Amantissimi Redemptoris

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


VENEBABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS, PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ALIISQUE LOCORUE ORDINARIIS GRATIAM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLlCA SEDE HABENTIBUS.


PIUS PAPA IX.


VENERABILES FRATRES
SALUTEM ETf APOSTOLICAM BENEDICTIONEM


Amantissimi Redemptoris Nostri Christi lesu Unigeniti
Filii Dei tanta fnit erga homines benignitas et
caritas, ut, veluti optime nostis. Venerabiles Fratres,
humana indutu» natura non solum saevissimos pro
nostra salute cruciatus, atrocissimamque crucis mor¬
tem perpeti, verum etiam in augustissimo sui cor¬
poris, sanguinisque sacramento nohiscum semper mce
rari, ac nos peramanter pascere et nutrire voluerit,
quo ipse in caelum rediens ad dexteram Patris nos
et sui numinis praesentia , et tutissimo spiritualis
vitae praesidio communiret. Neque contentus nos
tam insigni, ac plane divina dilixisse caritate, be¬
neficia beneficiis cumulans, suique in nos amoris di¬
vitias profundens effecit, ut probe intefiigwremcfe, quod
cum dilelisset soos 'in finem dilexit eos. Namque se
aeternum Sacerdotem esse declarans secundum oi"
dinem Melohisedech, suum in Catholica Ecclesia Sa¬
cerdotium perpetuo instituit, et illud idem Sacrificium,
quod ipse ad universam humanum genus a peccati
iugo, ac daemonis captivitate vindicandum et redi-

 

mendum in ara crucis , pretiosissimo suo sanguine
effuso, semel peregit, pacificans sive quae in caelis
sunt, sive quae in terra , usque ad consummatio¬
nem saeculi permanere decrevit, et quotidie fieri, ac
renovari iussit per Sacerdotum ministerium, sola
offerendi ratione diversa , ut salutares uberrimique
suae passionis fructus in homines semper redunda¬
rent. Siquidem in incruento Missae sacrificio, quod
conspicuo Sacerdotum ministerio peragitur, illa ipsa
vivifica litatur victima , quae Deo Patri nos recon¬
ciliavit, quaeque omnem merendi, placandi, impe¬
trandi, ac satisfaciendi vim habens « illam nobis mor¬
tem Unigeniti per mysterium reparat, qui licet re¬
surgens a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra
non dominabitur, tamen in semetipso immortaliter
atque incorruptibiliter vivens pro nobis iterum in
hoc mysterio sacrae oblationis immolatur » (1). At¬
que haec est munda illa oblatio, quam nulla offerens
tium indignitas ac malitia inquinare unquam potest,
et quam Dominus per Malachiam nomini suo, quod
magnum futurum esset in gentibus, a solis ortu us¬
que ad occasum in omni loco mundam offerendam
esse praedixit (2). Quae quidem oblatio ineffabili
prorsus fructuum ubertate redundans praesentem ae¬
que ac futuram vitam complectitur. Ea enim obla¬
tione placatus Deus gratiam, donumque poenitentiae
coneedens, crimina et peccata etiam ingentia dimit¬
tit, ac licet peccatis nostris graviter offensus ab ira
ad misericordiam, a iustae animadversionis severitate

(1) S. Gregor. M. Dialog. lib. 4 cap. 58.

(3) Malacb. cap. 1.
 

ad clementiam traducitur; ea temporalium poena¬
rum reatus et obligatio dissolvitur ; ea defunctorum
in Christo animae nondum ad plenum purgatae sub¬
levantur, ea obtinentur quoque temporaria bona, si
tamen potioribus non officiant; ea Sanctis, et in
primis Immaculatae Sanctissimaeque Dei Genitrici
Virgini Mariae eximius quidam honor, cultusque eon-
ciliatur. Quocirca ex Apostolorum traditione divinum
Missae sacrificium offerimus « pro communi Eccle¬
siarum pace, pro recta mundi compositione, pro im¬
peratoribus, militibus, sociis, pro iis, qui infirmita¬
tibus laborant, qui afflictionibus premuntur, et uni-
versim pro omnibus, qui opis indigent, et pro de¬
functis in purgatorio degentibus, maximum hoc cre*
dentes adiumentum illis animabus fore, pro quibus
oratio defertur, dum sancta et perquam tremenda
coram iacet victima » (1).

