaldaea, sive aliis in locis in quae ob metum profugissent Chaldaeorum: excepto, inquit, quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Jerusalem; quia oportet eos qui temporalibus abundant divitiis, non solum ex his pauperibus Christi necessaria ministrare, verum etiam ipsos bona quae possunt pro se libenter operari; quatenus horum merito velut oblationis spontaneae, et ipsi in templo (0814B)Dei, quod est Ecclesia, partem mereantur habere. Haec de scriptura regis Cyri paucis dixisse sufficiat. Neque aliquis ambiget, ejus verba spiritualibus redundare sacramentis: cum praedictum sit, quod Deus suscitaverit Spiritum ejus, ut haec scribenda sive imperanda esse intelligeret; cum ad implenda prophetarum verba, haec eum populis mandasse, ipse propheta Esdras admonuerit. Quomodo enim fieret, ut arcana coelestia scribere non posset rex divino admonitus instinctu, qui Deum cognovisse, et confessus esse, verumque decorem domus ejus dilexisse atque instaurare probatur? cum praeses perfidus, hostis et homicida Redemptoris nostri, maximum fidei verae scripserit sacramentum, ut cruci ejus superposuerit: (0814C)Hic est Jesus Nazarenus, rex Judaeorum. In cujus intentione tituli, tam fixus perstiterit, ut nullatenus eum Judaeis, licet multum poscentibus, posset corrumpere. Quem etiam certi nobis mysterii gratia, Hebraice, Graece et Latine conscripsit; quia nimirum omnis divina lex, quam habebant Hebraei, omnis sapientia mundana in qua gloriabantur Graeci, omne regnum terrestre, in quo tunc maxime praeeminebant Romani, Christum regem contestatur omnium sanctorum et confitentium Deum. Si ergo Deo infesti principis Scriptura tot et tantis est gravida sacramentis, quanto magis amator ac factor divini cultus rex, et Domino inspiratus sive suscitatus, ut propheta dicit, ea quae Domini sunt praedicare simul et scripto divulgare potuit arcana? Quem (0814D)autem fructum edicta vel scripta ejus habuerint, sequens ex ordine Scripturae sacrae textus ostendit.

Et surrexerunt principes patrum de Juda et Benjamin, etc. Cyrus quidem, transducta voce, et missis litteris in universo regno suo, permisit, imo praecepit de universo populo Israel, qui duodecim tribubus constabat, eos cum quibus esset Deus, ascendere Jerusalem, ad aedificandum domum Domini. Nec tamen de omni populo, sed tantum de Juda et Benjamin, et tribu sacerdotali ac Levitica, ad quos ipsa Jerusalem prius ac templum. Domini pertinebat, ascendere voluerunt. Nam caeterae decem tribus jam olim fuerant sub rege Jeroboam a templo Domini et cultu pietatis alienatae, atque ob meritum tantae transgressionis a regibus Assyriorum captivatae, et (0815A)ultra Medorum montes transmigratae, neque unquam omnes perhibentur patriam remissae. Porro duae tribus Juda et Benjamin, quae Hierosolymam et circumpositas Judae regiones tenebant, una cum sacerdotibus et Levitis, ad quos ministerium templi pertinebat, quamvis et ipsae peccata decem tribuum fuerint imitatae, non tamen unquam habitationem urbis Hierusalem, et templi caeremonias deserebant. Unde et ultimae sunt captae a Chaldaeis, et primae, regnantibus Persis, domum redire permissae; et merito, quia de tribu Juda ortus est Dominus noster, materque ejus Maria etiam de tribu Levi erat consanguinitatis jure sociata. Unde Elizabeth, uxor Zachariae sacerdotis, cognata ejus ab angelo nuncupatur (Luc. I). Tribus quoque Benjamin his sese (0815B)religiosa fide conjunxerat, maxime quod ipsa civitas Jerusalem in ejus sorte fuerit, atque ideo collatae illis misericordiae meruit esse particeps. Pulchre autem dicitur: Quia principes patrum de praefatis tribubus surrexerint ut ascenderent ad aedificandum templum Domini. Principum namque et patrum, id est, magistrorum est opere et doctrina praedicatorum, ad aedificandam mentem errantium, in studio boni operis exhortando, increpando, corrigendo, certamen pii laboris assumere. Qui bene etiam surrexisse dicuntur, ut ascenderent in Jerusalem, quia quasi jacent animo debili atque inerti, qui vel suae vel fraternae salutis curam gerere detrectant. Surgunt vero audito regis edicto, imo suscitante spiritum (0815C)ipsorum Domino, ut ad aedificandam domum Domini ascendunt, cum verbis sanctarum Scripturarum admoniti, et gratia sui Conditoris accensi, veternum negligentiae prioris discutiunt; atque arrepto proposito instituti melioris, quotidianis bonorum operum profectibus, velut quibusdam gradibus ascensionum, ad summa virtutum, quae sunt in aeternae pacis visione, tendere satagunt. In quibus videlicet gradibus primi sunt, ut quisque propriam vitam a vitiis bene vivendo compescat. Secundi, ut etiam proximos a suis erratibus sive negligentiis bene docendo convertat. Supremi, ut post bona opera et doctrinam gaudia perpetuae remunerationis exspectet. Quod autem eos qui ita ascenderunt ad aedificandum domum Domini, universi qui erant in circuitu, adjuvarunt (0815D)in argento et auro, substantia et pecoribus; superius breviter, quomodo sit mystice accipiendum, disseruimus; praedicatorum videlicet inopiam, divitum credentium debere copia sustentari. Quod etiam ita recte potest accipi; quia manus aedificantium templum socii sui, qui aedificare nequeunt, datis adjuvent pecuniis; cum viri saeculares praedicatoribus sanctis liberos suos vel familiam Domino educandam committunt; ut quod per seipsos nequeunt, per eos qui perficere possunt, Domino munus suae devotionis offerant. Dant autem vasa argentea, cum viros eloquentia nitidos; dant aurea, cum naturali ingenio praeclaros; dant jumenta, cum sensu tardiores, sed ad portandum jugum leve ac suave onus Evangelii mansuetos; dant pecora, cum humiles (0816A)spiritu ac mites, qui de substantiis suis, quasi de lacte sive lanis, pauperibus gratis dare soleant; dant etiam substantiam et supellectilem variam, cum multifariis bonorum operum floribus insignes viros sive feminas parentes vel Domini sui sanctis doctoribus commendant, per quos Domino consecrentur, atque in aedificium domus ejus proficiant. Sunt enim plerique naturali dono casti, patientes, modesti, liberales, abstinentes, benigni, honores simul mundi ac delicias respuentes, amatores justitiae non minus quam sapientiae, et forte sicut Cornelius, orationibus atque eleemosynis instantes; de qualibus dicit Apostolus: Quia legem non habentes, naturaliter ea quae legis sunt faciunt (Rom. II). Hi cum sanctis praedicatoribus in Christo renascendi, vel in fide amplius (0816B)confirmandi offeruntur, quasi suppellex varia, quae ad aedificandum domum Domini deferatur, principibus patrum tribuitur.

Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, etc. Nabuchodonosor tulit vasa Domini de Jerusalem, cum quilibet immundus spiritus fidelium aliquos de Ecclesia rapiens, gaudio internae pacis privat. Ponit autem ea in templo Dei sui, cum eos consortio jungit reproborum, qui sunt templum et civitas diaboli, capitis videlicet omnium malorum et angelorum et hominum. Sed profert ea Cyrus rex, et annumerat principi Juda referenda in Jerusalem, cum Dominus noster, qui est haeres universorum, eos quos ad salutem praedestinavit aeternam, de potestate Satanae eruit, et Ecclesiae sacerdotibus reconciliandos per poenitentiam (0816C)offert; et bene annumerata esse dicit vasa principi Juda; quia novit Dominus numerum electorum suorum, neque aliqua perit ex ovibus ejus confitentibus nomini ejus magno et terribili; Juda enim confessio interpretatur.

Et hic est numerus eorum: phialae aureae triginta, etc. Diversa vasorum species, diversas fidelium personas sive operationes designat. Denique in Apocalypsi legimus, quia viginti quatuor seniores habebant phialas aureas plenas odoramentorum (Apoc. V); et exponens Scriptura subdidit: Quae sunt orationes sanctorum. Phialae ergo, quae sunt vasa patula, lucida, simplicium corda designant, quae nihil in se subdolae cogitationis celare norunt, sed ea quae (0816D)animo tenent, pura solent lingua proferre. Unde recte talibus aromata, hoc est orationes Deo acceptabiles inesse referuntur. At contra impura reproborum pectora spongiis, quae caecis sunt tenebrosae anfractibus, merito comparantur. Unde et Judaei Domino crucifixo spongiam aceto plenam obtulerunt (Matth. XXVII; Marc. XV; Joan. XIX); ut tali ministerio figurarent, quia Conditori suo ad se in carne venienti, de corde subdolo cogitationes et verba acerba, ac procul a meracissimo patrum suorum sapore degenerantia offerant. Cultri vero, quibus utebantur ad incidendos ac dividendos juxta rationem congruam artus victimarum, ut omnibus rite distinctis, pars in altari sacro igne consumeretur, pars in sacerdotum, pars in Levitarum, pars in offerentium usum (0817A)cederet; illos nimirum in Ecclesia demonstrant, qui discretionis sunt gratia insignes, qui perfecte norunt discernere de sacrificio salutari, quod est Christus, quae omnibus sint dicenda, quae perfectioribus tantum, quae humanae cogitationis modum excedentia, Spiritus sancti sint igni tribuenda; item quia victimae Dei sint omnes qui ei fideli obsequio mancipantur. Cultri quibus artus victimarum in frusta dividuntur, scribae docti in regno coelorum sunt typice intelligendi; qui merita sensusque auditorum suorum solerter examinantes, bene dijudicare norunt, quem in quo gradu ministerii ecclesiastici promovere debeant. Scyphi, quae sunt vascula potandi, illos figuraliter exprimunt, qui ferventiore charitatis internae (0817B)solent flagrantia inebriari. Quod autem vasa quaedam aurea, quaedam argentea fuisse referuntur; aurea significant eos, qui majore sapientiae spiritualis splendore rutilant; argentea illos, qui dicendi venustate nitidi, eloquentius ea quae norunt exponere sciunt; quos ab invicem distinguens Apostolus, ait: Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum (I Cor. XII). Quod autem numerus vasorum, et specialiter singulorum, et in summa generaliter omnium commemoratur, admonet nos, quia Dominus summam electorum suorum, non solum eorum qui in acceptae fidei munditia perseverant, verum etiam eorum qui postquam deviavere, resipiscendo ad fidem redeunt, in libro aeternae memoriae scriptam continet. In quorum (0817C)figuram apte subjungitur:

Universa tulit Sasabasar, etc. Quia nimirum nullus de his qui ad vitam praedestinati sunt, perire in perpetuum potest; sed omnes qui Domini sunt, quamvis tempore aliquo in Babylonem, id est, confusionem peccatorum, esse videantur abducti, divina provisione per societatem justorum quoque modo ad pacem reducuntur Ecclesiae. Porro vasa quae exercitus Chaldaeorum capta Jerusalem fregisse, et fracta in Babyloniam transtulisse perhibetur, illorum typum exprimunt, qui ita victore diabolo capiuntur, ut priusquam poenitendo salventur, ab humanis rebus ablati perennem rapiantur ad poenam.

CAPUT II. Numerus eorum qui reversi sunt in Judaeam ducibus Zorobabel et Josue: simul et pecuniae, quam principes patrum ad instaurandum templum obtulere summa describitur. (0817D) Hi sunt autem filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate, etc. Filios provinciae Judaeae dicit, non Babyloniae. Ad hanc enim pertinebant non tantummodo illi qui de ea in Babyloniam transmigrati, sed etiam qui ex illorum stirpe in Babylonia fuerant nati. Qui etsi in Babylone corporaliter orti sunt, animo tamen toto Judaeam et Jerosolymam suspirabant. Quorum figuram gerebat dux egregius ipsorum Zorobabel, qui nomine quidem ipse, quod sit ortus in Babylone demonstrat; sed intentione et actibus, quod sit civis Jerosolymitarum ostendit. Altero autem sensu filii sunt Ecclesiae, filii patriae coelestis, (0818A)non solum qui Ecclesiae sacramentis jam sunt imbuti, verum etiam illi qui etsi foris, hoc est inter impios tempore aliquanto oberrantes, divina tamen electione ante saecula praeordinati ad vitam, divinae sunt gratiae mysteriis suo tempore consecrandi. De quibus apte subditur:

Et reversi sunt in Jerusalem et Juda, etc. Cum enim liberati de potestate Satanae hi qui a fide aberraverunt, cum eis qui nuper fidem didicerant, in Jerusalem optatae pacis, et in Judam devotae confessionis sive laudationis redierint, mox suam quisque civitatem repetens ingreditur, id est, custodiam atque operationem virtutum, quam ipsi divina largitio secundum mensuram fidei largita est, devotus exsequitur. Et bene cum dixisset generaliter reversos (0818B)eos esse in Jerusalem et Judam, continuo subjecit: Unusquisque in civitatem suam, quia nimirum sic in suis singuli civitatibus commorabantur, ut generaliter omnes ad Jerusalem et Judam pertinerent. Designat ergo Jerusalem, universalem sanctae Ecclesiae, quae per orbem est, statum. Designant civitates ad eam pertinentes, singulas fidelium virtutes, in quibus quasi praesidio civitatum, a tentamentis atque incursibus malignorum spirituum muniuntur; possunt per civitates, in quibus commorabantur hi qui de captivitate in Jerusalem et Judam venerant, etiam diversae per orbem Christi Ecclesiae, ex quibus omnibus una catholica perficitur, accipi. In quibus quicunque conversantur, singuli se filios (0818C)catholicae Ecclesiae, quasi cives Jerusalem profitentur. Utebantur autem ante alios ducibus Zorobabel et Jesu; quorum unus de regia, alter de sacerdotali prosapia genus duxisse, multis sacrae historiae locis ostenditur; qui ambo unam eamdemque Redemptoris nostri, veri videlicet regis, et summi sacerdotis personam designant. Ipse enim solus est, per quem venire ad salutem debeamus. Unde ait: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV). Qui singulos electorum, sive per seipsum occulta inspiratione, seu aperta eruditione per sanctos praedicatores, de confusione vitae praesentis ad visionem perpetuae pacis, et confessionem divinae laudis, quasi ad Jerusalem et Judam de Babylone colligit. Quae nimirum visio pacis, quaeque confessio gratiarum, ipso donante, (0818D)in praesenti quidem inchoatur, sed in futuro perficitur.

Numerus virorum populi Israel, filii Phares duo, etc. Post catalogum ducum, consequenter numerus populi; post recensitam populi summam, dicati Dei gradus in ordine sequuntur. Populum autem Israel, tribum Juda et Benjamin dicit, et quicunque de aliis tribubus Assyriorum quondam evaserant manus; sed cum his a Babyloniis comprehensi, nihilominus in captivitatem fuerant abducti. Denique notandum, quia in ipsa serie catalogi, magisque ubi idem catalogus in secunda parte libri, hoc es in verbis Nehemiae repetitur, quindecim ferme civitatum vocabula inseruntur, quae, ni fallor, omnis non nisi in Juda et Benjamin tribu inveniuntur. Unde verisimile est, populum Israel hoc loco de ipsis (0819A)maxime tribubus, una cum sacerdotibus et Levitis, qui inter eos sortem habuerant, debere intelligi. Nathinnei autem, qui post sacerdotes, Levitas, cantores, et janitores in ordine describuntur, ipsi tunc fuere, qui nunc in Ecclesia subdiaconi vocantur, obedientes officiis Levitarum, et oblationes in templo suscipientes a populis. Porro filii servorum Salomonis dicebantur auctores templi, qui curam habebant ad sacra tecta reficienda, aut quaecunque fuissent vexata, per eos denuo de sacra pecunia restaurarentur. Quod autem de vasis supra diximus, idem nunc de populo dicendum; quod ideo Scriptura tam vigilanter distinxerit, quot de quaque generatione captivorum patriam soluti redierint; ut ex eo admoneamur, quanta certitudine Dominus summam (0819B)electorum suorum in libro vitae conscribat, et velut in albo coeli consignet, quot animas quique fidelium, vel praedicando, vel bonorum exempla operum monstrando ab errore converterint; pro quibus singulis certa mercede illos, qui converterant, remuneret.

Et hi qui ascendunt de Thelmela, etc. Hoc in loco etiam juxta litteram, gratia Dei, qua et in Veteri Testamento gentiles ad salutem recipiebantur, ostenditur. Dum exposito catalogo eorum quos veraciter ad populum Dei pertinere constabat, adjuncti sunt etiam aliqui ex eis, qui utrum ex Israel an ex proselytis essent, ignorabatur, eorumque simul inter filios Israel numerus exponitur. Qui etsi ob longam separationem patrum suorum a templo vel (0819C)populo Dei, quomodo ad eum pertinerent, indicare nequiverant; tamen quia, data generali licentia, de captivitate ascenderant, et cum eis qui certum ex Israel semen duxerant, ad aedificandum Deo templum properabant, recipiebantur ab illis ut socii. Gaudebant namque eos ob amorem communis fidei et religionis habere velut fratres et notos, tametsi ob incertitudinem originis carnalis videbantur eos minus cognitos habuisse. Porro in sensu spirituali, inter poenitentes, qui liberati a captivitate vitiorum, ad aedificandam, vel in seipsis vel in aliis, domum Domini ascendunt. Sunt plerumque nonnulli gravioribus peccatis astricti, qui adeo ab omni actu pietatis et castitatis videntur alienati, ut nihil prorsus bonitatis ac religionis, quam a doctoribus sanctis (0819D)acceperant, in eis remansisse videatur. De quibus quid aliud dicendum, quam non posse eos indicare, utrum ex Israel, id est, ex sancta Ecclesia fuerint generati credendo; quia nimirum tales peccando facti sunt, ac si in nullo unquam ad semen sanctum pertinuissent; qui tamen poenitendo nonnunquam adeo corriguntur, ac meliorem convertuntur ad vitam, ut numerus eorum inter veros Israelitas, in quibus dolus non est, merito conscribatur in coelis (Joan. I).

Et de filiis sacerdotum, filii Thobia, etc. Eadem cautela filii transmigrationis erga sacerdotes agunt, qua et erga populum egisse referuntur. Curabant namque multum, ut sine confusione patesceret, (0820A)qui vere ad populum Israel vel ad sacerdotale genus pertinerent; qui autem suspecti, aut certa proselytorum, hoc est advenarum, essent stirpe procreati. Itaque sacerdotes suspectos ab altaris quidem officio, usquedum certius eorum origo claresceret, amoverunt; sed nihilominus in societate transmigrantium unanima secum pace servabant. Juxta sensum vero mysticum, quaerunt filii sacerdotum, de captivitate Babylonica ascendentes, scripturam genealogiae suae, et non invenientes de sacerdotio ejiciuntur; cum ipsi altaris ministri tanta in scelera, tamve infanda dogmata decidunt, ut si poenitendo ad salutem redeant animae, non tamen digni fieri possint, qui ad sacrum quem perdidere gradum promoveantur, ac docendi in Evangelio, (0820B)sive sacramenta conficiendi officium repetant. Hi etenim quamvis inter fideles vitam exspectant aeternam, non tamen scripturam gradus sui, quem repetere nequeunt, inter perfectos sacerdotes inveniunt.

Omnis multitudo quasi unus, etc. Nota gratiam primitivae Ecclesiae, in qua multitudinis credentium erat cor et anima una (Act. IV), etiam in hoc transmigrantium coetu reperiri: ita ut cum tantus esset exercitus, qui prope quinquaginta milium summam compleret, et hic diversi gradus et conditionis existens, nihilominus omnis multitudo ob eamdem fidem et dilectionem, quasi unus esse videretur homo, donante illo qui habitare facit unanimes in domo. Servi autem et ancillae redeuntium de Babylone (0820C)Jerusalem, illorum in Ecclesia typum tenent, qui profectu quidem vitae emendatioris vitia superare, ac virtutum culmen ascendere satagunt; necdum tamen ipsi sibi ad providendam viam vitae regularis sufficiunt, sed eorum potius qui in Christo praecesserunt opus habent adhuc industria coerceri, atque ad tramitem desideratae veritatis dirigi. Sequitur:

Et in ipsis cantores atque cantatrices ducenti (II Paral. XXV). Non solum in ordine Levitarum cantores cum janitoribus templi et Nathinneis, sed iidem quoque in ipso Dei populo junctis sibi cantatricibus reperti, ad restauranda domus Dei aedificia properant. Cantores autem juxta litteram appellat (0820D)eos qui psalmos dulci modulamine resonabant; quod Levitas in templo Dei inter sacrificia quotidiana facere solitos, Verba dierum testantur. Sed hoc ipsum eo tempore etiam plurimos de plebe suis quemque in locis fecisse credibile est. Juxta vero mysticos sensus, cantores sunt in templo vel populo Dei, qui majore animi dulcedine et coelestia mandata ipsi custodiunt, et haec eadem suis auditoribus custodienda crebris exhortationibus commendant. Bene autem cantoribus etiam cantatrices junguntur, propter sexum videlicet femineum, in quo plurimae reperiuntur personae, quae non solum vivendo, verum etiam praedicando, corda proximorum ad laudem sui Creatoris accendant, et quasi suavitate sanctae vocis aedificantium templum Domini (0821A)adjuvent laborem. Quorum omnium ministerio congruit et titulus et textus psalmi CXV. Est enim titulus, Quando domus Domini aedificabatur post captivitatem, canticum huic David. Quod secundum litteram, restaurationem templi, de qua praesens liber scribit, sonare videtur. Sed anagogico, id est altiori sensu, aedificationem insinuat sanctae Ecclesiae, quae fit de animabus a captivitate daemoniaca salvatis, atque ad agnitionem sui Creatoris revocatis; in qua videlicet aedificatione canticum laudis et confessionis, manu forti ac desiderabili, videlicet Domino Jesu Christo, electus quisque debet resonare; veraciter intelligens, quod absque gratia ipsius nihil possit boni facere. Cui videlicet titulo congruit et psalmus: Cantate, inquit, Domino canticum novum, (0821B)cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino, et benedicite nomini ejus, benenuntiate de die in diem salutare ejus. Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus (Psal. XCV), etc. Primo ergo jubemur in aedificatione domus Domini, ipsi Domino cantare canticum novum, id est, amorem ejus et interno in corde retinere, et observantiam mandatorum ejus foras ostendere; et hoc non pauci, sed omnis terra facere, per quam Ecclesia sancta dilatata est. Deinde salutare ejus, videlicet Christum evangelizare (hoc est enim Latine bene nuntiare) praecipimur: et hoc non paucis auditoribus, sed omnibus populis quibus Ecclesia constat toto orbe diffusa; non quia unus aliquis in omnibus possit gentibus evangelizare, sed omnes in omnibus (0821C)suo quisque tempore vel loco possumus, singulique universis et debemus et possumus gaudium perpetuae salutis optare, dicentes: Laudate Dominum, omnes gentes, et collaudate eum, omnes populi. Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus (Psal. CXVI), etc.

Equi eorum sexcenti triginta sex, etc. Mulus ex asino et equa gignitur, mula ex equo et asina. Inter homines ergo qui de captivitate ascenderunt, etiam animalia, quibus iter eorum adjuvabatur, pariter describuntur; eorumque, sicut et hominum numerus in libro prophetico designatur. Quia nimirum sunt multi in Ecclesia, vel sensu tardiores, vel etiam animo carnales, qui tamen cum magistris (0821D)spiritualibus submissa devotione obtemperant atque ad portanda humiliter onera fraternae necessitatis, dorsum mentis supponunt, et ipsi cum caeteris electis de confusione diabolicae captivitatis erepti, ad supernae civitatis moenia tendunt. Quorum profecto numerus, sicut et perfectiorum, integer in memoria interni testis aeterna conservatur. Unde ex persona sanctae universalis Ecclesiae Deo dicitur: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII). Et in alio psalmo: Homines et jumenta salvos facies, Domine; quemadmodum multiplicasti misericordias tuas, Deus (Psal. XXXV). At mox de perfectioribus: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt (Ibid.), etc.

Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum (0822A)Domini, etc. Magnae indicium devotionis est, cum quis non debitas tantum oblationes, id est, Domini lege praeceptas, sed insuper alia, quorum non praeceptum, sed consilium accepit, donaria sua sponte divinae majestatis obtutibus offert. Praeceptum namque est: Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices; honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XIX). Voluntaria vero oblatio: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus. Et quod Apostolus ait: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. VII). Et de seipso: Et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem nullo horum usus sum (I Cor. IX). (0822B)De quo et ad Thess.: Neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus; non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos (I Thess. IV). Recte ergo principes patrum donaria ad construendum domum Dei sponte obtulisse referuntur; quia quo amplius quique cum continentia interdictorum etiam a licitis abstinent, eo efficacius Ecclesiam Dei aedificant; cum omnes qui exempla perfectionis eorum cognoverint, tanto magis in illicitis defluere ipsi formidant, quanto eos nec licitis per omnia uti considerant; sed potius dicere, Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt (I Cor. VI). Bene autem dicitur, quia secundum vires suas dederint in impensas operis. (0822C)Haec est namque mensura humanae perfectionis, juxta vires quemque pro Domino laborare, ac statum sanctae Ecclesiae primo in sua recte conversatione, deinde et in proximorum correctione firmare. Et recte hi qui taliter in populo Dei conversantur, principes patrum vocantur; quia nimirum per suae perfectionem vitae ac doctrinae, etiam illis qui per studium piae sollicitudinis patres in Ecclesia vocari meruere, altius vivendo et generalia legis mandata transcendendo principantur. Dederunt autem ultroneam oblationem, aurum, argentum, vestes sacerdotales. In auro sapientiae claritatem, in argento nitorem eloquii, in vestibus sacerdotalibus opera justitiae, vulgi mores multum transcendentia, et (0822D)sacerdotalibus tantum ac Deo consecratis cordibus digna. Thesaurus enim desiderabilis requiescit in ore sapientis; et eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum; et sacerdotes tui induantur justitia (Psal. XI, XVII, CXXXI). Aurum ergo et argentum, et vestes sacerdotales, principes patrum secundum vires suas in impensas offerunt operum templi, cum viri sancti, quidquid sapientiae, quidquid eloquentiae, quidquid percipiunt actionis bonae, totum hoc bene utendo in aedificationem conferunt fidelium Christi. Certum autem pondus auri et argenti, certus vestium numerus sacerdotalium in sacra historia continetur, ut juxta praecedentem expositionem numeri vasorum, hominum, et animalium, meminerimus Dominum omnes cogitatus nostros, sermones, et actus (0823A)posse semper, ac digna mercede remunerare. Inter haec vero notandum est, quantum populo Dei injuria captivitatis ac longae servitutis profuerit. Qui enim in paucissimo numero captivati sunt, hoc est animae hominum, ut Jeremias scribit, quatuor millia sexcentae, caeteris vel occisis vel timore hostium longe lateque dispersis, vel certe eorumdem hostium miseratione in patria relictis, nunc inter hostes multiplicati, ad quinquaginta ferme millia in patriam viri redierunt. Qui nudati opibus, et aequali omnis servitio addicti transmigrati sunt, nunc non solum liberati, sed et auro et argento, vestibus, servis, substantia, et jumentis locupletati revertuntur. Et quia maxime ad rem pertinet, qui propter multitudinem deorum falsorum patriam perdiderant, ita ut eis increpante (0823B)propheta diceretur, Secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda (Jer. II); nunc eamdem patriam repetere, non tantum unius veri Dei fide gaudentes, verum etiam ipsam fidem una concordes et animae devotione colentes, atque ejus sese laudibus canendis, religiosa mente ac lingua subdentes; ita ut qui quondam ob diversitatem religionis diviso Israel et Juda nomine censebantur, nunc ob unitatem pietatis antiquo Israel vocabulo omnes appellarentur. Cultum namque pietatis, quem in terra sancta prophetis reclamantibus, atque exempla justitiae demonstrantibus spreverunt, hunc in terra aliena hostibus idololatriae servientibus ad animum vocarunt. Quid ergo in his intuendum? quid (0823C)memoriae commendandum? nisi quod eos, quos libertas et copia rerum omnium in patria negligentes reddidit, et coelestium immemores mandatorum, ipsos servitus peregre et inopia ad obsequium sui Creatoris ac Liberatoris adduxit. Familiaris namque res est, humanum cor opibus ac libertate dissolvi, aerumnis vero ac paupertate ad semetipsum recolligi. Quod ergo de uno populo semel factum est, hoc de omnibus post peccatum poenitentibus quotidie solet actitari; dum hi qui per negligentiam in tentationes et laqueos inciderunt diaboli, per industriam poenitentiae divinitus adjuti resurgunt; qui virtutum opibus ab hoste antiquo nudati, de Ecclesiae societate recesserunt, plerumque ad communionem illius majoribus quam antea perdiderunt virtutibus exerciti (0823D)redeunt; quia nimirum quo se gravius errasse meminerunt, eo ardentius bonis insudare operibus satagunt.

Habitaverunt ergo sacerdotes et Levitae de populo, etc. Universum Israel dicit, non decem tribus solummodo, quae quondam Israel vocabantur, ad distinctionem duarum tribuum, quae Juda vocabantur; sed omnes generaliter qui ex captivitate ascenderant, sive ex Juda et Benjamin, seu de aliis tribubus originem ducentes. Nam decem tribubus in Assyrios transmigratis, et Samaritis in terra eorum substitutis, quicunque remanserant, dereliquerunt ac fregerunt omnia simulacra, et integro ex corde Domino servire, atque in templum hostias suas offerre coeperunt; ut Verba dierum manifeste probant, ubi (0824A)scriptum est: Abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israel, et fecit omnes qui residui erant in Israel servire Domino Deo suo, cunctis diebus ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum. Et paulo superius sub eodem rege, cum de instauranda domo Domini ageretur: Acceptaque, inquit, pecunia quae illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitae et janitores de Manasse et Ephraim, et universis reliquiis Israel, ab omni quoque Juda et Benjamin, et habitatoribus Jerusalem, tradiderunt in manibus eorum qui praeerant operariis in domo Domini. Hi ergo qui residui cum tribu Juda et Benjamin, quibus sociati fuerant, simul captivati in Babyloniam, ac simul sunt in patriam remissi, suasque singuli civitates, quas vacuas (0824B)cum agris ac villulis ingressi reperiunt. Non enim eas, cum ipsi in Babylonia servirent, sicut nec duarum tribuum terras quisquam colonus intrarat, dicente Scriptura: Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem, servivit regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum, et compleretur sermo Domini ex ore Jeremiae, et celebraret terra sabbata sua. Cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum, usquedum complerentur LXX anni (II Par. XXXVI). Completo itaque hoc longissimo sabbato, recepit terra Judaea cum reliquis Israel habitatores suos. Porro major pars decem tribuum, quae transmigrata erat ab Assyriis ultra Medorum montes, nunquam domum rediit; quae nec si rediret, suas poterat civitates ingredi, quippe Samaritae quas possidere. De quibus hodie Judaei multum (0824C)Judaice et infideliter sibi promittunt, quod veniente ac regnante Christo suo, hi etiam cum caeteris suae gentis hominibus sint in Judaeam reversuri, atque in toto orbe regnaturi; non intelligentes dicta prophetarum, qui regnum et divitias Jerusalem civitatis Dei, non uni genti Judaeae carnaliter, sed omnibus in Christo gentibus spiritualiter, quod nunc per orbem agitur, promiserint. Haec de superficie litterae paucis sint dicta. Spirituali autem sensu, sacerdotes, Levitae, cantores, janitores et Nathinnei in urbibus suis, universusque Israel in civitatibus suis habitant, revertentes de Babylone; cum et ministri altaris sancti, ac doctores, et ipsa Dei plebs in suis singuli gradibus Deo fideliter serviunt; sive qui eodem gradu (0824D)aliquando vitiis sordidato vel perdito, per poenitentiam correcti sunt; seu qui nuper de regno diaboli ad Ecclesiam venientes, bonum sibi gradum bene ministrando acquisierunt. Suas etenim civitates introierunt Levitae, vel filii Israel; non solum illi qui easdem civitates quondam captivati amiserant, verum etiam hi qui de captivorum stirpe progeniti, ad ipsas se civitates ex paterna successione pertinere didicerunt. Sic et in sensu spirituali civitatem suam, de qua transmigratus est a Chaldaeis, Levita recipit, quando diaconus aliquis sanctae Ecclesiae virtutem perfectionis, quam a diabolo seductus perdiderat, Domino donante, redintegrat. Verbi gratia, qui per ebriositatem, vel concupiscentiam, vel superbiam ad gradum quem acceperat, factus est indignus, et (0825A)denuo per continentiam, parcimoniam, humilitatem, et caetera vitae correctioris insignia, ad eumdem dignior redit. Rursus Levita in Babylone natus, civitatem suam in terram Judaeam veniens ingreditur, quando quis regeneratus in Christo, reatum primae praevaricationis exuit, ac bene institutus in Ecclesia, semel acceptum diaconatus gradum, regulari moderamine custodit. Nam et ille sicut per gratiam sui Redemptoris, quasi de Chaldaea servitute liberatus est, ita etiam per exsecutionem bonorum operum, in quibus praedecessores ejusdem gradus conversati sunt, velut ad moenia propriae civitatis ascendit. Quicunque vero filiorum Israel ita captivi abducti sunt, ut nunquam patriam reversi, aliis potius suas civitates ac fundos possidendos relinquerent; illorum (0825B)utique designant erratus, qui sic peccando ab Ecclesia discedunt, ut nunquam poenitendo resipiscant; sed aliis potius qui digni sunt, promissa sibi praemia percipienda relinquunt; quorum uni, imo universitati poenitentiam suadens, dicit in Apocalypsi Dominus: Memor esto itaque unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera tua fac. Sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris (Apoc. II). Qui rursum alteri in fide perstanti, ne caderet, suggerens: Ecce, inquit, venio cito; tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam (Apoc. III).

CAPUT III. Congregatur populus in Jerusalem mense septimo, et altari aedificato faciunt Scoenopegia, caeterasque exinde solemnitates Domini. (0825C) Jamque venerat mensis septimus, et erant filii Israel in civitatibus suis, etc. Septimus mensis, qui apud nos Octobris appellatur, totus erat prae caeteris mensibus legali observatione solemnis; in quo etiam dedicatio templi celebrata est. Congruebat ergo devotioni fidelium, qui de captivitate ascenderant, ut cum primo suas civitates singuli cum pecudibus, et pecunia quam attulerant, intrassent, atque in his mansiones sibi suisque congruas providissent, mox omnes pariter in Hierusalem confluerent, ibique altare ad offerenda Deo holocausta construerent; et hoc eo tempore anni, quo olim templum ipsum cum altari et omnibus vasis ejus consecratum est, quo ad diem (0825D)consecrationis ejusdem annuatim venire consueverant. Altiore autem sensu, mensis septimus gratiam Spiritus sancti, quae in Isaia propheta, et in Apocalypsi sancti Joannis septiformis describitur, insinuat. In quo videlicet mense post captivitatem de civitatibus nostris in Jerusalem convenimus, cum post ablutas sordes, erroresque vitiorum, post inchoata praesidia operum bonorum, majore ejusdem Spiritus gratia illuminamur, sicque in amore supernae pacis, quae in vera unitate continetur, accendimur: Jerusalem quippe visio pacis dicitur. Et bene dicitur, quod omnis Israel quasi vir unus septimo mense in Jerusalem congregatus sit; hoc etenim quotidie in spirituali Israel agitur, cum per gratiam sancti Spiritus omnes per orbem electi, una eademque fide (0826A)Deum colunt, una et non dispari dilectione ad gaudia perpetuae pacis et fidelitatis anhelant; atque haec in quantum valent, etiam in praesenti alterutrum sese diligendo ac sufferendo imitantur. Bene autem subditur:

Et surrexit Josue filius Josedech, etc. Utebatur enim ad opus divini cultus magistris Josue et Zorobabel, qui ambo, ut supra diximus, unam eamdemque Domini et Salvatoris nostri figuram complent. Josue videlicet propter sacerdotium, Zorobabel propter regnum; quia ille de sacerdotali, hic de regia stirpe descendit. Dominus autem noster verus est rex Israel, id est, omnium Dominum videntium; verus et pontifex secundum ordinem Melchisedech. Pontifex scilicet, quia nos per hostiam corporis sui (0826B)lavat a peccatis nostris, qui etiam post passionem et ascensionem suam ad dexteram Patris interpellat pro nobis (Rom. VIII). Rex, quia et in praesenti ad bellum nos spirituale accingit, atque ut vincamus, adjuvat, et vincentibus in futuro regnum perenne tribuit. Non solum autem Josue ac Zorobabel, sed et fratres eorum cum eis in aedificationem plebi praefuerunt; illi nimirum fratres, de quibus idem rex et sacerdos noster, post gloriam suae resurrectionis mulieribus se quaerentibus apparens ait: Ite nuntiate fratribus meis (Matth. XXVIII). Qui videlicet fratres, id est, altiores quique in Ecclesia, et suo Redemptori familiarius adhaerentes, domum ejus cum illo aedificant, cum corda fidelium verbis et exemplis suis, ipso auxiliante, confirmant. Et (0826C)bene fratres Josue sacerdotes appellat. Cunctae namque Ecclesiae dicit apostolus Petrus: Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II). De cuncta item Ecclesia, dicit in Apocalypsi Joannes: Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima: in his secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi (Apoc. XX). Cum enim electi quique membra sint summi sacerdotis, qui cum exhibent membra sua hostiam viventem, cum spiritum suum contritum Deo sacrificium reddunt, recte et ipsi cum merito fraternitatis et sacerdotii nomine censentur. Magna autem provisione religionis, filii transmigrationis primo omnium altare Dei aedificaverunt, ut quia templum Dei necdum erat fundatum, (0826D)haberent tamen ubi holocaustomata et hostias offerendo, devotionem mentis suae ostenderent. Quod et nos hodie spiritualiter facimus in Ecclesia, cum ante omnia in corde nostro fidem dominicae incarnationis et passionis collocamus, cum hanc nostris auditoribus ante alia suscipiendam, atque intimo corde radicandam tradimus, juxta illud Apostoli, quod rudibus in Christo adhuc Corinthiis loquitur, dicens: Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II). In quo videlicet altari holocaustomata nostra, hoc est cogitationes et opera perfecta, offerre debemus; quia nimirum ita solummodo vota actionum nostrarum Deo Patri possunt esse placabilia, si sacramentis nostri Redemptoris participemus, si virtute Spiritus ipsius quasi (0827A)igne sacrosancti altaris incendimur; holocaustum namque totum incensum dicitur, quo nomine illa sacrificia vel hostias vocabant, ex quibus nil in humanos usus cedere, sed totum Deo dari, et sacro igne consumi praeceptum erat. Quibus mystice illorum vita fidelium exprimebatur, qui nihil proprium quaerentes, omne quod vivunt, in famulatum interni arbitri impendunt. Qui non solum voluptates animae sive corporis sui pro Domino calcare, sed et ipsam animam pro illo ponere gaudent, qui possunt dicere cum apostolis: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo erit nobis (Matth. XIX)? De quibus et ipse respondens: Et omnis, inquit, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, (0827B)centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Hoc autem holocaustum vitae continentioris et sacratioris in altari Dei Israel offerendum est, quia non nisi per fidem Redemptoris nostri, bona nostra opera, ut diximus, Deo Patri esse possunt accepta. Nam Diogenes, et similes ejus stultae philosophiae sequaces, cum propria reliquissent, et nudam in saeculo ac pauperem vitam gererent, Dominum non sequebantur. Holocaustum quidem facere videbantur, sed hoc in altari Dei Israel non fecerunt; quoniam a suis quidem se voluptatibus alienos reddiderunt, sed Christum Jesum apud Patrem advocatum habere nescierunt. De quo altari bene subditur:

Collocaverunt autem altare super bases suas, etc. Bases quippe altaria sunt corda electorum, ad suscipienda (0827C)dominicae fidei sacramenta, praeceptis magistrorum praecedentium, quasi fabrorum ferramentis praeparata. Et bene unum altare, sed plures sunt quae hoc portent bases; quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus (Ephes. IV), sed multa sunt corda fidelium, quae una veritatis regula instituta, quasi aequalem collecta in sinum, communi devotione coelestium onus portant sacramentorum. Alioquin quisque minus instructis, et necdum vitia pristina deserere curantibus, fidei sacramenta committit, quasi altare Domini in terram sine basibus ponit, quia terrenis adhuc mentibus quae sunt coelestia tradit. Congruit autem huic loco quod in Evangelio Dominus ait: Neque accendunt (0827D)lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. V). Sicut altare Dominus recte vocatur, quia nos ab iniquitatibus nostris emundat, quia vota orationum nostrarum suscipiens Patri commendat; sic etiam lucerna potest non inconvenienter appellari, quia in testa assumptae humanitatis lumen imposuit aeternae divinitatis. Supponuntur autem bases altari, supponitur lucernae candelabrum, cum fideles quique sua corda sive corpora ad exercendum operando quod credunt, humili intentione submittunt. Bene autem, cum diceretur collocasse eos altare super bases suas, adjunctum est, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum; quia cum incoeptis fidelium Deo devotis, mox aderit contradictio nefandorum (0828A)vel spirituum vel hominum, qui opus bonum ne perficiatur, impedire contendunt. Unde bene tales populi terrarum vocantur, ad distinctionem eorum videlicet qui dicunt: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III). Sed quamvis populi terrarum deterreant, necesse est cives supernae civitatis coeptis virtutum operibus insistant. Nam sequitur: Et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere. Offerimus namque holocaustum Domino super altare ipsius, cum stabilita in corde nostro fidei ejus integra devotione, bonis actibus operam damus. Et hoc mane ac vespere facimus, cum nos pro certo meminerimus, et initia salutiferae intentionis ab illo accepisse, et non nisi per auxilium gratiae ejus, ea quae inchoavimus bona posse perficere, ideoque illi (0828B)vota gratiarum in omnibus, cum ardente desiderio piae conversationis referimus. Item mane holocaustum facimus, cum pro lumine accepto spiritualis scientiae, Conditori nostro vicem bene vivendi rependimus. Vespere holocaustum facimus, cum pro requie sempiterna, quam nos in illo post bona opera accepturos speramus, incessabili studio flagramus. Potest et juxta litteram recte accipi, mane nos et vespere holocaustum Domino offerre, cum ita divinae majestatis obtutibus placere omni tempore curamus, ut diluculo surgentes, non prius ad agenda humanae fragilitatis necessaria procedamus, quam igne divinae charitatis inflammati, devotis nos orationibus Domino commendemus, juxta eum qui dixit: Et mane (0828C)oratio mea praeveniet te. Similiter completis diei operibus, non ante demus somnum oculis nostris, aut palpebris nostris dormitationem, quam locum Domino in nobis solertiore orationum instantia consecremus, juxta hoc quod idem dicit propheta: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL).

