Jump to content

Analecta Laertiana

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Analecta Laertiana
Scripsit
1870

editio: Rheinisches Museum NF XXV (1870) S. 217 - 231
fons: incognitus


Laert. I I. Τὸ τῆς φιλοσοφίας ἔργον ἔνιοί φασιν ἀπὸ βαρβάρων ἄρξαι· γεγενῆσθαι γὰρ παρὰ μὲν Πέρσαις Μάγους, παρὰ δὲ Βαβυλωνίοις καὶ Ἀσσυρίοις Χαλδαίους καὶ Γυμνοσοφιστὰς παρὰ Ἰνδοῖς παρά τε Κελτοῖς καὶ Γαλάταις τοὺς καλουμένους Δρυίδας καὶ Σεμνοθέους· καθά φησιν Ἀριστοτέλης ἐν τῷ Μαγικῷ καὶ Σωτίων ἐν τῷ εἰκοστῷ τρίτῳ τῆς διάδοχῆς. Ι 7. ὡς ἐν τῷ εἰκοστῷ τρίτῳ φησὶν ὁ Σωτίων.

Quamquam eis, qui ἐν τῷ εἰκοστῷ τρίτῳ verborum integritatem venditant, haud infirmum auxilium inde videtur accrescere, quod illa brevi tantum spatio intermisso sine ulla litterarum mutatione redeunt : graviorem tamen his verbis inhaerescere errorem, quem in priorem locum socordia oculorum, iudicii pravitas in alterum invexerit, ex accuratiore intellegitur Sotionei libri cognitione. Primum enim ubi, quaeso, Sotio de philosophiae origine a barbaris repetenda disserere debuit, nisi in ipsius libri prooemio ? At potuisse cum in tanti operis ambagibus eandem rem alibi quoque attingere velut in libro vicesimo tertio lubenter concederemus, nisi huius libri memoria aliis obnoxia esset difficultatibus. Quid quod nullo ingenii artificio nobis fingere possumus, qualem materiem Sotio libro tredecimo et sequentibus novem substruxerit : immo certis usi indiciis iam Panzerbieterus (Seeb. ann. suppl. V. p. 211 ss.) ac Roeperus (Phil. vol.III p. 22 ss.) Sotionem statuerunt duodecim libris totam philosophiae graecae successionem absolvisse : qui numerus eo haud mediocriter stabilitur, quod Heraclides Lembus Sotionis διαδοχάς in sex redegit libros. Cf. Laert. V 93 γεγόνασι δ’ Ἡρακλεῖδαι τεσσαρεσκαίδεκα — πέμπτος Καλλαπανὸς (Καλακτῖνος Scheurleerus in dissert. de Demetr. Magn. p. 77) ἢ Ἀλεξανδρεὺς γεγραφώς την διαδοχήν έν εξ βιβλίοις και Λεμβευτικόν λόγον, δθεν και Λέμβος έκαλεϊτο. Significari huius tituli exilitate την των Σωτίωνος διαδοχών έπιτομήν, ad quam Laertius varia excitandi ratione adhibita persaepe provocavit, adpositus την articulus comprobat : id quod etiam Bahnschius1 recte perspexit. — In verbis igitur obscurissimis ΕNTCI eΙKOCTCOI TPITCωI explicandis coniectandi opera supersedere non possumus : quamquam multum abest, ut Roepero adstipulemur ludibunda manu iacienti, non conicienti εν τω τρισκαιδεκάτω. Nonne vero omnibus eximimur scrupulis dummodo leni mutatione GNTCOI CICArCO-riKCUI scribatur ? Vt igitur Laertius itemque eius auctor Diocles in prooemio de origine philosophiae egerunt, sic Sotio έν τω εισαγωγικά) της διάδοχης: facillime autem fieri potuit, ut libra-rius in his litteris paullulum obscuratis numerum delitescere opinatus ex CICArCO formaret eiKOCTCOI, ex ΠΚωΐ ΤΡΙΤωΡ, eundemque errorem etiam in alterum transferret locum.

