Amantissimus humani generis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Amantissimus humani generis
1862
editio: incognita
fons: incognitus

PIVS PAPA IX.


VENERABILES FRATRES
SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM


Amantissimus humani generis Redemptor Christus Dominus Unigenitus Dei Filius volens, ut optime nostis, Venerabiles Fratres, omnes homines a dae monis captivitate, et a peccati iugo vindicare, eos- que de tenebris in admirabile lumen suum vocare et salvos facere, cum delesset, quod adversus nos erat, chirographum decreti, affigens illud cruci, ca tholicam Ecclesiam suo sanguine acquisitam tam quam unam domum Dei vivi (1), unumque regnum caelorum (2), vel unam civitatem supra montem po sitam (3), aut unum ovile (4) et unum corpus uno spiritu consistens vigensque, ct una fide, spe , ca ritate, et unis eisdemque sacramentorum, religionis, doctrinaeque vinculis compactum et coagmentatum (5) conformavit, constituit, et rectoribus a se nomina tis ac delectis instruxit, eamque ita a se conforma tam et constitutam, quamdiu mundus ipse non in tereat et concidat , permanere , et omnes universi terrarum orbis populos, nationes complecti decrevit,


(1) I. ad Timoth. III.

(2) Matth. XIII. ac saepe alias.

(3) Mattb. V.

(4) loao. X.

(5) Ephcs. IV. tam alibi.


ut cuiusvis gentis homines divinam suam religionem et gratiam acciperent, quam ad extremum usque spiritum retinentes aeternam adipiscentur salutem et gloriam. Ut autem haec fidei, doctrinaeque unitas semper in sua servaretur Ecclesia, Petrum ex om nibus selegit unum, quem Apostolorum Principem, suumque in terris Vicarium, et inexpugnabile Ec clesiae suae fundamentum et caput constituit, ut cum honoris gradu, tum omni praecipuae auctori tatis, potestatis et iurisdictionis amplitudine ceteris omnibus quam maxime praestans pasceret oves et agnos, confirmaret Fratres, atque universam rege ret et gubernaret Ecclesiam. Cum autem Christus hanc suam Ecclesiam unam, et immaculatam usque ad consummationem saeculi permansuram voluerit, et unam fidem, unam doctrinam, ac regiminis formam servandam esse mandaverit, tum quae Petro digni tatis, potestatis ac iurisdictionis amplitudo, fideique integritas, ac stabilitas data, eadem prorsus eiusdem Petri successoribus Romanis Pontificibus est tradita, qui in hac Romana ipsius Petri Cathedra collocan tur, et quibus in persona Beatissimi Principis Apo stolorum ab ipso Christo Domino suprema totius Dominici gregis cura divinitus est commissa, ac su premum universalis Ecclesiae regimen demandatum. Ac Vobis apprime compertum exploratumque est, Venerabiles Fratres, quomodo boc divinae nostrae religionis dogma unanimi ac perenni Synodorum Pa trumque mente ac voce fuerit .semper praedicatum, defensum, et inculcatum. Siquidem ipsi numquam cessarunt edocere « unum esse Deum, unum Chri- » stum, unam Ecclesiam, et cathedram unam su-



» per Petrum Domini voce fundatam (1), cui tam- » quam petrae , lapidique firmissimo tota quanta » quanta est Christianae reipublicae moles divinitus » est superinstructa (2). Enimvero haec Petri Ca- » thedra et dicta semper et habita, quae unica esi » et prima de dotibus (3), quae per totum terra- » rum orbem primatum obtinens lucet (4), quae- » que radix et matrix unde unitas sacerdotalis cxor- » ta (5), quae omnium Ecclesiarum non modo ca- » put sed mater et magistra (6), ac pietatis me- » tropolis, in qua est integra Christianae religionis » ac perfecta stabilitas (7), et in qua semper Apo- » stolicae Cathedrae viguit Principatus (8), quaeque » illi innixa est petrae, quam superbae non vincunt » inferorum portae (9), et cui totam doctrinam » Apostoli cum sanguine profuderunt (10), ex qua » in omnes venerandae communionis iura dima- » nant (11), ad quam omnis obedientia et honor » est deferendus (12), quam qui deserit in Ecclesia » frustra esse confidit (13), extra quam qui come-

(1) S. Cyprian. Epist. 40.

(2) S. Cyrill. Alexand. in Ioan. Lib. II. c. 42.

(3) S. Optat. Milevit. lib. II. cont. Parmen.

(4) Synod. Nicaen. II. Act. 2.