Cum igitur nihil sit maius, nihil salutarius, ni¬
hil sanctius, nihil divinius incruento Missae sacrifi¬
cio, quo idem corpus, idem sanguis, idem Deus et
Dominus Noster Iesus Christus Deo pro omnium sa¬
lute in altari per Sacerdotes offertur, et immolatur,
iccirco Sancta mater Ecclesia tanto divini sui Sponsi
ditata thesauro nunquam destitit omnem curam, ope¬
ram, diligentiamque in id conferre, ut tam tremen¬
dum mysterium a Sacerdotibus, quanta maxima fieri
posset, interiore cordis munditia ac puritate pera¬
geretur, debitoque sacrarum caeremoniarum, ac ri¬
tuum apparatu, cultuque celebraretur, ut ipsius my¬
sterii magnitudo et maiestas vel externa quoque specie

(1) S. Cyril. Hierosol. Cateches. 93 Mystag. 5 de sacra
Liturg.

 

magis eluceat, et fideles ad rerum divinarum, quae
in tam admirabili ac venerando Sacrificio occultae
continentur , contemplationem excitentur- Ac pari
sollicitudine, studioque ipsa pientissima Nater nun¬
quam cessavit suos fideles filios commonere, hortari,
et inflammare, ut ea, qua oportet, pietate*, veneratione
devotione ad hoc divinum Sacrificium frequentissime
convenirent, praeeipiens, ut eidem omnibus de prae¬
cepto festis diebus ipsi interesse omnino deberent,
animis ad illud oculisque religiosissime intenti, quo
divinam exinde misericordiam, omniumque bonorum
copiam sibi felicissime comparare possent.

Iam vero cum omnjs Pontifex ex hominibus as¬
sumptus , pro hominibus constituatur in iis , quae
sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro pec¬
catis, tum pro egregia vestra sapientia apprime co¬
gnoscitis, Venerabiles Fratres , sacrosanctum Missae
sacrificium ab animarum pastoribus esse applican¬
dum pro populo eorum curae commisso, et huiiis-
modi obligationem ex Divino ^praecepto descendere
iuxta Goneilii Tridentini doctrinam , cum idem
Concilium disertissimis , gravissimisque verbis edo¬
ceat « praecepto ■divino mandatum esse omnibus ,
quibus animarum cura commissa est , oves suas
agnosoerey pro bis sacrificium offerre » (1). Notis¬
simae quoque Vobis sunt felicis recordationis Be-
nediefi XIV Deoessoris Nostri Litterae die 19 Au¬
gusti anni 1744 datae (2), quibus de hac obligatione
eopiose, sapienterque loquens, ac Tridentinorum

(1) Concil. Trid. Sess. 23. Cap. 1. De Reformat.

(2) Beoed. XIV. Litt. Encycl. a Cum semper oblatas » Die
19 Augusti 1744.