Laert. 116. Και οι μεν αυτών κατέλιπον υπομνήματα, οι δ' όλως ου συνέγραψαν, ωσπερ κατά τινας Σωκράτης Στίλπων Φίλιππος Μενέδημος Πυρρών Θεόδωρος Καρνεάδης Βρυσών. 5 κατά τινας Πυθαγόρας, 'Αρίστων ό Χίος πλην επιστολών ολίγων, οι δε ανά έν συγγράψαντες Μέλισσος Παρμενίδης Αναξαγόρας• πολλά δε Ζήνων, πλείω Ξενοφάνης, πλείω Δημόκριτος, πλείω Αριστοτέλης, πλείω Επίκουρος, πλείω Χρύσιππος.

Quod plerumque fieri solet, ubi longior nominum series varias variorum librariorum manus ingeniaque experta est, id etiam hoc loco factum esse vix quemquam acrius inquirentem fugiet. Haud dubie enim Φίλιππος inlitteratus philosophus scrupulos movet, cum nullum huius nominis philosophum compertum habeamus, cui iure illa scribendi contemptio tribui possit. Nihil ad rem Philippus Opuntius nobilis ille mathematicus, astronomus, Plato-nicus, cuius scriptorum indicem Suidas ν. φιλόσοφος (cf. Bern-hard. p. 1490. Laert. III 37) exhibet. Quis autem alterum quen-dam Philippum, τον Μεγαρικόν, dici putet, hominem obscuris simae memoriae, de quo nihil traditum est nisi quod Laertius II113 ex eius libro αύτολεξεί deprompsit. Neque ad oblivionem memoriaeque tenuitatem confugere licet, quoniam in inlittera-torum philosophorum indice clarissima tantum nomina locum tenuisse res ipsa clamat: cuius enim scire interest, num Titius vel Marcus a scribendo abstinuerint? Cum igitur de Φίλιππος vocis corruptione cogitandum sit, verisimilem corruptionis viam exem-pla monstrant aliunde collata: veluti quod Laertii codices V36 et Λευκίππου et Λακίππου et Αλκίππου suppeditant. Deinde quod Philo Iudaeus in libro περί φυτουργίας inscripto Αρίστιππος et Μένιππος confundit, Suidas autem Μένιππος εί'Έρ-μιππος: nullus enim est Menippus comicus (cf. Demetrius Magnes ap. Laert, VI 101) et errasse comparet Meinekium in vind. Stra-bon. p. 234 ss. et in Comic. Graec. vol. V p. 12. Coniciat forsitan etiam nostro loco quispiam Menippi nomen esse instaurandum adlato Laertii testimonio VI ιοο ένιοι δε τα βιβλία αύτοϋ ουκ είναι άλλα Διονυσίου και Ζωπύρου των Κολοφωνίων, οι τοϋ παίζειν ένεκα συγγράφοντες έδίδοσαν αύτω ώς εΰ δυναμένφ 5 διαθέσθαι. Neque deest forte, qui Leucippi memoriam in indice redintegrare studeat, homo audaculi ingenii, utpote qui non solum Theophrasti (Laert. IX 46) spreverit auctoritatem iam ab Anti-sthene, Demetrio Magnete, Hippoboto (Laert. IX 3 9 cf. Suid. v. Δημόκριτος) contemptam: verum etiam Aristoteli nullam habu10 erit fidem diserte de Leucippi scriptis dicenti (cf. Val. Rose de Aristot. libr. ord. p. 12. Bergk in Mus. Rhen. nov. XIX p. 604). Tertius vero idemque locupletissimus eiusdem loci competitor, Aristippus Cyrenaeus praesto est, qui a quibusdam optimi nomi-nis criticis inter inlitteratorum numerum habitus est cf. Laert.

II 84 Mus. Rhen. nov. XXIV 187/S. 113/01 δ'ούδ' δλως γράψαι ων έστι και Σωσικράτης και Παναίτιος ό 'Ρόδιος. Ad eiusdem autem Panaetii auctoritatem complures eiusdem indicis nota-tiones redeunt: veluti quod Aristo Stoicus nonnullis exceptis epistulis nihil scripsisse dicitur cf. Laert. VII164 Παναίτιος δε καΐ Σωσικράτης μόνας αύτοϋ τάς έπιστολάς φασι, τα δε άλλα τοΰ Περιπατητικού Άρίστωνος. Stilponem autem, quamquam sub eius nomine novem dialogi ferebantur La. II 120, e Panaetii iudicio inlitteratum fuisse celeberrimus eius κανών prodit his verbis circumscriptus II 64 Πάντων μέντοι τών Σωκρατικών διαλόγων Παναίτιος αληθείς είναι δοκεϊ τους Πλάτωνος Ξενοφώντος 'Αντισθένους Αίσχίνου- διστάζει δε περί τοϋ Φαίδωνος και Εύκλείδου,.τούς δε άλλους αναιρεί πάντας3. Bryso-