(5) S. Cyprian. Epist. IS. et 66.

(6) Pelag. II. Epist. I. Ad Episcop. Oriental. et Synod. Tridentin. Sess. VII. de Baptism. can. 3.

(7) Litter. synodic. Ioan. constantinopolit. ad Dormisd. Pont, et Sozom. Distor, lib. III. cap. 8.

(8) S- 'Aug. Epist. 162.

(9) S. Aug. in psaltn. contra part. Donat.

(10) Tertnll. de praescript. c. 36.

(11) S. Ambros. Epist. 12 ad Damas.

(12) Cone. Ephesin. Act. IV.

(13) S. Cyprian. de unit. Ecclesiae.


» derit agnum profanus est(l). Atque insuper Pe- » trus, qui in propria Sede et vivit et praesidet, » praestat quaerentibus fidei veritatem (2), Petrus » qui ad hoc usque tempus, et semper in suis Suc- » cessoribus vivit, et iudicium exercet (3), ipse per » Leonem loquutus est (4) Romanus Pontifex, qui » in universum orbem tenet primatum, Successor » est Beati Petri Apostolorum Principis , et verus » Christi Vicarius, totiusque Ecclesiae caput, et om- » nium Christianorum Pater et Doctor existit » (5), et alia fere innumera ex luculentissimis testibus de prompta, quae clare aperteque edocent, ac decla rant quanta fide, religione, observantia et obedien- tia hanc Apostolicam Sedem, Romanumque Ponti ficem ii omnes prosequi omnino debent, qui ad veram, unicam, sanctamque Christi Ecclesiam per tinere volunt, ut aeternam assequantur salutem.

lam vero catholicae Ecclesiae unitati nihil plane adversatur multiplex sacrorum, legitimorumque ri tuum varietas, quin immo ad ipsius Ecclesiae di gnitatem, maiestatem,decus ac splendorem augendum maxime conducit. Neminem autem Vestrum latet» Venerabiles Fratres, quomodo nonnulli incautos prae sertim et imperitos decipere, et in errorem indu cere nitantur hanc Sanctam calumniantes Sedem, perinde ac si ipsa dissidentes Orientales ad catho licam fidem excipiens velit, ut ii proprium deserant

(1) S. Dieronym. Epist. 51. ad Damas.

(2) S. Petrus Chrysol. Epist. ad Eutich.

(3) Synod. Ephes. Act. 3.

(4) Synod. Cbalced. Act. 2.

(5) Concil. Florentin. ia Decreto union. Graecorum.


ritum, ac illum latinae Ecclesiae amplectantur. Quod quidem quam falsum sit, et a veritate alienum evi dentissime ostendunt, ac testantur tot Decessorum Nostrorum Constitutiones et Apostolicae Litterae ad ecclesiastica Orientalium negotia spectantes, quibus iidem Praedecessores Nostri non solum constanter declararunt, id sibi in animo numquuam fuisse, ve rum etiam professi sunt, se omnino velle, ut Orien talium Ecclesiarum ritus, in quos nullus circa ca tholicam fidem, vel morum honestatem irrepsisset eiror, sarti ac tecti haberentur. Quibus repetitis cla- rissimisque Decessorum Nostrorum declarationibus plane respondent tum vetera, tum recentia facta, cum dici nunquam possit, hanc Apostolicam Sedem, vel sacrorum Antistitibus, vel ecclesiasticis viris, vel populis Orientalibus ad catholicam unitatem re versis praecepisse, ut suum legitimum ritum muta rent. Atque universa Constantinopolitana civitas nuper vidit, quomodo Venerabilis Fratrer Meletius Archiepiscopus Dramensis, qui cum summa animi Nostri consolatione, et omnium bonorum gaudio ad catholicae Ecclesiae gremium rediit, proprio ritu, ac solemnibus caeremoniis et pompa rem divinam magna populi frequentia peregerit. Itaque, Venera biles Fratres, pro eximia vestra episcopali sollicitu dine ne desinatis vestrarum Dioecesium Clero etiam atque etiam inculcare, ut opportunis quibusque mo dis detegere ac refellere studeat calumniam, qua malevoli homines imperitorum animos in errorem inducere, et invidiam odiumque contra hanc Apo stolicam Sedem excitare conantur. ,