Feceruntque solemnitatem tabernaculorum, etc. Solemnitas tabernaculorum, quae in Evangelio Graece Scenopegia, id est, fixio tabernaculorum nuncupatur, festivitas erat septem dierum, incipiens a quinto decimo die mensis septimi, in quibus praecepit Dominus omnem populum facere sibi tabernacula de frondibus ac ramis ligni pulcherrimi, et egredientes de domibus suis, manere in iisdem tabernaculis septem (0828D)diebus, quotidie decreta divinae legis scrutantes, et holocausta Domino offerentes in igne. Hoc autem totum facere sunt jussi in memoriam temporis, quo egressi quondam de Aegypto, in tabernaculis morabantur in solitudine, praedicante legem Moyse, et crebrius in divina sibi apparente praesentia, exspectans longo tempore, quando terram repromissionis intrare liceret, ne unquam eis tanti gratia beneficii mente excideret. Venientes ergo qui de Babylone ascenderant in Jerusalem, cum essent magna devotione ad facienda omnia Domini mandata accensi, hanc solemnitatem quinto decimo die septimi mensis collecti celebrare curabant, diebus singulis ejusdem septimanae ea quae erant lege praecepta gerentes. Quae nos omnia pari devotione spiritualiter agere (0829A)convenit. Egressi enim sumus et nos per sanguinem agni de Aegyptia servitute, ut veniremus ad terram repromissionis, cum in sacramenta dominicae passionis baptizati, jugum grave praevaricationis abjecimus, quatenus in libertatem gloriae filiorum Dei adoptati, haeredes regni coelestis esse possimus. Manebamus namque in tabernaculis et tentoriis, per desertum longo tempore iter agentes, donec veniremus ad patriam, cum in baptismo renuntiantes non solum Satanae quasi regi Aegypti, id est, tenebrarum, sed et omnibus pompis atque operibus hujus saeculi, velut peregrinos nos in hoc mundo ac viatores, alterius autem vitae, quam a Domino speraremus, cives esse promisimus. Cujus in memoriam spei et promissionis, septimo mense debemus in tabernaculis (0829B)manere, hoc est illustrante nos gratia Spiritus sancti, quae septiformis describitur, tota mente hunc mundum velut extraneum urgentemque deserere, ac fixa intentione ad immarcescibilia paradisi gaudia properare; et hoc nos septem diebus, hoc est toto tempore vitae praesentis, quae totidem diebus circumagitur, indesinenter facere oportet, singulisque diebus hujus hebdomadis holocaustum facere debemus et opus diei in die suo; holocaustum videlicet, hoc est oblationem totam incensam, in his quae ad divinum servitium proprie pertinent, ut sunt orationes et jejunia. Opus vero diei in die suo, in illis quae ad obsequium fraternae dilectionis attinent; ut est esurienti panem, potum sitienti, algenti vestem, hospitium peregrino, infirmo visitationem, sepulturam (0829C)mortuo, erranti doctrinam, dolenti solatium ministrare. Et bene cum diceret eos holocaustum diebus singulis secundum praeceptum legis, et opus diei in die suo facere, interposuit, Per ordinem; quia nimirum quidquid in obsequiis sive divini seu fraterni amoris inordinate geritur, meritum suae perfectionis amittit. Honor enim regis judicium diligit (Psal. XCVIII); nam quaecunque in honorem summi regis devote agimus, certe necesse est discretione judicii, quando vel quantum sint agenda distinguamus; ne si rectum opus nostrum minus ordinate agimus, normam ejus rectitudinis depravemus. Haec nobis solemnia tabernaculorum, hoc est Scenopegiae mystice celebranda, Paulus insinuabat, cum inter (0829D)praedicandum scenofactoriae arti vacabat (Act. XXVIII). Faciebat enim scenomata, id est, tabernacula, ut et seipsum incolam esse mundi, ac peregrinum doceret, et eos quos erudiebat, peregrinandum in hac vita, in futuro autem patriam exspectandam sperandamque institueret. Tabernaculis namque peregrinantes vel iter agentes uti solemus; quod in hac vita sanctos agere testatur idem Apostolus, cum ait: Dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V). Et ad Hebraeos: Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII). Quoniam vero voluit ut hi qui mentem perfecte a mundo alienant, ac se cives ejus quae sursum est patriae fideliter confitentur, mox universis in se virtutibus introitum pandant, recte subjungitur:

(0830A)Et post haec holocaustum juge, etc. Holocaustum juge dicit, quod mane offerebatur et vespere. Kalendas autem vocat initia mensium, id est, ortum lunae nascentis; a quo semper Hebraei menses incipiebant, ut pote nullos menses, exceptis lunaribus, habentes. Unde pro Kalendis Graeci melius neomenias, hoc est novilunia, nuncupant. Si autem mense, propter dies triginta, quibus implentur, plenitudinem designant operum lucis, quando in fide sanctae Trinitatis decalogi praecepta perficimus; quid exordia mensium in quibus luna, ut denuo nobis lucere queat, nuper a sole dicitur accendi, nisi initia designat uniuscujusque bonae operationis, quae donante gratia Conditoris nostri, quasi Solis justitiae praesentia percipimus? Ob cujus significantiam divinae illustrationis, (0830B)sine qua nihil boni vel inchoare vel perficere valemus, Dominus omnes Kalendas, hoc est, exordia mensium celebrari, et victimarum caeremonias observari praecepit. Unde est illud Psalmistae: Canite in initio mensis tuba, in die insigni solemnitatis vestrae (Psal. LXXX). Quod est aperte dicere: Gaudete, justi, in Domino et verbo doctrinae proximis insonante; mox ut vos ad faciendum opus bonum ab illo esse respectos consideratis in luce insigni internae inspirationis; ejus per quam vos a cupiditate mundi hujus avocari, ac divinis rebus altius vacare condecet. Bene ergo dicitur quod, peracta festivitate tabernaculorum, filii transmigrationis faciebant holocaustum juge, tam in Kalendis quam in universis solemnitatibus Domini, quae erant consecratae, et in (0830C)omnibus in quibus ultro offerebatur munus Deo. Quia postquam animus semel huic mundo perfecte abrenuntiaverit, oportet ut totum se obsequio divinae voluntatis, quod holocaustum designare diximus, jugiter impendant; et hoc faciat tam inchoatione cujusque bonae actionis, quam in earum quas Dominus praecepit devota exsecutione virtutum, nec non et in eis quibus pia mens exceptis generalibus mandatis sponte Domino famulari laetatur. De qualibus ipse Dominus non praecipiens, sed consilium tribuens: Si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende quae habes (Matth. XIX). Et cum de uxore non ducenda disputaret; non imperando sed suadendo ait: Qui potest capere, capiat (Ibid.). Sed et Paulus de his quae in spontaneum munus Domino obtulerat, (0830D)gloriabatur dicens: Nunquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? nunquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi (I Cor. IX)? et caetera, ejusdem loci.

A primo die mensis septimi coeperunt holocaustum, etc. Saepius dictum est, septimum mensem, septiformem gratiae spiritualis illustrationem designare. Unde bene nunc dicitur: Quoniam a primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino, quia nimirum ab ipso exordio divinae inspirationis, necesse est humana conscientia immutetur, ac neglectis infimis delectationibus, in ea quae Domini sunt, sola cogitanda inardescat. A die primo mensis septimi, hoc est a prima illustratione (0831A)gratiae coelestis, offerebant holocausta virtutum Domino, qui superveniente in igneis linguis Spiritu sancto, mox velut ab eo quod fuerant immutati, novis jam intimi amoris facibus ardere, et omnium linguis gentium magnalia Dei praedicare coeperunt; atque adeo sunt hoc holocausto dediti, imo ipsi holocaustum factum, ut facilius occidi ab eis, qui contraria sapiebant, quam a sua intentione possent revocari. Unde merito idem mensis septimus apud Hebraeos novus annus vocatur; suo nobis nomine indicans, quia per donum sanctus Spiritus fidelibus datur, ut mandatum novum mutuae dilectionis implere, et canticum novum supernae laudis in aedificatione domus Domini valeant resonare. De cujus videlicet mensis observatione Dominus ita mystice praecepit: Mense (0831B)septimo, prima die mensis erit vobis sabbatum memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum; omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino (Levit. XXIII). Sabbatum quippe memoriale, id est, requies erit prima mensis hujus die, cum mens accensa divinitus, a temporalibus sese illecebris abstinuerit, et in contemplanda Dei voluntate contenderit. Clangunt tubis sacerdotes, cum fideles eam quam coeperint flagrantiam internae suavitatis, etiam proximis praedicare satagunt. Omne opus servile non fit in tali sabbato, cum ab omni delectatione et contagio peccati, quantum in hac vita potest, mens se placendo Deo immunem servaverit; servile namque opus peccatum est. Quia qui facit (0831C)peccatum servus est peccati (Joan. VIII). Atque ideo recte holocaustum Domino in eodem sabbato offertur, quia nimirum ille veraciter a servitio peccati liber redditur, cujus totum cor igne amoris incenditur. Notandum autem, juxta litteram, quod septimo mense congregatus esse populus in Jerusalem, ibidemque congregatis omnibus Josue et Zorababel cum fratribus suis altare aedificasse, atque a primo die ejusdem mensis septimi holocaustem Domino obtulisse referuntur. Unde colligitur, hoc altare multum citato opere de lapidibus impolitis compositum, et non sicut olim de ligno fabrefactum, atque aereis esse laminis coopertum. Neque enim aliter, tametsi plurima fabricantium turba instante, potuit una eademque die, qua coeptum est perfici atque ad offerendum (0831D)in eo holocaustum praeparari. Nam et in libro Machabaeorum de lapidibus factum probatur, ubi ab ethnicis profanatum, et post annos sex a Juda Machabaeo renovandum fuisse memoratur (I Mach. IV). Et acceperunt, inquit, lapides integros secundum legem, et aedificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius. Notandum quoque, quod initium quintae aetatis mundi, sicut et quatuor praecedentium, oblatis Domino holocaustis consecratur. In prima namque aetate beatus protomartyr Abel, primo omnium electorum, de primogenitis ovium suarum, et de adipibus earum, Deo holocausta obtulit, ingressumque saeculi nascentis, et primo hostiis pecorum, et ad extremum proprio cruore dicavit. Secundae exortum aetatis Noe, oblatis Deo (0832A)holocaustis de cunctis quae arca continuerat animabus mundis consecravit. Tertiam aetatem Melchisedec sacerdos Dei summi, et Abraham patriarcha, hic pane et vino, ille proprio filio Deo oblato, sacratum, cujus ipsum quoque principium, id est, acceptum, cum venisset in terram repromissionis, facto ibi altari, et invocato ejus nomine, consecravit. Quartam aetatem rex David Domino consecravit, aedificato altari in area Areuna Jebusaei, et oblatis Deo holocaustis, quibus iram ejus, quam in populo numerando contraxerat, placaret (II Reg. XXIV). In quo loco et quondam Abraham filium obtulisse perhibetur; et deinde aedificato a Salomone templo altare holocaustorum constat esse locatum. Quintae nunc aetatis exordium Josue filius Josedech sacerdos magnus, (0832B)et Zorobabel filius Salathiel, aedificato in eodem loco altari, et oblatis Deo holocaustis, mox ut discusso jugo longae captivitatis, Hierosolymam rediere, dedicarunt; ac deinde holocausto jugi quotidie Dominum sibi placare curabant. Quae cuncta in figuram praecesserunt ejus qui in sexta aetate venturus in carne, et hostia ejusdem suae carnis ac sanguinis totum orbem erat redempturus. Aedificato igitur altari, et oblatis Deo holocaustis, sequitur Scriptura dicens:

Porro templum Dei fundatum necdum erat. Fundatio templi Dei, illorum hoc in loco typice figuram tenet, qui nuper ad fidem conversi, locum mansionemque Domino in suo corde et corpore praeparant, dicente Apostolo: An nescitis quoniam membra vestra (0832C)templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est (I Cor. VI)? Et iterum: Per fidem habitare Christum in cordibus vestris (I Cor. VI). Qui ergo de captivitate liberati Hierosolymam venerant, aedificare quidem templum disposuerunt, quod etiam postmodum opere patrarunt; sed primum aedificato altari, seipsos quotidianis holocaustomatibus Domino commendabant, ut sic purgatiores ad aedificandum templum mererentur accedere. Sic autem et in spirituali aedificatione, sic omnimodo necesse est, ut quisquis alios docere decreverit, prius seipsum doceat; qui proximus ad timorem vel amorem Dei instituere intendit, primo seipsum instantius Deo serviendo dignum doctoris officio reddat, ne audiat ab Apostolo: Qui ergo doces (0832D)alium, teipsum non doces? qui praedicas non furandum, furaris (Rom. II)? Unde et ipse de se Apostolus: Castigo, inquit, corpus meum, et servituti subjicio: ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX). Quapropter apte filii transmigrationis, non ullas alias victimas, vel sacrificia, quam holocausta, hoc est totas incensas oblationes, Deo obtulisse reperiuntur: quia totum se, necesse est, bene vivendo, et a licitis etiam continendo, suo Creatori mancipet, quisque male vivens cupit ab illicitis actibus docendo compescere, ut et merito bonae actionis supernum copiosius in praedicando obtineat auxilium, et exemplo ejusdem boni operis suos auditores ad ea quae docet efficacius sequenda provocet. Potest etiam ita mystice interpretari, quod, aedificato altari, (0833A)holocausta offerant Deo, sed necdum templum aedificant hi qui nuper ad Dominum conversi, mox fide ejus agnita, tanto diligendo illum toto ex corde inardescunt, ut jam inter perfectos adnumerari valeant, etiamsi necdum bona quae cupiunt, operandi ac perficiendi tempus sive facultatem accipiant. Hujusmodi holocaustum beatus Abraham Domino, etsi nondum constructo templo, obtulit, cum perfectus jam fide exstitit et priusquam opera fidei exsequeretur, dicente Scriptura: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Gen. XIX). Cum ergo fidei perfectae operis quoque boni plenitudinem addidit, offerens Isaac filium suum super altare, quasi etiam templo constructo, perfectiora Deo obtulit holocausta; quia nimirum singuli actus sive gressus (0833B)piae devotionis, velut ordines sunt lapidum politorum, quibus nostro in corde dilectam Deo domum habitationemque construimus. Quomodo autem filii transmigrationis post altare constructum, post oblata Deo holocausta, ad aedificandum templum pervenerint, subsequenter ostenditur.

Dederunt autem pecunias latomis et caementariis, etc. Latomi sunt lapidum caesores. Unde scriptum est in libro Paralipomenon: Et praecepit David ut congregarentur omnes proselyti de terra Israel, constituit ex his latomos ad caedendos lapides (II Par. XXXII). Caementarii sunt, qui caementa ad conglutinandos lapides ex gypso vel calce faciunt. Unde alia translatio pro latomis et caementariis, caesores lapidum et fabros (0833C)habet. Notanda ergo pia populi solertia, quia in nullo suis opibus parcentes, ex his quae sibi necessaria erant, et ex quibus ipsi vivebant, vel materias ad aedificationem templi emebant, vel operarios conducebant. Joppe autem est civitas Palaestinae maritima, XL fere millibus passuum ab Hierosolymis distans. Porro Sidon et Tyrus urbes fuere Phoenicis nobilissimae, Libanum montem habentes in vicino. Unde illorum auxilia comparantes filii transmigrationis, rogaverunt sibi ligna cedrina de Libano caedi, et haec ratibus per mare in Joppen usque deferri, unde rursum per terram possent Hierosolymam ad opus templi perferri, quod eodem ordine constat in prima templi constructione fuisse factitatum. Propter quod sibi Salomon regali potentia, ab amico rege (0833D)Hiram, absque nullo labore quaeque voluit accipiebat. Hic autem exsules post multa annorum curricula patriam repedantes, quia potentiam regni non habuere, cuncta pretio quae opus desideratum poscebat, obtinebant. Spirituali autem sensu latomi sunt in constructione domus Dei, qui corda proximorum docendo, vel increpando instituunt; quos dum firmo gradu inter participes ejusdem gratiae consistere docent, quasi quadrando circumpositis lapidibus aptant. Quocunque enim verteris quadratum, stabit. Et electorum mens dum inter universa mundi, sive adversa, seu prospera permanserit immota, quasi quadratam sibi inesse figuram virtutis invictae demonstrant. In qua significatione etiam arca Noe de lignis quadratis facta esse describitur (Gen. VI). Nam eamdem Ecclesiam, (0834A)quam templum de lapide factum significat, etiam arca de lignis compacta figuravit. Eamdem et tabernaculum de tabulis et cortinis compositum demonstravit (Exod. XXXVI). Caementarii vero sunt in domo Domini iidem sancti praedicatores, qui dum eos quos bonis operibus instituunt copula charitatis ad invicem nectunt, quasi quadratos politosque lapides, ne ordinem suae compositionis deserant, caementi infusione conjungunt, dicentes: Estote prudentes et vigilantes in orationibus, ante omnia mutuam in vobismetipsis charitatem habentes continuam (I Petr. IV). Et apostolus Paulus habenda nobis praecipiens viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, et caetera hujusmodi, velut lapides, videlicet aedificii coelestis, (0834B)continuo subjecit: Super omnia autem haec, charitatem habete, quod est vinculum perfectionis (Coloss. III). Sed et Sidonii Tyriique, qui caedebant ligna cedrina de Libano ad structuram templi, eosdem sanctos praedicatores figurate denuntiant, qui homines quondam in gloria saeculi hujus sublimes ac nitidos, securi sermonis Dei de statu priscae conversationis dejiciunt, ut salubriter prostratos, et velut ab humore corruptivo ingeniti sensus excoctos, ab omni vitiorum tortitudine corrigant, atque in ornatum sive munimentum sanctae Ecclesiae sublimiter erigant. De quo typice dicitur in psalmo qui inscribitur, In consummatione tabernaculi: Vox Domini confringentis cedros (Psal. XXVIII). Vox quippe Domini confringit cedros, ut consummetur tabernaculum, cum superna (0834C)inspiratione corda superborum humiliantur, ut, his quoque correctis, sanctae Ecclesiae numerus perficiatur. Unde bene Sidonii venatores, Tyrii coangustiati interpretantur. Venatores quippe sunt sancti praedicatores, cum vagos atque erraticos malorum sensus retibus fidei Christo subjiciendos capiunt, ipso dicente: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV). Iidem sunt et coangustiati, quia pressuram habent in mundo; tametsi confidentes, quia Dominus vicerit mundum (Joan. XVI). Latomi ergo et caementarii, lapides et caementum. praeparantes; Sidonii et Tyrii, cedros de Libano ad opus templi deferentes, sanctos praedicatores insinuant, qui mentes auditorum suorum ad societatem Ecclesiae erudiendo (0834D)instituunt. Dant autem principes patrum, Josue videlicet et Zorobabel, ac fratres eorum, pecunias eisdem latomis et caementariis, quo eos promptiores ad operandum reddant, cum evangelizantibus verbum, hi qui tempore, merito, eruditione praecessere doctores, Christo auctore vel exempla virtutum suarum proponunt, vel divinorum apicum paginas largiuntur, quorum exhortationibus vel promissis confortati, minus in labore coelesti lassescant. Dant et Sidoniis Tyriisque cibum, potum, et oleum, ut deferant ligna cedrina de Libano ad mare Joppen, cum eisdem doctoribus, ut ad praedicandum idonei esse valeant, spiritualia charismata, in quibus maxima est charitas, aemulanda commendant (II Cor. XII) Vel certe cum Dominus noster, quem per Josue simul (0835A)et Zorobabel designari docuimus, eisdem verbi sui ministris spiritualia dona partitur; quibus intus illustrati, fortiores efficiantur ad debellandam praedicando superborum jactantiam, ac sapientiam stultam. Neque opus habet doceri, quomodo cibus, potus, et oleum internam mentis nostrae refectionem significet, qui bene dicit illud Psalmistae Domino canentis: Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum, et poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII). Dantur ergo pecuniae latomis et caementariis, datur lignorum caesoribus cibus, potus, et oleum, ut ad aedificandum domum Domini materias prepararent, cum praedicatoribus veritatis divinitus virtutum copia confertur, quibus adjuti ad corrigenda pravorum (0835B)corda, ac perceptioni supernorum bonorum aptanda sufficiant. Deferunt vero ligna excisa in mare, non in illo demergenda, sed per illud Joppen, quae interpretatur pulchritudo, perferenda; cum iidem doctores auditoribus suis ad fidem vocatis, tentationes mundi sibi occursuras, sed fide superandas pronuntiant, ita ut primo sive vitiorum, seu pravorum hominum, feri sint fluctus tolerandi, et sic ad pulcherrima virtutum moenia portumque perveniendum. Possumus et ita intelligere, ligna ad aedificium templi futura per mare ad Joppen deferri, ut primum quidem abrenuntiemus diabolo, qui dictus est a propheta draco, rex omnium quae sunt in aquis, hoc est impiorum; quorum conversatio non (0835C)est in coelis, sed in maris est perturbationibus saeculi fluctuantis. Abrenuntiemus omnibus pompis atque operibus ejus, ac deinde ad pulchritudinem perveniamus fidei, qua sanctam Trinitatem, unum et verum Deum, qua dispensationem dominicae incarnationis, qua unitatem sanctae Ecclesiae, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem confitemur. Unde recte in hac civitate Petrus Thabitam, devotam Deo feminam, a morte suscitavit (Acta IX); quia nimirum in hujus perfectione fidei, et generaliter omnis Ecclesia per baptisma a morte suscitatur peccatorum; et cum post baptisma denuo mortem peccati incurrimus, per eamdem necesse est fidem poenitendo reviviscamus, ac per reconciliationem sacerdotum Ecclesiae rursus fidelium coetu reddamur.

CAPUT IV. Anno secundo adventus eorum fundatur domus Domini, sed a populo terrae ne perficiatur impeditur. (0835D) In anno autem secundo adventus eorum, etc. Ad templum Dei eos venisse dicit, non quia templum factum invenerunt, quippe cum praedictum sit illud, necdum fuisse fundatum; sed ad templum Dei dictum est, ad locum templum Dei, ad opus quod templum reaedificare cupiebant. Fallunturque moderni Judaei, qui dicere solent nunquam parietes templi, sed tantummodo tectum a Chaldaeis fuisse subversum; cum manifeste scribat Esdras, filios transmigrationis templum a fundamentis fecisse. Cum autem supra dicatur, quod septimo mense venerunt in Jerusalem; hic vero addatur, quod (0836A)anno secundo adventus eorum, mense secundo, opus templi inchoaverint; patet profecto, quod in septem mensibus lapides, caementum, ligna, et caetera opera necessaria praeparaverint; octavo autem incipiente mense operi optato jam instare coeperint. Sex enim erant menses anni primi, et septimus sequentis; quod in magno utique mysterio gestum quisque doctus facillime inveniet. Septem quippe ad sabbatum pertinent, in quo die Dominus vel condito mundo requievit ab omnibus operibus suis, vel redempto per passionem suam mundo requievit in sepulcro. Octo ad primam sabbati, in qua ipse resurrexit a mortuis. Septem ad spem nostri post mortem sabbatismi. Octo respiciunt ad gaudium nostrae post resurrectionem perpetuae beatitudinis. Quia ergo omnis electorum operatio, (0836B)qui sunt templum et domus Dei, per gratiam sancti Spiritus et incipit, et perficitur, omni respectu et intentione futurae quietis et immortalitatis peragitur; recte scrutatores templi a septimo mense oblatis Deo holocaustis, sumptus ad aedificandum praeparare incipiunt, atque in septem mensibus praeparatis, octavo opus ipsum aggrediuntur. Neque alius omnino in praeparatione tanti operis reperitur numerus, quam qui ille vel gratiam sancti Spiritus septiformem, qua adjuvamur operantes vel requiem animarum, aut resurrectionem corporum, quam bene sperantes operamus, figurate denuntiat. Quid autem tempus significet quadraginta et sex annorum, quibus aedificatum est templum, ut etiam Evangelii scriptura testatur, suo loco exponitur. Magna autem (0836C)totius populi illius devotio, et nobis quoque solerter imitanda ostenditur, cum non solum majores natu, Zorobabel videlicet et Josue, et reliqui sacerdotes ac Levitae, sed et omnes qui venerant de captivitate in Jerusalem a majore usque ad minorem, statuerunt Levitas, qui urgerent opus Domini. Gaudebant namque se de captivitate Babylonica Hierosolymam fuisse reversos; et quantum superbae civitatis idola ac flagitia quae evaserant, horrebant, tantum sacratae Domino civitatis, ad quam pervenire meruerant, decorem videre cupiebant. Quantum fana idolorum, quibus diutius interfuerant, abominabantur; tantum templum sui Conditoris, quod dirutum esse dolebant, et a quo diutius captivi exsulaverunt, ocius restaurari (0836D)volebant. Eodem namque ordine etiam nunc non solum episcopi ac presbyteri, et plebem fidelium, domum videlicet Dei, debent aedificare docendo, et doctores illi qui opus verbi sanctissimum diligenter impleant, consulendo praeponere. Sed et ipse populus de captivitate vitiorem, ad visionem verae pacis vocatus, ministerium sibi verbi necesse ab his qui dicere norunt, exigat. Qui videlicet ministri sermonis, id est Levitae, a viginti annis et supra constituti esse narrantur; quia nimirum tales sunt ad praedicandum Dei verbum populo praeferendi, qui decalogum legis non solum exsecutione operis in exemplum suis auditoribus ostendant, sed et puritate atque integritate cordis in conspectu sui Conditoris intemeratum custodiant. Nec dubitandum est ibi statum Ecclesiae (0837A)prosperum sumere profectum, ubi et praesules suum gradum rite custodientes, populo magistros veritatis, a quibus erudiatur, regulariter ordinant, et ipse populus datos sibi magistros, ne a dicendo cessent, diligenter audiendo, ac dictis eorum obtemperando compellunt. Sed heu, proh dolor! juvat nostrorum socordiam temporum, majoresque simul et minores laedit, hos a praedicando verbum, illos ab audiendo, utrosque a faciendo praepediens, quod minus sollicite pensemus, vel quanta acerbitas daemonicae captivitatis, de qua eruti sumus; vel quanta sit solemnitas, ad quam vocati sumus, supernae Jerusalem matris omnium nostrum, cujus in praesenti Ecclesia jam pignus accepimus. Verum intueamur eximia Patrum opera, quo amplius de nostrae actionis pusillitate (0837B)confundamur. Sequitur:

Stetitque Josue et filii ejus, etc. Josue hoc loco non filium Josedec sacerdotem magnum dicit, sed unum de Levitis, de quibus praedictum erat, quod constituti fuerint a viginti annis et supra ad urgendum opus Domini; de quibus fuit et Cedmiel, et filii Henadad, qui pariter injuncto sibi eidem operi, cum filiis et fratribus suis curam adhibuisse narrantur; denique supra in catalogo populi Israel, hi post sacerdotes, primi Levitarum nominatim commemorantur. Levitae, inquit, filii Josue, et Cedmiel filiorum Odeviae LXXIV (Esdrae II). Unde ex utroque loco colligitur, principes eos et patriarchas fuisse Levitarum temporis illius. Ubi bene filii Juda in medio Levitarum interponuntur, qui simul instaurando templo (0837C)Domini curam impenderint; et hi propter eumdem pietatis consensum quasi unus stetisse commemorantur. Hic namque est ille, de quo praediximus, nobis semper imitandus ordo virtutis, ut Ecclesiam sanctam, et dicati Deo gradus omnes, et communis populi totius devotio pro suo quisque modulo aedificet. Notandumque, et crebrius rememorandum, quantum boni populo malum captivitatis contulerit; de qua eruti tanta omnes intentione, quanta nunquam antea coelestibus obsequiis operam dare probantur. Sed et hodie multis qui in pace Ecclesiae negligenter vixerant, subito errasse, et in flagitia aliqua cecidisse profuit, dum post casum poenitendo erecti, vigilantius Domino servire coeperunt; et qui pigri ad desides (0837D)in innocentia stare videbantur, per accidentem sibi ruinam admoniti sunt solertius erga sui custodiam contra omnes antiqui hostis insidias accingi; ita ut qui nec propriam vitam curando offenderant, postmodum etiam fraternae salutis cum sua erectione curam gerant. Omnis igitur populus revertentium de Babylone in Jerusalem, curam templi restaurandi, sed maxime Levitae, et filii Juda habuere, videlicet propter sacerdotalem simul et regiam sanctae Ecclesiae dignitatem. Regalis enim praecipue et sacerdotalis tribus templum aedificant; quia omnes nimirum, qui corda fidelium vel docendo vel bene vivendo instituunt, ad corpus aeterni regis ac sacerdotis, hoc est Domini et Salvatoris nostri, pertinent. Unde et ipsi auctores operis de utraque tribu, Jesus videlicet de (0838A)sacerdotali, Zorobabel vero de regia, originem duxere.

Fundato igitur a caementariis templo Domini, etc. Magna omnium personarum devotio ostenditur, cum fundato templo Domini, et sacerdotes, et Levitae, et populus omnis, juxta suum quique gradum misericordiam Domini laudabant. Sacerdotes quidem sanctis ornati vestibus, prout stante adhuc templo consueverant, tubis personantes, et cor populi ad suavitatem supernae laudis accendentes: Levitae autem in cymbalis bene sonantibus hymnos Domino concinentes; populus vero clamore communi affectum sui cordis in laudando Dominum ostendens. Laudabant autem Dominum Levitae per manus David, sive in organis, quae ipse fecit; sive psalmos, quos ipse instituit, concinentes, sive quia David in collocatione (0838B)arcae principem fecit ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus, ut Verba dierum testantur, de quo rursum dicitur: Quia filii ejus sub manu ipsius erant, prophetantes juxta regem (I Par. VI). Merito et hoc in loco, cum filii Asaph laudarent et confiterentur Domino, per manus David, hoc est juxta dispositionem ejus hoc fecisse intelligendi sunt. Juxta mysticum vero sensum, fundato a caementariis templo Domini, stant sacerdotes in ornatu suo cum tubis, cum conversis ab errore peccatoribus, et fundata in corde illorum fide ac dilectione Christi, congaudent omnes qui audiunt Ecclesiarum magistri; seque ipsos solertius operibus bonis ornantes, tubis doctrinae salutaris insonant, quatenus et exemplo virtutum, et hortamento sermonum adjuvent bona (0838C)coepta eorum qui vel nuper ipsi poenitendo ad gratiam Christi convenire, vel nuper alios ad gratiam Christi docendo convertere. Stant et Levitae, ut laudent Deum in cymbalis, cum etiam secundi ordinis ministri ad informationem neophytarum piis actibus suo Conditori deserviunt, et hoc in mutuae dulcedine charitatis. Cymbala namque, quae se invicem tangunt ut resonent, aptissime opera charitatis exprimunt, quibus alterutrum se sancti ad laudem sui excitant auctoris. Laudant etiam illum per manum David regis Israel, cum ipsius Domini et Salvatoris ea quae per carnem gessit opera diligenter considerare, et in quantum sufficiunt imitari satagunt.

(0838D)Plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis, etc. Qui viderant templum prius fundatum, et hoc templum coram oculis suis, partim fletus, partim gaudii voces emittebant. Gaudii quidem, quia templum Domini, quod destructum fuerat, jam restaurari coepisset. Fletus vero, quia dolebant, cernentes quantum paries coeptus illius temporis a magnificentissima quondam Salomonis potentia, qua prius templum fundatum est, distaret. Laetabantur multum, quia soluti a captivitate, templum reaedificandi facultatem acceperant. Sed flebant voce magna, quia prius templum ob sua scelera noverant esse dirutum, cujus nec magnitudinem ipsi, nec decorem ullatenus aequiparare valebant Nam quia propheta dicebat: Magna erit gloria domus Domini istius novissimae, plus quam primae (Agg. II) (0839A)quia majoris, non ad magnitudinem vel ornatum domus, sed ad rem ipsam pertinet; quia majoris miraculi, et evidentioris erat divinae virtutis, quod paucae captivorum reliquiae inimicis etiam resistentibus tantum opus perficere valuerunt, quam quod rex opulentissimus, nullum omnino habens adversarium, imo potentissimum ac ditissimum Tyri regem habens adjutorem, hoc cum artificibus doctissimis, prout voluit, fecit. Item major erit gloria domus illius novissimae quam primae; quia in priore domo cultores Veteris Testamenti, legis et prophetarum scripta populis praedicabant. In secunda autem Christus et apostoli gratiam Novi Testamenti, ac regni coelestis evangelizabant introitum. Sed et in reaedificatione templi spiritualis fletus et laetitia (0839B)simul principibus nascitur. Gaudent namque doctores sancti in salute poenitentium; lugent, quia unquam poenitenda commiserint, et non semper in Auctoris sui voluntate perstiterint. Exsultant ipsi de sua salute qui per poenitentiam a morte animae surrexerunt; lugent se unquam peccando vitam animae perdidisse. Laetantur et neophyti gratia sui Redemptoris se esse collectos; dolent se cum toto genere humano in primo parente perisse, et quasi corrupto ab hostibus templo Dei, statu videlicet corporis et animae immortalis, in Babylonem, id est, confusionem praesentis exsilii se fuisse transmigratos. Verum quia, crescentibus bonorum profectibus, crescit pariter invidia malorum, neque unquam inter augmenta piorum deerunt (0839C)tentamenta pravorum, qui vel bonum ficte ostentando, vel aperte malum ingerendo, sanctos laedere conentur, recte subjungitur:

(I Esdr. IV.) Audierunt autem hostes Judae et Benjamin, etc. Nota est historia; quia hostes Judae et Benjamin Samaritas dicit, quos captivitatis decem tribubus rex Assyriorum de diversis gentium populis in civitates eorum et terras transtulit. Qui postmodum accepta Dei lege, et hanc ex parte servabant, et nihilominus eisdem quibus antea simulacris serviebant. Hi ergo, quia veros Dei cultores abominabantur, polliciti sunt eis auxilium operis, ut in societatem recepti possent inferre dispendium. Facile autem cuivis patet quia tales populi falsos fratres, hoc est haereticos et malos catholicos figuraliter exprimunt. (0839D)Qui hostes sunt Judae, hoc est confessionis et laudis, quam Ecclesia Domino in praesenti per fidem rectam et opera fide digna offert. Hostes quoque Benjamin, hoc est filii dexterae, dum eos qui se audiunt, a sorte segregant populi fidelis, qui ad dexteram Judicis in futuro benedictionem est et regnum percepturus aeternum. Tales ergo dicunt ad Zorobabel et principes patrum, Aedificemus vobiscum, quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum, cum affectant haeretici auctoritatem sibi praedicandi aeque inter catholicos tribui, promittentes se unam eamdemque cum eis rectae fidei et operationis tenere ac diligere castitatem, quatenus accepta potestate docendi in medio boni seminis, a quo apostolus Paulus cognomen accepit, ut spermologos, id est, seminiverbius (0840A)diceretur, zizania doctrinae occultae interserant. Sic fecere quidam in Nicaeno concilio, qui recte fidei inter catholicos Patres non catholica mente subscripserunt; ut quo fidelibus familiarius essent admixti, eo recipiendae perfidiae Arianae liberius locum struerent. Sic Pelagius in concilio Palaestino haeresim suam, qua gratiam Dei acerrime impugnabat, confessione et scripto non ex animo anathematizavit, ne ipse a catholicis sacerdotibus anathematizatus, locum docendi in Ecclesia, ac suum errorem seminandi facultatem amitteret. Ecce inquiunt, nos immolavimus victimas ex diebus Assorhaddan regis Assur, qui adduxit nos huc. Immolastis victimas, sed immundas; quia non renuntiastis idolis. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas (0840B)lucis ad tenebras? quae autem conventio Christi ad Belial (II Cor. VI)? Intrastis namque terram filiorum Israel, non a Josue introducti, non Jerosolymorum imperio subditi, sed a rege perfido, ab hoste populi Dei, in terram ejus adducti, non ut in hac Domino, sed eidem regi adversario serviatis. Sic etenim haeretici, sic falsi catholici, cum pacem Ecclesiae, vel vivendo perverse, vel etiam docendo impugnant, ab Jerosolymorum sunt regno prorsus extranei, et ad gentilium magis, quorum peccata non deserunt, sortem perditam pertinent; imo, ut apertius dicam, tales non Domino Jesu, sed diabolo duce, cujus figuram Assorhaddan rex Assur tenuit, sanctae Ecclesiae fines introeunt. Quo enim nisi diabolo instigante agitur, cum quis sacramenta Ecclesiae percipit, non ut per (0840C)haec ipse Deo consecretur sanandus, sed ut consecratus Deo alios ex familiaritate corrumpat, acrius indamnandus? Sic fecit Simon ille Magus (Act. VIII), qui baptismum in Ecclesia, non ob suae studium salvationis, sed ut res Ecclesiae certius ex vicinitate dignosceret, accepit; quod exitu ipso perdocuit, cum Ecclesiam, quae in persona ficti fratris nequit, in persona aperti hostis acerbissime turbavit. Sequitur:

Non est vobis, et nobis, ut aedificemus domum Deo nostro, etc. Non est haereticorum aedificare domum Domini, quae est Ecclesia, a qua ipsi probantur esse alieni; sed eorum solummodo qui Christo vero regi ac sacerdoti adhaerentes, principes patrum vocari meruerunt, ob curam videlicet piam, quam habent (0840D)erga eos qui Deum videre desiderant, quod interpretatur Israel.

Factum est igitur, ut populus terrae impediret, etc. Recte populum terrae dicit eos, qui operarios veritatis turbabant, atque opus Ecclesiae tentabant impedire. Populum autem Juda, id est, confitentem, et glorificantem eum qui integra mente Domino Deo suo aedificare, hoc est ejus voluntatem faciendam, gloriam quaerendam, omnium quos posset animos atque ora convertere quaerebat. Quoties autem haeretici non solum in civitatibus singulis, verum et in provinciis integris vel perverse docendo, vel etiam hostiliter saeviendo, dogma verae confessionis impedierint, utinam nesciremus. Nam ut de magistro gentium sileamus, qui biennio vinctus in Caesarea ob persecutionem (0841A)Judaeorum (Act. XXIII), ab officio aedificandae domus Dei linguam compescuit; ecce sequentium haereticorum insidiis, beatus Athanasius pluribus annis patria profugus, Ambrosius in sua civitate obsessus, Hilarius in exsilium relegatus, Eusebius martyrium passus; plures in Africa episcopi linguis abscisis, a sua provincia ejecti, alii atque alii diversis poenis vexati vel interempti, domum Dei, quam aedificaverant, populis terrae, hoc est hominibus sua quaerentibus, non quae sunt Jesu Christi, profanandam demisere; donec tempore divinitus proviso, denuo sapientibus architectis reaedificandae post captivitatem ejusdem domus copia suppeteret; id est, donec catholicis Patribus restaurandae, post deprehensas ac superatas haereses, Ecclesiae facultas daretur.