3 Bahnschius, quem discrepantiam inter II 84 et II 64 intercedere non fugit, perperam post haec verba II 64 Παναίτιος αληθείς είναι δοκεϊ τους Πλάτωνος Ξενοφώντος 'Αντισθένους Αίσχίνου Aristippi nomen intrudere vult: qua re κανόνος severitas auctoritasque prorsus extinguitur. Quid vero nosmet emenda-tione nostra profecerimus, legas, si tanti est, in Mus. Rhen. nov. vol. XXIV p. 187 [S. 113-114]. - Ceterum scripta Aristippi nomine circumlata quae nis igitur Heracleotae, Socratis discipuli reiecit disputatiunculas, si quidem e Theopompi testimonio hoc re vera est conligendum, quod voluit Ueberwegius ,iiber die Echtheit der Platonischen Schriften' p. 186 cf. Athenaeus p. 508 C: si vero iure hanc δια-5 τριβών vocis interpretationem respueris, restat κανόνος supra descripti auctoritas, qua Bryso in inlitteratorum hominum serie [ ponitur, sicut etiam ipse Socrates et Menedemus. Vbique igitur [ ad unum eundemque Panaetium revertimur illius indicis ducem facemque: unde orta est suspitio nostra Άρίστιππον, philoso- 10 phum e luculento Panaetii testimonio inlitteratum, sub captiosis-sima Philippi persona latere.

Neque ceteroquin indicem mendis esse immunem sibi Ritschelius persuasit in opusc. vol. I p. 185 hunc in modum disserens ,Fatemur tamen suspectum videri in Diogenis prooemio Ξενοφάνης nomen. Nec enim illum potissimum credibile est vel ab Aristotelis scribendi fertilitate tam prope afuisse vel omnino inter πολυγράφους locum habuisse. Scripsit Diogenes, nisi falli-mur Ξενοκράτης. Quo efficitur ut Democriteorum multitudo librorum inter 215 et 400 substiterit'. Expulso autem importuno Xenophanis nomine iam licet ultro progredi et ipsius Demo-criti nomen acri impetu tentare. Quid quod eidem philosopho Thrasyllus, criticus modicae tantum severitatis, septuaginta fere tribuit libros: ut nihil dicam de Suida duos omnino libros pro fortasse iam Theopompo Chio, certo Arcesilao Academico (cf. Laert. IV 40) erant nota, nihil esse nisi Aristippi facete dicta artificiis rhetoricis expolita et fusius dilatata, facillime intellegitur conlatis illorum scriptorum titulis et dicteriis Aristippo adsignatis: veluti Laert. II 84 Προς τους επίτιμων- Laert. II 76 Πολυξένου ποτέ τοϋ τας δτι κέκτηται οίνον παλαιον και σοφιστοϋ εΐσελθόντος προς αυτόν εταίρας. και θεασαμένου γυναικάς τε καί Προς τους επιτιμώντας ότι πολυτε- πολυτελή όψωνίαν κτλ. 74 π5°ζ τον λώς όψωνεΐ. αίτιώμενον, ότι εταίρα συνώκει κτλ. 75 προς τον όνειδίσαντα αϋτω πολυ- Έπιστολή προς Αρήτην την θυγα- λυτελή όψωνίαν κτλ. 72 τα άριστα τέρα. ύπετίθετο τη θυγατρί Αρήτη κτλ.


genuinis habente. Congesta vero omnium ψευδεπίγραφων mole, quorum memoria ad haec tempora propagata est (cf. Mullach in Democriti fragm. p. 155, Val. Rose de Arist. libr. ord. p. 7 ss.) viginti librorum numerum vix consequimur. At fere ducentos olim 5 vel trecentos in bibliothecis iacuisse Ritschelii computi compro-barent, nisi probabili coniectura illam notationem prorsus a Democriti memoria segregaremus. Quoties enim libri manuscripti fluctuant in Ξενοφάνης Ξενοκράτης, toties fere idem accidit in Δημήτριος et Δημόκριτος nominibus: cuius rei haec exempla 10 habe consignata: Vitruv. in praef. 1. VII. Laert. VIII 75 Suid. v. Δαμόκριτος Auct. cert. Hom. et Hes. p. 34 West., Athen. p. 139 (E). cf. Sengebusch diss. Hom. I p. 92. Proclivi igitur coniectura Demetrium etiam nostro vindicamus loco: quod nosmet iure fecisse nemo infitiabitur qui huius Laertii testimonii haud sit 15 immemor V 80 πλήθει δε βιβλίων και αριθμώ σχεδόν απαντάς παρελήλακε (Demetrius Phalereus) τους κατ' αυτόν περιπατητικούς4.