Nos porro cum in hac Petri Cathedra arcano di-


vinae providentiae consilio collocati ad supremum universae Christi Ecclesiae regimen evecti simus Nostram omnem spem et fiduciam in Christo lesu habentes Apostolici Nostri ministerii partes implere contendimus, veluti a Nobis postulat instantia quo tidiana, et sollicitudo omnium Ecclesiarum. Siqui dem divino Illius auxilio freti, cuius vicariam hic in terris licet immerentes gerimus operam, et qui dixit ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, et confirmavit, inferi portas contra Ecclesiam suam nunquam esse prae- valituras, nihil metuimus tot nefarias sacrilegasque molitiones, conatus et impetus, quibus in hac tanta temporum iniquitate inimici homines catholicam re ligionem, si fieri unquam posset, funditus evertere connituntur, sed spirituali omnium gentium bono et saluti consulere non desistimus. Etenim charitas Christi urget Nos , ac nihil Nobis potius esse po test, quam ut omnes curas, labores, consilia liben tissime suscipiamus, quo omnes populi occurrant in unitatem fidei, et crescant in scientia Dei, et cognitione Domini Nostri lesu Christi, « qui est » via et veritas et vita; via scilicet conversationis » sanctae, veritas doctrinae divinae, et vita beati- tudinis sempiternae » (1). Neque vero Vos ignora tis , Venerabiles Fratres, quo singulari amore, et assiduo studio paternas Nostras curas ad istam ele ctam Dominici gregis partem vestrae vigilantiae commissam, vel ab ipso supremi Nostri 'Pontifica tus initio contulerimus, atque ex recentissimis No-

(1) S. Leo Serm. II. de Resurrect. Domini.


stris Litteris Annulo Piscatoris obsignatis, et VII Idus proximi mensis Ianuarii editis magis magisque intelligere potuistis, quam vehementer Nobis cordi sit istarum Orientalium Ecclesiarum bonum, utilitas ac prosperitas. Namque iisdem Litteris peculiarem ex Congregatione Fidei propagandae conflatam Congre gationem constituimus, quae eidem Congregationi Fidei propagandae tot assiduis gravissimisque oc cupationibus pene obrutae maiori sit auxilio, quae que operam ab ipsa Fidei propagandae Congrega tione hactenus omni studio, ac summa cum laude praestitam ita exerceat, ut omnia Orientalium Ec clesiarum negotia unice tractanda et expedienda cu ret. Ea profecto spe sustentamur fore, ut, Deo bene iuvante, ex huiusmodi Nostro consilio et sollicitu dine in omnes Orientales nationes spiritualis utilitas quotidie magis redundet. Etenim plane confldimus, hanc novam specialem Congregationem nuper a No bis institutam nihil unquam iuxla Nostra desideria intentatum esse relicturam, quod in vestris tra ctandis negotiis ad catholicam unionem magis in dies promovendam, ad vestrarum Ecclesiarum feli citatem augendam, ac vestrorum legitimorum ri tuum integritatem tuendam, atque ad maiorem fi delium spiritualem utilitatem procurandam quovis modo possit pertinere.

Verum ut haec Congregatio omni cura et indu stria demandatum sibi a Nobis munus exercere, suosque labores et studia in maiorem istarum Ec clesiarum prosperitatem conferre possit, opus omnino est, ut optime noscat spirituales Orientalium na tionum indigentias, quibus opportune ac provide sit


consulendum. Et quoniam Vobis, Venerabiles Fra tres, apprime nota est conditio et status gregis cu rae vestrae traditi, iccirco pro vestra sapientia probe nostis, maxime oportere, ut de rebus omnibus, quae vestras Ecclesias, vestrumque gregem respi ciunt, maiore, qua fieri pptest, celeritate Nos dili gentissime certiores facere velitis, et accuratam de vestrarum Dioecesium statu relationem mittatis, in qua sedulo exponatur quidquid ad ipsas Dioeceses spectet, quo fidelium in eisdem Dioecesibus degen tium necessitatibus omni cura prospicere possimus. Summa certe erit Nostra consolatio , si quisque Vestrum, Venerabiles Fratres, omnes suae propriae Dioecesis res sedulo ad Nos referens significaverit, quot fideles in ipsa versentur Dioecesi, quot sint ecclesiastici viri, qui proprii ministerii munia obe untes ipsis fidelibus adsistant, quae eorumdem fide lium agendi ratio, tum quoad fidem, tum quoad morum honestatem, qua doctrina clerus sit praedi tus, quaeque ipsius cleri educatio, et quomodo po pulus ad sanctissimam nostram religionem, morum que disciplinam instituatur, et qua ratione populus idem ad pietatem, morumque probitatem quotidie magis conformari et excitari queat. Optamus etiam summopere agnoscere qualis sit vestrarum scholarum conditio, et qua frequentia illas iuventus adire so leat. Cum vero probe sciatis, Venerabiles Fratres, omnes rei cum sacrae, tum publicae spes positas esse in recta, salutari ac religiosa puerorum educa tione, iccirco maxime interest, ipsos vel a teneris an nis catholicas celebrare scholas, quo divinae nostrae religionis veritatem, ac praeceptiones sedulo discen-