Patrum mentem uberius explicans et confirmans, ad
omnes controversias , quaestiones dubitationesque
amovendas, clare aperteque declaravit et constituit,
parochos, aliosque omnes animarum curam actu ha¬
bentes debere Missae sacrificium pro populo sibi con¬
credito peragere omnibus Dominicis aliisque de prae¬
cepto festis diebus, et illis etiam, quibus ipse in
nonnullis Dioecesibus dierum de praecepto festorum
numerum imminuens permiserat populis in servilia
opera incumbere, sed caverat tamen, ut ipsi populi
obligationi de Sacro audiendo satisfacere deberent
Non mediocri certe iucunditate perfundimur, Vene¬
rabiles Fratres, cum ex relationibus, quas de vestra¬
rum Dioecesium statu cum summa vestri nominis
laude, ac pari animi nostri gaudio ad Nos, et hanc
Apostolicam Sedem, veluti officii vestri ratio postu¬
lat, mittendas curatis, agnoscamus , animarum cu¬
ratores huiusmodi sui muneris obligationem diligenter
implere Dominicis et aliis, qui adhuc ex praecepto
servantur, diebus, quibus Missae sacrificium pro populo
sibi tradito celebrare haud omittunt. Sed minime igno¬
ramus, pluribus in locis id a parochis iamdiu praeter¬
mitti solere aliis illis diebus, qui antea veluti festi de
praecepto erant colendi iuxta Constitutionem felicis
memoriae Urbani VIII Decessoris pariter Nostri (i), et
quibus haec Apostolica Sedes annuens variis Sacrorum
Antistitum postulationibus, ac prae oculis habens cau¬
sas , rationesque ab ipsis expositas , dum imminuit
festos de praecepto dies, non solum permisit, ut

(1) Urban. VIII. Constit. a Universa per orbem » ibid.
Septembr. 1612.



populi servilibus operibus vacare possent, verum
etiam indulsit, ut ipsi ab obligatione audiendi Sa¬
crum essent exempti. Ubi enim haec benigna San-
tae Sedis Indulta in lucem prodierunt, statim plu¬
rium regionum parochi existimantes, se hisce diebus
ita reductis solutos esse ab obligatione peragendi
Sacrum pro populo, obligationem ipsam implere
plane neglexerunt. Hinc porro invaluit consuetudo,
ut earumdem regionum parochi commemoratis die¬
bus sacrosanctum Missae sacrificium pro populo ap¬
plicare cessaverint, nec defuere qui eiusmodi consue¬
tudinem tueri ac defendere non dubitarunt.

Nos igitur de spirituali universi Dominici gregis
Nobis divinitus commissi bono vel maxime solliciti,
ac non parum dolentes, ex huiusmodi praetermis¬
sione fideles illorum locorum populos maximis spi¬
ritualibus fructibus privari, tanti momenti negotio
occurrere statuimus, cum praesertim noscamus, hanc
Apostolicam Sedem docuisse, parochos diebus festis
etiam reductis debere Sacrum pro populo celebrare.
Et sane quamvis Romani Pontifices Decessores Nostri
enixis Sacrorum Antistitum petitionibus , ac variis
pluribusque fidelium populorum indigentiis, et gra¬
vibus rerum, temporum ac locorum rationibus per¬
moti festos de praecepto dies imminuendos censue-
rint,ac simul benigne concesserintutpopulihisce diebus
servilia opera libere exercerent, quin Sacrum audire de¬
berent, tamen iidem Praedecessores Nostri in hisce In¬
duitis tribuendis integram inviolatamque legem esse
voluerunt ut scilicet praedictis diebus nihil in Ecclesiis
unquam innovaretur quoad consuetum divinorum offi¬
ciorum ordinem et ritum, utque omnia eo prorsus modo
 

peragerentur, quo antea peragi solebant, cum enun-
ciata Urbani VIII Constitutio {dene vigeret, qua
festi de praecepto dies servandi fuerant praescripti.
Ex quo parochi vel facile intelligere poterant, se illis
diebus minime expeditos esse ab obligatione 'appli¬
candi pro populo Missam, quae potissima ritus pars
est, anim o praesertim reputantes Pontificia Rescripta
eo plane, quem prae se ferunt, sensu esse omnino
accipienda, et illa strictissimae esse interpretationis.
Accedit etiam, ut haec Sancta Sedes in plurimis pe¬
culiaribus casibus de buiusmodi parochorum onere
consulta haud omiserit per suas praesertim Congre¬
gationes sive Concilii, sive Fidei propagandae, sive
Sacrorum Rituum, sive etiam per Sacram Poeni-
tentiariam saepissime respondere et edicere, parochos
eidem oneri esse obnoxios applicandi pro populo
Missam illis etiam diebus, qui de festorum ex prae¬
cepto dierum numero fuerant sublati.