III.

[recensere]

Laert. 118. Τού δε ηθικού γεγόνασιν αιρέσεις δέκα, Άκα-2.ο δημαϊκή Κυρηναϊκή Ηλιακή Μεγαρική Κυνική Έρετρική Διαλεκτική Περιπατητική Στωική Επικούρειος. 'Ακαδημαϊκής 4 Sponte intellegitur scriptorum Zenonis numerum aliquanto sed haud multo minorem fuisse quam 215: si quidem Zeno iure inter πολυγράφων seriem refertur. Inde comparet, qua neglegentia pigritiave Laertianus index VII 4 conscriptus sit: quem omnibus numeris integrum tradidisse Dioclem hoc exstat indicium a Laertio stolide propagatum VII38 εστί μεν ούν αύτοϋ και τα προγεγραμμένα βιβλία πολλά (Laertius ne quadraginta quidem titulos recensuit) έν οίς έλά-λησεν ώς ουδείς των στωικών. Ιη πολυγράφων societate eius nomen X 26 memoratur.

μεν ούν τής αρχαίας προέστη Πλάτων, τής μέσης Άρκεσίλαος, της νέας Λακύδης. Κυρηναϊκής 'Αρίστιππος ό Κυρηναϊος, Ηλιακής Φαίδων ό 'Ηλείος, Μεγαρικής Ευκλείδης Μεγα-ρεύς, Κυνικής 'Αντισθένης ό 'Αθηναίος, Έρετρικής Μενέδημος 5 Έρετριεύς, Διαλεκτικής Κλειτόμαχος Καρχηδόνιος, Περιπατητικής 'Αριστοτέλης Σταγειρίτης, Στωικής Ζήνων Κιτιεύς, ή δε 'Επικούρειος άπ' αυτού κέκληται 'Επικούρου. Bahnschius hac nominum serie bis usus est, at utroque loco infelicissime. Quem audi p. 23 ita disserentem: ,Inter decem illas 10 sectas ethicas quum dialecticam quandam, cuius origo ad Clito-machum refertur, enumeratam inveniamus, in ipsa Clitomachi vita eius sectae ne mentio quidem iniecta est'. p. 46. ,In prooemio postquam alio duce inter decem sectas philosophas etiam dia-lecticam, quam Clitomachus condidit, recensuit Laertius addit 15 Hippobotum neque Cynicae neque Eliacae neque dialecticae nomen sectae tribuisse. Vnde adparet, Hippobotum post Clito-machi aetatem, id est, aut primo a. Chr. saeculo aut etiam posteriori tempore scripsisse'. Conf. Laert. I 20 Ίππόβοτος δ' έν τω περί αιρέσεων εννέα φησίν αιρέσεις και άγωγάς είναι• 20 πρωτην — Κυρηναϊκήν, τετάρτην 'Επικούρειον, πέμπτην Άννι-κέρειον, έκτην Θεοδώρειον, έβδόμην Ζηνώνειον τήν και Στωικήν, όγδόην Άκαδημαϊκήν τήν άρχαίαν, έννάτην Περι-πατητικήν, ούτε δε Κυνικήν ούτε Ήλιακήν ούτε Διαλεκτικήν. Ne alias illius argumentationis offensiones recenseamus: sat est 25 antestari, quis semioperta facie, assumpta obiter Clitomachi Carthaginiensis persona tam impudenter incedat Bahnschiive acumen bis ludificari studuerit. Ecce tenemus Clinomachum dialecticum, de quo Suidas ν. Σωκράτης luculenter exponit: — φιλοσόφους δ' είργάσατο — Εύκλείδην Μεγαρέα και αυτόν 3ο ιδίαν συστησάμενον σχολήν ήτις άπ' αυτού εκλήθη Μεγαρική, άπό δε Κλεινομάχου τού μαθητού Εύκλείδου εκλήθη Διαλεκτική - Βρύσωνα Ήρακλεώτην δς τήν έριστικήν διαλεκτικήν εισήγαγε μετ' Εύκλείδου, ηΰξησε δε Κλεινόμαχος και πολλών δι'αυτής έλθόντων έληξεν εις Ζήνωνα τον Κιτιέα.