(0841B)Conduxerunt autem adversum eos consiliatores, etc. Notanda distinctio verborum; quia consiliarios quidem, dicit, dato pretio conduxerunt adversum instauratores templi, ut destrueretur consilium eorum; non tamen destructum dicit consilium eorum esse, aut quod opere cessarent, priusquam scripta ad Artaxerxen epistola accusationis, ipso jubente prohibuerunt eos, ut Scriptura dicit, In brachio et robore. Ibi enim sequitur: Tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem, et non fiebat usque ad annum secundum Darii regis Persarum (I Esdr. IV). Unde colligitur, quia toto quidem tempore Cyri operi coepto, quamvis segnius justo, instabant; illo autem mortuo, non consiliis pravis impediti, sed aperta sunt impugnatione ab operando repulsi. Non enim audebant hostes, (0841C)vivente adhuc Cyro, qui opus illud jusserat fieri, aperte obluctando, quamvis occulte suggerendo vel consiliando, edictis illius contraire. In promptu est autem allegoricus sensus: quia Ecclesiam haeretici, prout temporis opportunitas artiserit, nunc consiliis malignorum dogmatum, nunc acerbiore gladiorum pugna insequuntur, et aliquando etiam suffragio gentilium principum eam vexare non metuunt. Impediunt enim manus populi Judae, cum Ecclesiam in membris suis infirmioribus ab operibus piae professionis retardant. Destruere nituntur consilium operandi, cum etiam animos eorum ab intentione ipsa bonae actionis revocare satagunt. Accusant eos ad reges, cum principum quoque terrenorum contra (0841D)Ecclesiam praesidia conquirunt. Quod quantum noceat fidei, tempore Arianae perfidiae luce clarius innotuit.

CAPUT V. Samaritae scribunt epistolas accusationis regibus Persarum, et edicto regalium litterarum prohibent opus templi. In anno autem regni Assueri . . . . scripserunt accusationem, etc. Artaxerxen hunc, qui epistolam accusationis a Samaritis suscipiens, vetuit Hierusalem ac templum construi, Josephus (Antiq. XI, 2, 3) putat esse Cambysen filium Cyri, qui post patrem triginta annis imperio functum ipse octo annis regnavit; et post eum Magi, uno anno regnantes, Darium filium Hystaspis regni habuere successorem. (0842A)Cujus secundo anno, templum quo aedificari permisit, dixit per Zachariam prophetam angelus, pro populo interveniens: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Juda, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est (Zach. I). Assuerus autem, cui pariter epistola accusationis missa dicitur, ideo fortasse an aliquid rescripserit, aut responderit, tacetur, quia vel eodem quo regnare coepit anno decedens, Artaxerxi potius apicem regnandi, et haec curandi reliquit; vel contemporaneus quidem erat Artaxerxi, sed quasi minoris potentiae illum magis haec tractare ac decernere permisit.

Hoc est exemplar epistolae, etc. Artaxerxes, cui suadetur, et qui suasus praecepit ne Hierusalem aedificaretur, figuram tenet vel alicujus gentilium (0842B)principum, Ecclesiae utique inimici et persecutoris; vel ipsius antiqui hostis omnium bonorum, adversariique Judaeis qui accusabant apud regem viros ecclesiasticos: Samaritani, qui accusabant, haereticos, ut semper, designant. Unde congrua sibi voce Hierusalem civitatem rebellem ac pessimam nuncupant. Talem namque haeretici catholicam, quam impugnant, unitatem judicant. Re autem vera rebellis est, et muros parietesque rectae fidei lapidibus testimoniorum coelestium adversus tela impugnantium errorum componit, de quibus Esaias dicit: Et occupabit salus muros nostros, et portas tuas laudatio (Esa. LX). Sed non est pessima dicenda, nisi ab illis solummodo, qui ab optima sunt sententia prorsus aversi. Inter quae notandum quod ex eo tempore (0842C)populus Dei Judaeorum coepit nomine censeri, eo quod ex tribu Juda maxime fuerint hi qui primo de captivitate ascendentes, Hierosolymae urbis moenia, et opus templi restaurarunt, evacuatamque habitatore provinciam, denuo superatis hostibus, qui proxima tenebant loca, possederunt.

Nunc igitur notum sit regi, etc. Deo gratia, quia verum de civitate Domini, quae est Ecclesia, hostes ipsius civitatis confitentur; quia si aedificata post captivitatem fuerit, et muri illius civitatis de lapidibus vivis, hoc est animabus sanctis, contra mundi hujus superbiam erecti, tributum nefandae servitutis cives illius, hoc est electorum populi, ultra malignis spiritibus peccando non dabunt. Quinimo principibus (0842D)potestatis aeris hujus, aedificatio pietatis nocebit, dum quotidie per lavacrum regenerationis regno diaboli auferuntur plures ex his, qui in servitium regni illius ob reatum primae transgressionis fuerant generati; qui agente gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, amplius hosti indebitum, sed suo Conditori jam justum vectigal debitae servitutis tribuunt, annuosque redditus primitiarum ac decimarum suarum, quae per inchoationem ac perfectionem bonorum operum fiunt, illi a quo acceperunt largitori donorum, et bene vivendo, et gratias agendo referunt.

Nos ergo memores salis quod in palatio comedimus. etc. Sal in palatio comedunt Samaritani, cum haeretici sapore mundanae philosophiae, cum suavitate (0843A)rhetoricae, cum versutia dialecticae artis instituunt. Qui etiam laesiones regis perfici videre nefas ducunt, cum sufferre nequeunt, si qui regnum diaboli pia fide vel actione impugnare conantur, et timent bella concitari in Ecclesia, ne a propugnatoribus illius haereses et fallaciae ipsorum una cum gentilium dogmatibus debellentur, duce nimirum illo qui ait: Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth. X). Et iterum: Ignem veni mittere in terram; et quid volo, nisi ut ardeat (Luc. XII)? Gladium videlicet sui verbi, quo adversarios sternat; et ignem charitatis, quo suorum corda accendens, omnia contrariae sectae arma et scuta comburat.

Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa aedificata fuerit, etc. Fluvium dicit Euphratem, intra quem (0843B)Syria est. Qui merito rivum sancti baptismatis insinuat, vel quia unus de quatuor fluminibus est, quae de uno paradisi fonte orientia totum orbem irrigant; in figuram nimirum quatuor evangelistarum, qui ab uno fonte vitae, id est, Domino Salvatore inspirati, consona voce gentibus cunctis lavacrum salutis praedicant; vel quia Euphrates frugifer interpretatur; quod vocabulum aptissime congruit illi sacramento, quo orbis ablutus et sanctificatus, fructum animarum tricenum, sexagenum, et centenum Deo gignere consuevit. Quaerit ergo rex Persarum, qui interpretantur tentantes, possessionem trans fluvium, cum antiquus hostis, excitatis tentationum incursibus, Ecclesiae fines irrumpere, et eos etiam qui sacro sunt fonte redempti, sibi subjugare conatur. (0843C)Juvant eum Samaritae, cum impugnantes Ecclesiam haeretici, pro regno diaboli militant, et quasi dolentes dicuntur: Quoniam si civitas illa aedificata fuerit, et muri ipsius instaurati, per fidem utique rectam, et opera religiosa justorum, ille (0844A)trans fluvium, id est, in cordibus eorum qui jam Deo renati sunt per baptismum, possessionem locumque habere non possit. Intelliguntur etiam hi qui fidem rectam non intelligunt, quod unam eamdemque mentem lux simul et tenebrae, iniquitas et justitia, Christus et Belial, possidere nequeunt.

Verbum misit rex ad Rehum Beelteem et Samsai scribam, etc. Patet litterae sensus, patet et allegoriae; quia rex profanus, antiquus videlicet adversarius, libentissime favet votis eorum qui Ecclesiam persequuntur, et eam aedificari prohibent. Habitant autem hostes Hierosolymorum in Samaria, quae interpretatur custos; non quia praecepta fidei et veritatis ulla ratione possint custodire, qui visioni verae pacis obstinata mente probantur contraire, sed quia ipsi (0844B)custodiam penes se virtutum manere jactant, quando adversus moenia pacis per haeresim pugnant.

Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est, etc. Patet autem ordo historiae, quod hostes populi Dei primo opus sanctum persequendo impediebant, deinde consilium recte intentionis eorum consiliis nequam dissipare tentabant, nec adhuc tamen eos ex toto ab opere domus Domini retrahere valebant, priusquam regali auxilio fulti, auctoritate illis publica obsisterent. Quorum notanda in accusando fraudulentia, quod eos qui domum Dei aedificabant, civitatem contra regnum Persarum aedificare querebantur; et praecipiente rege ne civitas aedificaretur, ipsi mox accepta regalium litterarum auctoritate, (0844C)ne templum aedificaretur, noxia virtute restiterunt; cum neque ipsi aliquid de constructione templi, sed tantummodo civitatis accusassent, neque rex aliud quam civitatem prohibuisset construi.

LIBER SECUNDUS. CAPUT VI. Ad exhortationem Aggaei et Zachariae prophetarum, Zorobabel et Josue templum Dei aedificant; et Thathannai, dux regionis trans flumen, quid de his fieri debeat a Dario requirit. (0843D) (I Esdr. V.) Prophetaverunt autem Aggaeus propheta, et Zacharias, etc. Haec in libris eorumdem prophetarum plenius scripta sunt; quibus videlicet verbis ipsi vel socordiam redarguerint eorum qui negligentiores erga opus templi exstiterant, vel promisso Dei auxilio eos ad operandum accenderint; qua item devotione ad exhortationem illorum Zorobabel ad Josue, seu populus omnis sese ad opus aedificandae domus Domini accinxerint. Et quidem Aggaeus propheta ita incipit: In anno secundo Darii regis, in uno die mensis sexti, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae dicens: Dic ad Zorobabel filium Salathiel, et ad Jesum filium Josedec sacerdotem magnum, dicens: Haec ait Dominus exercituum, (0844C)dicens: Populus iste dicit, Nondum venit tempus domus Domini aedificandae. Et factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae dicens: Nunquid tempus vobis est, ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta (0844D)(Aggaei I)? Et paulo post: Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel ducis Juda, et spiritum Jesu filii Josedec sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo; et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui, in die vicesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii regis (Ibid.). Et in sequentibus, quod supra posuimus: Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, dicit Dominus exercituum (Aggaei II). Item Zacharias ita incipit: In mense octavo, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam, filium Barachiae filium Addo, prophetam (Zach. I). Ex quo titulo clarius apparet, quomodo eumdem prophetam Ezras filium Addo nominet, videlicet quod nepos illius fuerit. Ipse autem Addo propheta (0845A)fuisse nobilis intelligendus est, cujus Zacharias cum esset eximius in prophetis, jure filius diceretur. Inter quae notandum, quanti spiritus isti prophetae fuerint, ut adversum tanti regis edictum et Samaritanos, gentesque cunctas per circuitum aedificationem templi impedientes, juberent templum exstrui. Zorobabel quoque et Jesus, et populus qui cum eis erat, non minoris fidei probantur exstitisse, ut prophetas magis audirent jubentes, quam prohibentis regis imperium. Verum quia saepius in hoc volumine de Zorobabel et Josue, sive Jesu (unum enim est nomen), diximus, quomodo Dominum Salvatorem, regem ac sacerdotem summum et genere designarent et actione, commodum videtur ipsa etiam nomina eorum, quomodo illum significent, exponere. Zorobabel (0845B)ergo dicitur hortus in Babylone, sive magister Babylonis; Salathiel petitio mea Deus; Jesus sive Josue, salvator; Josedec, Dominus justus. Et quidem aperte, sicut et filius Nun Dominum Christum Jesum sonat. Unde uterque populum in terram repromissionis, ille de longo incolatu eremi, hic de longiore servitio captivitatis introduxit, in figuram veri Jesu, qui electos suos ab omnibus malis eruens, ad promissa superni regni gaudia inducit, qui est filius Josedec, id est, Domini justi, de quo canitur in psalmo: Dominus justus concidet cervices peccatorum, confundantur et revereantur omnes qui oderunt Sion (Psal. CXXVIII). Zorobabel, quod hortus in Babylone vocatur, juxta historiam ad ipsum respicit; quia ibi natus est, cum esset de stirpe David, qui (0845C)est natus in Bethlehem. Juxta vero allegoriam, ad Dominum pertinet; qui ut modum a confusione errorum erueret, in Babylone, id est, in confusione hujus mundi ad tempus oriri et conversari dignatus est. Qui etiam magister Babylonis vocatur, non quod ea quae Babylonis, id est, hujus mundi sunt doceat; sed quod eos quos Babyloniorum jugo pressos invenit, ad gratiam libertatis erudiat, atque eruditos ad moenia patriae coelestis perducat. Cujus pater est Salathiel, id est, petitio mea Deus, qui ipse dicit in psalmo: Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II). Sed et unusquisque fidelium Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi invocans cum non aliud ab illo quam ipsum Deum quaerit, potest (0845D)recte Salathiel, id est, petitio mea Deus nominari, juxta illud Psalmistae: Quid enim mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram (Psal. LXXII)? et caetera, usque dum ait: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Petitio ergo nostra Deus est, cum ipsum solum ab ipso quaerimus, ut aeterna ipsius mereamur visione perfrui.

In ipso tempore venit ad eos Thathannai, etc. Patet litterae sensus, quia confortati verbis prophetarum optimates Judaeorum, non valebant hostium insectationibus a sancto opere praepediri, a quo quiescentibus adhuc prophetis prae timore hostium cessaverant. Quod eodem nunc ordine in sancta Ecclesia geritur, dum hi qui malignorum vel hominum vel spirituum insidiis retardati, tepidiores erga (0846A)opus bonum aliquandiu permanserant, repente verbis sive doctorum fidelium seu divinarum Scripturarum correcti, in tantum bonis studiis fervere incipiunt, ut nullis tentationum valeant machinis vinci, aque proposito suae intentionis revocari. Quaeritur autem merito quomodo dictum sit, Ad quod respondimus eis; quasi et ipse qui scripsit, tunc praesens adfuerit, cum Ezras hunc librum scripsisse dicatur, qui non his temporibus Hierosolymae fuisse, sed longo post tempore, regnante Artaxerxe, illo venisse reperitur. Aut ergo vere ibi fuit tempore illo quo templum aedificabatur, et facto templo rediit Babyloniam, ut plures de filiis Israel reduceret ad Hierusalem; aut certe etiam si adhuc ibi non erat, cum aedificaretur templum, se tamen illis jungit qui aedificabant, (0846B)quia quasi suum esset omne quod erga fratres suos agebatur, vel quod ipsi agebant, aestimabat. Sic et Apostolus ob concordiam fraternitatis, se quodammodo consociat eis qui in fine saeculi futuri sunt sanctis: Nos, inquit, qui vivimus, qui residui sumus, in adventu Domini nostri non praeveniemus eos qui dormierunt (I Thess. IV).

Placuitque ut res ad Darium referretur, etc., usque ad finem epistolae. Multum dissimilis est haec epistola, quam Thathannai scribit Dario, illi epistolae quam Rehum et Samsai scripserunt Artaxerxi. Illa namque accusatione Hierosolymitarum, haec laude non solum gentis, sed et Dei omnipotentis plena est. Denique ita incipit: Dario regi pax omnis. Notum sit regi, isse nos ad Judaeam provinciam, ad domum Dei (0846C)magni, quae aedificatur lapide impolito, et ligna ponuntur in parietibus, opusque illud diligenter exstruitur, et crescit in manibus eorum. Interrogavimus ergo senes illos, et ita diximus eis: Quis dedit vobis potestatem ut domum hanc aedificaretis? etc. In quibus verbis hoc quoque notandum, quomodo dictum sit, lapide impolito domum Dei aedificatam; cum constet tantum opus non nisi de politis lapidibus potuisse fieri. Sed lapide impolito intelligendum est lapide novo, quem ipsi quidem impolitum repererunt, sed poliendo aptum aedificio domus Domini fecerunt: nam etsi veterum lapidum, qui, sicut Jeremias plangens ostendit (Thren. IV), dispersi erant in capite omnium platearum, aliqui remanserunt; nulli tamen dubium, (0846D)quin novi essent lapides poliendi, ex quibus opus templi possit impleri. Cujus nimirum rei in promptu est mysterium, cum viderimus Ecclesiam Dei aedificari, non solum de his qui poenitendo resipiscunt ad vitam sanctitatis, quam olim peccando perdiderant; verum etiam de illis qui nuper ad fidem vocati, institutione magistrorum quasi norma opificum compositi, atque in aedificium domus Domini congruo sibi sunt ordine locati. Quamvis et ita recte possit accipi, quod de veteribus ac novis lapidibus, de jamdudum politis, ac diutius impolitis templum sit aedificatum; cum de utroque populo, Judaeorum scilicet et gentili, una Christi Ecclesia colligitur; uno, qui jamdudum cognitione atque observantia legis Dei velut politus exstiterat; altero, qui idololatriae mancipatus, (0847A)nulla spiritualium architectorum industria, nullo pietatis cultu deformitatem agrestis ac terrenae mentis exuerat. Quodque sequitur in eadem epistola: Et ligna ponuntur in parietibus. Ligna quae ad monimentum vel ornatum erant parietum templi apposita, eamdem sanctorum vitam in ornatum sanctae Ecclesiae, quam et lapides signant, juxta quod supra docuimus. Quorum videlicet lignorum meminit propheta in psalmo, in quo domus Domini aedificatur post captivitatem: Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem Domini quia venit, quoniam venit judicare terram (Psal. XCV). Exsultant quippe corda superborum quondam, quoniam de monte impio paternae traditionis excidi, atque in aedificationem domus Domini meruere transferri. Exsultant autem (0847B)ante faciem Domini, quoniam venit judicare terram; cujus districtionem judicii salubriter timendo praevenerunt, et cujus adventum quondam peccatores poterant timere, jam nunc correcti et justificati, ocius hunc ad se desiderant. Illa ergo epistola insidiosis, haec amicalibus est scripta litteris; et merito, quia illa a Samaritis hostibus ubique Judaeorum; haec autem missa est a duce regionis, qui erat trans flumen, hoc est inferioris Syriae ac Phoenicis, et a sociis ejus, qui nullas contra Judaeos inimicitias habuere domesticas, sed tantum regis, a quo potestatem ducatus acceperunt, voluntatem scire et exsequi curabant. Unde recte Samaritae, qui primam scribentes epistolam, animos regis adversus structores templi accenderunt, haereticis comparantur, qui (0847C)Ecclesiam saepe in tantum foeda peste commaculant, ut etiam gentilibus exosam reddant, eorumque furorem adversus illam excitent. Porro dux iste Syriae, qui regem de opere domus Dei non accusando instigat, sed consulendo interrogat, eorum recte imaginem exprimit, qui adhuc in gentilitate positi, fidem et opera mirantur Ecclesiae; nec se credituros abnegant, si hanc veram esse ac justam divinitatis culturam intelligere possint. Denique audiens a senibus Judaeorum, cum rationem suae aedificationis redderent: Nos sumus servi Dei coeli et terrae, et aedificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israel magnus aedificaverat et exstruerat. Postquam autem ad iracundiam provocaverunt (0847D)patres nostri Deum coeli, et tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldaei, domum quoque hanc destruxit; et caetera, quae de renovatione ejusdem templi, quae per Cyrum praecepta est, responderunt; nil ultra cum suis consiliariis contradicere, neque aedificantes volebat impedire; verum simplici animo perquirebat, utrumnam Cyrus templum aedificari jussisset, et utrum ipse Darius hoc aedificari vellet. Agnita autem voluntate utriusque regis, sive aedificatione templi diligenter, et ipse cum suis, ut totius opus perficeretur, auxilium ferre curavit, ut in sequentibus scriptum est. Quae cuncta menti et actioni conveniunt eorum, qui in gentili prius vita constituti, conversationem sanctae Ecclesiae repente visam obstupescere, deinde rationem ejusdem religionis (0848A)audire ac discere student; atque ad ultimum agnito, quod haec a Deo coeli et terrae, qui est solus Deus verus, originem sumpserit, et ipsi ejus sacramentis credentes communicare, ejusque aedificium juvare laetantur. Verum Darius rex, accepta ducis et consiliatorum ejus epistola, quid egerit videamus.

CAPUT VII. Darius, recensitis Cyri litteris, templum aedificari praecepit, quod sexto regni ejus anno completur. (I Esdrae VI.) Tunc Darius rex praecepit, etc. Josephus (Antiq. XI, 3) nomen loci in quo hae Cyri litterae sunt inventae, ita posuit: Et inventus est in Ecbatanis constructa turre, in regione Mediae codex. Porro alia translatio sic habet: In Ecbatana, in aedificio tutissimo regionis Medorum. Unde verisimile videtur, (0848B)quod nomen Medena, non aliud quam Mediam significet. Quod autem sequitur:

Et ut ponant fundamenta supportantia, etc., non est nobis exponendum; quia neque in priore templi aedificatione, neque in posteriore aliquid harum mensurarum vel hujusmodi operis invenitur. Unde colligitur hoc Cyrus de suo sensu protulisse, et mensuram sive ordinem operis, ut sibi congruum videbatur, annotasse; siquidem templum, ut Verba dierum narrant, in mensura prima, hoc est intra muros interiores, habebat sexaginta cubitos longitudinis, viginti cubitos latitudinis. Porro altitudinis, ut Regum historia scribit, usque ad coenacula cubitos triginta; deinde alios triginta cubitos usque ad coenaculum superius, quousque altitudo porticuum ascendebat, ut (0848C)Josephus testatur (Antiq. VIII, 3); deinde alios sexaginta usque ad summum tecti; id est, simul centum viginti cubitos, ut Verba dierum docent. Quomodo autem dicit ordines ponendos de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis, cum templum omne fuerit interius cedro vestitum? nisi forte Persarum erat moris ita templa facere opere variato, ut terni ordines lapidum essent per parietes, et quartus de lignis fabrefactis: et hoc quoque in templo Hierosolymorum eodem modo fieri debere putavit. An forte de atrio sacerdotum intelligendum est eum dixisse, quod circa templum in gyro factum, tres ordines habebat lapidum politorum, et quartum lignorum cedri, eratque astantibus ad pectus usque altum; (0848D)aut certe domus Domini, quae erat ante faciem templi, de qua Scriptura, cum palatium regis Salomonis fabricaretor, ita commemorat: Fecit et atrium majus rotundum trium ordinum de lapidibus sectis, et unius ordinis de dolata cedro, necnon et in atrio domus Domini interiori, et in porticu domus (III Reg. VII).

Sed et vasa templi aurea et argentea, etc. Quod dicit posita tunc fuisse vasa in templo Dei, significat templum Babyloniorum, in quo ea Nabuchodonosor posuerat, ut apertius supra legitur, de quo haec Cyrus auferri, ac Hierosolymam jusserat referri. Hucusque litterae Cyri regis, quae in Ecbatanis fuerant inventae; quibus repente novo atque insolito more ex persona et auctoritate Darii regis additum est:

Nunc ergo Thathannai dux regionis, etc. Talis est (0849A)ergo consequentia textus, quasi si Darius ipse legisset Cyri litteras, easdemque perlectas statim sua auctoritate confirmaret, ita ut omnes adversarios eorum compescens, templum Dei, prout illis legebatur, in loco suo aedificare juberet, cultoresque illius ipse in omnibus devotissima mente ad serviendum illius voluntate juvaret. Designet ergo Artaxerxes, qui supra domum vel civitatem Dei aedificari vetuit, illos dominos, qui constructioni sanctae Ecclesiae mortis persecutionibus contradixerunt; inter quarum perturbationes eadem Ecclesia maxime martyrum victoria floruit. Designet Darius piam illorum regum devotionem, qui agnita voluntate Christianae fidei, non solum non resistere, sed et suis eamdem adjuvare curabant. E quibus multi interdictis priorum persecutionibus, (0849B)se quoque ipsos cum subjectis sibi populis ejusdem fidei sacramentis consecrari voluerunt; quorum personae convenit apte, quod verbis Darii regis subsequenter adjungitur:

Sed et a me praeceptum est, etc. Quis etenim explicare valeat, quantum Ecclesia liberalitate donorum regalium, vel adjuta sit, vel etiam locupletata per orbem? Quamvis etiam juxta allegoriam possit accipi, quod de arca regis sumptus in opus templi tribuantur, cum etiam ex familia principum saecularium aliqui ad fidem Christi, faventibus ipsis principibus, conveniunt; qui velut in arca erant regis, dum regalium essent arcanorum conscii. Sed dantur presbyteris, hoc est senioribus Judaeorum, in sumptus operis templi, dum his qui in Christi confessione (0849C)praecesserunt magistris erudiendi, atque Ecclesiae membris adunandi committuntur; qualis fuit Cassiodorus quondam senator, repente Ecclesiae doctor; qui dum in expositione Psalmorum, quam egregiam fecit, diligenter intuitus est quid Ambrosius, quid Hilarius, quid Augustinus, quid Cyrillus, quid Joannes, quod caeteri fratres dixerunt, edoctum se procul dubio a senioribus Judaeorum, id est, confitentium et laudantium, probavit. Cui simile est illud quod sequitur:

Quod si necesse fuerit, et vitulos, etc. Quis namque nesciat vitulos, agnos et haedos, quae sunt munda animalia, frumentum quoque, sal, vinum et oleum, quaeque per legem Deo offerebantur, saepius in Scripturis (0849D)sanctis in significatione bonorum hominum, sive operum perfectorum, seu charismatum spiritualium solere intelligi? Quae cuncta nunc, jubente rege, in holocaustum Deo coeli offeruntur, cum faventibus mundi hujus potestatibus res sanctae Ecclesiae crescunt, subditique eis populi undique in unam eamdemque fidem veritatis Christo consecrandi aggregantur, et quidquid boni naturalis quisque divinitus audierit, quidquid a viris Ecclesiarum salubre didicerit, totum hoc in obsequium divini cultus impendit. De quibus apte dicitur, quod secundum ritum sacerdotum qui sunt in Hierusalem, dari deberent; quia nimirum ita solum accepta fiunt Domino vota offerentium, si secundum catholicae pacis situm offerantur. Nam quaecunque vel pagana (0850A)superstitione vel contentione haeretica sunt bona permixta, haec bona aestimari nullatenus debent. Offerunt autem ea sacerdotes iidem pro vita regis et filiorum ejus, juxta illud Apostoli: Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus (I Tim. II).

A me ergo positum est decretum, etc. Patet litterae sensus: quia gravissima voluit poena perire eum, si quis decretum suae religionis mutare tentasset; damna videlicet, et omnium quae habere possit, et animae suae, quam etiam confixus in ligno, cum tormento diutini cruciatus, amitteret. Sed et spiritualis patet intellectus, quia opera nostra lignis omnia (0850B)comparantur: bona quidem fructiferis, prava autem sterilibus atque incendio dignis. Tolliturque lignum de domo illius, qui holocaustis Domini contradicere nisus est; et erigitur, atque in eo ipse configitur, cum opera eorum qui paci sanctae universalis Ecclesiae repugnant, omnibus manifeste quam sint inutilia, quam perversa, patescunt; et ipsi in eisdem operibus non gaudium sibi vitae, sed mortis potius laqueum conquisisse probantur. Domus quoque talium publicatur, id est publico censui perscribitur, cum corpora etiam eorum in quibus diutius in hac vita manserunt, ad resurrectionem perpetuo punienda tormento saevissimis exactoribus, hoc est spiritibus in potestatem traduntur. Bene autem ac (0850C)fideliter Darius decretum suum auxilio divinae potentiae confirmari desiderat, dum repente deprecando subjungit, dicens: Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam, ut repugnet et dissipet domum Dei illam, quae est in Hierusalem.

Ego Darius statui decretum, etc. Et ipse ergo sicut homo temporaliter regno praeditus, pro pace domus Dei, publica lege omnia quae potest facit, contradicentes in quantum potest confringit: et Deum, quia aeternam atque omnipotentem habet virtutem, hoc idem veraciter perficere rogat, piaque devotione desiderat, ut et nomen ejus in domo sua perpetuo maneat; et quicunque hanc impugnare praesumpserint, ipsi in aeternum regno et vita priventur. Quod eodem ordine (0850D)nunc quoque in sancta Ecclesia geritur, cum terrenae potestates ad fidem conversae, pro statu ejusdem Ecclesiae publica edicta proponunt, et hanc Domino adjuvante, atque inimicos omnes sub pedibus ejus ponent, placidam semper habere quietem cupiunt, ac pacem.

Igitur Thathannai dux regionis trans flumen, e Starbuzannai . . . sic diligenter exsecuti sunt, etc. E nunc quoque confluentibus ad fidem populis, et aliquando etiam ex his qui foris sunt, paci illius faventibus, seniores Judaeorum, hoc est illi qui sede magisterii sunt digni, Ecclesiam suam quotidie vel verbo vel exemplo aedificant ac prosperantur; quia etsi aliquandiu antiquus hostis impugnet, invenit (0851A)tamen sermo Dei aliquos, in quibus vincat, ac fugatis adversariis muros veritatis exstruat.

Et prosperabantur juxta prophetiam, etc. Praedixerant enim iidem prophetae, quia si aedificando templo insisterent, mox donante Domino, et opus ipsum complerent, et bonis quoque omnibus pro mercede devotionis largius abundarent. E quibus est illud Zachariae: Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam; et scietis, quia Dominus exercituum misit me ad vos (Zach. IV). Hoc est, cum videritis templum ab ipso Zorobabel, a quo est fundatum, esse perfectum, tunc intelligetis missum a Domino, et quae locutus sum, ipso mandante, dixisse. Item Aggaeus: A die, inquit, vigesimo et quarto noni mensis, a die qua fundamenta jacta sunt templi (0851B)Domini, ponite super cor vestrum: Nunquid jam semen in germine est? et adhuc vinea et ficus et malogranatum, et lignum olivae non floruit ex die ista (Aggaei II)? Quod veraciter fuisse praedictum, ipse exitus rerum docuit. Sed et omnes prophetae, imo omnes sacrae auctores Scripturae prospera structoribus sanctae Ecclesiae, id est, doctoribus pollicentur, si non ipsi adversitatibus fatigati, a labore sancto quiescant. Aderit namque divinum auxilium, quo coepta domus Domini in auditorum corde credendo ac bene vivendo compleatur. Adveniet architectis eisdem benedictio frugum vineae, fici, malogranati, et olivae, id est, abundantia copiosior spiritualium charismatum, quae absque ulla dubietate tanto nobis largius a Domino praestabitur, quanto diligentius (0851C)habitaculum gloriae illius, sive in nobisipsis, seu in proximorum cordibus exstruere sategerimus. Neque aliquis hoc quod ait Aggaeus, sub Dario rege templi esse jacta fundamenta, contrarium aestimet huic sacrae quam exponimus historiae in qua scriptum est: Secundo anno regis Cyri fundatum esse a caementariis templum, multum gaudente et collaudante Deum populo (I Esdr. III). Namque tunc ipsius templi fundatio descripta est, id est, domus sanctae interioris, cujus mensuras specialiter et Regum et Paralipomenon historia refert. Nunc autem cum aedificatione domus ipsius etiam porticuum et gazophylaciorum, quae ipsam domum undique versum in gyro ambiebant, aedificia fundata narrantur, quorum in libro Paralipomenon (0851D)ita fit mentio: Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica, quae texit aere (I Par. IV). In qua basilica templo circumposita, et populus ad orandum consistere, et custodes ac janitores templi per vices suas die noctuque solebant excubare, sicut ibidem liber Paralipomenon abundantissime docet. Haec aliquando generaliter domus cum ipso templo adnumeratur; ut in Evangelio, ubi docente in templo Domino mulierem in adulterio deprehensam adduxere Pharisaei et Scribae (Joan. VIII), quam nullatenus nisi in porticus templi aliquas introducere potuerunt; aliquando separatim, sub nomine gazophylaciorum, sive exedrarum, sive porticuum, sive atriorum. Unde est illud Psalmistae: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

(0852A)Et aedificaverunt et construxerunt, etc. Artaxerxen dicit illum qui post Darium regnavit, cujus tempore Ezras de Babylone Hierosolymam ascendit. Quaeritur autem quomodo dicatur, jubente non solum Cyro et Dario, sed et Artaxerxe, domum Dei esse constructam; cum continuo subjungitur, eam regnante adhuc Dario fuisse completam ac dedicatam. Nisi forte credendum est etiam Artaxerxen, misso Hierosolymam plurimo auri et argenti pondere, jussisse, ut si quid minus in aedificatione, vel in ornatu templi, sive vasorum ejus esset completum, ex ipsa quam miserat et donaverat pecunia perficeretur. Nam et Ezra illuc properante scriptum est, quod idem rex cum principibus et consiliariis suis plurimum auri et argenti, et vasorum pretiosorum, miserit ad templum. (0852B)Ubi inter alia positum est in exemplari regis epistolae: Sed et caetera quibus opus fuerit in domo Dei tui, quantumcunque necesse est ut expendas, dabis de thesauro et de fisco regis (I Esdr. VII). Mensis autem Adar, cujus die tertia domus Domini completa est, ipse est qui apud nos Martius vocatur, quem Scriptura duodecimum annum juxta cursum lunae solet appellare. Nec vacat a mysterio, quod domus Domini, quae septimo mense in aedificio altaris coepta est, duodecimo est mense perfecta. Coepta est enim initio septimi mensis; quia omne quod facimus bonum, praeveniente nos gratia Spiritus sancti, incipimus, et hac comitante ad perfectionem tendimus. Completa est autem duodecimo mense, ob significantiam perfectionis, quae hoc numero continetur, maxime (0852C)propter summam apostolorum, in quorum fide ac doctrina Ecclesia perficitur. Item duodenarius numerus ideo perfectionem rectae fidei et operationis designat, quia sive tria per quatuor, seu quatuor per tria multiplices, duodecim consummabis. Tria autem ad fidem merito propter confessionem sanctae Trinitatis referuntur; quatuor ad opus bonum, propter totidem virtutes excellentiores, prudentiam, fortitudinem, temperantiam, et justitiam; quarum liber Sapientiae, in laudibus ipsius sapientiae ita meminit, dicens: Sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominis (Sap. VIII). Recte ergo domus Domini septimo mense inchoata, et duodecimo (0852D)est perfecta ac dedicata; quia mens electorum gratia Spiritus sancti illustratur, ut ad perfectionem bonae operationis perveniat cum fide sanctae et individuae Trinitatis, sicque laetabunda dedicationem beatae retributionis exspectat. Et quoniam haec ipsa retributio futurae nostrae solemnitatis in tempore universalis resurrectionis, et in visione ejusdem in quam nunc credimus Trinitatis perficitur, recte domus Domini non solum duodecimo mense, sed et tertia ejus die completa esse memoratur; quia enim Dominus tertia die resurrexit a mortuis, recte nostra resurrectio triduano potest numero designari, de qua dicit propheta: Quia ipse caedit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos; vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos (Ose. VI). Coepta est aedificatio (0853A)templi primo anno Cyri regis, et sexto Darii anno consummata; qui sunt anni juxta fidem Chronicorum XL. Siquidem Cyrus regnavit annis triginta, post quem Cambyses filius ejus annos octo, qui in hoc volumine, ut Josephus autumat, Artaxerxes vocatur; post quem Magi qui illum interfecerunt, anno uno, post quos Darius usque ad consummationem ac dedicationem templi, annis sex; qui sunt, ut diximus, anni quadraginta quinque. Quaeritur autem quomodo, dicente Domino Judaeis sub figura templi de passione ac resurrectione sua: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud; responderunt ipsi: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud (Joan. II)? cum non amplius quam quinque et sexaginta anni reperiantur (0853B)a primo Cyri usque ad sextum Darii regis annum. Sed si in Historia Josephi legamus, in qua post consummationem ac dedicationem templi, tres adhuc annos addit, in quibus peribolos, id est, circumposita templo munitionum constructio, et quaedam alia quae remanserant perfecta sint; videbimus quia recte in aedificatione templi quadraginta et sex annorum potuerit summa computari, in quibus eminentiora ejus aedificia fuere cuncta completa. Verum nos hoc Evangelii capitulo admoniti, debemus animo retinere, quia templum, quod a Salomone aedificatum, a Zorobabel et Jesu reaedificatum est, multiplicem habet figuram. Nam et unamquamque animam designat electam, quae propter inhabitantem in se Christum, Christi domus ac templum ejus recte vocatur; (0853C)et Ecclesiam totam, hoc est congregationem omnium electorum, et angelorum et hominum; et ipsum Domini corpus, quod ex virgine natum, ac sine peccato in mundo conversatum, ab impiis morte solutum, sed ab ipso est die tertia resuscitatum ad vitam. Cujus figurae specialiter aptatur illud, quod templum quadraginta sex annis aedificatum esse dicitur. Narrant namque physiologi, quod hoc numero corpus humanum in utero a tempore conceptionis, usque ad perfecta membrorum lineamenta crescendo perveniat. Et decebat omnimode, ut domus quae dominici figuram corporis erat habitura, eo annorum numero conderetur in Hierusalem, quo dierum numero ipsum Domini corpus in utero virginis (0853D)sacrosancto erat creandum, quae videlicet virgo veracissime Hierusalem, id est, civitas Regis magni, et visio pacis est cognominanda, illius nimirum de qua dictum est: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II). Sicut etiam illud quod de eodem templo scriptum est: Ostium autem lateris medii in parte erat domus dextrae, et per cochleam ascendebant in superius coenaculum, et a superiore in tertium (III Reg. VI); specialiter dominici corporis figuram praetulit, de quo scriptum est: Sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua (Joan. XIX). Ostium quippe lateris medii in parte erat domus dextra, hoc est ab orientali angulo lateris meridiani in terra incipiens, et per interiora ejusdem lateris occulto itinere paulatim ad altiora coenaculorum (0854A)perducens; quia Dominus et Salvator noster januam nobis salutis in dextro latere sui corporis voluit aperire, per cujus sacramenta abluti ac sanctificati, altiorem regni coelestis aulam possimus intrare. Ascendimus namque per ostium lateris medii in superius coenaculum, quando per aquam baptismatis, et poculum dominici calicis consecrati, ab hac terrestri conversatione ad coelestem animarum vitam pervenimus. A superiore quoque in tertium penetramus coenaculum, cum beatitudinem animarum etiam corporum immortalium perceptione cumulamus.

CAPUT VIII. Dedicant domum Dei filii transmigrationis, et solemnitatem Paschae celebrant. (0854B)Fecerunt autem filii Israel, sacerdotes et Levitae, etc. Merito gaudent filii transmigrationis, quod ipsi et jugum captivitatis abjicere, et domum Dei, quae destructa erat, merentur construere, offeruntque quasi devoti Deo famuli plurimas in dedicationem domus ejus hostias; offerunt etiam quasi fraternitatis amatores pro peccato totius Israel, hoc est non eorum tantummodo qui praesentes adesse potuerunt, verum etiam illorum qui vel in Babylone, vel in aliis adhuc provinciis positi, extra terram repromissionis inter hostes degebant; rogantes eis quoque Deum fieri propitium, et eos vel inter hostes a malis custodire, vel ab hostibus erutos optatam revocare ad patriam. Verum quia reaedificatio domus post captivitatem illorum, ut saepe dictum est, correctionem (0854C)designat, qui a via veritatis, quam paululum inchoaverant, peccando aberraverunt; apte restauratum hujusmodi templum dedicatur a sacerdotibus et Levitis, et reliquis filiorum transmigrationis in gaudio; quia correctis his qui peccavere, multum fit gaudium in coelo coram angelis Dei (Luc. XV). Fit et magistris qui pro errantium salute laboraverunt; fit et omnibus qui a Babylone, id est, confusione peccatorum ad virtutum arcem, terram utique repromissionis mente et opere transmigraverunt. Et sacerdotes ergo et Levitae, et omnis populus in dedicatione restauratae domus Domini gaudent, quia omnes necesse est ordines sanctae Ecclesiae, reconciliatis per poenitentiam his qui peccaverunt, congaudeant. Offerunt in hanc dedicationem (0854D)hostias, cum per errantium conversationem vota gratiarum Deo referunt, cum multi conspecta eorum vita Deo devota, et ipsi se ad majorum virtutum opera accingunt, nolentes eis segniores in operibus bonis existere, quibus innocentiores minus peccando permanserant. Quod etiam de eis qui nuper ad fidem, ad sacramenta Christi suscipienda perveniunt, aeque potest accipi, quod multi saepe illorum qui in fide praecesserunt, ferventiora novitiorum studia aemulentur, et eorum in bono perficiant exemptis. Non solum autem sacerdotes, Levitae et populus hostias in dedicationem domus Domini, quam renovaverant, sed etiam pro peccato totius Israel offerebant; quia nimirum sic oportet eorum qui nobiscum adsunt (0855A)bonis favere, sic illorum bona imitando, nostra facere, ut etiam pro statu totius quae per orbem est Ecclesiae, solerti cura Dominum precemur juxta ipsum dominicae orationis exemplum; in qua sibi nemo specialiter panem quotidianum dari, vel peccata dimitti, vel se specialiter a tentatione et malo liberari, sed potius pro omnibus qui eumdem habent Patrem in coelis, orare jubetur. Item aedificato templo dedicatio sequitur, cum impleta in fine saeculi summa electorum pervenerit ad gratiam coelestium praemiorum. In quam dedicationem offeruntur hostiae Deo multum acceptabiles; illae nimirum de quibus eadem domus Dei, id est sancta Ecclesia, post captivitatem longam aerumnae mortalis, reaedificata per gloriam immortalitatis suo Conditori ac (0855B)Redemptori canit, dicens: Disrupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV). Et quoniam eadem hostia laudis offerenda est Deo, non solum ob collata virtutum dona, verum etiam ob expurgatas atque ablatas sordes vitiorum: recte post oblatos in dedicationem templi vitulos, arietes, et agnos, hirci quoque pro peccato totius Israel mactati esse perhibentur; gratia namque Dei, quae virtutum beneficia confert, ipsa nequitiam scelerum aufert. Neque ullum Pelagius in domo Dei habet locum, qui se suosque persuadebat libertate proprii arbitrii, vel liberari a malis, vel confirmari posse in bonis. Offeruntur autem in hac vita hirci pro peccato, cum electi supernae pietatis supplicant ut liberentur a peccatis. Offeruntur et in futura, cum (0855C)iidem gratias ei referunt, quod ipso concedente sint liberati a peccatis; ideoque misericordias Domini in aeternum cantabunt (Psalm. C); quia nunquam se miseros fuisse ac per donum ipsius beatos esse factos obliviscuntur.

Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis, etc. Ordo poscebat devotionis, ut post aedificatam ac dedicatam domum Domini, mox sacerdotes ac Levitae, qui in ea ministrarent, ordinarentur; ne sine causa domus erecta fulgeret, si deessent qui intus Deo servirent. Quod saepius inculcandum eis qui monasteria magnifico opere construentes, nequaquam in his statuunt doctores, qui ad opera Dei, populum Dei cohortentur, sed suis potius inibi voluptatibus (0855D)ac desideriis serviant. Quod autem dicit sacerdotes in ordinibus suis, et Levitas in vicibus suis constitutos, vices hebdomadarum significat; in quibus coetus omnis utriusque gradus, per viginti quatuor partes erat distributus, ita ut unusquisque ordo vicem suae hebdomadis per octonos dies, videlicet a sabbato usque ad sabbatum in templo ministraret; et deinde viginti tres hebdomadas templi liber officiis, curam propriae domus ageret, ut Verba dierum narrant. Nam et in circuitu interioris sacrarii jam fecerunt porticus templi, in quarum januis per vices observabant Levitae, sicut et ibi legitur. Quod vero dicitur, Sicut scriptum est in libro Moysi; non ad vices Levitarum, sed ad opera Dei pertinet Moyses namque scripsit quid sacerdotes, quid (0856A)Levitae in domo Dei operari deberent; vices vero Levitarum, et ordines sacerdotum per viginti quatuor sortes, de quibus diximus, non Moyses, sed David rex cum prophetis, sacerdotibus, et Levitis illius temporis descripsit. Et nunc quoque aedificata ac dedicata Christi Ecclesia, per regenerationem novorum ad fidem populorum statui decet sacerdotes ac Levitas in ordinibus et vicibus suis, super opera Dei; et non solum sacramentis fidei initiantur populi, sed exemplis atque eruditione praecedentium in Christo justorum ad agenda ea quae Dei sunt, instituantur; et hoc non pro captu humani ingenii, sed sicut scriptum est in libro Moysi. Cui consonat illud dominicum: Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, (0856B)docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (Matth. XXVIII). Non ergo nostros auditores nostra propria, sed ea quae legis et Evangelii sunt mandata, docere debemus, si ad praemia quae Dominus promisit, una cum eisdem auditoribus pervenire curamus.

Fecerunt autem filii transmigrationis pascha, etc. Quid pertinuit ad historiam de celebratione paschae post aedificatam domum Domini referre? cum jamdudum esset promissum, quod a die primo adventus sui in Hierusalem, in cunctis solemnitatibus Domini legitimas hostias atque holocausta offerrent; nisi forte propterea de pascha facto specialiter referre voluit, ut admoneret lectorem, quia filii transmigrationis aedificationem templi eadem qua coeperant (0856C)mentis devotione complerint. Ibi namque praedictum est, quia congregatus est populus quasi vir unus in Hierusalem, et surrexit Josue filius Josedec, et fratres ejus sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus, et aedificaverunt altare Dei Israel, ut offerrent in eo holocaustomata (I Esdr. III). Et nunc dedicato templo, instante jam anno quadragesimo sexto, eadam pietas religionis omnium mentibus inesse memoratur, dum dicitur purificatos fuisse sacerdotes et Levitas quasi unum, omnes mundos ad immolandum pascha. Quae enim major in hac vita potest esse perfectio, quam mundae unitas multitudinis? Multa namque sacerdotum, multa Levitarum millia erant, qui tamen omnes purificati et (0856D)mundi fuerant ad immolandum pascha. Neque hoc diversis animarum intentionibus, sed, sicut Lucas de primitiva Novi Testamenti scribit Ecclesia, corde et anima una, quae vera fidei ac dilectionis in Deum, nec dispar in populo unitas dilectionis et castitatis invenitur. Cum dicitur ad immolandum pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis sacerdotibus, et sibi, statim subinfertur:

Et comederunt filii Israel, etc. Universis ergo filiis transmigrationis immolatum est pascha, omnes comederunt filii Israel, non solum qui reversi fuerant de captivitate, sed et omnes qui alicubi antea constituti, eo tempore sese paraverant a coinquinationibus gentium terrae ad eos. Quod etiam de proselytis recte potest intelligi, qui cum natura essent (0857A)gentiles, irritum converterentur populi Dei, accepta circumcisione, et hostiis purificati legalibus, ut digni essent et ipsi participatione sacrificii salutaris. Et notandum, quia gentes terrae dicit eos qui coinquinantibus serviunt; ut e contrario gentes esse coeli doceret eos, qui ab eis separati, in unitate et castitate Domino servirent, ejusque solemnia sincero corde celebrarent. Nusquam alias, nisi fallor, idem populus Israel, ex quo egressi sunt ex Aegypto per Moysem, tantae devotionis cum sacerdotibus et Levitis, magistris videlicet suis exstitisse reperitur: sed haec devotio castigatione divina facta est, cum pro peccatis suis hostibus affligendi sunt traditi; afflicti adversitatibus, a peccatis sunt poenitendo aversi; merito poenitentiae et conversationis sunt liberati ab (0857B)hostibus: et Deo melius servituri, propriam revocati ad patriam. Sed et hactenus videmus saepissime illos, qui templum sui corporis saepius peccando profanaverunt, et per hoc diabolo sunt captivati, redire ad Dominum per poenitentiam. Et merito majore instantia quam prius consueverant, bonis insudasse operibus, quibus mansionem denuo in seipsis suo Auctori praeparent. Notandum enim quod Salomon prius templum in pace sui regni permaxima, tempore brevi, nullo omnimode contradicente perfecit; nunc autem destructum hoc propter peccata, filii transmigrationis in magna cordis compunctione labori longo insistentes, et saepissime ab inimicis retardati, tandem divinitus adjuti restaurarunt. Facile namque est, conversum quemque ad fidem agnitionemque (0857C)veritatis, abrenuntiare diabolo, et confiteri Deum vivum et verum, sacramenta Christi percipere; hisque initiatum, in remissionem omnium peccatorum, templum ejus effici, atque acceptam vitae innocentiam comitante ejus gratia servare; sed multi laboris est, eum qui accepta fidei sacramenta peccando contemnit, pristinam recipere dignitatem; quia non huic facile emundatio per aquam baptismi denuo dari potest, sed infectum scelus longo poenitentiae labore, largis lacrymarum fluentis, districtiori continentiae sudore eluendum est, cujus emundatione ipsa quoque consuetudo vitiorum, quasi inimica Samaritanorum turba, repugnat; tanto ad superandum difficilior, quanto diutius terram cordis (0857D)virtute vacuam possidebat. Potest et hoc dici, quod ideo specialiter reaedificata ac dedicata domo Domini, de pascha facto commemoretur, cum nulli esset dubium, quin homines tantae religionis pascha suo tempore facere vellent; ut mystice insinuaretur hanc esse summam totius perfectionis, cum transcensis mundi cupiditatibus atque illecebris universis, tota semper intentione mentis, alterius vitae meditamur ingressum. Pascha enim transitus interpretatur, nomen inde habens, quod vel filii Israel in eo per immolationem agni de Aegyptia servitute ad gaudia libertatis transirent, vel ipse Agnus immaculatus, id est, Dominus Christus immolatus pro nostra redemptione, transierit ex hoc mundo ad Patrem. Quod et nos imitamur, cum ab infimis voluptatibus (0858A)ad coelestia quaerenda transimus. Vere autem perficimus, cum a carnis ergastulo soluti coeleste regnum intramus. Cui sensui apte convenit quod sequitur:

Et fecerunt solemnitatem azymorum, etc. Hanc namque solemnitatem quomodo spiritualiter facere debeamus, docet Apostolus dicens: Itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V). Quae septem diebus est celebranda; quia per omne saeculi hujus tempus, quod tot diebus currit, in sinceritate nobis est et veritate, imo in omnium bonorum operum victimis atque holocaustis vita ducenda. Quoniam vero Dominus noster paschali tempore mortem transitorie gustatam, aeterna resurrectionis virtute (0858B)devicit; potest hoc in loco celebratio paschae ad tempus nostrae resurrectionis typice referri; ut aedificatio quidem templi praesentem sanctae Ecclesiae statum designet, dedicatio vitam futuram, quae in animarum sanctarum, cum de corpore exierint, exsultatione geritur. Immolatio paschae gloriam insinuet resurrectionis, cum omnes electi carne Agni immaculati, id est, Dei et Domini nostri, non amplius in sacramento credentes, sed in re ipsa ac veritate videntes reficiuntur. Unde et in hoc pascha omnes sacerdotes ac Levitae, omnis populi coetus, omnes qui de gentibus ad eos confluxerant, mundi fuisse omnes, quasi unus adfuisse perhibentur; quia tunc veraciter Agnus Dei tollit peccata mundi. Et sicut Joannes apostolus ait: Sanguis Jesu Filii Dei mundat (0858C)nos ab omni peccato (Joan. I). Tunc vera erit unitas, cum fuerit Deus omnia in omnibus (I Joan. I; I Cor. XV). Tunc vera azymorum solemnitas in laetitia celebrabitur, cum nullo in electis permanente fermento malitiae et nequitiae, omnes in veritate ac sinceritate cordis, divinae visioni adhaerebunt; et hoc non in septem diebus saeculi labentis, sed in una die vitae perennis in atriis Domini, quae melior est super millia in luce Spiritus sancti, cujus nobis septiformem propheta gratiam commendat (Psal. LXXXIII).

Fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus, etc. Haec est namque maxima in hoc saeculo et in futuro laetitia justorum, perfectum esse opus Ecclesiae, (0858D)conversis etiam gentilibus, qui olim resistebant, ad adjuvandum ejus statum et confirmandam per orbem universum pacem Christianae Ecclesiae religionis. Hucusque reditus de Babylone in Hierusalem populi, qui captivatus fuerat; reductio vasorum, quae abducta; restauratio ac dedicatio templi, quod incensum; celebratio solemnitatum, et decantatio canticorum Domini, quae in terra aliena [decantari] non poterant, sub ducibus Zorobabel et Josue scribitur. Quae cuncta unam eamdemque cognitionem humanae in Christo salvationis continent, cum vel hi qui cum peccato primae praevaricationis in mundum venerant, sacramentis fidei purificati salvantur; vel hi qui peccando fidem acceptam corruperant, poenitendo resipiscunt, et utrique per unum eumdemque (0859A)Salvatorem, verum regem ac sacerdotem, quasi pascha felicissimum celebrantes, de hoc mundo ad Patrem, de morte transeunt ad vitam. Verum quia templo incenso, atque urbe Hierosolyma subversa, Scripturae quoque sanctae, quae ibidem servabantur, simul fuerant hostili clade perustae, et has, miserante Domino atque ad suum populum reverso, reparari oportebat; ut quia aedificia eruta restauraverant, haberent unde ipsi admoniti, restaurari intus in fide et dilectione sui Creatoris discerent. Unde bene sequitur:

CAPUT IX. Ezras sacerdos ascendit de Babylone, habens honorificas regis Artaxerxis litteras ad universos custodes arcae publicae trans flumen; quibus et ipsum templum Domini honorificabat. (0859B) (I Esdr. VII.) Post haec autem verba in regno Artaxerxis regis Persarum, etc. Hunc Artaxerxen, sub quo Ezras de Babylonia Hierosolymam ascendit, Josephus (Antiq. XIII, 5) putat esse Xerxen filium Darii, qui post eum regnavit. Porro Chronicorum libri, successorem ejusdem Xerxis, qui etiam apud eos Artaxerxes appellatur, hic designatum aestimant. Regnavit autem Darius, sub quo aedificatum est templum, annos triginta sex; post quem Xerxes annos viginti; post quem Artabanus menses septem, quos chronographi pro anno posuere; post quem Artaxerxes annos quadraginta. Scriba autem velox in lege Moysi Ezras, eo quod legem quae erat consumpta reficeret; non solum legem, sed etiam, ut (0859C)communis majorum fama est, omnem sacrae Scripturae seriem, quae pariter igni absumpta est, prout sibi videbatur legentibus sufficere, rescripsit. In quo opere ferunt, quia nonnulla verba, quae opportuna arbitraretur, adjecerit; e quibus est illud: Et non surrexit propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, et caetera. Quae videlicet verba non nisi is qui longo post Moysen tempore viveret, dicere potuit. Et in libro Samuelis: Olim in Israel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum, Venite et eamus ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim Videns (I Reg. IX). Nonnulla autem integra volumina, quae quondam in populo Israel habebantur, intacta (0859D)reliquit; quorum ideo nunc nil aliud in sacra Scriptura, quam nominis tantum memoria habetur; ut est illud in libro Numerorum: Unde dicitur in libro bellorum Domini (Num. XXI). Et in Josue: Nonne scriptum est hoc in libro Justorum (Jos. X)? Sed et in Regum et Paralipomenon volumine commemorantur libri historici prophetarum Achiae Silonitis, et Semeiae, Jaddo, et Nathan, Esaiae quoque, et Jehu filii Hanani (III Reg. XVI; II Par. IX); de quo dicitur quia librum Regum Israel scripserit; et multa alia, e quibus omnibus dicunt hodie nulla uspiam posse vestigia reperiri. Ferunt quoque Hebraei, neque apud eos de hac re ulla dubitatio est, quod idem Ezras le viores litteras excogitaverit sub nominibus earum quas eatenus habuerant, quibus (0860A)velocissime tantam librorum copiam, quae erat consumpta, reficeret. Unde non solum scriba, verum etiam scriba velox cognominatur. Priores autem litterae remanserunt apud Samaritas, quibus illi quinque libri Moysi, quos solos de sancta Scriptura receperant, scribere solebant.

Et ascenderunt de filiis Israel, etc. Quia in primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone, et in prima mensis quinti venit in Hierusalem, praeoccupando dicit eos venisse in Hierusalem. Nam et in sequentibus quomodo venerint, et ubi exercitum suum coadunaverint, plenius ex ordine describit. Notandum autem quod in capite voluminis hujus scriptum est quia ad promissum Cyri ascenderint de Babylone, ducibus Zorobabel et Josue, de filiis (0860B)Juda et Benjamin cum sacerdotibus et Levitis omnes, quorum suscitasset Deus spiritum. De quibus etiam additum est quod essent de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem. Hic autem sub Ezra duce nulla Judae et Benjamin, nulla transmigrantis Nabuchodonosor, sed tantummodo filiorum Israel, et sacerdotum ac Levitarum, qui cum illo ascenderint, mentio est. Unde verisimile videtur, quod illi qui tunc revocati sunt Hierosolymam, de Juda et Benjamin fuerunt, qui a Nabuchodonosor fuerant in Babyloniam transmigrati. Hi autem qui nunc reducti per Ezram leguntur, de decem tribubus, qui specialiter post divisionem Israel vocabantur, exstiterint; quos reges Assyriorum longe ante tempora Nabuchodonosor (0860C)captivarunt, et ultra montes Medorum habitare fecerunt. Tunc itaque duae tribus maxima ex parte domum redierunt, ac templum gravi cum labore restaurarunt. Decem autem tribus, quae minorem templi et religionis curam habuerunt, jubente licet rege, patriam redire neglexerunt, eo quod destructo Chaldaeorum imperio, libere sub regibus Persarum, qui gentem ipsorum diligebant, viverent. At vero cum templum reaedificatum, et comprehensam esse Samaritanorum invidiam compererant, tandem et de ipsis aliquid domum redire consenserunt; tametsi plures ibidem resederunt, quorum progenies usque hodie eisdem in partibus detineri, et Persarum genti servire perhibetur. Sicut autem Zorobabel et (0860D)Jesus, ut saepe dictum est, Dominum Salvato rem designant, qui captivitatem generis humani sua gratia relaxat, suamque in nobis domum ipse nos sanctificando ac possidendo aedificat; sic et Ezras sacerdos ac scriba velox, eumdem Dominum, qui non venit solvere legem, sed adimplere (Matth. V), manifeste denuntiat. Qui et ob id scriba legis Dei, sive scriba velox in lege Moysi potuit recte vocari, quia ipse Moysi legem per angelum dedit, ipse prophetas sanctos per gratiam sui Spiritus docuit omnem veritatem, ipse omnium mentes electorum mox ut suo amore tetigerit, intelligendam faciendamque Dei Patris voluntatem accendit. Unde gratiam Novi Testamenti promittens propheta dicebat: Et hoc testamentum quod disponam domui Israel post (0861A)dies illos, dicit Dominus; dabo leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas (Jer. XXXI, Hebr. XV). Cujus scribae pulchre meminit Psalmista dicens: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV). Lingua quippe prophetae calamus erat scribae velocis; quia quae Dominus illum sine ulla mora temporis intus illustrando docuit, haec ipse per officium linguae foris hominibus temporaliter declaravit. Quem suo quoque nomine Ezras, qui interpretatur adjutor, aperte demonstrat. Ipse est enim per quem solum populus fidelium a tribulationibus liberari, et quasi de Babylonica captivitate ad libertatem Hierosolymorum, de confusione vitiorum ad pacem serenitatemque virtutum, proficientibus meritorum gradibus solet introduci. In secundo (0861B)Anabathmon, hoc est, ascensuum eorumdem Psalmo exclamat cunctis ad summa tendentibus, quo duce tendere ac pervenire debeant, insinuans: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram (Psal. CXX). Cujus etiam in actibus suis figuram Ezras tenuit, cum et ipse partem populi non minimam de captivitate Hierosolymam reduxit, simul et pecuniam ac vasa Deo sacrata in gloriam templi ejus advexit, cum eumdem populum ab uxoribus alienigenis pontificali auctoritate purgavit. Quae cuncta quid in Ecclesia sancta gestum a Domino, sive gerendum insinuent, docto patent lectori; sed et nos, ut etiam simplicioribus pateant, elaborare curabimus. Quod enim ascendit Ezras de Babylone, ascenduntque cum eo de filiis Israel, et de filiis sacerdotum (0861C)ac Levitarum; significat piam Redemptoris nostri dispensationem, qua in carne apparens, confusionem mundi hujus, liber ipse a confusione vitiorum, intravit, ut nos secum rediens, ab omni confusione liberatos, ad tranquillitatem supernae pacis induceret; cujus videlicet pacis sempiternae in praesenti Ecclesia pignus accepimus, dicente Domino: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV); id est, temporalem in terra peregrinantibus relinquo, perpetuam ad coelestem patriam pervenientibus do. De quo benedicitur, quia in primo mense coeperit ascendere de Babylone, et quinto mense cum filiis transmigrationis, quos ducebat, venerit in Hierusalem. Quatuor namque mensibus iter de Babylonia Hierosolymam (0861D)completur; quia per quatuor libros sancti Evangelii, fidem et sacramenta veritatis discimus, quibus de captivitate hostis antiqui Domino duce eripi, atque ad libertatem gloriae filiorum Dei debeamus ascendere. Quatuor eisdem libris praecepta continentur operum, quorum quasi gressibus quotidianis ad superna promissa pervenire valeamus. Neque hoc sine figura mysterii factum est, quod prima die mensis coepit ascendere de Babylone, et prima rursum die mensis pervenit in Hierusalem; primordium namque mensis, in quo luna novum a sole lumen mutuari creditur, novum doni coelestis initium designat. Et apte prima die mensis primi ascendit Ezras de Babylone cum eis quos a captivitate salvabat; quia principium sanctae conversationis, (0862A)in quo Satanae et regno ejus abrenuntiamus, illustratione divinae pietatis agitur in nobis. Prima quoque die mensis quinti pervenit in Hierusalem, quia et hoc non nostri libertate arbitrii, sed inspiratione supernae lucis geritur in nobis, ut, auditis Evangelii oraculis, sanctae Ecclesiae membris incorporemur. Pulcherque ac salubris in Ecclesia mos, doctrina patrum inolevit, ut his qui catechizantur quatuor Evangeliorum sacramentum explanetur, ac recitentur exordia. Item prima die mensis quinti venit cum his qui liberati ab hostibus fuerant, in Hierusalem; quia dum completis quatuor sancti Evangelii praeceptis coeleste regnum ingredimur, quasi novum mensis initium celebramus, quia novae jam lucis gaudia in Sole justitiae cernimus, et velut post (0862B)quatuor menses lucidae actionis, quod in via vitae peregrinus, quintum mensem perpetuae remunerationis in luce patriae coelestis agimus.

Et in prima mensis quinti venit in Hierusalem, etc. Id est, confirmatus gratia et protectione divina, quia prosperum coeptum iter perficeret. Item in sensu mystico venit in Ecclesiam mediator Dei et hominum, juxta manum Dei sui bonam super se, id est, juxta dispositionem divinae virtutis, quae erat in ipso. Deus enim erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V). Quae videlicet manus erat super illum, secundum id quod ille homo factus est. Unde ait: Pater major me est (Joan. XIV). Major namque humanitate Christi, divinitas est non solum Patris, sed et ipsius Christi, et Spiritus sancti, quae una est. Qua (0862C)etiam manu divinae potentiae exaltatus in passione, ad moenia supernae civitatis ascendit, hac fidelibus suis se humiliter sequentibus ascensionis iter ostendit.

Ezras enim paravit cor suum, etc. O quanta virtus dicti, quae sublimitas meriti, parare hominem cor suum ad obsequium divinae voluntatis, ac dicere posse: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psalmum dicam Domino (Psalm. LVI)! Id est, et animo toto exsultabo in Domino, et operum exsecutione quae ejus sunt jussa perficiam. Paravit ergo cor, ut investigaret ac rescriberet legem Domini, quam flamma vorax absumpserat. Paravit etiam, ut ipse prior hanc faciendo impleret, et sic (0862D)ad alios docendos os aperiret. Quod eodem modo de Domino Jesu accipere in promptu est; paravit namque cor suum, ut investigaret legem Domini, quia talem sibi hominem quem susciperet, divinitus providit, qui non solum sine peccato, verum etiam plenus esset gratiae et veritatis, quia nulla sibi repugnante lege peccati, legem Dei absque omni mentis sive carnis contradictione servaret. Unde dicit in Psalmo: In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei (Psal. XXXIX). Item Dominus investigavit legem Dei, quia abjectis Pharisaeorum traditionibus, sanctam Scripturam, qualiter esset mystice intelligenda, quid arcanorum spiritualium intra tegmen litterae celaret, edocuit; quia decreta Evangelii, (0863A)quae ipse attulit mundo, magis perfecta, magis Deo Patri accepta, quam quae Moysen praemiserat, ostendit. Unde ait ipse: Audistis quia dictum est ab antiquis, Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum: ego autem dico vobis, Diligite inimicos; et caetera hujusmodi.

Hoc est exemplar epistolae edicti, etc. Artaxerxes hic, qui devotissima mente pro suo modulo templum ac sacerdotes Dei veneratur, eique promptum defert famulatum, Christianos principes, sicut et praedecessor ejus Darius, significat. Nec mirandum, si successores Cyri, qui templum Domini et civitatem aedificari fecerunt, qui servos ejus ac legem dilexerunt atque juverunt, Christianorum regum figuram tenere dixerimus, cum ipse Dominus per prophetam, (0863B)Cyrum in figuram venire dixerit filii sui, ejusque illum nomine honorari dignatus sit, dicens: Haec dicit Dominus Christo meo Cyro (Esa. XLV); et caetera, quae de illo supra latius posuimus.

Artaxerxes rex regum Ezrae sacerdoti, etc. Scribam legis Dei coeli doctissimum nominat, quia et ad ipsum regem fama pervenerat divinae virtutis, per quam ille incensam a Chaldaeis Legem eisdem quibus prius sermonibus, tametsi alio litterarum charactere, novaverit. Deum autem coeli et ipse nominat, ad distinctionem illorum quos de hominibus mortuis, aut certe nonnullis, stultam miserorum vesaniam instituisse noverat. Obsecro autem, ne sit grave lectori breviter textum epistolae percurrere, et quantum personae Christianorum regum conveniat, videre.

(0863C)A me decretum est, etc. Omnibus qui velint ire Hierosolymam, licentiam tribuit, nullum ire compellit: et Christiani principes nullum cogentes, ne sit incerta aut dubia voluntas fidei, universis quibus placuerit de suo regno Christum colere permittunt.

A facie enim regis et septem consiliatorum ejus missus es, etc. Et in libro Esther legimus moris fuisse regibus Persarum, ut in cunctis quae agenda sive decernenda essent septem sapientum uterentur consilio. Septem consiliariis utuntur fideles, cum in omnibus quae faciunt praecepta ac decreta sequuntur Scripturae divinae. De qua dicit Psalmista: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum (0863D)terrae purgatum septuplum (Psal. XI). Hoc est, sancta septiformis Spiritus illustratione perfectum. Quod si cui videtur incongruum consiliarios ejus regis Persici, a quibus populus et propheta Domini laxati a captivitate ad patriam remittitur, aliquid in Ecclesia sancta boni posse figurari, legat opuscula Patrum, qui actus sive casus regum reproborum Sauli et Jechoniae sanctissima Redemptoris nostri opera figuraliter designari dixerunt: Saulis videlicet uncti in regem, sed merito scelerum suorum occisi, super innoxia regis Christi morte interpretantes: Jechoniae vero translationem de Juda in Bethlehem, quam propter peccata sua tenuit, ad gratiam Redemptoris nostri ejusdem typice referentes, quo relictis ob perfidiam Judaeis ad salvandas per orbem nationes (0864A)transmigrare dignatus est. Qui dicta vel acta Pharaonis, sive Nabuchodonosoris, typice super hostibus Ecclesiae intelligenda tradiderunt. Verbi gratia, Pharao praecepit infantes populi Dei masculos in flumine necari, feminas reservari; quia diabolus fortia in nobis exstinguere, fluxa et infirma cupit enutrire. Item Nabuchodonosor jussit omnes populos sibi subditos audita voce symphoniarum et musicorum prostratos adorare statuam suam. Et diabolus satagit genus humanum per dulcedinem pompae terrestris, a rectitudine mentis inflectere, et ad sequendam cupiditatem, quae est simulacrorum servitus, deceptorum corda pervertere. Si ergo mala reproborum opera in figura non solum malorum, sed et bonorum praecesserunt, cur non et boni bonorum (0864B)actus sive sermones, quae in prophetico volumine continentur, bona sequentium gesta praefigurare potuerunt? Item videamus opuscula sancti Augustini, qui etiam septem viros unius mulieris sine filiis defunctos, de quibus Sadducaei resurrectionem negantes, Dominum tentabant, certam ecclesiastici sacramenti figuram dixit habere, necnon et mulierem, et sterilitatem ejus, et mortem. Ipsorum quoque virorum mortem figuras esse rerum memorabilium docuit, cum hanc historiam neque ipse Dominus, neque evangelistarum quispiam ex sua persona narraverit; sed quae impii nefando ore contra Dominum protulerant, evangelistae propter sacratissimum Domini responsum suis litteris indiderint. Mittitur ergo Ezras a facie regis et septem consiliatorum ejus, ut visitet (0864C)Judaeam et Hierusalem. Et conversi ad fidem principes saeculi, et Scripturarum quoque sanctarum cohortationibus roborari, Dominum Christum ad salvandam Ecclesiam suam, et congregandam de gentibus per quotidianum auxilium, quod Ezrae nomen significat, venire desiderant, sedulo voce proclamantes: Domine Deus virtutum, convertere, respice de coelo, et vide et visita vineam istam (Psal. LXXIX). Ut visites, inquit, Judaeam et Hierusalem in lege Dei tui, quae est in manu tua. Lex enim Dei in manu erat Ezrae; quoniam hanc non lingua solum praedicabat, sed actu implebat. Dominus quoque noster in carne apparens, legem in manu habebat, non solum quia legis praecepta in omnibus secutus est, verum etiam (0864D)quia in potestate edicta legis habebat; et ipse videlicet eam quondam per Moysen, prout volebat, statuens, et nunc eamdem prout volebat per seipsum immutans, atque ad perfectiora transferens. Unde aiebat: Audistis quia dictum est antiquis, ego autem dico vobis. Et mirum quomodo verbum, quo uti solebant prophetae, in epistola Artaxerxis inveniatur, ut dicat legem Dei esse in manu servi illius. Scriptum est enim: Factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae; et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliae; et, Testificatus est Dominus in Israel et in Juda per manum omnium prophetarum (Aggaei I). Quia nimirum prophetae non minus operando quam loquendo cunctis ea quae Dei sunt praedicabant, sequitur:

(0865A)Et ut feras argentum et aurum, etc. Notanda fides ac sapientia regis et consiliatorum ejus, qui dona quae Domino offerre voluerunt, magis per illum qui legem Dei in manu habebat, id est, opere complebat, offerenda esse intellexerunt. Mirumque dictu, quam fideliter ac docte rex ipsum in Hierusalem habere tabernaculum dicat, quem supra Deum coeli dixerat; tabernaculo namque in itinere uti solemus, et Deus coeli tabernaculum habet in Hierusalem; quia qui aeternam in coelis sedem habet, ipse cum peregrinantibus in hac Ecclesia sanctis ad tempus demorari dignatur. Unde est illud Apocalypseos, Ecce tabernaculum Dei cum hominibus (Apoc. XXI). Verum quia beatus Ezras non solum praedicatorum sanctae Ecclesiae, e quibus unus ipse erat, sed etiam Domini (0865B)Salvatoris, ad cujus membra pertinebat, typum gessit, quasi per illum dona nostra offerimus, cujus in omnibus opitulatione indigemus, ut bona quae agimus, Deo Patri esse possint accepta. Nemo enim, inquit, venit ad Patrem nisi per me (Joan. VI). Et de illo Joannes: Ipse est enim propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II).

Et omne argentum et aurum quodcunque inveneris, etc. Patet historia, quod ad hoc rex et consiliatores ejus dederunt Ezrae pecuniam ad templum Domini deferendam, ad hoc et alios dare cupiebant, ut de hac pecunia emerentur hostiae, et sacrificia, et libamina, quae offerrentur super altare Dei: et si quid superesset pecuniarum, hoc non aliter nisi juxta voluntatem Dei dispensaretur. Ubi et hoc notandum, (0865C)quia dum dicit de sacerdotibus oblaturos in domum Dei sui, manifeste docet, et si aliqui de sacerdotibus ac Levitis cum Ezra Hierosolymam ascenderint, nonnullos tamen adhuc in Babylonia cum residuis sui populi remansisse. Patet et sensus allegorice, quia fideles ad hoc sua opera bona in sancta Ecclesia clarescere cupiunt, ut et ipsi per haec partem cum sanctis habere mereantur, et alii ipsorum proficiant exemplis. Nam velut de argento et auro nostra sacrificia, libamina, et hostiae ad offerendum Domino comparantur, cum conspecta nostrorum operum claritate proximi convertuntur ad officium pietatis, quo et ipsi bene vivendo, Domino consecrentur. Sed et si quid argenti superesset, et auri, de quo oblationes non essent emendae, et hoc secundum (0865D)voluntatem ac placitum Dei jussit ordinari. Sunt enim quaedam clarissimae sanctorum virtutes quae non tamen omnibus in exemplo operis possunt ostendi, sed tantum ad glorificandam Dei gratiam recitari; ut est illud quod Daniel et Jeremias pueri prophetaverunt, quod Joannes nondum natus, quod Cornelius cum domo sua nondum baptizatus, Spiritum sanctum accepit, ut sunt innumera sanctorum miracula, quae instar argenti et auri fulgent in domo Domini; nec tamen ex eodem argento sive auro oblationes, quae super altare imponantur, emi possunt; quia talia cum audimus, mirari quidem velut divina debemus, sed non haec tamen quasi possibilia valemus imitari. Sacrificia autem proprie dicebantur, (0866A)quae de frugibus terrae offerebantur, ut est panis, simila, spicae; libamina autem, quae de vino ac liquidis rebus fiebant.

Vasa quoque quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui, etc. Non solum argentum et aurum diversi ponderis, verum etiam vasa dantur Ezrae deferenda in Hierusalem. Sed et Dominus noster typicus, videlicet Ezras, vasa quae sibi creduntur ab hominibus, cujusmodi est vas electionis Paulus, et de quibus ille loquitur, vasa misericordiae, cuncta tradidit in conspectu Dei Patris in superna Hierusalem (Rom. IX). De his vasis loquitur ipse in Evangelio: Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem, et tunc bona illius diripiet (Marc. III)? Fortis etenim (0866B)rex erat Babylonis, id est, diabolus reprobis male dominans; sed victus ac ligatus a Domino, ea quae injuste possidebat vasa, id est, electorum corda, amisit. Neque haec auferenti, atque ad supernam civitatem, cujus erant propria, reducenti contradicere potuit.

Et a me ego Artaxerxes rex statui, atque decrevi, etc. Et principes Christiani subjectis sibi omnibus imperant, ut quidquid ab eis petierit Dominus et pontifex noster, absque mora tribuant, nil omnino retractantes, quin veloces divinae voluntatis jussa perficiant. Dent autem illi aurum in confessione verae fidei, frumentum in ostensione bonae operationis, vinum in fervore dilectionis, oleum in exhibitione et hilaritate misericordiae. Et haec cuncta sub numero (0866C)centenario sacerdoti magno et scribae legis Dei coeli dari jubentur; id est, Domino Jesu Christo, qui coelestia nobis a Patre deferens mandata, coelestia sequentibus in domo Patris praemia repromisit; et nulla prorsus alia quam supernae gratia retributionis bonis insistamus actibus. Centenarius namque numerus, qui in computo digitorum de laeva transit in dexteram, ea quae in dextera indicis, hoc est, in vita aeterna sunt, solet gaudia designare. Talentum autem triplicis esse mensurae traditur, minimum librarum L; medium librarum LXXII; summum librarum CXX; coros XXX modii, batos qui et ephi, decima pars cori, id est, modii sunt tres.

Sal vero absque mensura. Omne quod ad ritum, etc. Sal sapientiam designare constat omnibus, unde et (0866D)in communi locutione insulsi vocantur hebetes; sed distat cujusmodi sit sal. Nam et Dominus per legem in omni sacrificio sal offerri praecepit (Levit. II), et in Evangelio dicit: Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos (Marc. IX). Nec tamen frustra David in valle Salinarum Idumaeos percussisse legitur, quia nimirum sal coelestis sapientiae, quo initiantur catechumeni, in cunctis operum nostrorum sacrificiis offerre jubemur. Salinas vero vallium cum incolis suis percutit David, quia infirmam ac mundanam sapientiam cum sectatoribus ejus destruit Christus. Unde bene nunc praecipitur, sal absque mensura tribui diligenter in domo Dei coeli; quia nimirum necesse est ut quidquid sapientiae quis habet, totum (0867A)hoc in obsequium sui Creatoris exhibeat. Et recolendum, quod in superioribus hujus libri legitur dixisse Samaritanos, scribentes ad alterum Artaxerxen, quia memores fuerint salis quod in palatio comederant, ideoque tolerare non potuerint, ut templum et civitas Dei contra utilitatem ejus aedificaretur. Nunc autem hic Artaxerxes jubet omnibus arcae publicae custodibus, ut inter alia donaria sal suum, in quantum opus sit, in domum Dei coeli tribuant. Ibi namque cognoscitur, quod haeretici nonnunquam ad impugnandam Ecclesiam fraudulento humano sapientiae gustu animentur. Hic autem insinuatur, quod conversi ad fidem simul sapientes, ipsam saepe fidem per disciplinam ejusdem sapientiae saecularis adjuvent, dum adversarios ejus per eam potentius (0867B)vincunt.

Vobisque notum facimus de universis sacerdotibus, etc. Hoc privilegio, quo sacerdotes, Levitae, et caeteri domus Dei ministri a vectigalibus immunes redduntur, manifeste ostenditur, quod caetera plebs filiorum Israel, ad patriam perveniens, tributa regi pendebat. Quod discreta omnimode provisione rex fecisse cognoscitur, ut hi qui in divino servitio semper occupati erant, a suo essent famulatu liberi; quique nil in terra proprium possidebant, sed ex decimis populi vivebant, ab his nemo tributa solvenda exigeret. Ex quibus omnibus apertissime probatur, regem non solum dilexisse, sed et optime didicisse quae divinae servitutis posceret cultus.

(0867C)Tu autem, Ezra, secundum sapientiam Dei tui, etc. Repetit rex sermonem quem dixerat, et veritatem, quam cognovit, iterato sermone confirmat. Supra namque ait, in manu Ezrae legem esse Dei ipsius. Nunc autem dicit, sapientiam Dei ejus in manu illius. Quia nimirum sapientia est lex Dei, dicente Psalmista: Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. Lex Dei ejus in corde ipsius (Psal. XXXVI). Et justus in manu sua legem Dei et sapientiam habet, dum in omnibus quae agit et loquitur, memorem se esse divinae voluntatis ostendit. Patet ergo litterae sensus, patet et intelligentia spiritualis, quia videlicet Dominus et Salvator noster habet sapientiam Dei in manu sua. Ipse enim Dei virtus et Dei sapientia, cujus solius est constituere judices (0867D)ac praesules Ecclesiarum, qui secundum voluntatem ejus judicent omnia, et indoctis per orbem fidem ejus praedicent. Et omnis qui decreta contemnit legis illius, vel praesenti poena, vel futura juxta modum quisque sui punietur erratus. Haec ergo Artaxerxes scribens Ezrae, et amorem quem erga cultum religionis habebat litteris comprehendens, patenter expressit, quid futuris temporibus Christiani reges devotionis habituri, quid erga fidem veritatis essent acturi. Unde breviter epistolam ejus, quibusque licet intermissis, commemorare curavimus; ut lector cognosceret, quantum concordet his quae revelata Evangelii gratia Christiani principes pro sanctae Ecclesiae pace fecerunt. Possumus sane personam Ezrae non solum ad Dominum Christum, sed etiam aliquem (0868A)praesulem sive doctorem Ecclesiae figuraliter referre; quibus saepe reges ac principes litteras pro fidelium statu miserunt. Meritoque ipse Erza, cui haec est data epistola, subsequenter in Dei laudem erumpit, dicens:

Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, etc. Et quis dubitet sancta ejus ac mystica dicta confiteri, quae propheta divinitus ei inspirata commemorat, a quo etiam domum Domini glorificatam asseverat?

CAPUT X. Numerus eorum qui cum Ezra ascenderunt et ut auxilium sibi itineris a Domino jejunando et orando impetraverint. Et ego confortatus manu Domini Dei mei, etc. Manum Dei, virtutem Dei, quae omnia operatur, appellat. (0868B)Merito autem ille congregat, quos de Babylone Hierosolymam adducat, qui manum Dei, qua confortetur, ipse habere in se cognoscitur. Quia nimirum sic demum quisque idoneus ad alios Deo per suam doctrinam aggregandum efficitur, dum prius ipse gratiam ejus contra omnia quae opus sanctum impediunt, intus in mente roboratur

Hi sunt ergo principes familiarum, etc. Usque ad finem genealogiae diligenter principes qui secum de Babylone ascenderunt, enumerat, et genealogiam ipsorum explicat. Numerum quoque eorum, qui ad MCCCC et XL pervenit, adjungere satagit; ut ita insinuet, quia nomina eorum qui de confusione mundi hujus ascendunt, in libro vitae Agni continentur ascripta. (0868C)Sed et doctores quique, principes videlicet familiarum populi Dei, quantum animarum numerum Domino acquisiere, in tantum augmenta perpetuae remunerationis accipiunt, juxta illam Evangelii parabolam, ubi, dicente servo bono et prudente: Domine, ecce mna tua decem mnas acquisivit (Luc. XIX), respondit eidem dominus, dicens: Et tu esto super decem civitates; id est, ex eorum quos docuisti vita, gloriosior in coelesti regno appare.

Congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahava. Nomen hoc loci nusquam alibi me legisse memini. Cum vero in sequentibus scriptum est, Et praedicavi ibi jejunium juxta fluvium Ahava; et post aliquanta, Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi; videtur verisimile, quod et (0868D)Ahava fluvius sit, et alter aliquis fluvius in eum decurrat, in quorum confinio Ezras eos qui ascenderunt secum congregaverit. Josephus autem pro hoc nomine ponit Euphratem. Unde potest Ahava non incongrue rivus aliquis fluminis Euphratis intelligi.

Et mansimus ibi tribus diebus, etc. Opportune egit Ezras, ut priusquam iter tantum inciperet, diligenter sibi copiam provideret ministrorum domus Dei, per quos Hierosolymam perveniens, ea quae in templi usus essent necessaria, perficeret.