Itaque rebus omnibus maturo examine perpensis,
atque in consilium adbibitis nonnullis Venerabilibus
Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Nostrae jCon-
gregationis Tridentinis Decretis tuendis interpretan-
disque praepositae, hanc Vobis, Venerabiles Fratres,
Enyclicam Epistolam scribendam esse censuimus,
ut certam et'constantem normam legemque consti¬
tuamus ab omnibus parochis sedulo diligenterque ob¬
servandam. Quamobrem hisce Litteris declaramus ,
statuimus atque decernimus, parochos, aliosque om¬
nes animarum curam actu gerentes sacrosanctum
Missae sacrificium pro populo sibi commisso cele¬
brare, et applicare debere tum omnibus Dominicis,
aliisque diebus , qui ex praecepto adhuc servantur,

 

tum illis etiam, qui ex imius Apostolieae Sedis in¬
dulgentia ex dierum de praecepto festorum numero
sublati, ac translati sunt, quemadmodum ipsi ani¬
marum curatores debebant, dum memorata Urbani
VIII Constitutio in pleno suo robore vigebat, ante¬
quam festivi de praecepto dies imminuerentur , et
transferrentur. Quod vero attinet ad festos translatos
dies id unum excipimus, ut scilicet quando una cum
solemnitate divinum officium translatum fuerit in Do¬
minicum diem, una tantum Missa pro populo sit a
parochis applicanda, quandoquidem Missa, quae prae¬
cipua divini officii pars est, una simul cum ipso of¬
ficio translata existimari debet.

Nunc vero paterni animi Nostri caritate illorum
parochorum tranquillitati prospicere volentes, qui ob
assertam consuetudinem memoratis diebus Missam
pro populo applicare omiserunt, eosdem parochos ab
omnibus quibusque praeteritis omissionibus Aucto¬
ritate Nostra Apostolica plenissime absolvimus. Et
quoniam non desunt animarum curatores, qui pe¬
culiare aliquod reductionis, uti dicunt, Indultum ab
hac Apostolica Sede obtinuere, concedimus, ut ipsi
huiusce Indulti beneficio perfrui pergant iuxta tamen
conditiones in Induito expressas, et donec parocho¬
rum officium exercuerint in paroeciis, quas in prae¬
sentiarum regunt et administrant.

Dum autem haec statuimus, et indulgemus, in
eam profecto spem erigimur fore, Venerabiles Fra¬
tres, ut parochi maiore usque animarum studio et
amore incensi huic obligationi applicandi Missam pro
populo diligentissime ac religiosissime satisfacere glo¬
riantur serio considerantes uberrimam caelestium prae-


sertim munerum, ac bonorum copiam, quae ex hac in¬
cruenti, divinique Sacrificii applicatione in chriatianam
plebem eorum curae commissam abunde redundat.
Cum vero Nos minime lateat, peculiares casus con¬
tingere posse, in quibus pro re ac tempore aliqua
huius obligationis remissio parochis sit tribuenda,
sciatis velimus, ab omnibus Nostram Concilii Con¬
gregationem unice esse adeundam ad huiusmodi ob¬
tinenda Indulta , illis dumtaxat exceptis, qui a No¬
stra Congregatione fidei propagandae praeposita pen¬
dent, cum opportunas utrique Congregationi contu¬
lerimus facultates.