tes a periculo amoveantur, ne tenerae eorum men tes pravis imbuantur principiis. Neque omittatis No bis manifestare si libris indigeatis, ac simul expo nere qui potissimum libri ex vestra sententia et cleri doctrinae curandae, et populi institutioni pro movendae, et acatholicornm placitis confutandis, et fidelium pietati fovendae magis opportuni esse pos sint. Insuper cum acceperimus, in aliquibus locis liturgicos, ac rituales adhiberi libros, in quos vel aliquis irrepsit error, vel aliqua ad arbitrium inve cta immutatio, Vestrum erit Nobis patefacere qui libri apud Vos adhibeantur, iteinque dicere, si hu- iusmodi libri aliquo tempore fuerint ab hac Sancta Sede approbati, vel si ex vestro iudicio errores cor rigendos contineant, atque etiam si quae dubia di rimenda habeatis, vel adsint abusiones tollendae. Atque etiam praecipue expetimus a Vobis accipere quos in vestris Dioecesibus progressus habeat san cta catholica unio, quae impedimenta eidem ob stent, quibusque opportunioribus modis huiusmodi impedimenta amoveri possint, ut ipsa unio magis in dies promoveatur et augeatur.

Videtis profecto, Venerabiles Fratres, quanto amore, quantoque studio istas orientales prosequa mur Ecclesias, et quam vehementer optemus, ut in orientalibus populis sanctissima nostra fides, re ligio, pietas maiora in dies incrementa suscipiat, ac vigeat et efflorescat. Ac certi sumus, Vos pro episcopalis vestri ministerii munere , et pastorali zelo vestras omnes curas cogitationesquo in divina nostra religione tuenda et propaganda, atque in ve stri gregis salute curanda studiosissime impendere.


Cium vero inimicus homo hisce praesertim luctuo sissimis temporibus non cesset in Dominico agro superseminare zizania tum pestiferis libris et ephe meridibus , tum monstrosis quibusque opinionum portentis, quae catholicae fidei ac doctrinae plane adversantur, iccirco probe intelligitis quanta sollici tudine, vigilantia, et constantia Vobis sit allaboran dum et excubandum, ut fideles Vobis commissos ab hisce venenatis pascuis arceatis, et ad salutaria propellatis, eosque catholicae Ecclesiae doctrina ma iorem in modum imbuatis. Ut autem id facilius as sequi valeatis, animarum Curatorum praesertim ze lum assidue excitare ne intermittatis, Venerabiles Fratres , ut ipsi suo munere diligenter fungentes nunquam desinant evangelizare Dei evangelium sa pientibus et insipientibus, et omni sacrorum ope christianam plebem sibi commendatam iuvare, ac pueros praesertim, et rudes homines catholicae fi dei documenta, morumque disciplinam patienter, amanterque docere, omnesque continenter exhortari in doctrina sana, ne circumferantur omni vento doctri nae. Omnes quoque vestrarum Dioecesium Presbyte ros semper monete, ut animo serio reputantes mi nisterium, quod acceperunt in Domino, illud sedulo implendum curent, ut virtutum omnium exempla christiano populo praebeant, orationi instent, ac sa- eras praesertim disciplinas assidue excolant, et in sempiternam fidelium salutem procurandam totis vi ribus incumbant. Atque ut facilius navos et indu strios operarios habere possitis, qui in vinea Domini excolenda auxiliariam Vobis operam in tempore ex-


hibere valeant, nullis parcite curis, nullisque con siliis, Venerabiles Fratres, ut adolescentes clerici vel ab ineunte aetate per lectissimos magistros ad pietatem, verumque ecclesiasticum spiritum mature fingantur, ac litteris et disciplinis praecipue sacris ab omni cuiusque erroris periculo omnino alienis diligentissime erudiantur. Equidem haud ignoramus, Venerabiles Fratres, quae quantaeque sint difficul tates, quibus in episcopali vestro ministerio exer cendo obnoxii estis. Sed confortamini in Domino, et in potentia virtutis eius memoria repetentes, Vos pro Christo legatione fungi, qui tradidit animam suam pro ovibus suis, relinquens nobis exemplum, ut se quamur vestigia eius.