Et misi eos ad Eddo, etc. Mare Caspium, ut scribit Orosius, sub aquilonis plaga ab oceano oritur, cujus utraque circa oceanum littora et loca deserta incultaque habentur. Inde meridiem versus per longas (0869A)augustias tenditur, donec per magna spatia dilatatum, Caucasi montis radicibus terminetur. Habet ab oriente usque oceanum Hircanorum et Scytharum gentes plurimas, propter terrarum infecundam diffusionem late oberrantes. Ab occidente gentes habet plurimas. Sed generaliter regio multo Albania ulterior sub mari et monte Caspio, Amazonum nuncupatur. Ubi notandum, quod cum historici Caspium scribant, Ezras hoc loco Casphiae nominet. Hebraei namque P litteram non habentes, pro hoc in nominibus Graecis sive barbaris Ph littera utuntur, ut Phetrus, Philatus. Ergo et in Casphiae loca filii Israel per captivitatem Assyriorum vel Chaldaeorum pervenisse probantur, dum illo mittit Ezras, ad adducendos sibi ministros domus Domini, Levitas videlicet (0869B)et Nathinneos, quos Josephus sacros servos nominat. De quibus notandum, quod multum libera in pace, quamvis inter exteros vivebant, qui statim ad imperium sive ad preces Ezrae, tantam exercitus copiam destinare valebant. Nam ducentos quinquaginta et octo viros electos in illa expeditione fuisse, sequens eorum catalogus ostendit; quibus adjunctus Ezras, in exercitu suo mille septingentorum prope virorum summam habuisse reperitur.

Et praedicavi ibi jejunium, etc. Exemplum jejunandi et orandi, cum aliquid magnae virtutis incipere volumus: et quia nunquam fallit fida in Dominum spes, neque fieri potest, ut quod justum a pio et justo auxiliatore per continentiam atque orationes cum fide quaerimus, non impetremus. Sed diligentius (0869C)intuendum, quod jejunium praemittitur, et sic oratio subsecuta docetur. Primo namque ait, Et praedicavi jejunium, ut affligeremur coram Domino. Ac deinde subjungit: Et peteremus viam rectam nobis et filiis nostris, etc., usque in conclusionem sententiae: Jejunavimus autem, et rogavimus Dominum nostrum pro hoc, et evenit nobis prospere. Oportet namque omnimode, ut quicunque ad deprecandam misericordiam Domini ingrediatur, primo continentius vivendo, dignum se qui exaudiatur praebeat; atque ita Dominum rogans, non dubitet prospere sibi eventura quae postulat.

CAPUT XI. Ezras donaria regis et consiliariorum ejus appendit principibus sacerdotum deferenda in Hierusalem, qui illo venientes offerunt holocausta Domino. (0869D) Et separavi de principibus sacerdotum duodecim, etc. Saepius dictum est, quod argentum et aurum, et vasa, quae de Babylone Hierosolymam mittebantur, animas designarent, quae de confusione et erroribus mundi hujus converterentur ad Dominum. Unde apte hujusmodi vasa sacerdotibus commendat Ezras, qui ea Hierosolymam perferant; quia per sacerdotum necesse est manus diluantur in baptismo, et consecrentur Domino, quicunque ad consortium sanctae Ecclesiae pertingere desiderant. Per sacerdotum aeque officium debent reconciliari sanctae Ecclesiae poenitendo, qui ab ejus societate peccando recesserant, et in servitium diaboli, in captivitatem Babylonii (0870A)regis in peccatis perseverando deciderant. Et bene duodecim sunt sacerdotes, quibus haec cura delegata est, propter duodecim apostolos, per quorum doctrinam Ecclesia et per orbem primo fundata est, et usque ad finem saeculi per successores eorum aedificari non desinit. Quibus convenit hoc quod eisdem sacerdotibus dixit Ezras:

Vos sancti Domini, et vasa sancta, etc. Oportet enim ut doctores Ecclesiae nunquam obliviscantur sanctimoniae, qua ipsi sunt Domino consecrati per Spiritum sanctum, in die redemptionis, ad quam suscipiendam etiam suos auditores instituant; ut qui jam Domino oblati sunt per rudimenta fidei, etiam per eorum qui in fide praecesserunt exempla ac monita magis magisque confirmentur, ac supernae (0870B)civitatis introitu digni efficiantur. Quibus vigilandum est per omnia, et curandum, ne aliqua de creditis sibi animabus, vasis videlicet Domini, pereat, sed integro eas numero ad sanctae civitatis adyta perducant.

Vigilate et custodite, donec appendatis, etc. Appendimus autem argentum et aurum, et vasa, quae accepimus ab Ezra, coram principibus sacerdotum et Levitarum, et ducibus familiarum Israel in Hierusalem, et in thesaurum domus Domini, quando eos quos nobis superna dispositio commisit, tales instruendo ac docendo exhibemus, qui irreprehensibiles inveniantur, et apti thesauro aulae coelestis, hoc est sedibus internae pacis ac lucis; et hoc non judicio quorumlibet hominum qui facile possint falli, (0870C)sed examine beatorum apostolorum, caeterorumque sublimium virorum, qui cum Domino sunt de nostris actibus judicaturi. Hi etenim merito principes sacerdotum ac Levitarum, et duces familiarum Israel, hoc est virorum sive animarum Deum videntium sunt intelligendi. De quibus Psalmista Domino: Constitues, inquit, eos principes super omnem terram (Psal. XLIV). Et de quibus Salomon in Ecclesiae laudibus: Nobilis, inquit, in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI). In portis autem, in discrimine dicit novissimi examinis.

Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo, et caetera omnia plena mysteriis. Superius namque legitur, quod prima die mensis primi coeperint ascendere de Babylone; et nunc dicitur, quod duodecimo (0870D)ejusdem mensis die promoverint a flumine Ahava. Primo ergo die mensis de portis Babyloniae exierunt, sed usque ad duodecimum diem juxta memoratum flumen exspectabant, donec ad se Levitas et Nathinneos de Caspiae locis evocarent, seque ipsos ob pericula longi itineris solertius Domino ex tempore jejunando et orando commendarent. Et nos ergo cum novos Ecclesiae populos diabolo renuntiare, et Deum verum credere ac confiteri docemus, quasi primi mensis initio de Babylone cum pecunia Domino consecranda egredimur; quia principium eis novae conversationis, quae ereptos a diabolo ad regnum coeleste ducat, ostendimus. Unde idem mensis in Scriptura sacra mensis novorum sive novarum (0871A)frugum solet appellari. Nam et ipso mense, sub eadem significatione novae conversationis, patres de Aegypto per Moysen educti sunt. Verum cum eisdem novae vitae auditoribus symbolum fidei tradimus, quod per duodecim apostolos ordinatum, et totidem est sententiis comprehensum, quasi duodecim diebus in prima mansione consistimus; et sic coeptum ad terram repromissionis iter aggredimur, qui per acceptam fidei notitiam, virtutum eis callem, quod ad vitam perveniamus, ingrediendum esse monstramus. Quibus diebus Ezras cum filiis transmigrationis, jejuniis, et orationibus, et congregatione Levitarum ac Nathinneorum deditus erat; quia nimirum necesse est, ut cum novos populos fidei acquirere proponimus, tum ipsi virtutum studiis maxime operam (0871B)demus, quibus et nosipsos Domino familiarius commendemus, et eis, quos erudimus, exemplum bonae actionis praebeamus: fratrum quoque cohortem religiosam nobis in auxilium advocemus, quo adjuti animas fidelium ad societatem electorum, atque ad arcem vitae perfectioris, quasi vasa sancta ad templum Domini efficacius transferamus. Apte quoque subjungitur, quia venientes Hierosolymam qui ascenderant de Babylone, triduo manserint ibi, et sic argentum et aurum, et vasa quae attulerant, oblata et appensa sint in domo Domini. Tres quippe dies sunt mansionis in Hierusalem, eximiae virtutes cunctis fidelibus habendae, fides, spes, et charitas. Has ergo oportet doctores primo in seipsis ostendere, et sic eos quos docuerunt, quosque eisdem (0871C)virtutibus instituerunt, praecedentibus in Christo patribus probandos offerre. Cum enim sancta Ecclesia eos, quos catechizamus, in fide et actione probos invenerit, quasi vasa quae offerimus in templum, per manum sacerdotum appendens, et puri metalli et perfecti ponderis esse reperiet. Quod et in hac Ecclesia per electos quotidie in credentium vita examinanda agitur, et in superna aeque Hierusalem, ut supra diximus, in eis qui ad eam intrare meruerint, perfectius completur. In hac namque vita doctores sancti quasi triduo manentes in Hierusalem, quarto die argentum et aurum quod obtulerant appendendum, sacerdotibus offerunt, cum et sese fide fortes, spe sublimes, dilectione ferventes exhibent, et suos quoque auditores per confessionem rectae fidei, instar (0871D)argenti probati clarescere, per puritatem sensus inviolati, in modum auri primi fulgescere, per susceptionem in se spiritualium charismatum, quasi vasa Deo consecrata praeminere demonstrant. In superna quoque patria iidem doctores cum primo pro sua fide, spe, et charitate, deinde etiam pro illis quos docuerunt gratiam remunerationis accipiunt, quasi post gaudium triduanae mansionis in Hierusalem, ob donaria et vasa pretiosa, ac Deo digna quae attulerunt, amplius honorantur. Distat autem inter haec vasa quae Ezras cum sacerdotibus in Hierusalem offert, et ea quae supra Zorobabel ac Jesus obtulisse referuntur; quod illa de templo Domini translata in Babylone, et postmodum sunt Hierosolymam relata; (0872A)haec autem in ipsa Babylonia facta, sed devotionis sunt gratia Hierosolymam missa a rege vel principibus Persarum, vel etiam a populo Israel, qui illis in partibus morabatur. Illa ergo vasa designant eos qui post acceptam notitiam et sacramenta fidei, post inchoata virtutum opera decipiuntur ab hoste antiquo, et in confusione rapiuntur errorum; sed miserante Christi gratia revocantur ad salutem. Haec autem illos qui cum peccato primae transgressionis morte obnoxii erant nati, sed per lavacrum regenerationis sacerdotum ministerio expiati, sanctae Ecclesiae sunt filiis aggregati. Illa poenitentes de suis erroribus, haec perseverantes virtute coepta gentes insinuant. De quibus bene subjungitur:

Descriptumque est omne pondus in tempore illo. (0872B)Omne quippe pondus argenti et auri, et vasorum, quae Domino offeruntur, sacerdotes in templo describunt, cum doctores studiosi diligenter vitam examinant subditorum, et quantum singuli ad fidem vel operationem profecerint, subtili indagine dijudicant, et juxta suae modum capacitatis quemque in domo Dei per gradus sibi competentes ordinant. Sed etsi nunc praepositorum ignavia torpet, vitamque sibi commissorum aut ignorat, aut se nosse dissimulat, adest internus arbiter, qui numerum credentium, pondusque animi singulorum in trutina sui examinis integrum conservat, ut reddat unicuique secundum opus ejus. Potest et ita dici; quia pervenientibus sanctis praedicatoribus ad supernam Hierusalem cum his quos instruxerant, describatur (0872C)in tempore illo omne pondus bonae actionis eorum, in libro vitae, et digna in coelis retributione donetur.

Sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis, etc. Magna devotio et religiositas ostenditur eorum qui, dum venerant a captivitate, pervenientes ad templum et altare Domini, primo omnium obtulerunt holocausta, non tantum pro seipsis, sed etiam pro omni Israel, hoc est, et pro eis qui jam domum reversi fuerant, et pro illis qui adhuc extorres patriae durabant, ut omnia omnis auctoris sui misericordia protegeret. Patet etiam spiritualis intellectus, quia illi veraciter et perfecte captivitatem antiqui hostis, qua peccando tenebantur, poenitendo evaserunt, qui se fixa intentione divino servitio subdunt, qui totos se ab infimis abstractos cupiditatibus, (0872D)flamma desiderii coelestis ad superna accendunt. Hoc est autem holocausta, id est, tota incensa, sacrificia vel hostias Domino offerre, nil nisi ejus voluntatem in omnibus cogitare vel facere. Perfectae quoque mentis indicium est, cum quis pro omni Israel immolat, id est, pro generali fidelium omnium sospitate, quasi unitatis in omnibus ac fraternitatis memor, supernae pietati supplicat.

Dederunt autem edicta regis satrapis, etc. Alia Editio habet: Et clarificaverunt populum et domum Dei. Levaverunt ergo populum, dum eam auctoritatem regiam, qua Ezras sublimatus est, honorabilem omnibus fecerunt. Levaverunt et domum Dei augustius ornando vasis ac donariis, quae ad illam rex (0873A)te consiliarii ac principes ejus miserunt; ministros quoque ac sacerdotes illius a tributis et vectigalibus, praeterquam Domino soli, liberos reddendo. Mystice autem populus et templum Dei unam eamdemque sanctae Ecclesiae figuram tenuit; quam levat Ezras et filii transmigrationis, allatis de Babylone vasis Deo sacris, cum praedicatores sancti, aggregatis ei, donante Domino, credentium coetibus, honorabilem eam omnibus etiam externis ac terribilem exhibent. Item praedicatores iidem, cum eos quos suis vel exemplis in bona conversatione instituere, vel verbis usque ad coelestium perceptionem praemiorum provehunt, levant jam populum et domum Dei, quia magnum profecto et manentibus in superna patria, et peregrinantibus adhuc in terra electis gaudium (0873B)faciunt.

CAPUT XII. Ezras audiens populum Israel uxoribus alienigenis esse pollutum, assumit habitum plangentis, ac veniam reatus a Domino precatur. (I Esdr. IX.) Postquam autem haec completa sunt, etc. Hujus culpa transgressionis, et in Malachia propheta manifeste descripta, ac prophetica auctoritate redarguta est; quia videlicet reversi de captivitate Babyloniae tam principes et sacerdotes ac Levitae, quam reliquus populus, adjecerunt uxores suas Israelitici generis, quae paupertate et inopia longioris vitae, et fragilitate sexus, non ferentes laborem, confectae erant, et infirmitatem ac deformitatem corporum contraxerunt, et cum alienigenis vel aetate (0873C)florentibus, vel cultu corporum pulchrioribus, vel potentum ac divitum filiabus matrimonia copularunt. Quod non de Israel, qui tunc cum Ezra, sed de illis intelligendum est, qui cum Zorobabel et Jesu jamdudum de captivitate ascenderant; neque enim poterant hi, qui cum Ezra venerant, tam cito tanti ducis ac praesulis, ut intelligendum est, contemnere doctrinam, ut necdum quinque mensibus in patria demorati, suas reliquerint, et uxores acceperint externas; de quorum numero potius intelligendi sunt hi principes fuisse, qui hoc facinus ad Ezram referentes castigare curarunt. Nec mirandum quomodo hoc populus Israel cum sacerdotibus et Levitis scelus patrasse dicatur, cum illa transmigratio magis (0873D)de Juda et Benjamin, quam decem tribubus, quae Israel vocabantur, exstiterint. Sciendum enim quod abducto in captivitatem Israel, id est, decem tribubus, indifferenter pristino nomine, et duae tribus Juda ac Benjamin appellant Israel. Populus igitur Israel hoc loco non ad distinctionem Judae et Benjamin decem tribus sunt accipiendae, sed ad distinctionem populorum terrarum generaliter populus Dei intelligendus, qui dignitatem sui nominis coelestis, terrenorum societate polluerit. Nam et idem Malachias propheta, quem ipsum esse Ezram Hebraei asseverant, in libro suae prophetiae hujus praevaricationis ita meminit: Transgressus est Judas, et abominatio facta est in Israel et in Jerusalem, quia contaminavit Judas sanctificationem Domini, quam (0874A)dilexit, et habuit filiam Dei alieni. Disperdat Dominus virum qui fecit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob, et offerentem munus Domino exercituum (Malach. II). Ubi Judam dicens, manifeste primae transmigrationis populum hoc facinore pollutum significat. Quod vero adjungit: Disperdat Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob; appellatione magistri et discipuli, et principes et populum hac praevaricatione pollutum, atque consortio sanctorum, si non corrigent, ambos eradicandos esse docuit. Et quod addidit: Offerentem munus Domino exercituum, admonet incassum eos Domino victimas hostiarum offerre, qui seipsos peccando non timent diabolo subdere. Inter quae miranda fides, et propositum (0874B)optimum populi de captivitate eruti, qui semen sanctum, alias autem gentes ad distinctionem suam populos terrarum appellant, ut palam insinuent seipsos, quamvis de terra procreatos, non tamen in terra, sed in coelis habere conversationem, dum prae caeteris nationibus in Deum coeli credebant, et coelestia ab illo beneficia consequi sperabant. Unde merito dolent sanctificationem suam ab hominibus gentium esse coinquinatam; et quod gravius est, principes etiam, a quibus corrigi debuerant, primos errasse fatentur. Notandumque diligenter, atque in exemplum operis trahendum, quod ea quae principes peccaverunt, et plebem sibi commissam peccare fecerunt, aeque principes alii, qui sanctius vivebant, corrigere satagunt. Verum quia per seipsos nequeunt, (0874C)referunt ad pontificem, id est, archiepiscopum suum causam, cujus auctoritate flagitium tam grave, tam multifidum, tam diutinum expietur. Nulli autem dubium quin uxores alienigenae haereses et superstitiosas philosophorum sectas figuraliter exprimant. Quae cum in Ecclesiam incaute admittuntur, non solum semen sanctum catholicae veritatis et purae actionis suis contaminant erroribus, sed et peccata omnia, quibus ethnici solent pollui, dum Christiani non erubescunt imitari, quasi per uxores alienigenas degeneratam a semine sancto verbi Dei, quo fuerant generati, dicente apostolo Jacobo: Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis (Jac. I); et quasi profanam de filiabus exterorum sobolem procreant, dum, illecebras errantium secuti, perversos ex his (0874D)actus in cunctorum notitiam proferunt.

Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum, etc. Ezras intimum cordis dolorem ostendit, scidit vestimentum, evellit pilos capitis et barbae; sedet moerens, ut tali dehonestamento corporis et indumenti cum moerore vultus velocius omnium animos ad poenitentiam vel sui vel fraterni reatus excitet, quia per vestimenta solent opera nostra designari, quibus aut ad gloriam, si munda, aut ad interitum quis induatur, si polluta, nec nuptiali splendida charitate probentur. Per pilos capitis cogitationes, quae de occulta cordis radice, velut de internis cerebri sinibus, oriuntur. Quae si rectae sunt, conservari: sin autem reprobae, debent abscindi. (0875A)Unde de Samuele, qui sanctus erat futurus, ait genitrix: Et novacula non ascendet super caput ejus (Luc. XXI). Et apostolis Dominus: Et capillus, inquit, de capite vestro non peribit, quia nimirum omnes sanctorum cogitatus aeterna apud Dominum sunt memoria digni. At vero peccator, ut mundari possit ab iniquitatibus suis, reprobas necesse est a se cogitationes, origines videlicet et fomites malorum operum, abjiciat. Unde leprosus in Levitico cum recepisset sanitatem, inter alias purificandi caeremonias, etiam omnes pilos suae carnis eradere praecipitur, ut sic expiatus hostiis castra mereretur ingredi (Levit. XIV). Quia tunc demum a vitiorum foeditate perfecte mundamur, cum non solum actus, sed et cogitatus a nobis noxios expellere satagimus. (0875B)Barba quoque, quae virilis sexus et aetatis index est, in significatione virtutis poni solet. Scidit pallium et tunicam pontifex, ut populum quem regebat, minus perfecta habere opera designaret, et quem sua soliditate necesse esset discindi per poenitentiam, atque in meliorem habitum renovari. Evellit pilos capitis, ut eidem populo intimaret cogitationes nequam suo de corde exstirpandas, ac renascendis utilibus locum esse dandum. Evellit et pilos barbae, ut in ipsis etiam, quas habere videbantur, virtutibus humiliarentur, et parva haec aut nulla in examine interni arbitri esse meminissent, quae vitiis esse permista clarescebat. Sedit moerens, ut per lamenta poenitentiae veniam reatus tanti promerendam esse doceret. Nec mirandum, si tanta boni praesulis coepta, (0875C)magnum mox in subditis fructum virtutis procrearent. Vide enim quid sequatur:

Et convenerunt ad me omnes qui timebant, etc. O quanta rerum mutatio! Supra dictum est quod perfidia principum et magistratuum multi sunt ad luxuriam secuti, et nunc bono principe in lamenta converso, et per suos luctus ac lacrymas quid esset peccatoribus agendum innuente, convenisse dicuntur ad eum omnes qui timebant verbum Dei, quo transgressores esse puniendos comminatur. O quantum exempla pia bonos juvant doctores! Nihil omnino locutus Ezras, sed, solo audito scelere, in lacrymas et ploratus esse conversus scribitur, et turbam ad se fidelium non vociferando, sed moerendo (0875D)traxisse. Subjungitur:

Et in sacrificio vespertino surrexi de afflictione mea, etc. Paraverat se Ezras per compunctionem cordis, simul et afflictionem corporis, qui dignus efficeretur auditu supernae pietatis, et sic in verba orationis prorumpebat. Curvat autem genua, et expandit manus, fundit ad Dominum preces in tempore sacrificii vespertini; hoc Deo sacrificium gratius fore non ambigens, quod in spiritu humilitatis, et in anima contrita, quam quod carnibus et sanguine offerretur pecudum. Typice autem, quod indumento scisso curvat genua, et expandit manus ad Deum, et fusis precibus ac lacrymis plurimorum mentes ad poenitentiam convertit, ut in sequentibus scriptum est, Dominum Salvatorem ostendit, qui pro (0876A)nostris sceleribus et ante passionem, et in ipso tempore passionis orare dignatus est; quique, extensis in cruce manibus, indumentum suae carnis ob nostram restaurationem ad tempus vulneribus scindi ac mortificari voluit, ut qui, sicut Apostolus ait, mortuus est propter peccata nostra, resurgat propter justificationem nostram (Rom. IV). Quod apte in tempore sacrificii vespertini factum est, vel quia Dominus in fine saeculi sacrificium suae carnis et sanguinis obtulit Patri, ac nobis in pane et vino offerendum praecepit; vel quia ad finem proveniente sacrificio legali, sua nos passione liberavit, atque a populis terrarum separans, coelestes fecit, et castos sibi corde ac corpore concessit adhaerere. Ipsa quoque oratio, qua se, cum esset justus, populo peccatori (0876B)sociabat, dicens:

Deus meus, confundor et erubesco, etc. Humilitati congruit Redemptoris nostri, qui in similitudine carnis peccati, ut peccata mundi tolleret, apparuit. Unde et in Psalmis, qui, Evangelio teste, ex ipsius persona scripti sunt, manifeste sua delicta appellat, quae in se susceperat nostra, dicens: Deus meus, Deus meus, quare dereliquisti me (Psalm. XXI)? Et adjiciens: Longe a salute mea, inquit, verba delictorum meorum (Ibid.). Et iterum: Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita (Psalm. LXVIII); non quia ipse delicta in se, vel insipientiam posset habere, qui, sicut Apostolus ait, factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, ac redemptio; sed quia causam eorum (0876C)quos salvare venerat, in se suscipiens, etiam ea quae illorum fragilitati veraciter convenerant, in se transferre dignatus est.

CAPUT XIII. Orante ac plorante Ezra, populus et ipse ad poenitentiam convertitur, unanimique consilio ab uxoribus separantur externis. (I Esdr. X.) Sic ergo orante Ezra, et implorante, etc. Quantum oratio, fletus et lamentatio Ezrae profecerit, ostenditur, cum mox ad eum coetus fluentium permaximus utriusque sexus et omnis aetatis collectus esse perhibetur. Flebant autem vel hi qui peccaverant, poenitentiam sui reatus agentes; vel illi qui in castitate permanserant, de fratrum (0876D)suorum praevaricatione et casu dolentes. Sed sive hi, sive illi, sive utrique fleverint, multum omnes conturbati ad preces et lamenta sui pontificis ostenduntur, cum etiam mulieres, cum pueri quoque hic interfuisse narrantur. Potest autem et ea discretione factum intelligi, quod prius innocentes et recti ad eum confluxerint, cum ait: Et convenerunt ad me omnes qui timebant verbum Dei Israel, pro transgressione eorum qui de captivitate venerant (Supra, cap. IX); nunc vero etiam ipsi qui peccaverunt cum uxoribus suis et liberis poenitentiam acturi convenerint.

Et respondit Sechenias, etc. Secheniam hunc Josephus dicit primum fuisse Jerosolymitarum, qui et ipse, ut principem decebat, maxima auctoritate, (0877A)mox intentione Ezrae juvabat, et populum videlicet una secum peccasse confitendo, et poenitentiam esse agendam suadendo, abjectis uxoribus alienigenis, cum eis qui ex illis nati erant liberis.

Et nunc si est poenitentia in Israel super hoc, etc. Si populum, inquit, perfecte hujus transgressionis poenitet, primo conversi ad Dominum promittamus correctionem, ac postulemus veniam; deinde ad nos ipsos reversi, omnem a nobis patrati facinoris et radicem exstirpemus et fruticem, ejectis videlicet uxoribus cum omni sua sobole non licitis; hoc est enim quempiam veraciter agere poenitentiam, et totum intus in corde ad Dominum converti, et foris omnes peccandi materias ab ipsa origine resecare. Quodque subjungit:

(0877B)Surge, tuum est decernere, etc. Decentissime docet quomodo sit apud majores in consilio agendum, ut videlicet quisque pro suo sensu quod optimum intellexerit, sive intellexisse sibi visus fuerit, dicat; et tamen ei qui potest, locum decernendi relinquat, paratus obtemperare omnibus quae ille secundum voluntatem ac legem Dei agenda disposuerit.

Et surrexit Ezras ante domum Dei, etc. Eliasib erat summus sacerdos temporis illius, si quidem post Jesum filium Josedec, Joachim filius ejus, et post eum Eliasib filius illius, summi sacerdotii gradu functus est, et ut sequentia hujus sacrae historiae, et Judaica Josephi probat historia.

Panem non comedit, etc. Exemplum hic habebunt eximium non solum flendi et orandi, verum etiam (0877C)jejunandi pro his qui peccaverunt; et cum beati sint lugentes, qui propria deflent peccata, quoniam accepta remissione consolantur, quanto esse beatiores credendi sunt, qui etiam fraternis lugent erratibus; et hoc in tantum, ut ne panem quidem et aquam, quae abstinentium est refectio, contingere velint, neque domum suam ingredi, vel in lectum sui stratus ascendere, sed in atriis domus Domini potius orantes pernoctare gaudeant. Ibi enim erat domus sacerdotis, quam, vespera superveniente, Ezras perhibetur ingressus. Denique alia Editio pro cubili Johanan, pastophoriam Johanan habet, quo nomine solet saepe Scriptura porticus illas cognominare, quibus templum erat undique circumdatum, et in quibus ministri et custodes ejusdem templi manere consuerant. (0877D)Lugent etiam nunc in transgressione eorum qui de captivitate venerant, qui dolent eos qui nuper a peccatis poenitendo erepti erant, rursus ad ea peccando esse prolapsos, per quae denuo a diabolo possint captivari. De quorum seductoribus quasi de parentibus uxorum immundarum, loquitur apostolus Petrus: Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt (II Petr. II). Et paulo post de eis qui velut de captivitate ascendentes, nihilominus per luxuriam sunt capti: Si enim, inquit, refugientes coinquinationes mundi, in cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus (Ibid.).

(0878A)Et missa est vox in Juda et Jerusalem, etc. Dum dicuntur filii Juda et Benjamin convenisse, manifeste patet quia hi qui alienigenarum uxorum connubio polluti sunt de prima transmigratione fuerant, quae de his tribubus erat, ac per Jesum et Zorobabel domum revocata est, sicut et superius diximus.

Ipse est mensis novus, vicesimo die mensis, etc. Nonus mensis ipse est qui ab Hebraeis Casleu, a Romanis vocatus December, quem in medio hiemis venire et esse pluvialem ac tempestivum, mirum quis nesciat. Unde diligentius notandum quia cum in medio hieme populus convenerit, tremere a peccato et pluviis memoratur. Cum enim pluvias ipso etiam tempore pluviarum ultra solitum cadere cernerent, reversi ad conscientiam, intellexerunt hoc (0878B)ob sua scelera factum, iramque superventuram coelestem, ex ipsa aeris perturbatione admoniti timuerunt. Ideoque non in privatis domibus sua negotia agere praesumpserant, sed in platea domus Domini, assumpto poenitentiae et humilitatis habitu, consederunt. Hoc propter eos qui, turbatis licet elementis, et vel ventorum fragore, vel inundantia pluviarum, vel nivium acervis, vel ardore siccitatis, vel etiam exitio hominum, sive animalium, desuper ingravescente, atque ipso jndice per aperta indicia vim suae irae minitante, nihil omnino de correctione morum, qua judicem placent, plagamque impendentem evadant, inquirunt; sed tantum seduli pertractant qua arte adversa quae exterius propter peccata desaeviunt, aut evitent aut superent. Sedit autem populus in platea (0878C)domus Dei, hoc est circa atrium sacerdotum, quo ipsa domus Dei undiqueversum erat circumdata, ut supra docuimus; habens circa se ex omni parte per quadrum aedes atriorum amplissimas, in quibus etiam populus, si quando propter pluvias opus esset, stare poterat, et nihilominus ea quae in templi januis gerebantur, vel circa templum, videre. Habebant namque interiores parietes juxta terram in columnis factos, exteriores solidos.

Et surrexit Ezras sacerdos, et dixit, etc. Hic locus respondet ad hoc quod supra dictum est: Et surrexit Ezras ante domum Dei, et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib, et ingressus est illuc, panem non comedit, et aquam non bibit; lugebat enim. Ubi notanda devotio pontificis, qui lugens, orans, ac jejunans (0878D)pro transgressione populi, per triduum in atriis templi permanebat; nec prius domum suam volebat intrare, quam, accepta consensione populi ex toto illum corde poenitentem conversumque ad Dominum videret. Cujus devotionis etiam reliqui principes fuisse consortes videntur, cum dicuntur et ipsi finita synodo abiisse in domos patrum suorum. Nam si non voluit hoc hac sententia sacrae scriptor historiae significare, quid opus fuit scribere quod, expleto colloquio, Ezras et principes familiarum in domos patrum suorum de templi septis exeuntes abierint, cum eos hoc facturos, etiam si Scriptura non dixisset, nemo non sciret? Quid opus addere, Et omnes per nomina sua, cum et hoc esset omnibus notissimum, (0879A)nisi quia tales eos voluit intelligi quorum nomina et actus merito in memoria tenerentur, ac posteris noscenda traderentur?

Et sederunt in die prima mensis decimi, etc. Nota numerum ternarium figuris mysticis esse usitatissimum. Supra dictum est quod in tribus diebus omnes filii transmigrationis venire deberent in Jerusalem; et nunc in tribus mensibus, decimo videlicet, undecimo, et duodecimo, castigantur ab uxoribus alienigenis. Tres namque sunt virtutes, sine quibus ad vitam pervenire nequimus, fides, spes, et charitas. Tertio tempore saeculi veniens in mundum Dominus, gratiam nobis Evangelii contulit. Primum namque tempus ante legem in patriarchis, secundum in prophetis sub lege praemisit, in tertio ipse cum gratia (0879B)venit; quia sua nos passione redimens, tertia die resurrexit a mortuis; per cujus gratiam, quia et consortio sanctae Ecclesiae copulamur, et a vitiorum expurgamur illecebris, apte filii transmigrationis, et in tribus diebus castigandi ab erroribus suis Jerosolymam convenerunt, et in tribus mensibus ipsi castigandi opus compleverunt. Sed et juxta litteram opportune satis ac salubriter elaboraverunt principes familiarum et Levitae, ut ante initium mensis primi consummarentur omnes qui profano erant connubio maculati; id est, a tali scelere purgarentur, quatenus ipsum mensem primum in quo erat pascha faciendum, mundi intrarent, mundi paschalia festa peragerent, mundi annum quem mundi inchoassent, (0879C)ad finem usque perducerent. Quod etiam nos omnibus annis in Quadragesima paschae convenit imitari, ut instantibus solemniis dominicae Resurrectionis, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, quo et ipsi participes resurrectionis esse valeamus.

CAPUT XIV. Summa eorum qui uxores quas duxerant alienigenas ejecerunt. Et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant, etc. Hebraei huic loco aptant illud Zachariae prophetae: Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini, et Satan stabat a dextris ejus, ut adversaretur ei (Zach. III). Et paulo post: Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante (0879D)faciem angeli. Et respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. Et ponite cidarim mundam super caput ejus (Ibid.). Recte, inquiunt, stabat Satan a dextris illius et a sinistris, ut adversaretur ei, quia vera erat accusatio, eo quod et ipse cum caeteris alienigenam accepisset uxorem. Quod autem dicitur, quia Jesus erat indutus vestibus sordidis, tripliciter interpretatur, vel ob conjugium illicitum, vel ob peccata populi, vel propter squalorem captivitatis. Angelus autem, ante cujus faciem stabat Jesus, praecepit caeteris angelis ex persona Domini ut auferant ab eo sordida vestimenta, de quibus diximus. Qui cum praeceptum opere complessent, rursus idem (0880A)angelus loquitur ad Jesum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam; haec sunt sordida vestimenta; et indui te mutatoriis, hoc est, Israelitem tibi conjugem copulavi. Quodque sequitur: Ponite cidarim mundam super caput ejus; quae mitra a plerisque dicitur; in hac volunt intelligi sacerdotii dignitatem, quod, ablutis sordibus peccatorum, mundum habuerit sacerdotium. Sed intuendum, quod non scribit Ezras Jesum ipsum alienigenam duxisse uxorem, sed quosdam de filiis et fratribus ejus hoc facinore dicit esse pollutos. Quamvis et culpa filiorum ad patrem respiciat, nec perfecte possit esse justus qui filios delinquentes, dum potuit, corrigere neglexit. Unde aiunt quidam praefatam de Jesu prophetiam non ad filium Josedec, sed ad Dominum Salvatorem esse (0880B)referendam. Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae Dei, sordida ad tempus vestimenta acceperit, ex compassione nostrae fragilitatis, dicente Isaia: Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, et infirmatus est propter peccata nostra (Isa. LIII); cui Satan stabat a dextris, ut adversaretur ei, quaerens semper dextris ejus, et virtutibus contraire, ut sacra Evangelii refert historia. Et apostolus: Est, inquit, per omnia pro similitudine absque peccato (Rom. VIII). A quo sordida vestimenta auferuntur, et induitur mutatoriis, cum laverit nos a peccatis nostris in sanguine suo, ut sit quod apostolus ait: Quicunque ergo in Christo baptizati estis, Christum induistis. Vel qui sordida habuit vestimenta in passione, mutatoria accepit in resurrectione, (0880C)ita ut de illo veraciter dicere possimus: Qui etsi noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus (I Cor. V). Cidarim quoque accepit in capite, quia sempiternum habere probatus est sacerdotium, juxta illud Psalmistae: Tu es sacerdos in aeternum (Psalm. CIX). Quod vero dicit Ezras, fratres quoque Jesu filii Josedec uxores duxisse alienigenas, non fratres ejus carnales, sed more sanctae Scripturae cognatos oportet intelligi; neque enim fratres ejus germani eatenus in carne vivere, et voluptati operam dare potuerunt, cum centum et eo amplius anni essent transacti ex quo Cyrus, regnare incipiens, Jesum et Zorobabel cum transmigratione Juda et Benjamin, (0880D)ad construendam domum Domini Jerosolymam remisit. Sequitur:

Et dederunt manus suas, ut ejicerent uxores, etc. Primo a se uxores abjiciunt illicitas, et sic pro se arietem offerunt, ut ablato scelere mundi ad altare accederent. Difficile namque est ejus acceptam Deo esse victimam, qui non prius culpam, pro qua offert, relinquere contendit, dicente Isaia: Quiescite agere perverse, discite bene facere (Isa. I). Et quia filii vel fratres fuere summi sacerdotis, qui primi peccaverant, recte in castigationem sceleris, arietem de gregibus offerunt, ut tali hostia designent, quia seipsos qui doctores populi ac principes quasi duces gregum sequentium esse videbantur, a pristina vita mactare, ac purgatos dignam poenitentiam Deo per (0881A)meliorem vitam offerre disposuerant. Notandum inter ea quanta arte pugnandi diabolus fideles semper impugnet, quam nullum eis unquam securum a certando tempus relinquat. Ecce enim qui adversitatibus superari non poterant superantur blandimentis; vincebant hostes publicos aedificato templo Domini ac dedicato, sed vincebantur amore mulierum gentilium, ne templa cordium vel corporum suorum Deo inhabitatore digna servarent. Cujus rei temporibus nostris manifestissime est figura completa, cum videamus animos fidelium multo periculosius nunc interius tentari, a concupiscentia sua abstractos et illectos, quam tentabantur quondam extrinsecus, cum immanis adversarius contra eorum constantiam ferro et igne saeviebat. Sed aderit pietas Domini, (0881B)quae, sicut tunc illis adversus aperta furentium certamina virtutem patientiae largita est, ita et nobis adversus subripientium laqueos blanditiarum cautelae donet custodiam. Denique agente industrio pontifice et his qui timebant Dominum cunctis, compuncti sunt corde qui peccaverant, et ejecerunt uxores alienigenas; sicque, expulsa turpitudine luxuriae, rediit decus castimoniae, atque in civitate Domini, ejecto rudere vitiorum, respersi sunt flores et aromata virtutum. Hucusque verba Ezrae, quibus et primo Zorobabel ac Jesu, et deinceps sua facta descripsit. Et ipse autem typum Domini Salvatoris manifeste tenuit, in eo quod sanctam renovavit Scripturam, quod populum de captivitate Jerosolymam revocavit, qua domum Domini majoribus donis sublimavit, quod duces (0881C)trans flumen Euphratem, ac praesides qui legem Dei nossent, constituit, quod filios transmigrationis ab uxoribus castigavit externis. Restauravit enim Dominus Scripturam sacram, quia quam Scribae et Pharisaei, vel per traditiones suas foedaverant, vel juxta litteram tantum intelligendam esse docebant, ipse spirituali sensu plenam, prout a Moyse vel prophetis scripta erat, ostendit. Sed et Novum Testamentum misso desuper Spiritu sancto per apostolos sive apostolicos viros fecit describi. Eduxit populum de Babylonica captivitate, et ad Jerosolymam terramque repromissionis liberatum induxit, quia et semel passus in cruce mundum suo sanguine redemit, ac descendens ad inferos, quoscunque ibi veros (0881D)Israelitas, id est, electos, invenit, abductos inde ad moenia supernae civitatis adduxit, eisque gaudia olim promissae haereditatis concessit. Et quotidie fideles a perturbatione mundi hujus congregans, ad consortium sanctae Ecclesiae regnumque perenne convocat. Auxit ornatus templi auro et argento et vasis pretiosis, quae vel populus Israel, vel principes Persarum, illo per eum miserant, quia in se credentes de utroque populo, Judaeo videlicet et gentili, in Ecclesiam introducens, claritate fidei et operis eorum hanc semper ornare ac glorificare non desistit. Constituit duces ac (0882A)praesides omni populo trans flumen, qui legem Dei nossent ac docerent; quia in sancta Ecclesia, quae et flumine sacri baptismatis abluta est, et flumen Babylonium, hoc est, perturbationem saeculi fluctuantis fidei sinceritate transcendit, apostolos, evangelistas, pastores posuit, et rectores. Castigavit filios transmigrationis ab uxoribus alienigenis, quia illos qui professione fidei mundo abrenuntiaverant, illecebris mundi ultra servire prohibuit. Ejecit et filios talium genitricum de coetu transmigrationis, ne forte adulti perfidiam potius earum quam fidem sequerentur patrum, quia opera nostra etiam quae hominibus bona videntur, si carnalibus sint delectationibus permista, si originem de contagio humani favoris sumpserint, reprobasse docuit, neque (0882B)illorum consortio digna, qui, mundum perfecte relinquentes, tota mente ad coelestia transeunt; qui non blandimentis enervari temporalibus, sed adversitatibus magis exerceri, atque ad requiem sempiternam gaudent praeparari. Quod si quis objicere voluerit, non esse scriptum quod filios adulterarum, sed tantum ipsas mulieres ejecerint, quamvis supra suggerente Sechenia, ac dicente: Percutiamus foedus cum Deo nostro, et projiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt, subjunctum sit continuo, et dictum: Surrexit ergo Ezras, adjuravit principes sacerdotum et Levitarum, et omnem Israel, ut facerent secundum verbum hoc, et juraverunt, intelligat quia si non projecerunt hos filii transmigrationis liberos, quos sibi mulieres alienigenae pepererant, (0882C)illa fuerit causa, quod eos abrenuntiare maternae infidelitati docuerunt, et consecratos Domino per circumcisionem et hostiam salutarem suae fidei et castitatis consortes esse fecerunt. Cujus profecto rei in promptu esse mysterium constat, quia bona opera, quae intuitu temporalis commodi, vel favoris, vel delectationis agimus, aut inter mala sunt opera reputanda, aut infima intentione secernenda, et pro coelesti solum retributione sunt facienda. Qui enim, verbi gratia, jejunat, orat, eleemosynam dat illa intentione, ut videatur et laudetur ab hominibus, talis nimirum proles bonae actionis quasi de immunda genitrice nata est conscientiae sordidantis; ideoque transmigrantium in coetu, qui de Babylone Jerosolymam (0882D)ascenderunt, partem habere non potest, quia nimirum justitia, vel potius simulatio justitiae, quae in praesenti mercedem suam recepit, futura in coelis mercede carebit. At si talis auctor operis, mentem ad meliora convertens, pro coelesti retributione facere coeperit quae pro inanis appetitu laudis faciebat, quasi sobolem suam, tametsi indigne editam, Domino consecrans, civem Jerosolymitanam facit, quia opus male inchoatum corrigens ex tempore, perpetua in coelis mercede dignum reddit.