Quo facilior autem loci Laertiani expeditio est - ubi Κλεινό-μαχος ό Καλχηδόνιος5 scribendum esse vix est cur memo-remus - eo implicatior illius Clinomachi reliqua memoria. Nihil hic a dubitatione liberum, neque patria neque praeceptores neque 5 ipsa scholae dialecticae conditio. Quid quod Laertius alibi (II 98) a Dionysio Calchedonio refert dictam esse scholam Dialecticam: quem agnoscunt cognomine ό διαλεκτικός addito idem Laertius II 98 Strabo in libr. XII (p. 566) Eusebius in praepar. Ev. XIV c. 5. Α quo Dionysio Clinomachus Laertianus etiam patriam videtur mutuatus esse: si quidem alibi Θούριος vocatur, non Καλχηδόνιος II ii2: των δ' από Εύκλείδου έστι - Κλεινόμαχός τε ό Θούριος, ός πρώτος περί αξιωμάτων και κατηγορημάτων και των τοιούτων συνέγραψε. Etiam quod una cum Lysia Thurio ponitur in indice dialogi Speusippei (Laert. IV 4 Κλεινόμαχος ή i5 Λυσίας α') fortasse ad Thuriorum patriae communionem spectat: atque aliunde constat inter sectatores dialecticae criticaeque scholae praevaluisse numero Thurios. Hoc enim Sextus Empiricus adv. Mathem. VII13 his verbis indicavit: έπι δε το λογικόν κατ-ηνέχθησαν μέρος οι περί Πανθοίδην καΐ Άλεξϊνον και Εύβου- ζο λίδην και Βρύσωνα Διονυσόδωρόν τε και Εύθύδημον Θούριοι. - Impeditior est de praeceptoribus quaestio. Vna quam-quam voce et Laertius <et Suidas) ν. Σωκράτης Euclidis eum usum esse disciplina testantur: tamen ipsis coniecturae admini-culis novum diversumque eius praeceptorem e tenebris eruere

25 non dubitamus, ne de Clinomachi aetate omnia transvorsum agantur. Quid quod Suidas ν. Πύρρων haec exhibet: διήκουσε Βρύσωνος τοΰ Κλεινομάχου μαθητού, idem ille Suidas qui Brysonem aut ex Euclidis aut ipsius Socratis profectum esse magisterio atque Euclidis auxilio την έριστικήν διαλεκτικήν,

30 postea a Clinomacho auctam, incohasse profiteatur. At ipsis testimoniis antiquissimis - siquis fortasse Suidae addubitet aucto- 5 Vel ό Χαλκηδόνιος, id quod re vera cod. Laurent. 69, 35 praebet.

ritatem — efficitur Brysonem6 e veterum fuisse Socraticorum numero Platonisque atque Eudoxi aetate supparem, ne dicam superiorem: conf. Theopomp. ap. Athen. 508 C. Platon. Epist. p. 360. Xenophont. sympos. Quare quamvis dubitanter Suidae 5 locum in hanc formam redigam: διήκουσε Βρύσωνος τού Κλεινομάχου καθηγητού codd. μαθητού): qua coniectura novus ut dixi protrahitur Clinomachi magister, Bryso Heracleota.

Iam vero restat ut disceptationem illam de Hippoboto a Bahnschio haud prospere institutam sustentemus, ita quidem ut

10 prorsus segregetur a Clinomachi vel Clitomachi nomine. Vt vero tandem aliquando Hippoboti memoria immeritae eripiatur obli-vioni, e cuius thensauris Diocles sat multa in librum suum recepit: inprimis cavendum est, ne intempestivius quaestionem aetatis tentemus. Quam facillime solvemus, si de Hippoboti ingenio con-

15 silio eiusque libri frustis in Laertii fluctibus natantibus accurate fuerit expositum. Proficiscendum autem est ab illo prooemii loco, quem supra descripsimus. Nullam igitur Hippobotus agnovit φιλοσόφων αϊρεσιν, nisi quae certis δόγμασι circumscripta sit. Ergo Eliacos reprobavit nulla excellentes peculiari doctrina:

20 Dialecticos nomine solo contentionisque studio a Megaricis diver-sos: Pyrrhonios qui nihil definiebant neque ulli addicti erant sententiae: Academiae mediae novaeque sectatores, qui de iudicii ambiguitate cum Pyrrhoniis consentiunt: Cynicos denique, qui-bus propriam quandam concedebat ένστασιν βίου, non certam

25 novamque philosophandi rationem7. In hac κανόνος severitate

6 Bryso, e cuius disciplina Pyrrho Theodorus Crates Cynicus prodierunt, quo iure Stilponis filius dici possit, non dispicio: quam ob rem non inconsulte aget, qui Laertii verba in hanc formam deflexerit ήκουσε Βρύσωνος ή (codd. χοϋ) Σχίλπωνος ώς 'Αλέξανδρος έν διαδοχαϊς. Accedit quod Achaeum quendam Laertius VI 85 Brysonis vocat patrem. - Fortasse tamen duo diversi distinguendi sunt Brysones, alter Stilponis filius, alter Herodori Heracleotae. cf. Mueller fragm. historic. vol. Π p. 27.

7 conf. Laert. VI 103 αϊρεσιν και χαύτην είναι, έγκρίνοντες χήν φιλοσο- φίαν, οχι, καθά φασί τίνες, ενσχασιν βίου.


eo prodiit, ut Cratetem negaret e Diogenis Cynici profectum esse disciplina8: quod si recte statuit, successionem statuit legitimam continuamque, quae necessario requiritur ad αίρέσεως notionem stabiliendam, nullam fuisse Cynicorum. Idemque inde perspi-5 citur consilium quod Zenonem Stoicum dixit dialecticam a Diodoro Megarico accepisse9: ita ut multa ad Stoicam conden-dam scholam Megarici attulisse viderentur, nihil Cynici.

Accedit alterum quoddam argumenturn, unde aliquid ad Hippoboti ingenium cognoscendum proficiamus. Idem enim, qui io tot philosophos a solito αίρέσεως receptaculo interclusit totque talium αιρέσεων nomina proprio marte expunxit: hac in re plane diversum probat iudicium, quod uni Hedonicorum sectae, quam ceteri agnoverunt scriptores, et Cyrenaicam et Άννικέρειον et Θεωδώρειον quodammodo exsecuit nominibus illas placitisque

15 inter se discrepantes. Ε quo hoc certe sequitur, eum in angustiis argutiisque harum sectarum inprimis esse versatum. Eiusdem Hippoboti haec nobis est servata sapientum tabula I 42 Ιππόβοτος δ' εν τη των φιλοσόφων αναγραφή Όρφέα Λίνον Σόλωνα Περίανδρον Άνάχαρσιν Κλεόβουλον Μύσωνα ζο Θαλήν Βίαντα Πιττακόν Έπίχαρμον Πυθαγόραν hac re in-signita, quod primores tabulae locos fabulosi illi sapientes sibi vindicant Orpheus Linus et qui casu excidit Musaeus. Quid vero hi ipsi sibi velint, e Laertii prooemio facile intellegas. His enim tamquam administris arreptis contra Aegyptiacos dimicatum est

25 antiquarios, qui philosophiae origines ab Hephaesto Nili filio repetendas venditabant. Contra Hippobotus et qui eum lubenter sequitur Diocles praesto esse, Aegyptorum deprecari fastum, priscas antestari fabellas Graecanicas. Quod vero Dioclem dixi hac in re Hippoboti secutum esse auctoritatem, id haud medio-

30 criter eo comprobatur, quod semel in huius prooemii parte eius

8 Laert. VI 85 Ίππόβοτος δε φησιν ού Διογένους αυτόν μαθητήν γεγονέναι άλλα Βρΰσωνος τοϋ Άχαιοϋ.

9 Laert. VII 25 συνδιέτριψε δε και Διοδώρω καθά φησιν Ίππόβοτος.

iudicio diserte adversatur: si quidem iure exceptio dicitur con-firmare regulam I 5 οι δε την εΰρεσιν δίδοντες έκείνοις παρ-άγουσι και Όρφέα τον θράκα λέγοντες φιλόσοφον γεγονέναι και είναι άρχαιότατον. εγώ δε ει τον περί θεών έξαγορεύ-5 σαντα τοιαύτα χρή φιλόσοφον καλεϊν, ουκ οίδα τίνα δεϊ προσαγορεύειν τον πάν το άνθρώπειον πάθος άφειδοϋντα τοις θεοΐς προστρΐψαι και τα σπανίως ύπό τίνων ανθρώπων αίσχρουργούμενα και τω της φωνής όργάνω. Cetera autem, quaecunque de Lino Musaeoque et ipsius Orphei morte pro-