Nihil plane dubitamus, Venerabiles Fratres, quin
pro eximia vestra episcopali sollicitudine omnibus
et singulis vestrarum Dioecesium parochis, nulla in¬
terposita mora, sedulo manifestare velitis quae in
hisce Nostris Litteris de eorum obligatione applicandi
pro populo sibi commisso sacrosanctum Missae sa¬
crificium suprema Nostra auctoritate confirmamus,
ac denuo constituimus , volumus, praecipimus , et
mandamus. Ac persuasissimum quoque Nobis est ,
Vos maximam adhibituros esse vigilantiam, ut ani¬
marum curatores hanc etiam sui muneris partem
diligenter impleant, ac studiose observent quae a
Nobis in hisce Litteris statuta 1 atque sancita sunt.
Optamus autem ut harum Litterarum exemplar in
Tabulario episcopalis cuiusque vestrum Curiae per¬
petuo asservetur.

Cum autem, Venerabiles Fratres, probe noscatis,
sacrosancto Missae sacrificio magnam fidelis populi
contineri eruditionem, ne intermittatis unquam, pa¬
rochos praesertim, aliosque divini verbi praecones.


et eos quibas demandatum est munus erudiendi Chri¬
stianum populum, monere, hortari ut fidelibus po¬
pulis tam sancti tamque admirabilis Sacrificii ne¬
cessitatem, praestantiam, magnitudinem, finem, fru¬
ctus studiosissime et accuratissime exponant expli¬
cent , ac simul fideles ipsos excitent, inflamment,
quo eidem Sacrificio ea qua par est fide , religione
ac pietate frequentissime intersint, ut divinam mi¬
sericordiam , et omue , quo indigent, beneficiorum
genus sibi comparare queant. Neque desinatis om¬
nem operam et industriam impendere, ut vestrarum
Dioecesium Sacerdotes ea morum integritate, gra¬
vitate, eaque totius vitae innocentia, sanctitate emi¬
neant, quae illos omnino decet, quibus unis datum
est divinam consecrare Hostiam, ac tam sanctum ,
tamque tremendum perficere Sacrificium. Quocirca
omnes sanctissimo Sacerdotio initiatos etiam atque
etiam monete, urgete, ut serio meditantes mini¬
sterium , quod acceperunt in Domino, illud impleant,
et continenter memores dignitatis, ac caelestis po¬
testatis, qua praediti sunt, virtutum omnium splen¬
dore, ac salutaris doctrinae laude refulgeant, sum¬
maque animi contentione in divinum cultum, divi¬
nasque res et animarum salutem incumbant, ac
seipsos hostiam vivam et sanctam Domino exhibentes,
et mortificationem Iesu in suo corpore semper cir¬
cumferentes puris manibus, et inundo corde placa¬
tionis Hostiam rite offerant Deo pro sua ac totius
mundi salute.

Denique nihil Nobis gratius, Venerabiles Fratres,
quam hac etiam uti occasione, ut iterum testemur,
et confirmemus praecipuam, qua Vos omnes in Do-

 

mino prosequimur, benevolentiam, ac simul Vobis
addamus animos, ut maiore usque alacritate per¬
gatis omnes gravissimi pastoralis vestri muneris partes
strenue ac sedulo obire , et intentissimo studio di¬
lectarum ovium saluti incolumitatique consulere.

Pro certo habete, Nos paratissimos esse ad ea
omnia libentissime agenda, quae ad maiorem Vestram
ac Dioecesium vestrarum utilitatem procurandam
conducere posse noverimus. Interim vero caelestium
omnium munerum auspicem, ac, studiosissimae No¬
strae in Vos voluntatis testem accipite Apostolicam
Benedictionem , quam intimo cordis affectu Vobis
ipsis, Venerabiles Fratres, cunctisque Clericis, Lai-
cisque fidelibus cuiusque vestrum vigilantiae commis¬
sis amantissime impertimur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die 111
Maii Anno MDCCCLVIII. Pontificatus Nostri Anno
Duodecimo.