LIBER TERTIUS. CAPUT XV. Nehemias, pincerna regis Artaxerxis, audita afflictione eorum qui erant in Jerusalem, jejunat, orat, quaerit misericordiam a Domino. (0883A) (II Esdr. I.) Verba Nehemiae filii Helchiae, etc. Nehemias interpretatur Latine consolator Dominus, vel consolator a Domino; qui cum renovaverit muros Jerusalem, et populum Dei ab hostium insultatione liberatum, in divinae legis observantia sublimaverit; profecto constat quia et vocabulo et opere et persona sua non inconvenienter Mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum designet, qui se ad consolationem pauperum spiritu missum insinuat, cum ascensurus in coelum discipulis ait: Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum, hoc est, (0883B)consolatorem, dabit vobis (Joan. XIV). A quo aedificandam civitatem Dei, sanctam videlicet Ecclesiam, simul et consolandos esse moerentes, ostendit Psalmista cum dicebat: Aedificans Jerusalem Dominus, et dispersiones Israel congregans. Qui sanat contritos corde (Psalm. CXLVI), etc. Congruit figura Nehemiae et sanctis praedicatoribus, quorum ministerio superna nobis consolatio praestatur, dum, post lapsum peccati, spem veniae ac propitiationis divinae poenitentibus pollicentes, quasi diruta ab hostibus Jerosolymorum moenia murosque restaurant. Mensis autem Casleu ipse est quem nos Decembrem vocamus, estque apud Hebraeos nonus, apud nos anni mensis ultimus; cujus vocabulum, quod Latine spes ejus interpretatur, apertissime convenit votis ejus qui (0883C)ad erigendas ruinas sanctae civitatis animum intendebat. Primum namque bonae actionis fundamentum est, spem nos habere indubiam de auxilio Domini perficiendi quae cupimus. Ipse est mensis in quo Dominus noster in carne natus est, pulcherrime nobis suo nomine longe ante praefigurans, quod in eo diu speratus ab electis, verus Nehemias, id est consolator a Deo Patre, ad aedificationem sanctae Ecclesiae esset venturus in mundum. Quod autem scribit Nehemias, fuisse se in Susis castro cum venirent viri qui nuntiarent de Jerosolymis. Susa est metropolis regni Persarum, ut in Esther historia legimus (Esther. I); quam non solum Nehemias, sed et Daniel propheta castrum vocat (Dan. VIII); non quod castrum sit urbs, ut diximus, metropolis ac (0883D)potentissima, sed quod tanta sit firmitate aedificata, ut castrum esse videatur. Interpretatur autem Susis equitatio, vel revertens, quod videlicet nomen munimini mentis fidelium convenienter aptatur, eorum maxime qui de captivitate Jerusalem curam gerunt, hoc est de salute eorum qui aliquando per insidias diaboli de Ecclesia rapti, sed poenitendo sunt denuo per gratiam Dei ad Ecclesiam reducti. Tales sunt enim in revertente castro, hoc est in robore mentis revocatae ab infirmis delectationibus ad desiderium (0884A)supernae patriae, a quo in primo parente deciderant. Tales sunt in equitatu sanctorum cordium firmissimo, qui Deum portant sessorem. Juxta illud prophetae: Ascendens ascendens super equos tuos, et equitatio tua sanitas. Ascendit quippe Dominus super equos suos, cum praedicatorum corda quae regit gratia suae pietatis illustrat; et equitatio ejus sanitas, quia et illos quibus regendo praesidet ad salutem provehit aeternam, et alios quoque per eos quibus aeque praesidet ejusdem perpetuae salutis participes facit. Interrogante igitur Nehemia de eis qui remanserant de captivitate Jerusalem, videamus quid sequatur:

Et dixerunt mihi: Qui remanserunt, et relicti sunt, etc. Patet litterae sensus, quia qui remanserant de (0884B)captivitate, etsi in pace versari videbantur, amico ejus existente rege Persarum, quibus etiam in multo ante Esdram scribam cum epistolis miserat, qui haberet potestatem in omni regione trans flumen; in afflictione tamen maxima erant mentis, quod exprobrarent eis hostes civitatem sanctam adhuc remansisse destructam. Sed et nunc in sancta Ecclesia merito affliguntur, ac tristitia salutari compunguntur, qui resipiscentes ipsi a praeteritis sceleribus, proximos adhuc suos vitiis subjacere considerant, ita ut per negligentiam eorum qui correctis multis prodesse poterant, quasi per muros urbis dissipatae diabolus liberum in Ecclesiam habeat introitum. Quod eo magis dolendum sit necesse est, si et ipsi qui aliis doctrina vel exemplo prodesse debuerant, exemplum interitus sese cernentibus corrupte vivendo (0884C)praemonstrant. Hoc est enim portas Jerusalem flammis hostilibus esse perustas, eos qui bene vivendo ac docendo dignos in coetum electorum introducere, indignos vero arcere debuerant, avaritiae, luxuriae, superbiae, contentionis, invidiae, caeterorumve quae hostis malignus ingerere solet, vitiorum incendio perire. Quid vero nobis ad haec fieri videtur, quidve agendum sit, ostenditur cum protinus adjungitur:

Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi et flevi, etc., usque ad Et dirige servum tuum, etc. Si enim vir sanctus, audiens destructa lapidum ac lignorum aedificia, recte lugebat, jejunabat et orabat, et hoc multo tempore sedens in tristitia; quanto magis in destructione ac ruina animarum, quae per peccatum committitur, continuis est luctibus, lacrymis, orationibus (0884D)insistendum? quatenus, miserante Domino, ad pristinam erigantur sospitatem, qui in opprobrium religionis, triumphante inimico, jacebant diutina vitiorum sorde squalentes.

CAPUT XVI. Nehemias, accepta licentia et epistolis regis, venit Jerusalem aedificare civitatem; a quo anno supputantur septuaginta hebdomades annorum quas praedixit angelus Danieli, et pertingunt ad tempus passionis Domini. (II Esdr. II.) Factum est autem in mense Nisan, etc. (0885A)Nisan est primus anni mensis secundum Hebraeos, in quo semper agere Pascha solebant, quem nos Aprilem dicimus. Quod ergo supra dixit, quia luxerit, jejunaverit, atque adoraverit diebus multis, patet profecto, quia per quatuor menses continuos, nonum videlicet, decimum, undecimum, et duodecimum, huic sacratissimae devotioni operam dabat, tempus exspectans opportunum, in quo suum posset desiderium regi intimare. Et quidem princeps vinarius erat, regi poculum porrigebat, officium laetitiae foris agebat, sed ipse interius gravi tristitia premebatur, quod sanc am civitatem dirutam et populum Dei opprobrio et contemptui inimicis Dei habitum esse meminisset. Unde cum suis similibus protestatur loquens in Psalmo: Super flumina Babylonis, illic (0885B)sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion (Psal. CXXXVI).

Dixitque mihi rex: Quare vultus tuus tristis est? etc. Quomodo Cyrum primum Persarum regem figuram tenere Domini Salvatoris, Isaia docente, manifeste cognovimus, eo quod captivitate populum Dei solverit, et templum instaurari praeceperit; ita etiam recte successorem ejusdem imperii Artaxerxen, qui civitatem Jerusalem reaedificare eadem devotione mandavit, in typum Domini accipere valemus, qui civitatem sibi de vivis lapidibus, hoc est, unam de omnibus electis Ecclesiam per officium praedicatorum construit. Unde bene Artaxerxes lumen silentio tentans interpretatur. Lumen etenim vitae Dominus est, qui corda fidelium suorum silentio tentat, dum (0885C)eos aliquando dulcedine gratiae coelestis illustrat, aliquando pressuris vitae praesentis obnubilat, ut temporalibus adversis eruditi, ardentius aeterna bona desiderent. Memorabilis hic annus, quo Jerusalem aedificari permissa est, et mysticis prophetae Danielis jam olim est praesignatus litteris, dicente ad eum angelo, septuaginta hebdomadas abbreviatas esse super populum ejus, et super civitatem ejus sanctam. Et paulo post: Ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Jerusalem usque ad Christum ducem, hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae erunt. Et paulo post: Confirmabit autem pactum multis hebdomada una, et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium. Incipiunt ergo hae hebdomades a vicesimo anno Artaxerxis, quando aedificandi Jerusalem (0885D)licentiam dedit: quo tempore, ut Julius Africanus scribit, regni Persarum centum et quindecim anni fuerant evoluti, et totidem anni usque ad Alexandrum Magnum, quando Darium occidit, imperfecti remanserant; captivitatis autem Jerusalem centesimus octogesimus et quintus erat annus: et perveniunt usque ad tempora dominicae passionis, per quam hostiis et sacrificiis legalibus finis impositus est. Habent vero singulae hebdomadae annos septenos, annos quadringentos et nonaginta ( sic ), secundum lunae cursum videlicet; ita duntaxat, ut uni singuli, novo et insolito more, non amplius quam duodecim menses lunares habeant. Unde consulte angelus septuaginta hebdomadas non annumeratas, sed abbreviatas super (0886A)populum ejus dicit, qui sunt anni solares 475. De qua tota prophetiae sententia plenissime, prout potui, disserere in Temporum libro curavi.

Et audierunt Sanaballat Horonites, etc. Et haeretici contristantur, atque omnes inimici Ecclesiae, quoties electos quosque pro catholica fide vel correctione morum, quibus Ecclesiae muri renoventur, laborare conspiciunt. Notanda etenim animarum rerumque diversitas, quia supra quidem dicti sunt hi, qui remanserant de captivitate in Judaea, in afflictione magna et opprobrio fuisse; sed et Nehemiam longum cum fletu et precibus duxisse jejunium, eo quod muros Jerusalem dissipatos, et portae illius essent igne combustae, et nunc versa vice hostes ejusdem sanctae civitatis contristati, et in afflictione sunt (0886B)magna constituti, eo quod aedificia illius restauranda, simul et cives intelligerent ab insultationibus hostium esse sublevandos. Unde colligendum, etiam in hac vita sententiam illam Domini posse compleri; qui cum dixisset: Amen, amen, dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini; continuo subjecit: Sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI). Flente namque mundo qui gaudebat, tristitia justorum vertetur in gaudium, cum res sanctae Ecclesiae crescere, et eos qui peccando aberraverant, poenitendo ad eam redire cognoscuntur.

CAPUT XVII. Nehemias perveniens Jerusalem, considerat nocte ruinam murorum et mane causam sui itineris aperiens, cor et manus populi ad aedificandum confortat. (0886C)Et veni Hierusalem, et mansi ibi tribus diebus, etc. Diversa urbis destructae loca lustrando pervagatur, et singula haec, quomodo debeant reparari, sollicita mente scrutatur. Sic et doctorum est spiritualium, saepius nocte surgere, ac solerti indagine statum sanctae Ecclesiae quiescentibus caeteris inspicere; ut vigilanter inquirant, qualiter ea quae vitiorum bellis in illa sordidata sive dejecta sunt, castigando emendent et erigant. Murus autem Jerusalem dissipatus jacet, et conversatio fidelium terrenis atque infimis sordet affectibus; portae sunt igni consumptae, cum jam quoque qui et aliis docendo introitum vitae pandere debuerant, relicto veritatis magisterio, communi cum caeteris ignavia torpent, ac temporalibus curis (0886D)inserviunt.

Et dixi eis: Vos nostis afflictionem in qua sumus, etc. Plana sunt haec, et spirituali sensu nimis accommoda; quia doctores sancti, imo omnes qui zelo Dei fervent, in afflictione sunt maxima, quandiu Jerusalem, hoc est visionem pacis, quam nobis Dominus reliquit et commendavit, per bella dissensionum cernunt esse desertam; et portas virtutum, quas, juxta Isaiam, laudatio occupare debuerat (Isa. LX), praevalentibus inferorum portis, dejectas, atque opprobrio habitas contuentur. Unde satagunt collectis in unam industriam verbi ministris, rursus ea quae destructa esse videbantur, fide ac bona actione aedificare.

CAPUT XVIII. Murus, turres et portae Jerusalem aedificantur, incipiente Eliasib sacerdote magno. (0887A) (II Esdr. III.) Et surrexit Eliasib sacerdos magnus, etc. Eliasib iste pontifex summus illius temporis, filius fuit Joacim, qui post patrem suum Jesum filium Josedec sacerdotem magnum, et ipse non parvo tempore pontificatus infulis fungebatur. Et recte restauratio civitatis a sacerdote magno et fratribus ejus coepit, ut qui gradu praecesserant ordinis, ipsi in bonis operibus exemplum cunctis fierent. Et bene aedificantibus sacerdotibus adjungitur.

Et usque ad turrim centum cubitorum, etc. Aedificant namque sacerdotes in centenario numero cubitorum, cum omnes quos erudiunt, in amore ac desiderio (0887B)aeternorum incendunt. Nam centum quae in computo digitorum de laeva transeunt in dexteram, coelestia bona figurant, quae in comparatione temporalium et infimorum bonorum quasi dextra sunt ad sinistram. Qui etiam portam, quam aedificaverunt, sanctificasse referuntur; sacerdotum namque est sua opera sanctificatione speciali prae caeteris digna facere, atque instanter agere, ut quicunque sibi junguntur, nomen in seipsis Domini bene vivendo sanctificent. Videtur autem juxta litteram, ideo primam portam gregis, vel a sacerdotibus aedificatam, vel esse sanctificatam, quod in vicinia templi fuerit, et ad ipsos proprie pertinuerit; nam et hoc rationi congruere videtur, ut aedificatio civitatis a templo (0887C)inciperet. Quia nimirum necesse est, ut constantiam fidei ac dilectionis in Deum ante omnia conservemus in nobis, ac deinde ea quae ad proximi dilectionem pertineant, opera pietatis addamus; tertio autem, hoc est ultimo loco, curam ponamus eorum quae ad generalem vitae hujus provisionem respiciunt; de quibus Apostolus: Habentes, inquit, victum et quibus tegamur, his contenti simus (I Tim. VI). Sed et hoc probabile potest videri, quod ex eo porta gregis sit dicta, quod per hanc pecora, quae in templo offerrentur, introduci solerent. Portam ergo gregis in primordio aedificandae civitatis Dei sacerdotes aedificant, cum sancti praedicatores, auditores suos ante omnia fidei veritate, quae per dilectionem operetur, imbuunt; per quam victimas bonorum introducere, (0887D)et in altari sui cordis Deo offerre debeant. Et hujus portae aedificium per centum cubitos extensum, usque ad turrim Hananeel, id est, gratiae Dei sanctificant, cum ab initio fidei usque ad firmitatem bonae actionis, quae non nisi Deo inspirante atque auxiliante perficitur, sola aeterna retributionis intentione pertendunt. Notandum sane, quod pro eo nostri Codices habent: Et aedificaverunt portam gregis. Vetus translatio habet: Et aedificaverunt portam et piscinam probaticam; cujus nominis meminit in Evangelio suo Joannes: Est autem, inquit, Jerosolymis probatica piscina, quae cognominatur Hebraice Bethseda, quinque porticus habens; in his jacebat multitudo magna languentium (Joan. V), etc. Neque aliquid obstat, ipsum intelligere locum hic esse designatum; (0888A)nam nec nomen Probaticae multum a nomine gregis distat: Graece etenim ovis probaton nuncupatur. Meminit hujus loci et Hieronymus in libro Locorum, ita scribens: Bethseda piscina in Jerusalem, quae vocatur probatica, et a nobis interpretari potest pecualis. Haec quinque quondam porticus habuit; ostendunturque gemini lacus, quorum unus hibernis pluviis adimpleri solet, alter mirum in modum rubens, quasi cruentis aquis, antiqui in se operis signa testatur. Nam hostias in eo lavari a sacerdotibus solitas ferunt, unde et nomen acceperit. Ex quibus omnibus videtur porta gregis vicina esse piscinae probaticae, ut per hanc videlicet afferrentur hostiae, quae in illa lavarentur.

Portam autem piscium aedificaverunt filii Asnaa. (0888B)Portam piscium vocat eam, quae Joppen ac Diospolin, id est, Lyddam respiciebat, et vicinior mari fuit inter cunctas vias Jerusalem, quae nunc porta David fertur appellari, et esse prima portarum ad occidentem montis Sion. Cui videlicet opinioni consentire videntur Verba Dierum, in quibus scriptum est de Manasse rege Juda: Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portae piscium, per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer (II Par. XXXIII). Typice autem sicut grex Domini fidelis, sic etiam pisces solent appellari. Unde sicut Petro ait: Pasce oves meas (Joan. XXI); ita etiam eidem cum Andrea et caeteris apostolis promittit, dicens: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV). De (0888C)quibus item piscatoribus per parabolam, dicens: Elegerunt bonos pisces in vasa, malos autem foras miserunt (Matth. XIII). Portam ergo piscium aedificaverunt in Jerusalem, cum illi gradus ordinantur in Ecclesia, per quos electi a reprobis, quasi boni pisces a malis segregati, ad consortium perpetuae pacis inferantur. Porta piscium aedificatur, cum illis virtutum operibus fideles serviunt, quibus intuentes se proximos, a fluctibus perturbationis et concupiscentiae mundialis ereptos, ad tranquillitatem ac pacem vitae spiritualis introducant. Meminit hujus portae Sophonias propheta, dicens: Vox clamoris a porta piscium, et ululatus a secunda (Soph. I). Quia hoc quod adjunxit, a secunda, secundi muri in eodem (0888D)climate portam significat. Nam temporibus Ezechiae duplicatum fuisse murum civitatis, Verba Dierum narrant, ubi scriptum est: Aedificavit quoque, agens industrie, omnem murum qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres desuper, et forinsecus alterum murum (II Par. XXXII). Haec de sensu litterae. Verum juxta legis allegoriam, Sophonias vocem clamoris a porta piscium et ululatum audivit a secunda, quia utramque ab hostibus dejiciendam praecognovit: quia et fidem et opera doctorum, per quae ab undis vitae corruptibilis caeteros erui, atque in Ecclesiam sanctam oportuerat induci, vidit antiqui hostis insidiis esse terrae sternendam, hoc est per appetitum terrenarum voluptatum coelestibus gaudiis esse privandam. Bene enim ab utraque porta, et prima videlicet (0889A)et secunda, et exteriore et interiore, vocem clamoris atque ululatus audivit; quia et opera exterius, et intus corda negligentium vidit diabolo impugnante subvertenda; verum quia Dominus erigit allisos (Psalm. XLIV), Nehemias eamdem portam piscium post longam ruinam narrat instauratam; quia etsi aliqui praedicantium aliquando peccando corruerint, non deerunt tamen usque ad finem saeculi, qui in locum succedentes praecedentium, portas justitiae Domino adjuvante fidelibus praedicando, ac bene vivendo aperiant. Bene autem de destructoribus ejus portae subjungitur:

Ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas, etc. Qui reversus etiam de caeteris quae aedificata perhibentur, porta saepius iterando repetitur; quia nimirum necesse (0889B)est, ut quicunque structuram bonae actionis inchoaverint, hanc in tectum usque perfectionis coeptis insistendo perducant, et a minima custodia solertes quasi valvas, seras et vectes statuant. Valvae quippe ad hoc in portis statuuntur, ut eis tempore congruo patefactis, cives intrandi vel exeundi facultatem habeant. Serae et vectes ad hoc statuuntur, ut oppilatis atque obseratis januis, hostis intrare non possit. Sic ergo et in bonis nostris operibus valvae sunt benignae provisionis opponendae, ut concives, hoc est proximi nostri, haec videntes, glorificent Patrem nostrum qui in coelis est, et ipsi quoque per exempla nostra incedere, ac moenia virtutum nobiscum discant ingredi. Sunt et serae vectesque contra (0889C)insidias atque irruptionem hostium opponendae, ut videlicet diligenti nos undique communiamur industria, ne forte arcem nostrae virtutis incaute intromissus hostis antiquus expugnet. Unde bene dicitur in Proverbiis: Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium (Prov. XII). Cum enim populus uterque, Judaeorum scilicet et gentium, fraterna sibi in Christo charitate consentit, unam Ecclesiam, civitatem videlicet sui Conditoris aedificant. Et sicut vectes urbium portas muniunt, ita dogmata veritatis Ecclesias per orbem, quae unam catholicam faciunt, ab infidelium incursione defendunt. Item seras vectesque nostrae portae statuimus, cum sedulo praecavemus, ne vel arcana fidei nostrae porcis et canibus, hoc est immundis (0889D)prodamus mentibus, vel humani gratia favoris nostram faciamus justitiam, eosque ad videnda nostra opera bona intromittamus, qui plus periculi nobis laudando afferant, quam salutaris adminiculi a nobis videndo referant.

Et portam veterem aedificaverunt, etc. Porta vetus illa est, cujus Joannes meminit, dicens: Charissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus quod habuistis ab initio (I Joan. II). Mandatum vetus est verbum quod audistis. Porta ergo vetus aedificatur in Jerusalem, cum verbum fidei ac dilectionis, quod ab initio sanctae Ecclesiae traditum est, vel recuperari in errantibus, vel in nuper credentibus coeperit institui.

Et dimiserunt Jerusalem, etc. Murus plateae latioris (0890A)est in Hierusalem, firmitas et munimentum perfectae dilectionis in cordibus electorum, ad quem instructores ejus aedificando perveniunt, cum in operibus charitatis proficiendo Conditori et adjutori suo dicere possunt: Viam mandatorum tuorum cucurrimus, dum dilatares cor nostrum (Psalm. CXVIII). Illa nimirum dilatatione mentis illustratae, quae et amicum in Deo, et inimicum diligere possit propter Deum.

Et portam vallis aedificavit Hanun, etc. Scimus vallem Josaphat, quae et Gehennon, hoc est vallis Ennon dicebatur, ad orientalem plagam esse civitatis Hierusalem, per quam torrens Cedron, cujus in Evangelio fit mentio (Joan. XVIII), si quando pluviarum vel nivium aquas recepit, a septentrionali in (0890B)australem plagam defluit. Sed et in occidentali parte ejusdem civitatis vallem Gihon legimus, dicente libro Paralipomenon de Manasse rege Juda, quod et supra posuimus: Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle (II Par. XXXIII). Gihon autem nomen fontis, ubi est Salomon unctus in regem foris civitatem. Sive ergo hanc, sive illam, sive aliam quamlibet ejusdem civitatis vallem Ezras hoc loco significet, patet sacramentum, quia porta vallis aedificatur in Jerusalem, cum vel imbutis nuper per notitiam fidei electis, vel reparatis in castitate fidei his qui aberraverant a doctoribus veritatis, inter alia virtus humilitatis observanda praecipitur, per quam majore Dei gratia sublimari mereantur, dicente sancta Scriptura: Deus superbis (0890C)resistit, humilibus autem dat gratiam (I Petr. V). Et in Psalmo: Et convalles abundabunt frumento (Psalm. LXIV), id est, humiles abundabunt donis supernae refectionis. Et bene post portam veterem, et murum plateae latioris, porta vallis aedificatur; quia nimirum post rudimenta catholicae fidei, quae per dilectionem operatur, necesse est humilitas nobis, quae est custos virtutum, tenenda insinuetur; ut juxta praeceptum viri sapientis, quanto magni sumus, humiliemur in omnibus (Eccl. III).

Et mille cubitos in muro usque ad portam sterquilinii, etc. Ferunt quia situs urbis Hierosolymorum ita molli clivo dispositus, contra aquilonem simul et orientem vergat, ut pluvia ibi decidens nullatenus (0890D)consistat, sed instar fluviorum per orientales defluens portas, cunctis secum platearum sordibus raptis, in valle Josaphat torrentem Cedronem augeat. Unde verisimile videtur, quia porta sterquilinii vocetur illa, per quam sordes et immunditiae consuescunt egeri. Nec minoris omnino virtutis atque utilitatis est, immunda quaeque de civitate Domini efferri, quam in illa ea quae munda sunt aggregari. Portam ergo sterquilinii in Hierusalem aedificant, qui illos in sanctae Ecclesiae ministerium ordinant, per quos vitiorum sordes ab electorum mentibus expurgentur. Sed et corruptae mentis homines ab Ecclesiae finibus arceantur, juvante eos atque enervante omnem impuritatem imbre gratiae coelestis; ut juxta Psalmistam, Disperdantur de civitate Domini omnes qui (0891A)operantur iniquitatem (Psalm. X). Et quia magnae perfectionis est, cum quis per meritum humilitatis adeo proficit, ut erratus suos vivaciter inspicere, et efficaciter deprehensos valeat expurgare; recte dicitur, quia qui portam vallis aedificaverunt, ipsi etiam mille cubitos in muro usque ad portam sterquilinii construxerint. Millenarius namque numerus perfectionem, cubitus vero operationem, quae per manus et brachia fit, insinuat. Et illi in muro sanctae civitatis a porta vallis usque ad portam sterquilinii, mille cubitis aedificando perveniunt, qui percepta humilitatis gratia, tanta se industria perfectionis bonis operibus mancipant, ut omne rudus a se non solum noxiae actionis sive inutilis locutionis, verum etiam supervacuae cogitationis ejiciant.

Et portam fontis aedificavit Sellun, etc. Pagos Graece, Latine vicum significat. Narrant autem scriptores, quod ab ea fronte montis Sion, quae praerupta rupe orientalem plagam spectat, intra muros, atque in radicibus collis, fons Siloe prorumpat; qui alternante quidem accessu aquarum in meridiem fluit, id est non jugibus aquis, sed incertis [certis] horis et diebus ebullit, et per terrarum concava, et antra saxi durissimi, cum magno sonitu venire consuevit, quo scilicet uno fonte, et hoc non perpetuo, uti civitas perhibetur. Hujus ergo portam fontis hoc loco designatam intellige, maxime cum aperte subjungatur:

Et muros piscinae Siloe in hortum regis, etc. Igitur Siloa, quod interpretatur missus, ubi caecus (0891C)natus et illuminatus est, Dominum Salvatorem, qui ad nostram illuminationem a Deo Patre missus est, significat; cujus fons aptissime idem Pater, ex quo ipse natus est, potest intelligi. De quo bene Psalmista: Quoniam apud te est fons vitae, in lumine tuo videbimus lumen (Psalm. XXXV). Portaque fontis aedificatur in Jerusalem, cum ordinantur in Ecclesia doctores, qui fidem divinae aeternitatis populis praedicent. Aedificantur et muri piscinae Siloae, cum firmissima et inexpugnabilia Scripturarum testimonia, quibus sacramentum dominicae incarnationis designatur, in mente fidelium radicantur. Qui videlicet muri divinorum eloquiorum in hortum regis perveniunt, cum agnitis dominicae dispensationis (0891D)mysteriis, germina virtutum ipso summo rege Domino Deo nostro opitulante proferre coeperimus. Perveniunt et ad gradus usque, qui descendunt de civitate David, cum quis a generali fidelium vita spiritualibus desideriis ad coelestia proficere didicerit. Gradus namque qui de civitate David ad inferiora urbis Hierosolymae descendunt auxilia sunt divinae inspirationis sive protectionis, quibus paulatim excitamur, ut ad moenia regni coelestis attingere valeamus. Fecit enim gradus David, quibus ad civitatem ejus ascendere debeamus, cum divina nos pietas ordinem docuit virtutum, quibus coelestia petamus, cum easdem virtutes exsequendi nobis donum tribuit. De quibus nimirum gradibus Psalmista dicebat: Beatus vir cui est auxilium abs te, (0892A)Domine; ascensus in corde ejus disposuit in valle lacrymarum, in loco quem posuit, etc., usque dum ait: Ambulabunt de virtute in virtutem; videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII). Ad hos ergo gradus structores sanctae civitatis, post muros piscinae Siloae, et post hortum regis aedificando perveniunt, cum post ostensa dominicae incarnationis sacramenta, quibus caeca a nativitate gentilitas abluta et illuminata est, post inchoata per fidem germina bonae operationis, doctores sancti diligentius ex tempore suis auditoribus profectus virtutum ostendunt; quibus ad visionem sui Conditoris, fortis videlicet manu ac desiderabilis, quod vocabit David, designatur, ascendant. Quos profectus gradus maxime in humilitate consistere reverendissimus pater, nomine et vita Benedictus, intellexit, cum scala patriarchae Jacob ostensa angelis per eam ascendentibus ac descendentibus, iter ad coelestia nostrum esse designatum interpretans, gradus scalae ipsius incrementis ac profectibus operum bonorum, quae per humilitatem fiunt, solertissima ac piissima inquisitione distinxit. Civitas autem David juxta litteram mons Sion appellatur, qui a meridie positus, pro arce urbis supereminet, et major pars civitatis infra montem jacet, in planitie humilioris collis sita. Unde scriptum est in libro Regum: Coepit autem David arcem Sion, haec est civitas David. Et paulo post: Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David (I Reg. XXV).

Post eum aedificavit Nehemias, etc. Nota David regem (0892C)non in Bethlehem, ut quidam autumant, sed in Jerusalem esse sepultum; et quidem non sine certi ratione mysterii. Sicut enim in Bethlehem natus, atque in regem unctus, Dominum Christum ibidem de suo semine nasciturum, atque a Magis sub persona regis adorandum praefiguravit; ita et in Jerusalem defunctus ac sepultus, ipsum Dominum in eadem civitate passurum ac sepeliendum, sed citius de sepulcro resurrecturum signavit. Post portam ergo fontis, et muros piscinae Siloae, qui in hortum regis, et usque ad gradus qui descendunt de civitate David, perveniunt, etiam usque contra sepulcrum ejusdem David mensura sanctae civitatis protenditur; quia qui per fidem divinae aeternitatis (0892D)praedicat, qui dispensationem dominicae incarnationis, qui fructificationem Ecclesiae Christo adhaerentis; de qua dicit ipse: Hortus conclusus soror mea sponsa (Cant. IV); fidelibus declarat auditoribus, non eos tantummodo gradus bonorum operum, quibus ad aeternam patriam ascendant, debet imitari; sed et sacramentum dominicae passionis semper eorum necesse habet insinuare memoriae, ut per eum qui pro ipsis mortuus est ac resurrexit, se quoque de regione et umbra mortis erigendos ad vitam, atque ad regnum coeleste ascensuros esse cognoscant. Bene autem sequitur:

Et usque ad piscinam, etc. Piscina namque grandi opere constructa, potest non absurde Scriptura divina intelligi; quae sancti Spiritus opere confectalavacrum (0893A)nobis ad expianda peccata, simul et poculum salutaris gustus ministrat. Quae si a Domino nobis in vinum conversa, hoc est in spiritualem sensum fuerit translata, gratiore nos suavitate veritatis inebriat. Ubi et domus est fortium; quia quicunque crebris eloquiorum divinorum fluentis audiendo et operando refici consuerunt, contra omnes antiqui hostis insidias fortes redduntur et invicti. Post sepulcrum ergo David in sancta civitate piscina grandi opere constructa locatur, cui domus est fortium contigua; quia per passionem Domini Scripturarum nobis est abyssus patefacta, per quarum affluentiam corda corroborata fidelium, et civitas Christi est cunctis hostibus inexpugnabilis reddita. Deficientibus namque, vel obtentis ab hoste aquis, (0893B)facile capitur civitas. Et si hostis antiquus fontem a nobis abstulerit verbi Dei, nil obstat quin continuo arcem nostrae mentis saevus impugnator atque eversor ascendat.

Post eum aedificaverunt fratres eorum Levitae, etc. Hucusque primus civitatis murus exstruitur, hinc mensura secunda, hoc est muri interioris, de quo supra diximus, incipit. Unde in hac descriptione dicitur quia structorum plurimi contra domum suam aedificaverint; muro namque interiori domus civitatis plurimae, vel vicinae erant, vel junctae. Post constructionem ergo muri exterioris, sequitur et in nostra civitate mensura muri secundi, cum post operum ac linguae perfectionem, quae et hominibus apparere potest, magis in interioribus nostrae mentis (0893C)Deo placere contendimus, ne quid videlicet velamine concipere de his quae interni arbitri oculos offendant praesumamus. Et bene dicitur quia mensura secunda contra ascensum sit firmissimi anguli aedificata; firmissimus angulus quippe Dominus est, qui in sua fide ac dilectione Judaeorum populum adunavit et gentium; unde et in Psalmo (Psalm. CXVII), vel Esaia (Esa. XXVIII), lapis angularis est dictus. Contra cujus ascensum anguli mensura secunda aedificatur, cum per munditiam piae cogitationis ad visionem Conditoris nostri pervenire contendimus; cum etiam in hac vita retenti, crebro visionis ejus desiderio suspiramus. Sequuntur hinc plurimi structorum ordines, qui mensuram secundam aedificasse (0893D)narrantur, quia maxima sanctae Ecclesiae structura in interioris est munimine virtutis, cum videlicet omni custodia servamus cor nostrum, quoniam ex ipso vita procedit. De quibus sigillatim disserere, et ad spiritualem cuncta intelligentiam trahere, nimis perlongum est.

Nathinnei autem habitabant in Ophel, etc. Nathinnei autem dicuntur esse Gabaonitae, qui in ministerium domus Domini juxta dispositionem Josue filii Nun, fideli devotione serviebant. Ophel autem turris erat, non longe a templo, enormis altitudinis. Unde et Ophel, hoc est tenebrarum, sive nubili nomen accepit, quod usque ad nubes erigeret caput. Denique ubi in Michaea scriptum est: Et turris gregis nebulosa filiae Sion (Mich. IV); in Hebraeo pro turre (0894A)nebulosa, turris Ophel scriptum est. Meminit hujus turris, et in qua parte sit civitatis ostendit, liber Paralipomenon, referens de Manasse rege, quod et supra posuimus, quia aedificaverit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portae piscium per circuitum usque ad Ophel (II Par. XXXIII). Conveniebat ergo juxta situm loci, ut ministri templi in vicina templi turre habitarent. Verum juxta sensum quoque mysticum, Nathinnei habitant in Ophel, hoc est in turre nebulosa, cum hi qui professione vitae perfectioris Deo dicati sunt, in munimento atque altitudine virtutum et actionum semper et cogitatione commorari non omittunt; dicentes cum Apostolo, Quia conversatio nostra in coelis est (Philip. III). De quibus et vulgi turba admirando (0894B)contestetur, dicens: Qui sunt isti qui ut nubes volant (Esa. LX)? Item Nathinnei habitant in Ophel, cum quique religionis habitu insignes, abdita Scripturarum, de quibus dictum est, Tenebrosa aqua in nubibus aeris; hoc est mystica scientia in prophetis illustrato corde penetrare, atque in horum lectione die noctuque meditari didicerint. De quorum habitatione apte subjungitur: Usque contra portam aquarum ad orientem et turrem quae prominebat. Porta namque aquarum Dominus est, qui quotidiana nos misericordiae suae gratia, ne in aerumnis vitae praesentis deficiamus, irrigat. Quam videlicet portam intrare desiderabat Psalmista, cum dicebat: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psalm. XLI). Quae porta congruenter (0894C)ad orientem posita memoratur; quia nimirum idem Dominus, qui nos torrente suae voluptatis, ne sitiamus, inebriat; ipse nos dono visitationis suae, ne in tenebris errorum caligemus illustrat. Juxta quod Zacharias ait: Visitavit nos oriens ex alto, illuminare his qui in tenebris, et in umbra mortis sedent (Luc. I). Ipse etiam nos praesidio suae protectionis, ne ab hoste contingamur, defendit. Unde bene sequitur: Et usque ad turrem quae prominebat. Quod intelligens idem Psalmista, dicebat: Deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici (Psalm. LX). Habitant ergo Nathinnei in Ophel, usque contra portam aquarum ad orientem, et turrem quae praeminebat; cum fideles quique lectionibus (0894D)sacris dediti, divinae pietatis et gratia debriari atque illustrari, et auxilio gaudent semper ab hoste tutari. Et quia post praesentia virtutum dona ad videndam claritatem dominici hominis ascenditur, recte subinfertur:

Post eos aedificaverunt Thecuani mensuram secundam, etc. Murus quippe templi corpus est Domini Salvatoris, de quo ipse Judaeis ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud (Joan. II): quod videlicet templum corporis ejus, persecutores ejus in morte solverunt, sed excitatum, atque ad coelos exaltatum, amatores in gloria viderunt, atque in aeternum videre non cessant. A turre ergo magna et eminenti, usque ad murum templi structura sanctae civitatis pervenit, cum justi quique ab altitudine (0895A)contemplationis, qua mentem et in hac vita despectis temporalibus, ad coelestia desideranda suspendunt, veraciter in illa vita ad claritatem dominicae incarnationis intuendam patefacta, etiam divinae gloriae aeternitatem, ascendunt. Et quia Thecua buccina vel tuba, Thecuani buccinatores interpretantur, apte dicitur quod Thecuani haec aedificaverint; doctorum namque est, quorum in omnem terram sonus exivit, vel praesentia Dei dona, vel futura in civitate ejus, hoc est populo fidelium, patefacere.

Sursum autem ad portam equorum aedificaverunt, etc. Hujus portae meminit Jeremias, et eam in orientali plaga civitatis esse designat, scribens typice de sancta Ecclesia: Et aedificabitur civitas Domino a turre Hananeel (Jer. XXI). Et paulo post: Usque ad (0895B)torrentem Cedron, et usque ad angulum portae equorum orientalis (Ibid.). Equi autem cum in bonam partem ponuntur, sicut et asini et cameli et muli, aliquando conversos ad Dominum populos gentilium, aliquando curas temporalium rerum Domino animae rite subjugatas indicant. Et sacerdotes murum civitatis Dei ad portam equorum aedificaverunt, cum doctores sancti post vocationem Judaicae plebis, usque ad introducendos in sanctam Ecclesiam gentium populos verbum disseminando pervenerunt. Item ad portam equorum aedificant, cum sufficientia vivendi exempla praebent eis, qui ad refrenandos lascivos suae carnis sive animae motus sanctae Ecclesiae januas intrant; vel certe cum suas ipsorum cogitationes, (0895C)quibus necesse habent de victu sive habitu suo suorumque tractare, ita disponunt, ut nequaquam hae libertatem mentis, qua coelestia semper quaerere proposuerant, retardent. Ubi et bene de operantibus subditur, Unusquisque contra domum suam; qui sermo crebrius in hac constructione sanctae civitatis repetitur. Neque in expositione laborandum est, quomodo in sancta Ecclesia contra domum suam quisque murum virtutum aedificare, suamque mentem adversus insidias diaboli debeat munire; ne ille qui quasi leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V), ulla ex parte valeat irrumpere, dum suum quisque corpus et mentem forti in Dominum fide praemunierit. Sed et in eo quisque contra domum suam aedificat, si illos qui sibi commissi sunt, diligenti (0895D)custodia disciplinae regularis tutatur, ne vel incursu vitiorum, vel haeretica possint persuasione decipi. Longum est de singulis sanctae civitatis aedificiis vel aedificatoribus spirituali interpretatione disserere; quae etiam nobis tacentibus lector peritus facillime cognoscit. Tantum hoc notandum, quia qui portas et turres aedificant, per quas vel cives ingrediantur, vel arceantur inimici, ipsi sunt prophetae, apostoli, et evangelistae; per quos nobis forma et ordo fidei ac rectae operationis, per quam unitatem sanctae Ecclesiae intrare debeamus, ministrata est; quorumque verbis qualiter adversarios veritatis redarguamus ac repellamus, discimus. Qui vero reliquis verbis exstruunt, ipsi sunt pastores et doctores, quos secundo loco posuit Apostolus, per quorum industriam (0896A)usque hodie ea quae per magnos Ecclesiae architectos aedificata est fides catholica, per totum orbem servatur. Et sicut Nehemias cunctos ex ordine civitatis structores enumerans, perpetuo memorales facit; ita consolator nostrae paupertatis Dominus, omnium qui Ecclesiam suam in electis aedificant, nomina conscribit in coelo. Sed videamus et reliqua.

CAPUT XIX. Sanaballat et Tobias subsannat aedificantes, sed contemnuntur; bella movent, sed orationibus atque armis pelluntur. (II Esdr. IV.) Factum est autem, cum audisset Sanaballat, etc. Plane haec ira haereticorum, haec verba eorum sunt, qui se Samaritanos, hoc est (0896B)custodes legis Dei frustra cognominant, cum sint maxime Deo contrarii ac legibus ejus, ut pote jamdudum a domo David, hoc est ab unitate Christi et Ecclesiae per haereses aut schismata, aut mala opera segregati; qui ne sua forte impugnetur atque excludatur impietas, muros fidei aedificari metuunt. Haec subsannatio omnium qui dicunt se nosse Deum, factis autem negant. Namque Samaritae ita Domino serviebant, ut diis suis priscis non abrenuntiarent. Quos hodie typice imitantur, qui ita Christiani sunt, ut et ventrem suum deum habeant, ut avaritiam sequantur, quam manifeste idolorum servitutem cognominat Apostolus; et caeteris mundi illecebris mancipati, creaturae magis inserviunt quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Et tales ergo sicut haeretici nolunt (0896C)Ecclesiae muros innovari, ne, crescente statu pietatis, a sua cogantur impietate recedere. Tales solent imbecilles appellare Judaeos, hoc est confessores fidei, et facile a gentibus superandos, dum in quotidiano animarum certamine plus amant vitia quam virtutis victoriae palmam obtinere. Et quia sunt inter haereticos qui etiam poenitentibus post lapsum dari veniam negant, recte ex horum persona subjungitur:

Nunquid aedificari poterunt lapides? etc. Aedificaverunt namque lapides, combusti de acervis pulverum, atque in opus sanctae civitatis reponuntur, cum his qui vel igne persecutionum victi fidem negaverant, vel delectationibus vitiorum subacti, munditiam operis perdiderunt, miserante Domino resipiscunt; (0896D)ut et integritatem catholicae fidei constanti professione recipiant, et ornamenta virtutum moribus emendati consequantur.