10 feruntur mera sunt Hippoboti verba: atque idem fortasse etiam de partibus I 1-3, 6-12 statuendum, quae adversariorum opiniones complectuntur, eas scilicet, qui Hippoboto bilem move-runt. Quae utut sunt, Dioclem libere profiteor ipso Hippoboti libro ad prooemium componendum usum esse neque iure me

15 ipsum Hippobotum inter Demetrii Magnetis auctores numerasse, vid. Mus. Rhen. XXIV p. 203 [S. 133-134]. Certo illi sectarum sapientumque indices a Demetrio non profecti sunt, cui nulla fuit imposita necessitas talia memorandi. Quod vero V 91 et IX 40 Hippoboti et Demetrii simul de eadem narratione afferuntur

20 testimonia, hoc noneo est detorquendum, ut alterius testimonium inde sequatur ex altero pendere: cum Diocles utrumque scripto-rem indicet eadem de re idem testari.

Libri Hippoboti, qui περί αιρέσεων inscribitur, iterum II 88 mentio facta est, ubi placita conliguntur Hedonicorum. Nihil

25 autem luculentius quam totam illorum placitorum recensionem profectam esse ab Hippoboto: diligentissime enim eo loco trium illarum consimilium sectarum argutiae deinceps enumerantur, quas ita distinxisse nullum scio nisi Hippobotum. Sic vero in hac disputatione ansam nancti sumus, qua Hippoboti definiamus

30 aetatem: dummodo testes, ad quos in illa placitorum recensione provocatur, ab ipso concedas Hippoboto allatos fuisse: dico Panaetium II 87 Meleagrum II 92 Clitomachum II 92, quorum nomina in aliorum placitorum recensionibus non occurrunt. Hippobotum igitur adparet primo a. Chr. saeculo floruisse, id est, post Panaetii aetatem, sed ante Dioclem priorum imperatorum aequalem.

Forte vero quispiam mihi opprobrio vertat quod Dioclem Laertii auctorem, non Laertium ipsum in prooemio loqui statuam:

5 cui nihil responderem, quoniam quidquid ex accuratiore fontium Laertii contemplatione conclusimus consectarium, subitariis eius-modi dubitationibus non tangitur, nedum extinguitur; nisi cer-tissimo argumento demonstrare liceret, qualem se in ipso illo prooemio praestiterit Laertius. Attendas autem quaeso ad haec io I

21 Έτι δε προ ολίγου και εκλεκτική τις αϊρεσις εισήχθη υπό Ποτάμωνος του Άλεξανδρέως. έκλεξαμένου τα άρέσαντα (άρέσκοντα F.) έ| εκάστης των αιρέσεων, αρέσκει δ' αύτώ καθά φησιν εν τη στοιχειώσει, (δύο) κριτήρια της αληθείας είναι (δύο omitt. F. G.H.N.) το μεν ώς ύφ' ού γίγνεται ή κρίσις, ΐ5 τουτέστι το ήγεμονικόν το δε ώς δι' ού οίον την άκριβεστάτην φαντασίαν αρχάς τε των δλων τήν τε ΰλην και το ποιούν (ποιόν F. G.H.) ποιότητα τε και τόπον, εξ ού γαρ και ύφ' ού και ποίω (πού F. G.H.) και έν φ. τέλος δε είναι εφ' ό (εφ' ψ Ν.) πάντα αναφέρεται, ζωήν κατά πάσαν άρετήν τελείαν ούκ άνευ ζο των τοϋ σώματος κατά φύσιν (αγαθών) και τών έκτος (αγαθών

omitt. F.G.H.N.). Quae verba misere ab Aegidio Menagio usur-pantur ita tom. I. p. 145 Huebn. disserente: Junior Traiano et Hadriano atque etiam Pio Laertius fuerit necesse est. At non longe post eorum tempora vixisse patet, si quidem in praefatione operis,

