Jump to content

Allocutio pro reconciliatione poenitentium

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Allocutio pro reconciliatione poenitentium
Patricius Hiberniae; Auxilius; Isserninus
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 55

Allocutio pro reconciliatione poenitentium (Archidiaconus quidam), J. P. Migne

Allocutio pro reconciliatione poenitentium

(0157A)Adest, o venerabilis pontifex, tempus acceptum, dies propitiationis divinae et salutis humanae, qua mors interitum, et vita accepit aeterna principium: quando in vinea Domini Sabaoth sic novorum plantatio facienda est, ut purgetur exsecratio vetustatis. Quamvis enim a divitiis bonitatis et pietatis Dei nihil temporis vacet, nunc tamen et largior est per indulgentiam remissio peccatorum, et copiosior per gratiam assumptio renascentium. Augemur regenerandis, crescimus reversis. Lavant aquae, lavant lacrymae. Inde gaudium de assumptione vocatorum, hinc laetitia de absolutione poenitentium. Inde est quod supplex tuus, posteaquam in varias formas criminum neglectu mandatorum coelestium et morum probabilium transgressione cecidit, humiliatus atque (0157B)prostratus prophetica ad Deum voce clamat dicens: Peccavi, impie egi, iniquitatem feci, miserere mei, Domine. Evangelicam vocem non frustratoria aure capiens, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur; manducavit, sicut scriptum est, panem doloris; (0158A)lacrymis stratum rigavit; cor suum luctu, corpus afflixit jejuniis, ut animae suae reciperet quam perdiderat sanitatem: Unicum itaque est poenitentiae suffragium, quod et singulis prodest, et omnibus in commune succurrit. Hic ergo, dum ad poenitudinis actionem tantis excitatur exemplis, sub conspectu ingemiscentis Ecclesiae, venerabilis pontifex, protestatur et dicit: Iniquitates meas ego agnosco, et delictum meum contra me est semper. Averte faciem tuam a peccatis meis, Domine, et omnes iniquitates meas dele. Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. Quo ita supplicante, et misericordiam Dei afflicto corde poscente, redintegra in eo, apostolice pontifex, quidquid diabolo scindente corruptum est, et orationum tuarum patrocinantibus (0158B)meritis, per divinae reconciliationis gratiam fac hominem proximum Deo, ut qui antea in suis perversitatibus displicebat, tunc jam placere se Domino in regione vivorum cum devicto mortis suae auctore gratuletur. Per Dominum.