Nemo vero ignorat quanto usui et ornamento catholicae Ecclesiae in Oriente fuerint Religiosae Monachorum Familiae. Namque ipsae vitae integri tate, morumque gravitate, ac religiosae disciplinae ' laude spectatae, et bonorum operum exempla fide libus exhibere, et iuventutem instituere, et litteras ac disciplinas excolere, et auxiliariam utilemque Sa crorum Antistitibus operam navare studebant. Tri stissimis autem rerum ac temporum vicibus hae sa crae Familiae de christiana et civili rcpublica egregie meritae in aliquibus locis vel a proprii Ordinis di sciplina declinarunt, vel omnino cxtinctae fuerunt. Cum autem magnum emolumentum sanctissimae no strae afferretur religioni, si hae Sacrae Familiae, ubi praesertim interierunt, denuo reviviscerent, et in ter orientales nationes pristino fulgerent splendore, iccirco a Vobis exposcimus, ut Nobis significetis quid de hac re sentiatis, et qua ratione huiusmodi Sacrarum Familiarum instauratio effici possit.


Persunsissimum Nobis est, Vos, Venerabiles Fra tres, non solum hisce Nostris desideriis ac postu lationibus alacri ac libentissimo animo esse satisfa cturos, verum etiam singulari diligentia exposituros alia omnia, quae ex vestra ad maiorem in istis re gionibus sanctissimae nostrae religionis ac tum cleri, tum populi fidelis utilitatem procurandam sint per-t- agenda. Cum autem ex Ency.clica Cardinalis Prae fecti Nostrae Concilii Congregationis epistola noveri tis, gratissimum Nobis fore Venerabilium Fratrum Sacrorum Antistitum praesentia frui in solemni plu rium Sanctorum Canonizatione, quam proximo Pen tecostes die, Deo favente, celebraturi sumus, tum ea spe nitimur fore, ut hac occasione, si vestrarum Dioecesium rationes permittant, vos praesentes in tueri, amanterque complecti, et a Vobis ipsis ca- rumdem Dioecesium relationes accipere possimus. Interim vero pro eximia vestra pietate, et episco pali zelo pergite, Venerabiles Fratres, maiore usque alacritate et contentione ministerium vestrum im plere, et omni studio vestrorum fidelium saluti pro spicere, eosque etiam monere et exhortari, ut in catholicae religionis professione magis in dies sta biles et immoti persistant, et omnia Dei, eiusque Sanctae Ecclesiae mandata religiose custodiant, et ambulent digne Deo per omnia placentes, et in omni opere bono fructificantes. Consueta autem ve stra benignitate eos .paterno affectu excipite, qui cum ingenti animi Nostri laetitia ad catholicae Ec clesiae gremium redeunt, et omnem impendite cu ram, ut illi magis in dies amanter enutriti verbis fidei, et per gratiarum charismata confirmati in


sancta vocatione immobiles permaneant, et alacriori usque pede incedant per semitas Domini, atque in stent viam, quae ducit ad vitam. Ac pro egregia vestra religione nunquam desinite omnia conari, ut in omni bonitate, patientia, doctrina, mansuetudine, lenitate miseros errantes Christo lucrifacere, atque ad unicum cius ovile reducere, et in spem aeter nae haereditatis restituere possitis. Inter angustias vero et difficultates, quae hisce potissimum asper rimis temporibus ab episcopali vestro munere abesse non possunt, confidite in gratia Domini Nostri Iesu Christi prae oculis habeutes, quod qui ad iustitiam erudiunt multos fulgebunt quasi stellae in perpe tuas aeternitates. Denique, Venerabiles Fratres, pro certo habeatis velimus, praecipuam esse, qua Vos in Domino prosequimur, benevolentiam. Atque in- terim haud omittimus in omni oratione et obsecra tione cum gratiarum actione a Deo Optimo Maximo humiliter enixeque petere, ut uberrima quaeque suae bonitatis dona super Vos propitius semper effundat, quae in dilectas quoque oves vigilantiae vestrae commissas copiose descendant. Atque ho rum auspicem, et propensissimae Nostrae in Vos voluntatis pignus Apostolicam Benedictionem ex in timo corde profectam Vobis ipsis, Venerabiles Fra tres, cunctisque clericis, laicisque fidelibus cuiusque Vestrum curae concreditis peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 8 Aprilis anno 1862.

Pontificatus Nostri Anno decimosexto.