Sed et Tobias Ammonites proximus ejus ait: Aedificent, etc. Et hujus Tobiae persona simul et verba haereticis conveniunt. Persona quidem, quia patriarcha ejus Ammon de incesto et ebrietate, et nocte et in spelunca conceptus est. Quae cuncta haeresiarchis aptari cuivis facillime liquet; quorum omnis origo de voluptate carnali et immunditia, de tenebris errorum sive scelerum, de privatis conciliabulis, et non de publico sanctae Ecclesiae symbolo progenita est. Quod vero idem Tobias, qui bonus videlicet Domini interpretatur, non merito ac veritate, sed elatione ac superbia, murum sanctae civitatis dicit a vulpe posse (0897A)transiliri; vulpes haereticos vocari in promptu est. Unde est illud Cantici canticorum. Capite nobis vulpes pusillas, quae demoliuntur vineas (Cant. II); quod est aperte dicere, Deprehendite, atque in lucem traducendo proferte putidas ac dolosas haereticorum versutias, quibus fructiferas fidelium mentes corrumpere nituntur. Si ergo, inquit, ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum. Si contra assertionem fidei illorum aliquis haereticorum exsurrexit, statim superbit, et suis pedibus subjiciet omnem fiduciam doctrinae ipsorum, quam velut lapide firmo munitam, et in Christo esse fundatam gloriantur. Sed veniet hujusmodi blasphematoribus, quod sacrae hujus scriptor historiae imprecando subjungit:

Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui, etc. (0897B)Cui simile est illud Psalmistae de inimicis electorum, quasi sub unius perversi specie loquentis: Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ejus iniquitas ejus descendet (Psalm. VII).

Et oravimus Deum nostrum, etc. Hoc est unicum adversus hostes universos Ecclesiae suffugium, oratio videlicet ad Deum, et industria doctorum, qui die noctuque in lege ejus meditantes, corda fidelium contra insidias diaboli ac militum ejus praedicando, consolando, exhortando praemuniant.

Dixit autem Judas: Debilitata est fortitudo portantis, etc. Judam dicit tribum filiorum Juda. Quod autem queritur murum aedificari non posse, eo quod humus nimia esset in loco muri congesta, quae prius esset exportanda, ut sic fundamenta muri in viva (0897C)terra possent imponi; convenit parabolae domus evangelicae, cujus instructor fodit in altum; elataque terrae congerie posuit fundamenta super petram, quae nullo aquarum ventorumve possent impetu dejici (Matth. VII; Luc. VI). Prius enim de corde nostro egerenda est terrenarum humus concupiscentiarum, ac dein firmus atque inexpugnabilis bonorum operum murus supra fundamentum fidei construendus; nam qui super humum ac rudera infirmarum cogitationum aedificium sanctae actionis erigere conatur, fallitur, et pro domo sive civitate, mox ut procella tentationis ingruerit, ruinam sese aedificasse comperiet.

Et dixerunt hostes nostri: Nesciant et ignorent, etc. (0897D)Et haec in aedificio spirituali semper agi solent. Manet enim indefessus hostis cum satellitibus suis, immundis videlicet spiritibus et hominibus malignis, qui opera fidei ac virtutum minus curantes, impedire, et quantum valent semper expugnare contendunt, mentemque fidelium mucrone pravae suggestionis interficere satagunt. Verum nobis contra haec Dei armatura juxta Apostolum sumenda est, ut possimus resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare (Ephes. VI). Bene autem dictum est, quia statuerit post murum per circuitum populum cum armis, ut agmine armatorum circumdati structores, liberiore manu ac securiore muro aedificando insisterent. Dispertiti namque sunt gradus fidelium, et alii bonis operibus intus ornantes, Ecclesiam aedificant; alii (0898A)armis sacrae lectionis muniti, contra impugnantes eamdem Ecclesiam haereticos invigilant. Hi religiosa devotione proximos in fidei veritate confortant, illi adversus diaboli vel vitiorum tela, quibus eamdem fidem expugnare laborant, necessarium certamen exercent, atque ab ovili dominico insidiantes lupos pastorali sollicitudine repellunt.

Factum est autem cum audissent inimici nostri, nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum, etc. Et in spirituali aedificio, si apostolicis semper fuerimus armis induti, dissipabitur consilium diaboli et angelorum ejus, qui nos debellare desiderant.

CAPUT XX. Structores armati omnes, ac praeparati ad pugnam, sic aedificationi murorum insistunt. (0898B)Et factum est a die illa, media pars juvenum faciebat opus, etc. Notandum enim, quia non solum pars juvenum media faciebat opus, et pars media parata erat ad bellum, sed et iidem ipsi qui faciebant opus juvenes, gladio erant accincti. Tanta namque versutia hostis antiqui, tantus est furor militiae ejus contra Ecclesiam dimicantis, ut non solum praedicatores veritatis, sed et ipse Dei populus semper adversus machinas illius vigilare, et velut in acie debeat stare. Aedificantes namque gladio accinguntur renes, cum hi qui bonis insistere operibus, qui commissos sibi regulari curant ratione disponere (hoc est enim vivos lapides in aedificio sanctae civitatis ordine competenti locare) fluxa in se luxuriae acumine verbi Dei restringere satagunt. Nec praetereundum, (0898C)quia cum David sive Salomon eamdem civitatem aedificarent, nil de armatis structoribus vel adversariis impugnantibus refertur; verum destructa ob scelera eorum urbs majore labore ac industria reficitur, quia et talis est aedificatio spiritualis, quae in animarum salute geritur, ut in baptismate, renati per fidem et confessionem sanctae Trinitatis absque ullo nostro labore per gratiam Dei civitas ac domus ejus efficiamur. Et si post ablutionem sacri fontis, diabolo seducente ad peccata relabimur, et virtutum moenia nostrorum hostis victor igne vitiorum dejicit, gravioribus necesse est orationis, afflictionis, vigiliarum, eleemosynarum, et vitae arctioris studiis, ea quae perdidimus bonorum operum aedificia reparemus. (0898D)Nam et expertis vitiorum illecebris, difficilius quam incognitis caremus; minorisque laboris est incognitam carnis cavere voluptatem, quam rejicere cognitam.

Unusquisque cum puero suo maneat, etc. Nota quantum studii in operando habuerint, qui etiam noctu in labore perstiterunt. Sic fecit Apostolus, qui nocte et die operabatur manibus suis, ne quem credentium victum quaeritando fatigaret (I Cor. IV). Nisi forte ita sibi vices successisse credendi sunt ad operandum, ut alii per diem laborarent in opere muri, alii excubias noctis contra irruptiones agerent hostium. Nam et nostrae civitatis exstructores utrumque simul faciunt. Idemque ipsi qui fideles instituendo Ecclesiam aedificant, etiam incredulos et (0899A)contradictores arguendo ab Ecclesiae laesione propellunt.

CAPUT XXI. Excitato in tumultum populo pro fame ac penuria, Nehemias adjurat optimates ac magistratus ne usuras a fratribus suis exigant, sed potius dent pro illis pecuniam. (II. Esdr. V.) Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus, etc. Desiderabat quidem populus murum construere civitatis, sed magnitudine famis ab opere sancto praepediebatur. Quam videlicet famem non solum penuria frugum, sed et principum avaritia fecerat, cum ab eodem populo majora quam reddere poterat tributa exigerent, quod apud nos quotidie eodem ordine fieri videmus. Quanti (0899B)enim sunt in populo Dei, qui divinis libenter cupiunt obtemperare mandatis, sed ne possint implere quod cupiunt, et inopia rerum temporalium, ac paupertate et exemplis retardantur eorum qui habitu religionis videntur esse praediti, cum ipsi ab eis quibus praeesse videntur, et immensum rerum saecularium pondus ac vectigal exigunt, et nihil eorum saluti perpetuae, vel docendo, vel exempla vivendi praebendo, vel opera pietatis impendendo conferunt. Atque utinam aliquis diebus nostris Nehemias, id est, consolator a Domino adveniens, nostros compescat errores, nostra ad amorem divinum praecordia accendat, nostras a propriis voluntatibus ad constituendum Christi civitatem manus avertens confortet. Sed videamus juxta litteram, quia triplici (0899C)distinctione miser afflicti populi clamor augebatur. Quidam namque fame coacti, filios suos ditioribus cibo vendere disponebant; alii liberis parcentes, agros potius ac domos suas pro cibo dare volebant; nonnulli econtra prohibentes et liberorum et agrorum venditionem, tantum hoc persuadebant, ut mutuo sumerent pecuniam in tributa regis, datis loco pignoris agris suis et vineis, donec redeunte copia fertilitatis ac frugum possint restituere feneratoribus quod mutuo accepissent.

Et increpuit optimates et magistratus, etc. Quasi dux optimus militiae coelestis, et sapiens architectus civitatis Dei, quod optimates et magistratus populi facere voluit, prius se ipse fecisse declaravit; eleemosynam (0899D)videlicet pauperibus dandam, et nihil ab eis quaerendo, nisi custodiam legis Dei, et aedificationem civitatis ejus. In qua videlicet lectione, non nos allegoriae sensum inquirere, sed ipsum litterae textum oportet diligentius operando servare; ut videlicet exceptis quotidianis eleemosynarum fructibus, curemus, ubi tempus generale famis et inopiae populum afflixerit, et ea quae possumus indigentibus commodare, et illa quoque, quae a subditis quasi juste solebamus exigere, tributa dimittere eatenus, quatenus et nostra nobis Pater debita relaxet. Terribilis autem nimium huic lectioni imponitur clausula, cum dicitur:

Insuper et sinum meum excussi, et dixi, etc. Quicunque enim vel misericordiam pauperibus dare recusat, (0900A)vel ab eis quod non habent reddere, velut juste exigere non erubescit, hic de domo sua excutitur, videlicet de coetu sanctae Ecclesiae, in qua mansurum se perpetuo credebat, ejectus. Excutitur et de laboribus suis, fructu nimirum bonorum operum, in quibus se laudabiliter desudasse arbitrabatur, privatus. Neque enim labores sine pietate exhibiti, fructuosi apud Dominum fieri possunt. Quantum vero haec Nehemiae objurgatio sive imprecatio corda omnium commoverit, aperte declaratur, cum protinus subinfertur:

Et dixit universa multitudo, Amen, etc. Cum enim audita ejus contestatione, omnes Amen responderunt, ac Deum collaudantes fecerunt quae jusserant; constat profecto, quia non timore coacti, sed intimo (0900B)cordis affectu ejus dicta susceperunt.

CAPUT XXII. Nehemias per se quantum populo pietatis praestiterit exponit. A die autem illa qua praeceperat mihi, ut essem dux, etc. Hoc exponens typice, dicit Apostolus: Quia Dominus statuit eos qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere; ego autem nullo horum usus sum (I Cor. IX). Duodecim autem annis Nehemias cum fratribus suis ita in ducatu vivebat, ut annonas quae ducibus debebantur, ipsi non comederent, quo per hoc mystice insinuaret, apostolicum illud esse opus, cum quis in regimine plebis Dei promotus, opus quidem rectoris nobiliter Ecclesiam aedificando exercet, sed quaestum exercitii ab eis quos praedicando (0900C)ac bene vivendo regit, terrena commoda exspectando non quaerit.

CAPUT XXIII. Sanaballat et socii ejus Nehemiam ab aedificatione muri retrahere tentant, conductis adversus eum etiam domesticis insidiis; sed his ab eo deprehensis, civitatis murus ad perfectum usque completur. (II Esdr. VI.) Factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobias, etc. Hostes sanctae civitatis suadent Nehemiae ad campestria descendere, foedusque pacis secum inire, mactatis simul vitulis in testimonium foederis compacti. Verum ille, ne opus religiosum negligatur, in montanis perseverat. Sic et haeretici ac falsi catholici volunt ea conditione veris catholicis (0900D)consortium pacis habere, ut non ipsi ad arcem ecclesiasticae fidei, aut operationis ascendere consentiant, sed potius eos quos in culmine virtutum commorantes aspiciunt, ab infima operum sive dogmatum pravorum descendere cogant. Et bene in campo uno volunt cum Nehemia pactum inire; quia nimirum in eamdem libertatem vitae lautioris, quam ipsi sequuntur, omnes quos seducere possunt, resolvi desiderant. Bene idem pactum cum eo in vitulis pariter mactatis volunt inire, quia falsi fratres orationis sive actionis suae Deo hostias una cum veris catholicis gestiunt offerre, quatenus et ipsi veraciter fideles crediti, per viciniam communionis eosdem veros corrumpere catholicos possint. Verum Nehemias personam fidelium doctorum tenens, nequaquam ad (0901A)profanos descendere, neque eorum hostiis inquinari sentit, sed in conceptis virtutum operibus devotus persistit; et quo acrius terrere nitebantur inimici, eo magis ipse bene operando terribilis eisdem inimicis fieri contendit. Unde et in sequentibus dicitur.

Omnes autem hi terrebant nos, etc. Ergo et in spirituali structura, quia versutus hostis semper manus nostras tentat impedire, semper eas ipsi in bona actione divino auxilio confortare curemus.

Et ingressus sum domum Samaiae, etc. Pulsatus insidiis hostium Nehemias, domum Samaiae quasi amici et fratris ingreditur; sed et ipsum insidiatorem atque hostem invenit, ut pote externorum donis et amicitia corruptum; semper namque habent electi foris pugnas, intus timores; nec solum apostoli, sed (0901B)et prophetae periculis ex genere, periculis exigentibus, periculis ex falsis fratribus suspectam vitam agebant.

Completus est autem murus vicesimo quinto die mensis Elul, etc. Mensis Elul secundum Hebraeos sextus anni est mensis, qui apud Romanos appellatur September. Et recte murus sanctae civitatis sexto anni mense completur, ut etiam hoc ultimo tempore perfecta fidelium sive poenitentium seu innocentium actio designatur. Nam senario numero solet perfectio boni operis designari; vel quia Dominus sexto die creationem mundi consummavit, atque in septimo requievit; vel quia nos in sex hujus saeculi aetatibus bonis desudare operibus, in septima autem, quae est in alia autem vita, sabbatismum animarum voluit sperare. Recte vicesimo quinto ejusdem mensis die (0901C)completur, propter quod videlicet quinque corporis sunt sensus quorum ministerio bona foris operari debent. Sicut enim quinarius numerus simplex hos solet sensus figurare, ita idem per seipsum multiplicatus, atque ad XXV perductus, eosdem ipsos majori perfectione demonstrat. Perficimus igitur murum Jerusalem vicesimo quinto die mensis sexti, cum omnes corporis nostri sensus diligenter divinis mancipantes servitiis, coepta virtutum studia ad finem firmum perducimus, et quae ad munitionem catholicae pacis fideliter agere coepimus, efficaciter Domino adjuvante complemus. Qui videlicet murus bene etiam quinquaginta et duobus diebus dicitur completus; quinquagesimus namque poenitentiae ac remissionis est psalmus, in quo etiam de hujus aedificatione (0901D)civitatis specialiter orat Propheta, dicens: Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem (Psalm. L). Quinquagesima die dominicae resurrectionis venit in Ecclesiam primitivam Spiritus sanctus, per quem nobis et devotio poenitendi infunditur, et poenitentibus donum veniae confertur. Duo autem sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor et proximi, quibus donata nobis per Spiritum sanctum indulgentia peccatorum, pro aeternae perceptione vitae laborare jubemur. Ideoque aptissime murum sanctae civitatis, quae ab hostibus erat diruta, reaedificantes cives illius in quinquaginta et duobus diebus restaurant, quia haec nimirum est justorum in hac vita perfectio, ut et quaeque deliquerint (0902A)poenitendo, per gratiam divinae inspirationis castigent, et deinceps se in Dei et proximi dilectione bonis operibus adornent.

CAPUT XXIV. Facta civitate Jerusalem terrentur gentiles; et Nehemias cantores recenset, et portis custodes deputat. Factum est autem . . . ut timerent universae gentes, etc. Qui ante structores sanctae civitatis terrere quaerebant, ut eos ab operando retardarent, nunc completa ejusdem civitatis constructione timent ipsi, atque animo concidunt, agnito quod aedificatio illa Deo auctore coepta esset atque completa. Sic et in sancta Ecclesia, cum charitatis, continentiae, pacis, et caeterarum virtutum structura firma surrexerit, timent immundi spiritus, et viribus nostris effugata (0902B)eorum tentatio repellitur, atque ad nostram potius victoriam proficit. Quod et de haereticis aeque ac falsis catholicis accipi potest; qui constanti bonorum fide per dilectionem operante aut corriguntur emendati, aut manifestati caventur, et Ecclesiae finibus expelluntur.

(II Esdr. VII.) Postquam autem aedificatus est murus, etc. Et in spirituali sensu, ubicunque Ecclesiae murus collectis ad fidem novis populis, vel correctis his qui erraverant, aedificatus fuerit, mox ponendae sunt valvae disciplinae regularis, ne antiquus hostis, qui quasi leo rugiens circuit (I Petr. V), usquam in ovile fidelium valeat irrumpere. Recensendi sunt janitores, cantores, et Levitae, qui easdem valvas custodiant; quorum personam omnium doctoribus (0902C)sanctis convenire perspicuum est. Janitores quippe sunt, qui claves regni coelorum perceperunt, ut dignos quidem humilesque suscipiant, superbos vero ac immundos ab ingressu supernae civitatis arceant, dicendo: Non est tibi pars neque sors in sermone hoc; cor enim tuum non est rectum coram Deo (Act. VIII). Cantores sunt, qui dulcedinem ejusdem patriae coelestis auditoribus suis pia voce praedicant. Levitae sunt, qui erga obsequium divini cultus semper invigilant. Praecepit autem Nehemias, ne aperiantur portae Jerusalem usque ad calorem solis, hoc est toto tempore noctis, ne videlicet aut obtectis tenebris hostis irrumpat, aut certe aliquis civium incautus exiens, ab hoste captus pereat. Quod etiam in (0902D)hujus saeculi nocte tota custodes animarum debent solerter agere, ne observantia piae conversationis neglecta, diabolus aut cohortem fidelium perturbaturus subintret, aut de ipsorum numero fidelium quempiam perditurus rapiat. Apparente autem Sole justitiae, et clarescente luce futurae beatitudinis, jam non opus erit claustris continentiae; quia nec adversariis ultra dabitur facultas impugnandi sive tentandi fideles, ut pote sempiterna cum suo principe ultione damnatis. Unde in Apocalypsi sua Joannes de futura ejusdem sanctae civitatis gloria dicit: Et portae ejus non claudentur per diem, nox enim non erit illic (Apoc. XXI).

Et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, etc. Custodes animarum non sunt de neophytis, nec de (0903A)turba vulgari, sed de illis constituendi, qui a certamine vitiorum Dei gratia liberati, jam mentem in Jerusalem, hoc est in visione tranquillae pacis habere consuerunt, qui dicere valent cum Apostolo: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III). De quibus bene dicitur quia constituerit singulos per vices suas; ut his videlicet, cursu suo consummato, de hac luce subtractis, alii mox eorum loco regimini praeferrentur fidelium. Neque ullo tempore desunt, qui pro pace sanctae Ecclesiae propter timores nocturnos excubare satagant, currente semper ad finem usque saeculi veritate sermonis prophetici, quo eidem Ecclesiae dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii (Psalm. XLIV). Bene quoque subjungitur, Et unumquemque contra domum suam. Sic (0903B)etenim custodia sanctae Ecclesiae rite perficitur, si quisque ita sollicitudinem omnium gerat fidelium, ut specialiter eis est praelatus, quibus Deo auctore curam studii diligentioris impendat.

CAPUT XXV. Nehemias, ut dignos civitati habitatores invenire possit, relegit librum census eorum qui primi ascenderunt de Babylone in Judaeam. Civitas autem erat lata nimis et grandis, etc. Haec illi tempori typice conveniunt. Cum disseminato per apostolos longe lateque verbo Dei totus orbis novum fidei germen accepit, et necdum Ecclesiae aedificatae, sed tantum auditu et sacramentis verbi, populi adhuc rudes erant imbuti.

(0903C)Dedit autem Deus in corde meo, etc. Idcirco congregatis in se non solum optimatibus et magistratibus, sed et omni vulgo, diligenter eorum numerum recensere curavit, ut perfecta omnium summa discernere posset, qui in urbe ipsa Hierosolymorum, qui vero aliis in civitatibus habitare deberent.

CAPUT XXVI. Mense septimo congregatur populus in Jerusalem, et legente Ezra legem Moysi, intentis auribus audiunt. (II Esdr. VIII.) Et venerat mensis septimus, etc. Quaerente Nehemia providere ac disponere qui in civitate quam aedificaverant habitare deberent, supervenit mensis septimus; nam longe aberant. Cum enim murus esset vicesimo quinto die sexti mensis completus, non plus ad exordium septimi mensis (0903D)quam quinque dies supererant. Qui videlicet mensis septimus a prima sua die usque ad vicesimam secundam totus legitimus caeremoniis erat consecratus; quibus rite celebratis, sic deinde ad disponendos conditae urbis mansores, cum principibus et plebe reversus est. Ubi notanda devotio simul et concordia populi, qui quasi vir unus, hoc est una eademque fide ac dilectione ad templum Domini convenit; rogaveruntque ipsi pontificem suum, ut allato libro, mandata sibi legis, quae agere debeant, replicaret, ut cum civitate aedificata, operis quoque placiti Deo structura consurgeret, ne sicut antea propter negligentiam religionis, civitatis etiam ruina sequeretur. Et bene sexto mense civitas exstructa, septimo in eam populus ad audiendam legem congregatus (0904A)est; sexta quippe dies in lege operandi, septima est requiescendi. Et haec est post bonum opus nostrum dilectissima atque acceptissima Domino quies nostra, ut abstinentes ab opere servili, hoc est peccato, audiendis diligentius atque implendis ejus mandatis operam demus. Unde et in principio ejusdem mensis septimi statuta erat solemnitas tubarum, quarum cantu populus inter orationes et hostias ardentius ad memoriam divinae legis excitaretur. Et nunc quoque intellectu spirituali oportet, aedificata civitate sancta, sequi lectionem divinam, et tubas sonare crebriores; quia nimirum necesse est, ut initiatus sacramentis coelestibus populus, etiam sacris eloquiis ex tempore solertius, qualiter vivere debeat, instruatur. Quod autem congregatum (0904B)dicit populum ad plateam quae est ante portam aquarum; portam aquarum reor dici in atrio sacerdotum, quo templum omni ex parte per quadrum erat circumdatum, maxime ad orientalem plagam templi, ubi erat mare aeneum ad lavandas manus pedesque introeuntium templum, ubi decem luteres aenei ad lavandas hostias; ubi etiam altare holocausti, inter quod et templum lapidatus est Zacharias filius Barachiae (Matth. XXIII). Non autem populus intra hujus portam atrii intrandi habebat licentiam, sed tantum sacerdotes ministri Domini. Populus autem extra hanc portam, et maxime in platea, quae ad orientalem ejus erat plagam, ad audiendum verbum, sive ad orandum stare solebat. Bene ergo ante portam (0904C)aquarum collectus est populus, qui per antistitem suum fluentis Scripturarum erat spiritualiter potandus.

Stetit autem Ezras scriba super gradum ligneum, etc. Hujus loci videtur meminisse Scriptura Paralipomenon, ubi dictum est: Quia stetit Salomon coram altare Domini, ex adverso multitudinis Israel, et extendit manus suas. Siquidem fecerat Salomon basim aeneam, et posuerat eam in medio basilicae, habentem quinque cubitos longitudine, et quinque cubitos latitudine, et tres cubitos in altum, stetitque super eam (II Par. VI). In medio namque basilicae, in medio dicit atrii sacerdotum, quo basilica major atriorum exteriorum omni ex parte templi erat circumdata. De quibus superius in eodem libro scriptum est: Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem (II (0904D)Par. IV). Verum Salomon, quasi rex, basim fecit aeneam; porro Ezras, quasi minoris potentiae, gradum ad loquendum constituit ligneum, sicut etiam Salomon sive Moyses altare holocausti fecerunt aeneum, pro quo filii transmigrationis reposuerunt lapidem. Sed non est putandum, minoris sacramentum perfectionis ligneum gradum, quam basim habere aeneam. Quod enim saepe dictum est, sicut aes pro diurnitate perdurandi, vel suavitate sonandi, divinis competit sacramentis, quae nulla saeculorum longitudine deficiunt, et in omnem terram exiit sonus eorum; ita etiam lignum eisdem aptissime congruit, propter videlicet tropaeum dominicae passionis. Super universum ergo populum pontifex eminet, quando is qui gradum doctoris accipit, merito vitae (0905A)perfectioris actionem vulgi transcendit. Stat autem in gradu ligneo, quem fecerat ad loquendum, quando singulari imitatione dominicae passionis altiorem se caeteris facit. Unde merito fiduciam libere verbum Dei praedicandi obtinebat. Nam qui passionem Domini pro suo modulo contemnit imitari, necdum gradum ligneum, unde infirmis superemineat, ascendit. Ideoque necesse est talis scriba trepidus praecepta Dei praedicet, timens vel erubescens ea quae ipse non fecit, aliis facienda proponere. Unde apte in sequentibus adjungitur:

Populus autem stabat in gradu suo. Cum enim praesules, quantum honore praestant, tantum etiam bonis operibus subditos anteire satagunt, tunc et iidem subditi bonis eorum incitati exemplis, suae (0905B)gradum vitae jam devoti exsequuntur; eorumque piis exhortationibus admoniti, lacrymas pro admissis erratibus, sive etiam pro desideriis patriae coelestis crebras fundere delectantur. Unde et hic quoque apte subjungitur:

Flebat autem omnis populus, cum audiret verba legis. Verum quia iidem doctores sancti, qui mentes auditorum suorum et lectionibus sacris et devotis suis exhortationibus ad lacrymas excitant; easdem quoque lacrymas consolantur, dum sempiterna illos gaudia secutura esse promittunt. Recte subjungitur:

Et dixit eis: Ite, et edite pinguia, etc. Sanctus namque nobis dies Domini est, cum verbis illius audiendis atque implendis operam damus. In quo videlicet die nos, quamvis extrinsecus tribulationum (0905C)adversa perpessos, spe gaudentes esse oportet, juxta illud Apostoli: Quasi tristes, semper autem gaudentes (II Cor. VI). In quo etiam edere pinguia, et mustum bibere jubemur; hoc est, de collata nobis divinitus ubertate bonae actionis, et de ipsa audiendi dulcedine verbi Dei gaudere. Mustum namque est vinum melle dulcoratum, unde et Graece Oinomeli vocatur. Sed et de eisdem saluberrimae nostrae mentis epulis, ei qui sibi non praeparavit, partes mittere praecipimur, ut videlicet infirmiores proximorum conscientias, vel exemplo piae actionis, vel suavitate devotae admonitionis confortare curemus, quatenus et ipsorum animae juxta Psalmistam, Sicut adipe et pinguedine supernae largitatis abundantia repleantur, (0905D)labiisque exsultantibus laudent nomen Domini (Psal. LXII). Hunc autem locum nos etiam juxta litteram decet imitari; ut cum videlicet diebus festis, post orationem, lectionem, psalmorum studia completa, carnis curam reficiendo agere disponimus, pauperibus quoque et peregrinis partem dare meminerimus.

CAPUT XXVII. Faciunt solemnitatem tabernaculorum, legente illis Ezra legem Dei per dies singulos. Et invenerunt scriptum in lege, praecepisse Dominum, etc. Haec in Levitico plenius scripta sunt, et quod in memoriam fieri jussa sint itineris illius longissimi, quo educens ex Aegypto populum suum Dominus, XL annis in deserto in tabernaculis fecit (0906A)habitare, quotidie illis per Moysen legis suae praecepta depromens (Levit. XXIII). Jussa est autem fixio tabernaculorum, quod Graece dicitur Scenopegia, annis omnibus septem diebus, id est, a quinto decimo die ejusdem septimi mensis, usque ad vicesimum secundum. Cujus observantiae sacramentum merito est nobis spirituali inquisitione perscrutandum, maxime cum Dominus in Evangelio eidem festivitati adesse dignatus sit (Joan. VII), eamque, populum affatus confluentem, suis sacrosanctis dedicaverit verbis. Et nostri ergo patres liberati sunt ab Aegyptiaca servitute per sanguinem Agni, et adducti per desertum XL annis, ut venirent in terram repromissionis, quando per dominicam passionem liberatus est mundus a servitio diaboli, et per apostolos (0906B)primitiva Ecclesia congregata est, quae quasi per desertum XL annis ducta est, donec veniret ad promissam in coelis patriam. Quae ad imitationem jejunii quadragenarii, quod Moyses et Elias, et ipse Dominus implevit, in magna continentia vitam ducere solebat, semper aeternam sitiens patriam; et ab universis mundi hujus prorsus sequestrata illecebris, quasi secretam in quotidiana divinae legis meditatione conversationem gerebat. Ad cujus memoriam eodem tempore et nos debemus manere in tabernaculis, exeuntes de habitaculis nostris, hoc est, relictis saecularibus delectationibus, peregrinos nos esse in hac vita, et patriam habere in coelis confiteri; atque ut ad eam citius perveniamus, desiderare. Et hoc in die solemni mense septimo, id est, in luce (0906C)gaudii coelestis, implente cor nostrum gratia Spiritus sancti, quae septiformis a propheta commendata est. In quibus videlicet tabernaculis septem diebus manere praecipimur; quoniam omni tempore vitae hujus, quam tot diebus circumagimus, animo nos retinere oportet, quia incolae sumus apud Deum in terra, et peregrini sicut omnes patres nostr

Egredimini, inquit, in montem, etc. Et nos egrediamur de mansione quadam quasi generalium cogitationum, in altitudinem sanctarum Scripturarum crebrius meditandam; et afferamus nobis inde quasi frondes olivae fructus misericordiae, quibus pauperes recreando nos simul ab aestu tentantium vitiorum obumbremus; et frondes ligni pulcherrimi, (0906D)quod Judaei cedrum vocant, fructus nimirum charitatis, quae inter omnes pulcherrima et eximia est virtutes, per quam et Dominus noster lignum crucis pro nostra salute conscendit. Cujus passionem dum et nos, in quantum possibile est, imitamur, frondibus profecto ligni pulcherrimi protegimur. Afferamus et frondes myrti, in mortificatione libidinum et vitiorum omnium. Nam et magi Domino myrrham offerentes, in munere docuerunt typice, eos qui Jesu Christi sunt, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigere debere. Item frondes myrti ad faciendum sibi umbraculum affert quicunque potest dicere: Quia Christi bonus odor sumus Deo, in omni loce (II Cor. II). Afferamus et ramos palmarum, qui manus victricis ornatus est, ut victricem gulae, irae, (0907A)avaritiae caeterorumque vitiorum mentem semper geramus, semper hostibus cunctis existere fortiores curemus; quatenus illorum in futuro mereamur esse consortes, de quibus ait in Apocalypsi sua Joannes: Stabant ante thronum in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum (Apoc. VII). Frondes quoque ligni nemorosi, hoc est reliquarum ornamenta virtutum; de quibus omnibus mystica nobis tabernacula facimus, cum bonis delectati operibus animum totum a mundanis abstrahimus illecebris.

Et egressus est populus, et attulerunt, etc. In domate dicit, in tecto domorum. Nam in Palaestina non habent culmina in domibus, sed aequales sunt domorum omnium summitates, superpositis trabibus ac tabulis. Unde in lege praeceptum est, ut quisque (0907B)domum aedificet novam, faciat luriculam in circuitu tecti, ne quis ex eo delapsus, periculum mortis incidat (Deut. XXII). Ita unusquisque nostrum egressus facit tabernacula in domate, id est, in tecto domus suae, cum habitaculum suae carnis animo transcendens, affectus ejus noxios sedula supernae lucis ac libertatis meditatione calcaverit. Quod ipsum et in atriis nostris facimus, cum mente ad coelestia flagrante, quasi extra mundum consistimus, cujus mansionem nos ocius relinquere desideramus. Facimus et in atriis domus Dei, quando etsi necdum aulam supernae habitationis licet ingredi, in ejus tamen vicinia totam nostrae cogitationis memoriam sedemque collocamus. Facimus et in platea portae aquarum, cum dilatato corde nostro (0907C)in via mandatorum Dei, sicut servus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima nostra ad Deum vivum (Psalm. XLI). Facimus et in platea portae Ephraim, hoc est, frugiferi sive crescentis, quando in eadem amplitudine liberi cordis ita proficimus, ut, patefacta nobis a Domino porta justitiae, semper in illo crescamus in salutem, ac majoribus per dies bonae actionis frugibus abundare mereamur.

Legit autem in libro legis Dei, etc. Quantum litterae sensus patet, ipsa quidem Scenopegia septem diebus agi solebant, id est, a quinta decima die mensis septimi lunae, usque ad vicesimam primam. Deinde octava die, hoc est vicesima secunda mensis, denuo collecta populi agebatur majori festivitate insignis. (0907D)Scriptum namque est in Levitico: A quinto decimo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae, celebrabitis ferias Domini septem diebus. Die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies. Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae, etc. (Levit. XXIII.) Legit ergo Ezras septem diebus Scenopegiorum populo in libro legis Dei; quia nimirum haec est vera nostra in hac vita solemnitas mentis, ut per dies singulos, id est, per omnia bona opera, quibus a Domino illustramur, legendis, audiendis, faciendis ejus sermonibus intento corde vacemus. Incipit autem haec solemnitas a quinto decimo die mensis, quando luna nocte plenissima est, cum omnes mentis nostrae tenebrae clarissimo Christi lumine resolvuntur. Sequiturque (0908A)eamdem dies octavus sabbati, id est, requiei, videlicet tempore resurrectionis in vita futura; cujus gaudiis interim in spe sublevamur, tunc in re ipsa perfruemur, cum exoptatissima illa collecta, omnis sanctorum coetus, et angelorum scilicet et hominum, in conspectu sui Conditoris congregatus, et nunquam segregandus exsultaverit.

CAPUT XXVIII. Peracta solemnitate tabernaculorum, denuo conveniunt ad confitendum, legendum, atque orandum Dominum. (II Esdr. IX.) Convenerunt filii Israel in jejunio et saccis, etc. Notanda devotio correcti post captivitatem populi, ut completa rite solemnitate quae per legem Domini mandata est, uno tantum intermisso (0908B)die, mox in jejunio et in poenitentia ipsi sua sponte convenirent, et quod diebus lectionum sanctarum ac laetitiae gerendum audierant, diligenter ex tempore gererent, separando scilicet seipsos et mente et corpore a consortio eorum qui alieni a Domino esse, et ab ejus cultura comprobantur, ne rursus per societatem et exempla reproborum inciderent in mala captivitatis et aerumnae; quae tamen vix post longa temporum sive saeculorum volumina sese evasisse cernebant. Et quid de his nobis mystice tractandum, nisi ut talium exempla secuti, quidquid in publica synaxi vel auditorio faciendum cognovimus, denuo mutua inter nos collatione tractemus, et qualiter singula haec castigatione cordis sive corporis nostri complere valeamus, solerti indagine (0908C)perquiramus? Quorum maxima probatur industria vitae correctioris, dum subditur:

Et consurrexerunt ad standum, et legerunt, etc. Quis enim non miretur populum tam eximiam habuisse curam pietatis, ut quater in die, hoc est primo mane, tertia hora, sexta et nona, quibus orationi sive psalmodiae vacandum erat, auditui se legis divinae contraderent, quo, innovata in Deum mente, purior ac devotior ad deprecandam ejus misericordiam rediret; sed et in nocte quater, excusso torpore somni, ad confitenda peccata sua et postulandam veniam exsurgerent. Quo exemplo reor in Ecclesia morem inoluisse, ut per singulas diurnae psalmodiae horas lectio una de Veteri sive Novo Testamento cunctis audientibus ex corde dicatur; et (0908D)sic apostolicis sive propheticis confirmati verbis, ad instantiam orationis genua flectant. Sed et horis nocturnis, cum a laboribus cessatur operum, liberas auditui lectionum divinarum aures accommodantur.

CAPUT XXIX. Oratio sive confessio Ezrae, qua deprecatur Dominum meminisse se pacti quod habuit cum patribus eorum. Et dixit Ezras: Tu ipse, Domine, solus, etc. Quod supra dictum est, Quia confitebantur peccata sua et peccata patrum suorum; plenius Ezra deprecante qualiter sit factum ostenditur. Quod vero in conclusione dicit, Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus et scribimus; et signant principes nostri, (0909A)Levitae nostri, et sacerdotes nostri, et caetera; manifestius ostenditur quanta gratia devotionis omnes eorum personae novum post festa Scenopegia conventum fecerint, ut videlicet se tota intentione a scelerum contagiis expurgatos, divino foederi conjungerent, ipsamque foederis sancti conditionem et sermone confirmarent et scripto, ac si ab impiorum consortio separati, securiores implerent opus quod jamdudum coeperant; id est, congruos factae urbis cives de numero piorum instituerent.

CAPUT XXX. Principes una cum populo percutiunt foedus, et scribunt ut custodiant omnia mandata Domini, et adjuvent caeremonias domus ejus. (II Esdr. X.) Signatores autem fuerunt Nehemias (0909B)Athersata, etc. Alia translatio habet, Nehemias, qui Athersatha; erat enim idem Nehemias binomius. Unde et singulariter subinfertur, filius Hachelai; quod ipsum superius insinuatur apertius, cum dicitur: Dixit autem Nehemias, ipse est Athersatha, et Ezras scriba, et Levitae interpretantes universo populo, Dies sanctificatus est Domino Deo nostro (Neh. VIII).

Populi quoque terrae, qui portant venalia, etc. Et nobis sabbatum est spirituale semper agendum, semper a servili opere, hoc est peccato feriandum, semper vacandum et videndum, quoniam Dominus ipse est Deus; ut post tale sabbatum liberati a peccatis conscientiae, pervenire possimus ad sabbatum futurae in coelis gloriae. Sed quaerunt populi terrae nostrum profanare sabbatum, venalia nobis quaeque (0909C)inferendo in die sanctificata; quia spiritus immundi satagunt nostri munditiam cordis commaculare, et accepto pretio consensus nostri vitiorum nobis illecebras ingerere, quo diem maximae sanctificationis inquinent; id est, lucem piae cogitationis sive actionis nostrae immissis erroribus obnubilent. Sed hujusmodi mercatum nos clausi muris nostrae urbis, hoc est vitae custodia perfectioris prorsus vitare debemus.

Et statuemus super nos praecepta, etc. Cuncta haec quae hoc capitulo continentur, ad curam domus Domini et ministrorum ac ministeriorum ejus pertinent. Optimusque ordo religiosae conversationis, et nobis quoque spiritualiter nunc imitandus, ut primo semetipsos filii transmigrationis ab inquinationibus (0909D)gentium castigaverint; deinde observatione sabbati, quae inter prima legis mandata eminebat, sanctificati sint; ac sic de caetero omnem curam agendi, ad obsequium divini cultus converterint. Primo namque nos a malis emundari, et sic bonis necesse est actibus adornari. Longum autem satis est, singula haec allegorice, quo ordine nobis spiritualiter erga cultum Domini sint agenda, disserere, et hoc magis in ipso legis volumine faciendum.

XXXI. Principes de filiis Juda, Benjamin et Levi, habitant in Hierusalem, simul et decima pars reliquae plebis. (II Esdr. XI.) Habitaverunt autem principes populi in Hierusalem. etc. Nunc completa est dispositio, quae (0910A)mox facta civitate erat inchoata; sed usque ad hoc tempus nequibat terminari, priusquam recensito populi numero, et expletis solemniis septimi mensis, qui videlicet in ipsa sancta civitate, qui et aliis in urbibus habitare deberent. Congruit autem figuris sacramentorum quod principes populi in Hierusalem habitasse referuntur. Decet namque praesules sanctae Ecclesiae, quantum culmine potentiae plebem transcendunt, tantum eam et vitae meritis transcendere. Civitates quippe Israel reliquae devotam plebis Dei conversationem designant. Porro habitatio Hierosolymorum, eorum specialiter actus figurat, qui, superato jam certamine vitiorum, libera mente visioni supernae pacis appropinquant, juxta illud Psalmistae: Diligit Dominus portas Sion super omnia (0910B)tabernacula Jacob (Psal. XXXVI). Unde etiam consequenter decima pars plebis in Hierusalem habitationem sorte electa suscepit, reliquae vero novem suis in urbibus resident; quia nimirum perfectorum est, eorum videlicet qui praecepta Decalogi ad integrum in Dei et proximi dilectione custodiunt, arcanis coelestibus mente proximare, atque (ut ita dixerim) summae pacem beatitudinis inter turbines vitae labentis imitari. Quamvis et illis qui generalia Dei mandata servant intrandi ad vitam aeternam janua pateat, juxta quod Dominus in Evangelio interroganti se diviti declarat. Tales namque quasi in civitatibus sibi a Domino traditis commorantur, quia in custodia divinae legis sese ab insidiis hostis antiqui munire solerter invigilant. Qui vero perfecti esse (0910C)volentes, omnibus suis venditis, atque in eleemosynas pauperum distributis, sic Dominum sequuntur, hi velut in arce Hierusalem et proximi templo Dei atque arcae testamenti inhabitant, quia gratiae Conditoris sui sublimius appropiant. Bene dicitur, quia non eis humanae providentia electionis, sed proventu sortis contigerit habitatio sanctae civitatis, sicut et caeterarum possessio civitatum temporibus Josue sorte data est filiis Israel; quia nimirum et parva parvi et magna bona magni, non sui libertate, vel industria arbitrii, sed occulti judicis ac largitoris munere percipiunt.

