Amen (Cencius de Sabellis)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Amen
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 78

CeDeSa.Amen 78 Cencius de Sabellis Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Amen

In primis in Nativitate Domini ecclesia debet condiri, et duo paria facularum, unum ante altare, et aliud in lectorio; et quatuor denarii mansionariis dari debent.

In festo sancti Joannis evangelistae ecclesia condiatur; et una aquaricia olei ad fontes; et quod supererit sit ecclesiae; et duodecim denarii Papienses clericis, et vinum ad potandum ante vigiliam; et tria paria facularum, unum clericis, et aliud acolythis; et si desunt acolythi, sunt clericorum ecclesiae; 218 aliud ad Missam.

In Dominica prima Quadragesimae ecclesia debet condiri; et quatuor denarii mansionariis, et par facularum ad Missam; et residua sunt de [ Forte pro] clericis, si deest acolythus.

A Dominica prima usque in octavam Pentecostes quotidie debent habere mansionarii unum caput de communi; in sabbato vero pro emundatione ecclesiae tria capita.

Feria quarta in hebdomada quarta, quando clerici vadunt cum cruce per coemeteria ad sanctum Paulum et ad sanctam Anastasiam, totum altare est clericorum, donec crux egreditur et deportatur; aut, si clericis placuerit, panem, et vinum, et pisces inde habeant ad coenam.

In Dominica Palmarum condiatur Ecclesia; et quatuor denarii mansionariis, et par facularum ad Missam.

In Coena Domini similiter etiam quatuor denarii mansionariis, et unum pro ablutione ampullarum et alia praeparatione.

In Sabbato sancto par facularum ad Missam, et pretium mundationis paradisi et chrismatis, et porticus clausae; et ecclesia condiatur.

In die sancto Paschae par facularum ad Vesperas. Feria secunda similiter. Sabbato in Albis debet condiri ecclesia; et par facularum ad Missam; et quatuor denarii mansionariis.

In litania majori, donec crux vadit et redit, totum altare sit clericorum, unde debent habere pisces feria tertia, panem et vinum, ova et caseum.

In Sabbato sancto Pentecostes par facularum ad Missam; et unum denarium illis qui flores super dominum papam jactant; et ecclesia condiatur more solito.

In Nativitate sancti Joannis Baptistae ecclesia principaliter condiatur; et duodecim denarii, et una libra olibani, et unum rotulum de cereis Graecis, et XVIII denarii cantoribus, et una aquaricia olei ad fontes, et septem paria facularum, et unam libram pro pari, unum acolythis, aliud Graecis; aliud ante altare ad fontes, alia vero ad Missam; quae omnia sunt clericorum, si curia deest; et quatuor denarii mansionariis, 219 et vinum ad potum ante vigiliam omnibus clericis, Graecis et Latinis.

In vigilia sancti Petri vinum ad potum clericis ante vigiliam. In vigilia sancti Pauli similiter. In vigilia sanctorum Pancratii et Venantii martyrum, sanctarum Rufinae et Secundae similiter.

In Assumptione sanctae Mariae ecclesia conditur; et vinum ante vigiliam clericis, et sex paria facularum, et quatuor denarii mansionariis.

In vigilia sancti Laurentii vinum ante vigiliam.

In Decollatione sancti Joannis ecclesia condiatur, et vinum ante vigiliam.

In Exaltatione sanctae Crucis ecclesia condiatur; et par facularum ad Missam, et quatuor denarii mansionariis, et vinum clericis; et ab ista festivitate usque in octavam sancti Martini quotidie mansionarii habent duo capita.

In solemnitate sancti Salvatoris ecclesia debet condiri; et sex paria facularum, unum cubiculariis, aliud acolythis; aliud ante altare, aliud in lectorio; aliud ad Missam, aliud clericis; et duodecim denarii clericis, et quatuor mansionariis; et una aquaricia vini ante vigiliam; et omnia residua facularum de nocte et de Missa sunt clericorum, si acolythi desunt.

Per totum annum debet habere ecclesia de medietate altaris, videlicet episcoporum, oleum quotidie ad XV lampades, una ad absidam, VII ante altare, una ante grandem imaginem super columnas aereas, quinque in crate, una ante imaginem sanctae Mariae, quae est super horologium. Et funes ad appendendum candelas, et tintinnabula aenea, et olibanum quotidie ad Missas, et in nocte candelas ad lectiones et Psalmos et accendendas lampades, et quaerendum ( sic ) ecclesiam sufficienter. Et in omnibus stationibus, quando dominus papa descendit celebrare Missam, subministratur de altari vinum ad sacrificium et communicandum; et tunc oblatio altaris desuper est scholarum, et inferius clericorum ecclesiae. Omnes cinturae, tam altaris, quam imaginum, clericorum sunt.

220 Consuetudo etiam est clericorum, ut quando curam faciunt altari, secundum tempus procurentur, et inde accipiant denarium unum Papiensem. Pro abluendis quoque vel resarciendis pannis vel cortinis ecclesiae, clavibus et ostiis, pretium datur de altari de medietate episcoporum. Omnes lampades et baciles canonicorum sunt. Omnes oblationes quae veniunt ad manus episcopi hebdomadarii altaris majoris medietas est ipsius episcopi, et medietas canonicorum, praeterquam de pane et vino, quod est canonicorum.

In Natale Domini de medietate episcoporum duas laumas [ Forte, saumas] de merlis pro ecclesia; et similiter in Resurrectione, Natali sancti Joannis Baptistae, et festo sancti Salvatoris.

Aliud scriptum recentius.

In nomine Domini amen. Anno 1232, indict. 5, conventio talis facta est inter Lateranensem ecclesiam, et primicerium et scholam cantorum, quod ipse in festo sancti Joannis Baptistae cum decem cantoribus veniat dictus primicerius, ita quod ipse sit undecimus, et officiabunt ecclesiam in vigilia, Matutinis et Missa; et procurabuntur ipsi et duo eorum servientes decenter et honeste in illis cibariis quibus conventui servietur in ipsa die; et pro sua mercede recipient sextam partem oblationum majoris altaris, duntaxat in spatio quo Missa celebratur, super illud cadentium.

Insuper ipse primicerius recipit ab ecclesia II solidos Provisinorum senatus pro mercede; et unusquisque canonicorum XII denarios, computatis in praesente summa denariis illis qui dantur cantoribus pro responsoriis. Hoc autem utraque pars observare tenetur in omnibus illis festis quae Lateranensis ecclesia voluerit praedicto ordine celebrare, et ad ea primicerium cum schola duxerit invitandos. Sed in omnibus stationibus Lateranensis ecclesiae primicerius et schola, etiam non invitati, venire debent ad serviendum in officio Missae tantum, pro sua mercede nihil aliud percepturi, nisi sextam partem oblationum majoris altaris tantum, sicut supra scriptum est.