Altitudo divini consilii

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Altitudo divini consilii
constitutio
1. Iunius 1537
editio: incognita
fons: incognitus

In the Name of the Holy... (Papal Bull of Pope Paul III) WDL2965.png

In nomine Sancte et individue Trinitatis Patris et Filii& Spiritussancti Amen. Nouerint uniuersi hoc publicum transsupti instrumentum inspecturi, lecturi, pariter & audituri, Quod nos P E T R U S P A U L U S Parisius prothonotarius Apostolicus iuris utrisque doctor Sanctossimi Domini nostri Papae, eiusque Camerarii, necno~ curae causarum camerae Apostoliciae gereralis auditor, Romanaeque curiae iudex ordinarius, ac literam Apostolicam universalis executor, habimus, uidimus, & diligenter inspeximus Sanctissimi in Chisto patris & domini nostri D. Pauli D. uina prouidentia Pape III. literas euis, uera bulla plumbea cum cordula canapis more Romanae curiae impendente, omnimoda suscipitione carentes. Quarum quidem literarum tenor in continencia erat iste.

Paulus Episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus universis Episcopis Occidentalis & Meridinais Indiae. Salutem & Apostolicam benedictionem. Altitudo divini consilii, quod humana nequit ratio comprehendere, ex suae immensae bonitatis essentia, aliquid semper ad salutem humani generis pullulans, tempore congruo et solo suo secreto ministerio, quod ipse Deus novit, opportune producit et manifestat: ut cognoscant mortales, ex suis meritis, tamquam ab ipsis, nihil proficere posse; sed eorum salutem et omne donum gratiae ab ipso Summo Deo, et Patre luminum provenire.

Sana cum sicut, uon sine grandi et spirituali mentis nostrae laetitia, accepimus, quamplures incolae occidentalis et meridionalis Indiae, licet divi­nae sint legis expertes, S. Spiritu tamen cooperante, illustrati, errores, quos hactenus observarunt, penitus ab eorum mentibus, et cordibus abiecerint, ac fidei catholicae veritatem et S. Ecclesiae unitatem amplecti, et secundum ritum eiusdem Romanae Ecclesiae vivere desiderent et proponant: Nos, qui­bus omnes oves divinitus sunt commissae, cupientes, eas, quae extra verum ovile, quod est Christus, sunt, ad ipsum ovile, ut fiat ex illis unus Pastor et unum ovile, perducere, ac sanctissimorum Apostolorum, qui nobis verbo et exemplo pastoralis officii formam tradentes, nascentis Ecclesiae infantiam lacte, provectam vero eius aetatem solido cibo nutrierunt, vestigiis inhae­rendo, novellas plantationes ipsius Ecclesiae, quas in dicta occidentali et meridionali India Altissimus plantare dignatus est, sic donec coalescant, ut non omnia, quae per orbem Ecclesia iam firmata custodit, illis custodienda mandemus, sed tamquam parvulis in Christo, aliqua paterno affectu indi­geamus confovere. Ac circa eorum regenerationes, nonnulla, ut etiam acce­pimus, suborta dubia primitus submovere volentes, matura sub hoc delibe­ratione praehabita, auctoritate Apostolica nobis ab ipso Domino Nostro Iesu Christo, per Beatum Petrum cui, et Successoribus sui apostolatus ministerii dispensationem commisit, tradita, tenore praesentium decernimus et decla­ramus: illos, qui Indos ad fidem Christi venientes, non adhibitis ceremoniis, et solemnitatibus ab Ecclesia observatis, in nomine tantum SS. Trinitatis baptizaverunt, non peccasse, cum consideratis tunc causis occurrentibus, sic illis bona ex causa putamus visum fuisse expedire. Et ut huiusmodi novellae plantationes, quantae dignitatis sit lavacrum regenerationis, quantumque ab illis lavacris, quibus antea in sua infidelitate utebantur, differat, non igno­rent; statuimus, ut qui in posterum extra urgentem necessitatem Sacrum Baptisma ministrabunt, ea observent, quae a dicta Ecclesia observantur, one­ratis super tali necessitate conscientiis eorum, extra quam quidem necessi­tatem, saltem haec quatuor observentur. Primum, aqua sacris actionibus sanctificetur. Secundum, Catechismus et Exorcismus fiat singulis. Tertium, sal, saliva, capella, et candela ponatur duobus vel tribus pro omnibus utriusque sexus tunc baptizandis. Quartum, Chrisma ponatur singulis in vertice capitis, et oleum Cathecumenorum ponatur super cor viri adulti, puerorum et puellarum; adultis vero mulieribus ponatur in illa parte, quam ratio pudicitiae demonstrabit. Super eorum vero matrimoniis hoc observan­dum decernimus, ut qui ante conversionem plures iuxta eorum mores habe­bant uxores, et non recordantur, quam primo acceperint, conversi ad Fidem, unam ex illis accipiant, quam voluerint, ut cum ea Matrimonium contrahant per verba de praesenti, ut moris est; qui vero recordantur, quam primo acceperint, aliis dimissis, eam retineant. Ac eis concedimus, ut coniuncti etiam in tertio gradu tam consanguinitatis, quam affinitatis, non excludantur a Matrimoniis contrahendis donec huic S. Sedi super hoc aliud visum fuerit statuendum. Et circa abstinentiam ab illis suscipiendam etiam statuimus, quod in Vigilia Nativitatis, et Resurrectionis Domini Nostri Iesu Christi, et omnibus sextis f eriis Quadragesimae ieiunare teneantur, ceteros vero ieiu-

morum dies eorum beneplacito propter novam ad Fidem eorum conversio­nem, et ipsius gentis infirmitatem permittimus. Ita quod ieiunium repugnans sanitati, vel non bene quadrans officio vel exercitio alicuius non censeatur illi ab Ecclesia praeceptum. Eisque etiam concedimus, quod quadragesima­lis et aliis prohibitis anni temporibus lacticiniis, ovis, et carnibus tunc temporis dumtaxat vesci possint, cum ceteris christianis ob aliquod sanctum opus obeundum similibus cibis vesci posse a Sede Apostolica pro tempore fuerit concessum. Dies autem in quibus eos volumus a servilibus operibus cessare, declaramus esse omnes dies Dominicos, ac Nativitatis, Circumcisio­nis et Epiphaniae, Resurrectionis et Ascensionis, ac Corporis eiusdem Domini Nostri Iesu Christi et Pentecostes; nec non Nativitatis, Annunciationis, Puri­ficationis, Assumptionis gloriosae Dei Genitricis Virginis Mariae, ac Bea­torum Petri et Pauli eius Coapostoli. Ceteros vero dies festos ex causis supradictis illis indulgemus...

Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, ceteris que contrariis quibuscumque.