Benedixit autem populus viris, etc. Et nos sublimem vitam electorum, quam sequi imitando non possumus, congaudendo ac venerando nostram facere (0910D)debemus. Notandum autem, juxta fidem sacrae Historiae, quia non alii erant qui in Hierusalem habitasse dicuntur, quam de tribu Juda et Benjamin, et Levitae. Sequitur enim manifeste:

Habitavit autem unusquisque in possessione sua, etc. Quibus verbis aperte docetur quod universus Israel, id est decem tribus, suis in urbibus habitabant, in quibus etiam sacerdotes et Levitae decretam sibi ex lege portionem tenebant. De tribu autem Juda et Benjamin quoscunque sors eligebat, habitabant in Hierusalem; simul et de sacerdotali ac Levitica tribu. Tribus namque Benjamin ibi antiquitus manebat; quoniam huic civitas illa sorte provenit. Tribus autem Juda ibidem intravit a temporibus David, cum (0911A)eam illo totius Israelitici regni metropolim fecit. Quibus et Levi tribus addita est, ex quo ibidem arca testamenti adducta, et altare ac templum Dei constructum est. Vide enim sequentia libri hujus et invenies quia de his solummodo tribus tribubus habitatores Hierusalem computat, quorum etiam summam subtiliter omnium annectit; expleto autem horum catalogo, curavit adhuc adjungere Scriptura quibus in urbibus caetera pars earumdem tribuum habitaverit. Nam sequitur:

De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe, etc. Bersabee etenim ad australem plagam erat terminus Juda, vallis autem filiorum Ennon ad aquilonem juxta Hierusalem ad orientem. Deinde et filiorum Benjamin civitates simili ordine replicantur. Quodque illis (0911B)enumeratis adjungitur:

Et de Levitis portiones Juda et Benjamin, significat quod in possessionem filiorum Juda et Benjamin Levitae sortem juxta decretum legis acceperint. Haec de historia paucis dicta sint. De quibus omnibus si quid etiam allegoricum, et nostris actibus accommodum audire sensum delectat, Juda interpretatur confitens, Benjamin filius dexterae, Levi assumptus. Quorum omnium tribus partim in Hierusalem, partim in subjectis civitatibus a Deo sibi datis inhabitant, quia multi ac diversi sunt profectus fidelium, pro quibus et multae mansiones in domo Patris in coelis, ut supra docuimus. Alii generalia Dei praecepta servare contenti sunt: non occidere, non adulterare, non facere furtum, non falsum testimonium contra (0911C)proximum loqui; honorare patrem et matrem, et diligere proximos tanquam seipsos. Alii arctiorem vitae perfectae viam apprehendere conantur, qui tamen omnes pro sua quisque vocatione gratiam Conditoris sui laudat et confitetur, filiique sunt regni perennis, quod est in dextera ejus; atque ab illo assumuntur in vitam, cum venerit articulus discriminis illius, in quo duo erunt in agro, unus assumetur, duae molentes in mola, una assumetur, et una relinquetur (Matth. XXIV)

(II Esdr. XII.) Hi sunt autem sacerdotes et Levitae, etc. Hic principes sacerdotum una cum fratribus suis, id est minoribus sacerdotibus, ac Levitae describuntur, illi qui cum Zorobabel et Josue filio Josedec de Babylonia captivitate ascenderunt. Quibus explicatis (0911D)adjunguntur et illi qui ex eo tempore in principatum sacerdotii sibimet invicem usque ad initium regni Macedonum successerunt. Sequitur enim:

CAPUT XXXII. Progenies Josue sacerdotis magni, et qui temporibus illis principes fuerunt sacerdotum et Levitarum, exponitur. Josue autem genuit Joacim, etc. Denique Jedduam, qui ultime in his positus, scribit Josephus (Antiq. II, 8), temporibus Alexandri Magni fuisse principem sacerdotum, occurrentemque ei cum fratribus suis, humiliter ab eo atque honorifice susceptum. Quem quidem ille Jaddum nominat, et esse dicit patrem Oniae sacerdotis magni, de quo in Machabaeorum (0912A)libro scribitur; non quod hujus conditor libri Nehemias ad illa usque tempora vivere in carne potuerit, sed quia infantiam ejus noverit, qui tamen post longo tempore mortis ejus ad gradum sacerdotii pervenire potuerit. Nam et in fine hujus libelli filiorum Joiada, filii Eliasib mentio est, quod unus ex eis gener fuerit Sanaballat Horonitis, cujus quidem generi nomen tacetur. Sed quia Joiada idem avus est Jedduae, constat generum, de quo sermo est, aut verum patrem ejusdem Jedduae, aut patruum fuisse, ideoque illum, superstite adhuc Nehemia, nasci potuisse.

In diebus autem Joacim erant sacerdotes, etc. Descripta autem successione principum sacerdotum, additur etiam catalogus minorum sacerdotum ac Levitarum qui illorum fuere temporibus; ut scire (0912B)possimus, qui, aggregato in Hierusalem civium numero copioso, sacerdotum quoque ac Levitarum coetus fuerit eximius ac nobilissimus, qui ad ministeria templi et altaris, ad confitendum et laudandum Deum, ad custodiam ejusdem templi et civitatis, ad erudiendam plebem sufficerent. Neque absque mysterii sacratioris intelligentia factum est, quod reaedificata civitas Hierusalem tantam civium copiam in omni gradu et ordine meruit, quantam insistente ac destruente hoste nunquam perdidisse legitur. Sic etenim saepe sancta Ecclesia ex detrimentis suis majora recepit incrementa, cum uno per incuriam lapso in peccatum, plures exemplo ejus territi, ad persistendum in castitate fidei fiunt cautiores. Saepe idem ipsi qui peccaverunt, majores post actam poenitentiam (0912C)bonorum operum fructus ferre incipiunt, quam ante incursum peccati ferre consuerant. Saepe ab haereticis Ecclesia vastata, postquam instantia catholicorum doctorum lucem veritatis recepit, plures ad cognoscendam tuendamque rationem recuperantes, ejusdem veritatis filios procreavit. Neque enim unquam beati Patres Athanasius, Ambrosius, Hilarius, Augustinus, et caeteri tales, tot et tam magnificos in sanctam Scripturam tractatus conderent, si non contra fidem rectam tam multifarius haereticorum fuisset error ortus. Sed dum haeretici mendacium suum testimoniis Scripturarum astruere nitebantur, coacti sunt partes econtrario earumdem Scripturarum illos auctoritate refellere, et harum dicta quomodo sint (0912D)recte intelligenda disserere. Quae nos hodie eorum scripta legentes, quasi ad portas et vestibula sanctae civitatis ac templi custodes vigilantiores, quasi ad officium altaris et hostiarum Domini copiosiores accipimus ministros; quia per illorum sermones ad custodiam fidei, et bonae actionis ad serviendum intentius divinae obtutibus majestatis erudimur. Potest hoc etiam de persecutione gentilium, qua Ecclesia sancta creberrime concussa est, mystice accipi; quae occasione quidem martyrum videbatur funditus esse delenda, sed eis in occulto coronatis melius construebatur. Quorum etiam post mortem clarescentibus miraculis, major ad confessionem fidei populus confluebat, donec apex quoque ipse mundani imperii jugo Christi suavissimo collum (0913A)subdere consensit, ut status sanctae civitatis, id est Ecclesiae Christi, qui diutius a regibus fuerat impugnatus incredulis, denuo credentium regum et principum saeculi adjuvaretur et propagaretur instantia; quomodo civitatem Hierosolymam reges quidem Chaldaeorum, qui interpretantur feroces, vel quasi daemonia subverterunt, sed reges Persarum, qui interpretari dicuntur tentati, amica provisione restaurant, et honore debito exaltant.

CAPUT XXXIII. Dedicatur civitas Hierusalem in laetitia solemni, et recensentur custodes super gazophylacia thesauri ad oblationes sanctorum. In dedicatione autem muri Hierusalem, etc. Jam dudum aedificata erat civitas, sed non decebat eam (0913B)dedicari priusquam habitatoribus aggregatis, et ministri templo idonei, et portis ac vestibulis essent custodes deputati. Facta autem civitas sancta dedicatur, cum, completo in fine saeculi numero electorum, Ecclesia universaliter in coelis ad visionem sui Conditoris introducitur. Cujus vitae desideriis, quoties in hac vita sustollimur, quasi de figura civitatis nostrae dedicatione laetamur. Unde et bifarie haec eadem dedicatio potest per significationem accipi; interim videlicet in spe desiderantium ac mundantium oculos cordis, quibus Deum videre valeant; tunc vero in re ipsa fruentium divina visione beatorum hominum in corporibus spiritualibus inter angelicorum agmina spirituum.

Requisierunt Levitas de omnibus locis suis, etc. (0913C)Requiruntur et Levitae spirituales, hoc est assumpti in sortem regni de omnibus locis suis, quando mittet Filius hominis angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terrae usque ad summum coeli. Faciuntque illi dedicationem in laetitia, cantico, gratiarum actione; atque in organis musicorum variis, cum in perceptione aeternae vitae invicem gaudebunt, gratias agentes ei cujus dono illam intrare civitatem meruerunt. Cymbala autem, psalteria et citharae, ipsa possunt corpora sanctorum jam tunc immortalia intelligi, in quibus suavissimos laudationis suae sonos sunt Domino reddituri. Sed in praesenti vita Levitae congregantur in Hierusalem, cum memoria supernae pacis fideles accensi totam (0913D)in ea suae mentis delectationem collocant, ac de ea quam se percepturos sperant aeterna in coelis haereditate; et si necdum queunt intuendo, saltem desiderando laetantur, juxta illud Psalmistae: Laetamini, justi, in Domino, et confitemini memoriae sanctificationis ejus (Psal. XCVI). Faciunt enim dedicationem in cantico et gratiarum actione, cum laetante in Domino mente, quidquid in mundo sive adversi sive prosperi occurrit, excipiunt. Faciunt et in cymbalis, psalteriis et citharis, cum etiam gratos bonorum sonos operum ad aures faciunt sui Conditoris ascendere, cum his quoque corda proximorum ad amorem ejusdem Conditoris ac Salvatoris accendunt.

Congregati sunt ergo filii cantorum, etc. Filii cantorum sunt imitatores eorum qui devota atque hilari (0914A)mente Domino famulari, vel etiam verbum ejus aliis praedicando resonare studuerunt; qui sibi villas in circuitu Hierusalem faciunt, cum vicinia supernae patriae sublimi corde inhabitant, dicentes: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III). Faciunt autem easdem villas in campestribus circa Hierusalem, cum tanto magis se dilatato in Deum corde humiliant, quanto suavius gloriam sublimitatis ejus gustando contingunt; qui videlicet omnes, et nunc profectibus bonorum operum, virtutum coelestem congregantur ad patriam, et ipso tempore dedicationis, hoc est perpetuae remunerationis, ibidem pariter inveniuntur.

Et mundati sunt sacerdotes et Levitae, etc. Justus omnimode ordo, ut qui populum mundare desiderant (0914B)doctores ac praesules, prius ipsi mundentur; primo corpus suum castigent, et servituti subjiciant, ne forte aliis praedicantes, ipsi reprobi inveniantur (I Cor. IX). Mundati sunt autem sacerdotes et Levitae orationibus et oblationibus victimarum, simul et ab uxoribus continendo, mundaverunt populum, eamdem continentiam praedicando. Mundaverunt et portas et murum cum tibiis et canticis psalmorum, comitante ipso populo circumeundo. Mundaverunt pariter una secum populum, portas, et murum, expleto circuitu victimas magnas pro statu civium, simul et civitatis offerendo. Sed et nunc hi qui sacro ducatu plebibus praesunt, et assumpti sunt a Domino in ministerium spirituale, quo majorem nostrae dedicationis, quae est in resurrectione futura, memoriam gerunt, eo (0914C)instantius et seipsos et sibi commissos quosque mundare ac sanctificare contendunt; ne quis forte in sordido mentis habitu inventus, a communi sanctae solemnitatis jucunditate foras ejiciatur, vinctisque manibus ac pedibus in tenebras exteriores mittatur.

Ascendere autem feci principes Juda super murum, etc. Principes Juda, id est, confessionis sive laudis, provectiores sunt quique sanctae Ecclesiae doctores, qui in dedicatione civitatis super murum ascendunt; quia ubi tempus retributionis apparuerit, generalem sanctae Ecclesiae conversationem altius vivendo transcendisse probabuntur. Hi sunt namque de quibus eidem Ecclesiae Dominus per prophetam pollicetur, dicens: Super muros tuos constitui custodes (Esa. (0914D)XXVI). Unde justum est, ut qui nunc murus sanctae Ecclesiae vice vigilum praelati sunt, tunc quoque eisdem gloria remunerationis praemineant. Ubi duo magni laudantium chori statuuntur, quia de utroque populo, Judaeorum scilicet et gentium, qui superna in patria Deum collaudant, adveniunt. Quod etiam in hac vita quotidie geri doctus quisque cognoscit. Qui videlicet chori eunt ad dextram super murum, quia justi ad vitam aeternam recte conversando, et semper in praesenti festinant, et in futuro perveniunt. Eunt ad portam sterquilinii, in praesenti quidem ut spurcitiam peccatorum de Ecclesia correctius vivendo, et errantes corrigendo expurgent. In futuro autem, ut eos qui corrigi noluerunt, judiciaria potestate de civitate Domini, hoc est ab ingressu patriae coelestis (0915A)expellant. Vel certe chori laudantium ad dexteram eunt super murum ad portam sterquilinii, dum eos laude dignos praedicant, qui omnem immunditiam de Ecclesia praedicando, arguendo, excommunicando, anathematizando, eliminare curabant.

Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias, etc. In hac quidem vita filii sacerdotum, in dedicatione civitatis Dei tubis canunt, quoniam ad memoriam patriae coelestis corda auditorum praedicando succendunt, et hoc in vasis cantici David viri Dei, quando non sensu vel desideriis innitentes, sed patrum ac prophetarum per omnia vitam sequentes, doctrina, verbo praedicationis insistunt. Quos Ezras scriba legis Dei antecedit ad portam fontis, dum in omnibus quae (0915B)agunt verba sacrae Scripturae prae oculis habent, quibus perducentibus ad ingressum vitae aeternae perveniant. De quo dicit Psalmista Domino: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos, quoniam apud te est fons vitae (Psal. XXXV).

Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David, etc. Supra, cum civitas aedificaretur, dictum est: Quia qui portam fontis aedificarent, ipsi mensuram sui operis usque ad gradus qui descendunt de civitate David, perduxerint (Neh. III). Ibi ergo descensio graduum, cum aedificaretur; hic vero cum dedicaretur civitas, ascensio nominatur; sicut etiam ibi labor et certamen cum hoste gerebatur, hic devicto hoste laetitia celebratur, (0915C)quia nimirum sancti omnes, qui in praesenti humiliantur sub potenti manu Dei, in futuro exaltabuntur ab ipso. Qui nunc muros Ecclesiae in terra de vivis lapidibus, videlicet sanctis animabus, in afflictione et periculis, in vigiliis multis aedificant, tunc completo eodem aedificio, et in regno coelorum sublevato, ipsi gaudentes ad contemplandam ejus claritatem ascendunt. Domus autem David, id est, manu fortis et desiderabilis, omnes sunt justi, qui gratia sui Conditoris impleri, et inhabitari solent ab ipso. Ascenduntque filii sacerdotum super domum David, dum sancti praedicatores, sive martyres, sicut nunc generalem justorum vitam, vel ministerio verbi, vel agone martyrii transeunt; ita tunc generalia eorum praemia sublimioris dona remunerationis antecedunt. (0915D)Quibus apte convenit illa fidelium servorum parabola, quorum uni dicenti, Domine, mna tua decem mnas acquisivit; ait idem Dominus, Euge, serve bone, quia in modico fidelis fuisti, eris potestatem habens super decem civitates. Alteri idem dicenti, Domine, mna tua fecit quinque mnas; et, Tu, inquit, esto super quinque civitates (Luc. XIX). Quantos enim nunc quisque verbo vel exemplo suo erudit ad vitam, pro tantis tunc in perceptione vitae gloriosior apparens honorificabitur. Perveniunt quoque sacerdotes usque ad portam aquarum ad orientem, quando hi qui in hac vita, quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desideraverunt apparere ante faciem Dei, ad affectum ipsius desiderii pertingunt, ortumque Solis justitiae sine occasu videre merentur. Quod (0916A)autem dicitur, Et contra eos ascenderunt; non contrarietatem distantiae, sed occursum significat consonantiae, qua electi et in hac vita semel alterutrum ad amorem sui Auctoris accendunt, et in illa perfectius eum in sua invicem beatitudine congaudentes, semper absque fastidio laudant, juxta exemplum seraphin, qui propheta teste, alter ad alterutrum clamantes, socia sanctam Trinitatem exsultatione concelebrant (Esa. VI).

Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, etc. Longum est de singulis portis sive turribus specialiter disserere; tantum dixisse sufficiat quia qui portas, turres, et murum civitatis in magno labore, aerumna, fame, frigore, vigiliis diurnis, nocturnis quoque, repugnante indefesso hoste atque (0916B)insidiante, perfecerunt, tunc repulso et confuso hoste per ejusdem civitatis portas, turres et aedificia deambulantes, in canticis et hymnis, in psalteriis, cymbalis, citharis, in tubis et gratiarum actione, una cum ipsis qui auctores operis et doctores legis Dei fuere, magistris collaetantur. Quod eodem ordine etiam in spirituali aedificio fieri, nulli dubium est. Cum instante tempore ultimae retributionis, quasi diu desiderata dedicatione civitatis Dei, fides aeterna pro operibus suis praemia consequitur; quando velut Nehemias et Ezras, caeterique sacerdotes et Levitae, suos singuli operatios producentes, cuncti fidelium populorum magistri, suos quique, quos Domino acquisierunt auditores, ad moenia patriae coelestis introducunt. Tunc inter alia sanctae moenia civitatis, (0916C)etiam super turrim furnorum, in cujus pridem structura desudabant, Nehemias cum choro laudantium incedit, cum magistri veritatis de sublimibus eorum, quos docuere, praemiis laetantur. Si enim panes fornacei, qui in abdito coquuntur, internam mentis fidelium devotionem, quae charitatis est igne confirmata, significant; unde et tales in sacrificium Domini per legem jubebantur offerri (Levit. II), qui per furnos, in quibus iidem panes coquuntur, aptius quam ipsa illorum corda, quae flamma amoris intimi semper ardere, et virtutum facta sive verba solent procreare, figurantur. De quibus pulchre propheta dicit: Dominus tuus est ignis in Sion, et caminus ejus in Hierusalem (Esa. XXXI). Et Lucas ipse de se: Nonne (0916D)cor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV)? Et contra, reproborum corda et ipsa ardent, sed igne scelerum. Unde alius propheta de illis: Omnes, inquit, adulterantes velut clibanus corda eorum (Ose. VII). Structores ergo sanctae civitatis, inter alia turrem furnorum aedificant, cum doctores auditorum suorum corda in fide et opere veritatis instituunt, quo digni fiant ad majora Spiritus dona percipienda, novasque quotidie virtutum dapes in gaudium populi Dei proferendas. Gaudentes vero, et Domino laudem canentes, super turrim furnorum in die dedicationis Hierosolymorum incedunt, cum in tempore futurae retributionis de illorum quos vitae magisteriis instituere gloria, aeterna beatitudine congaudent. Furni itaque (0917A)sunt corda electorum, in quibus charitas diffunditur per Spiritum sanctum, qui datus est illis. Turris autem furnorum, ipsa est sublimitas et custodia bonorum operum; quae eadem corda, ne a malignis spiritibus possint laedi, ne flamma virtutum, vento elationis inflari vel turbari valeant, circumspecta semper necesse est cautela et sollicitudine muniri.

Et steterunt duo chori laudantium in domo Dei, etc. Praeambulantes moenibus et hortis civitatis, in carmine laetitiae, et organis musicorum, redeunt ad templum Domini; ut ibi quoque stantes, laudem Domino consonantibus tubis referant, ibi oblatis victimis vota dedicationis impleant. Ipsam autem unam eamdemque futurae vitae patriam mystice domus Domini, quam et civitas Domini designat, sicut et praesens (0917B)Ecclesia consuete in Scripturis et domus Christi appellatur, et civitas. Verum distat, quod aedificia civitatis in carminibus gratiarum et organis ascendisse laudantes; in domo autem Dei stantes laudasse, et clare cecinisse perhibentur. Ascendunt namque electi moenia civitatis, quae fecerunt cum gaudia supernae patriae, quae ipsi instantia bonorum operum sua fecerunt, introeunt. Cernunt diversitatem portarum, et turrium et aedificiorum celsitudinem, cum introeuntes in domum Patris, multarum inibi mansionum differentiam pro diversis hominum meritis contemplantur. Stant autem in domo Dei, et clarius canunt, cum in suas singuli mansiones recepti, in perpetua sui Conditoris visione stabili habitatione perseverant, ejusque laudes in saeculum Dei voce indivisa concelebrant. (0917C)Ubi duo erunt chori laudantium, vel de utroque videlicet populo, ut supra interpretati sumus, connexi, atque in unam divinae laudis modulationem copulati; vel de angelis et hominibus facti, completa promissione dominica, qua dicitur, quod erunt homines aequales angelis Dei (Marc. XII). Sed et in hac vita ascendunt in civitatem Domini justi cum hymnis dedicationis, quando in memoriam futurae remunerationis toto corde inhiantes, in bonis quotidie operibus magis magisque proficiunt, juxta illud Psalmistae: Ascensus in corde suo disposuit in valle lacrymarum (Psal. LXXXIII). Et iterum: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Psal. CXVIII). Ecce enim et immaculatos dicit in (0917D)via ambulantes in lege Domini, quia sic nimirum acceptam cordis et operis innocentiam tenent, ut super ad altiora crescere virtutum merita contendant. Stant autem in domo Domini cum laudibus, quia in ipso bonorum operum profectu indefessi perseverant, juxta illud beati Eliae: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto (III Reg. XVII), id est, in cujus complenda voluntate indefatigabili mente permaneo. Bene autem sequitur:

Et immolaverunt in die illa victimas magnas, etc. In die namque illa perpetuae lucis (de qua dixit Zacharias: Et erit dies una, quae nota est Domino non dies, neque nox: hoc est a labentium temporum consuetudine remota) magnas Domino victimas electi immolant, illas videlicet quas in spe futurorum degustans (0918A)Psalmista dicebat: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV). Qui bene etiam, ubi hanc se hostiam sacrificaturum speraret, ostendit, cum protinus adjungit: Vota mea Domino reddam in atriis domus Domini, in conspectu omnis populi ejus in medio tui, Hierusalem. In medio quippe Hierusalem vota Deo in conspectu omnis populi ejus reddimus, cum in coelesti patria omni sanctorum multitudine congregata, eas pro quibus in praesenti gemimus, quasque gratiarum quotidiano desiderio sitimus, laudes ei offerimus.

Deus enim laetificaverat eos laetitia magna, etc. Haec ad aedificationem sanctae civitatis illius quae est in futuro, veraciter pertinent, in qua Deus est rex ille qui sua praesentia suos cives laetificat, magna utique (0918B)laetitia; unde et eodem nato in carne Rege, pastoribus apparens angelus aiebat: Ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo (Luc. II). Ad distinctionem nimirum humani gaudii, quod et parvum et transitorium est; et ideo sapientibus nihili pendendum. Bene autem in illa quam Deus suae civitati tribuit laetitia, uxores quoque civium, simul et liberi gavisi esse referuntur; quia tempore resurrectionis non solum illi qui vel evangelizando verbum, vel fortiter in operibus fidei persistendo Ecclesiam aedificaverant, fructum sui magni laboris accipiunt magnum; sed et infirmiores quique ejusdem fidei consortes, una eademque cum eis vitae aeternae perceptione laetantur. Benedixit enim omnibus timentibus se Dominus, pusillis cum majoribus (Psal. CXIII). (0918C)Potest haec dedicatio etiam in hac vita typice, in quibusdam electis apte intelligi, qui, purificato cordis oculo, ea quae in futuro cuncta perceptura est Ecclesia, nonnulla ex parte gaudia contemplari merentur, ut Esaias, Ezechiel, Daniel caeterique prophetae; ut apostoli (Matth. XVII), qui clarificatum in monte sancto Dominum videre gaudebant; ut Paulus (II Cor. XII), qui in paradisum atque in tertium rapi coelum meruit; ut in Apocalypsi sua Joannes, qui universi quo altius edita supernae civitatis ingrediebantur, eo clarius laudes Domini canere, ac victimas illi bonorum operum maximas semper immolare curabant.

Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri, etc. Gaudentibus universis de aedificatione ac dedicatione civitatis, procuratum est (0918D)omni instantia, ut cultus in ea religionis, qui per caeremonias, maxime doctrinam et officia sacerdotum, Levitarum, cantorum et janitorum erat institutus, servaretur et cresceret. Ideoque statuti sunt viri strenui, qui collatam a populo pecuniam diligenter in aerarium templi colligerent et custodirent, propter usum eorumdem ministrorum templi et altaris; primitias quoque frugum, ac decimas, et vinum et libamina, quae ad templum deferebantur, sedula cura conservarent; quatenus abundante copia eorum quae vel Domino essent offerenda, vel ex quibus ipsi ministri Domini vivere possent, libentius eorumdem ministrorum multitudo in Hierusalem sibi mansionem facere consentiret, a quibus conflua (0919A)turba populi doceri, simul et sanctificari deberet.

Quia laetatus est Juda in sacerdotibus et Levitis astantibus, etc. Illa erat causa ut populus sacerdotes et Levitas, caeterosque sanctorum ministros in Hierusalem habitare diligeret; quia laetatus est in bonis eorum operibus, quorum instantia Deo devota, et ipse populus correctus ab erroribus, et civitas erat exstructa, ac magna cum laude laetitiae dedicata. Hujus autem capituli nobis expositio allegorica in promptu est; quia Dominus statuit eos qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere (I Cor. IX). Sed vae illis sacerdotibus ac ministris sanctorum, qui sumptus quidem cum gaudio debitos sumere a populo delectantur, sed nil pro ejusdem populi student salute laborare, non aliquid sacri ducatus ei recte vivendo (0919B)praebere, non de suavitate regni coelestis ei quidpiam dulce praedicando canere, sed nec januam ei supernae civitatis aperire, municipatum in coelis habendo, verum potius occludere perverse agendo probantur. In quorum operibus nequaquam confidens, sive laudans Dominum populus laetari, sed multo magis cogitur affligi. Notandum sane quod Judas, qui supra in aedificatione civitatis quasi desperans loquebatur: Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus aedificare murum (Neh. IV), et caetera illius loci; jam nunc receperat fortitudinem et mentis et corporis ad exportandam humum, quae impediebat ad aedificandum murum qui ceciderat, ad superandas hostium insidias quae imminebant. Ideoque merito laetatur in sacerdotibus (0919C)et Levitis, cantoribus et janitoribus, quorum labore et exhortatione tantum periculum afflictionis evasit, tamque magnam recuperatae gloriam prosperitatis invenit. Et tu ergo si humo vitiorum cor tuum praegravari, ne in eo civitatem divina inhabitatione dignam aedificare valeas, si te ab expurgandis vitiorum ruderibus, ab aedificandis virtutum moenibus, hostem malignum retrahere velle perspexeris, audi consolationem et consilia sacerdotum; auscultandis et custodiendis divinis lectionibus assiduus esto; sicque stes, ut habitaculum praetorii tui, expulsis daemonum insidiis, Deus victor, quasi suam civitatem sanctificaturus, et mansionem apud te facturus introeat.

(0919D)Et sanctificabant Levitas, etc. Populus sanctificabat Levitas, decimas eis dando, quasi sanctis Dei; et ipsi Levitae sanctificabant sacerdotes, decimam eis partem, quasi sublimioribus de suis offerendo decimis.

(II Esdr. XIII.) In die autem illo lectum est in volumine Moysi, etc. Constat Moabitas et Ammonitas, quia de incesto nati sunt, haereticorum figuram tenere, quorum auctores, dum doctrinam patrum, de qua ipsi eruditi sunt, male intelligendo corrumpunt, quasi filiae Loth semine paterno furtim et in tenebris, et non legitime utuntur: ideoque talium proles, hoc est sectatores haeresum, nullam unquam in Ecclesia Domini partem habere queant. Nam quicunque ex his corriguntur, jam non erunt talium soboles genitricum. Occurrerunt autem filiis Israel, (0920A)egredientibus ex Aegypto, cum pane et aqua, si ipsi bene viventes, et catholica in pace versantes, solatium verbi Dei conferrent eis, qui nuper a servitio peccatorum per aquam baptismi et per fluctus maris eruti, ad libertatem patriae coelestis anhelant; quomodo fecit Bercellai Galaadites (II Reg. XIX), qui fugienti David et exercitui ejus a facie Absalon, cum alimentis occurrit, quo eos refocillando adjutos, adversus tyrannidem novam filii regis redderet fortiores; illos nimirum significans, qui dispersam ab haereticis Ecclesiam subsidiis verbi coelestis confortare, atque ad debellandam eorum insaniam curant animare. At dum iidem haeretici, neophytos et suis primatibus, et ostensis aliorum exemplis, sive verbis malignis perdere nituntur, quasi nati de incesto populi egressum (0920B)ex Aegypto Israel, et suis armis, et Balaam arioli, qui interpretatur vanitas populi maledicti, atque consiliis impugnant infandis. Sed et Deus maledictionem Balaam convertit in benedictionem populi sui, et eum ab armis inimicarum gentium munivit; quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII).

CAPUT XXXIV. Separantur ab Israel omnes alienigenae, et gazophylacio domus Domini partes Levitarum ac primitiae sacerdotales reponuntur. Factum est autem cum audissent legem, etc. Audita lege de duabus inimicis gentibus anathematizandis, mox omnem alienigenam a se populus fidelis separavit; quia sic necesse est nos auditui veritatis intendere, (0920C)ut cum ab uno quolibet vitio lectione divina prohibemur, continuo non illud solummodo, de quo sermo forte incurrerit, sed omne quidquid in nobis vitii sordidatis deprehendimus, ab actione simul et nostra conscientia repurgemus.

Fecit ergo sibi gazophylacium grande, etc. Haec sententia, qua se in Hierusalem non fuisse scribit Nehemias, non ad ea quae supra hucusque narraverat, sed ad praesentem tantummodo locum pertinere videtur; superiora enim, tempore illo quo urbs aedificata ac dedicata est, gesta vel dicta videntur, quando adhuc Nehemias Hierosolymis morabatur; quibus strenue completis rediit ad regem, illoque absente fecit Eliasib grande gazophylacium, in quo (0920D)reponerentur ea quae vel in ministerium domus Domini, vel in usus ministrantium necessaria erant. Qui etiam quaedam illicita in gazophylacio domus Domini ponere non timuit; quia reversus Hierosolymam Nehemias, mox ea turbare studuit. Nam sequitur:

CAPUT XXXV. Nehemias reversus de Babylone in Hierusalem, denuo mundat gazophylacia a vasis gentilium, et refert ibi ea quae domum Domini decebant. Et veni in Hierusalem, et intellexi malum, etc. Legimus supra, Tobiam servum esse Ammonitem, inimicum populi Dei; unde multum male egit Eliasib sacerdos; qui huic, tametsi sibi propinquitate conjuncto, In vestibulis domus Dei thesaurum fecit, in (0921A)quo vasa ejus poneret, ejectis inde vasis domus Dei, caeterisque quae ministerium ejus poscebat; quae enim participatio justitiae cum iniquitate? quae conventio Christi ad Belial? qui consensus templo Dei cum idolis? quae communicatio haereticis et schismaticis cum orthodoxis et pacificis Dei filiis (II Cor. VI)?

Et projeci vasa domus Tobiae foras, etc. Et tu quidquid inter fideles infidelitatis et immunditiae reperis, continuo projice foras, ut immundatis credentium cordibus, quae sunt gazophylacia Domini, cum virtutum fuerint plena divitiis, vasa Domini inferantur; hoc est, illa ipsa corda, quae paulo ante vasa erroris fuerant per culpam, denuo vasa Domini fiant per correctionem; ibique sacrificium bonae operationis, (0921B)et thus purae orationis, ubi pridem spelunca erat latronum, inveniatur. Sed et illi vasa Tobiae Ammonitis de gazophylacio templi ejiciunt, ibique vasa domus Dei, et sacrificium et thus referunt, qui excommunicatis sive anathematizatis haereticis aut falsis catholicis, ac de Ecclesia expulsis, catholicos in eorum gradum Christi famulos subrogant, qui fidelibus ei actibus atque orationibus deserviant. Comparandum sane hoc quoque Nehemiae, zelo Domini Salvatoris, quando inveniens vendentes in templo et ementes, fecit flagellum de resticulis, et cunctos foras ejecit (Marc. XII, Luc. XIX); apteque Nehemias sicut in caeteris suis actibus, ita et in hoc typum veri consolatoris ac mundatoris Dei pertulit.

CAPUT XXXVI. Nehemias ne requies sabbati mercatu gentilium violetur sedulus insistit. (0921C) In diebus illis vidi in Juda calcantes torcularia in sabbato, etc. Sex diebus per legem operari quae necessaria sunt, septimo jubemur quiescere; cujus mandati claret generale mysterium, quod omnes electi in hoc saeculo, quod sex aetatibus agitur, pro aeterna debent requie laborare; in die autem futura, quasi in die septima, ipsam requiem a Domino sperare perpetuam. Sed et juxta tropologiam, id est, sensum moralem, electi etiam in hac vita agunt sabbatum Domino sacratum, cum ab hujus mundi curis ad tempus separati, orationi vacant, et coelestium rerum contemplationi purificatam mentem suspendunt. (0921D)Nam cum ea quae carnis cura jure flagitat, sincero corde, et non in desideriis contra praeceptum Apostoli gerimus, quasi in sex diebus quae necessaria sunt laboramus; quoniam erga illa quibus propter hoc saeculum opus habemus, occupamur. Porro sabbatismus orationum ac devotionis nostrae, in qua vacamus a temporalibus agendis, ut aeternitatis gaudia dulcius gustare mereamur, recte diei septimo assignatur; quia futurae quietem vitae ac beatae laudationis imitatur; sed diem sabbati alienigenae quaerunt profanare, cum terrenae cogitationes in tempore nostrae orationis importune nos conturbant, et memoria sive delectatione temporalium rerum, ab amore intimo nituntur extrahere. Imponunt asinis vinum, uvas et ficus, et omne opus, et inferunt (0922A)in Hierusalem, cum oblectamentis carnalibus stultos animi nostri motus onerantes, per haec et hujusmodi tentamenta quietem nostri cordis Deo deditam violare conantur. Sed his improbarum cogitationum tumultibus, ne sabbatum nostrum inquietent, contradicit Nehemias, cum districta solertia, juvante Domino, inutiles de corde nostro atque ineptas phantasias tempore orationis excludimus. Contestatur eos, ut in die qua vendere liceat, hujusmodi commercia vendant, cum hunc suis cogitationibus devota Deo anima modum imponit, ut tempore quidem orationis a transeuntium rerum curis abstineant. Nec tamen aliis temporibus, ubi opportunitas dictaverit, ab his quae ad victum et indumentum pertinent, prorsus industriam avertant; sed haec, ubi necessitas (0922B)exigit, congruo moderamine dispensent.

Et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces, etc. Sicut piscis bonus, pia est fides, quam qui petit a Domino, nequaquam serpentem infidelitatis accipit; ita et piscis nequam infima est cogitatio, quae curis se hujus mundi ultra modum solet immergere; quam nobis Tyrii, qui interpretantur coangustati, quaerunt in sabbato vendere, cum immundi spiritus quietem piae nostrae conversationis importune profundis saeculi curis obruere tentant. Sed pro tali mercatu Nehemias optimates Juda objurgat et castigat, cum divina inspiratio eos qui professioni pietatis servire conantur, ab hujusmodi cogitationibus propitius purgat.

Factum est itaque, cum quievissent portae Hierusalem (0922C)die sabbati, etc. Si nostra conscientia, cum a vitiis purgata, Deo inhabitatore gaudet, Hierusalem recte potest vocari. Quae sunt hujus portae Hierusalem, nisi sensus corporis nostri, videlicet visus, auditus, gustus, olfactus, et tactus? per quos illa quae foris aguntur, ad notitiam nostrae mentis, quasi intrando pertingunt; quos in die sabbati claudere jubemur, ut cum Deo vacare psalmis sive orationibus nos occupando quaerimus, omne quidquid exterius agitur, ab animo procul ejiciatur, solique in occulto nostrum judicem libera mente precemur atque laudemus. Et quia nemo repente fit summus, sed ex longo sanctae conversationis profectu debet ad hanc, de qua loquimur, perfectionem ac pacem mentis juvante (0922D)Christi gratia pervenire, merito de his subinfertur ac dicitur:

Dixit quoque Levitis, ut mundarentur, etc. Mundari namque eos a quotidiano boni operis exercitio necesse est, qui portas sensuum suorum ab omni irruptione turbulentae cogitationis custodire desiderant. Quique diem sabbati sanctificare, hoc est otium orationum, psalmodiae, lectionis sanctae et lacrymarum utile sibi facere cupit, mundet necesse est multa conscientiam solertia, quo intentionem bonae actionis bene consummare valeat. Quod etiam allegorico sensu de doctoribus fidelium recte potest accipi. Quicunque enim portas sanctae Ecclesiae, id est fidem et opera auditorum suorum, per quae sola in Ecclesiam intratur, a contagione haereticorum vitiorumque (0923A)pulsantium observare gestiunt, oportet primo ipsi cor suum et actus ab omni errorum labe purificent.

CAPUT XXXVII. Nehemias ab uxoribus alienigenis mundat Judaeos, et constituit ordines sacerdotum ac Levitarum, unumquemque in ministerio suo; et tandem memoriae se Dei commendat in bonum. Sed et in diebus illis vidi Judaeos ducentes uxores Azotidas, etc. Et nunc in sancta Ecclesia uxores ducunt alienigenas, quicunque oblectationibus scelerum, quae ad gentiles proprie pertinent, suam conscientiam attaminant. Filiique ex his nati nesciunt loqui Judaice, cum opera quae ex mente vitiata prodierant, nil in se piae professionis ostendunt; (0923B)sed gentilem potius stultitiam, quam ecclesiasticam sonant castitatem. Azotus enim, quae Hebraice dicitur Asdod, interpretatur ignis verbum. Ideoque juxta tropologicum sensum, Azotice loquuntur filii de alienigenis nati uxoribus, cum opera per lasciviam procreata ultionem exspectant aeternae combustionis. Unde merito talium genitores a Nehemia non solum objurgati ac maledicti, sed et quidam sunt caesi; quia necesse est errantes a doctoribus veritatis acrius coerceantur, quatenus a verbo ignis ultoris, ad verbum divinae laudationis discant felici mutatione transferri. Sed et haeretici cum gentilis philosophiae, dialecticae ac rhetoricae studiis amplius quam ecclesiasticae simplicitati operam (0923C)dant, non mirandum si auditores eorum juxta linguam populi, et populi loquantur, Scripturas quidem (0924A)sanctas ore volventes, sed has erratico et gentili sensu interpretantes.

Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis, etc. Aptus per omnia finis et condignus aedificationi sanctae civitatis ac templi Domini, ut emundatis civibus ab omni sorde externae et alienae a Deo pollutionis, ordines sacerdotum ac Levitarum ministerio suo rite custodiantur; quatenus institutum regaliter magistri Ecclesiae, et castigatum ab omni peccato populum permanere in bono, in reliquum et crescere semper exhortentur; qui videlicet populus, inter alia, Domino ligna offert ad ignem altaris nutriendum, cum opera virtutum utique divina consecratione digna operatur. Nisi enim ligna aliquoties boni aliquid figurarent, non diceret propheta: (0924B)Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem Domini (Psal. XCV). Ardent autem ligna, et consumuntur in altari holocaustorum, cum in cordibus doctorum opera justitiae flamma charitatis perficiuntur. Merito ergo talis conditor et dedicator civitatis, post multos devotionis suae labores, memoriae se sui Creatoris ac Largitoris omnium bonorum commendat. Et tu, summe Pater luminum, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum descendit; qui mihi humillimo servorum tuorum et amorem dedisti, et auxilium considerandi mirabilia de lege tua; quique in thesauro prophetici voluminis, non solum vetera amplectendi, verum et nova sublevatione veterum donaria inveniendi, atque in usus conservorum meorum proferendi, indigno mihi gratiam praestitit, (0924C)memento mei, Deus meus, in bonum (Jac. I).