25 cum de secta Eclectica disserit, ait eam nuper προ ολίγου a Potamone Alexandrino fuisse introductam: fuit autem Potamo sub Augusto et post Augustum, ut refert Suidas'. At quem tam perversi fingamus ingenii, ut προ ολίγου factum esse scribat quod re vera longo duorum saeculorum spatio interposito a

30 scriptoris aetate abest: immo talia manuum sollertia peccare solet, si longinquo scribendi munere pusillum compilatoris inge-nium aliquantisper occalluit. Diocles vero suo iure illud προ ολίγου posuit: si quidem de Potamone Suidae valet testimonium

Ποταμών Άλεξανδρεύς φιλόσοφος προ Αυγούστου και μετ' αυτόν:

atque ipsa dogmatum quam descripsimus brevissima recensio nullam plane cognationem prae se fert cum Neoplato-nicorum doctrina. Sed dici nequit, quibus machinis se recentiores philosophiae scriptores torserint, ut inter Laertii et Potamonis

5 aetatem concordiam quandam instaurarent utique discordem: quorum rationes accurate et copiose expositas, si tanti est, ex Heumanni act. philos. vol. I p. 327 ss. et Bruckeri hist. philos. tom. II p. 623 ss. VI p. 400 ss. quaeras. Cf. A. Richter Plotins Lehre vom Sein, Halle 1866, p. 4.

10 Verum mirifice illo Laertii sive Dioclis de Potamone testi-monio abusus esse videtur Iacobus Sponius in itinerario suo Potamum Atticae ratus fuisse Laertii patriam: cui adstipulatur Harduinus ad Plin. N. H. tom. I p. 424. Forte enim in adversariis suis aliquandoadnotaverat: Laertius Potamonius — Potamonis

15 scilicet assecla —; in qualem opinionem auctor quoque Laertii vitae, quae Anglicae praecedit versioni (Londini 1688) incide-rat (cf. Fabric. vol. V p. 578 Harl.). Postea illius loci immemor unde haec observatio erat nata, Sponius ,Potamonium' intellexir ,Potami municipem', Harduinumque in eundem induxit errorem. io Nihili est, quod de eadem re Fabricius vol. V p. 566 adnot. K. disseruit.

Laert. I 42

Έρμιππος δ' έν τώ περί τών σοφών έπτακαίδεκά φησιν ών τους επτά άλλους άλλως αίρεϊσθαι • είναι δε Σόλωνα ζ% Θαλήν Πιττακόν Βίαντα Χείλωνα Κλεόβουλον Περίανδρον Άνάχαρσιν Άκουσίλαον Έπιμενίδην Λεώφαντον Φερεκύδην Άριστόδημον Πυθαγόραν Λάσον Χαρμαντίδου ή Σισυμβρίνου ή ώς Άριστόξενος Χαβρίνου, Έρμιονέα, Άναξαγόραν.

Haec nominum enumeratio quibus vitiis laboret, non statim

30 comparet, quoniam gravissimam offensionem Aegidii Menagii opera non tam amovit quam oblitteravit. Vt enim Hermippium suppleret numerum sapientumque septendecim redintegraret nomina, Mysonem suo introduxit periculo, quem libri manuscripti uno consensu a ceterorum nominum societate intercludunt. At

5 librorum memoriam non solum lacunis, verum etiam mendis infectam esse, Anaxagorae nomen dilucide indicat a sapientum plebecula prorsus segregandum: neque de solita cogitandum est confusione, qua 'Αναξαγόρας Άναξιμένης Αναξίμανδρος voces a librariis commutantur. Minoris quidem momenti est, quod post Lasi Hermionensis mentionem plenissime exhibitam nullum amplius exspectaveris Sapientis nomen: sed eo intentius quartam urgeo offensionem. Hermippum enim quis sibi persuadeat Dicae-archi auctoritatem vel ignorasse vel neglexisse qui ante eum con-similem Sapientum enumerationem instituerat? I

41 Δικαίαρχος i5 δε τεσσάρας όμολογουμένους ήμϊν παραδίδωσι Θαλήν Βίαντα Πιττακόν Σόλωνα, άλλους δε ονομάζει εξ, εξ ών έκλέξασθαι τρεϊς, Αριστόδημον Πάμφυλον Χείλωνα Λακεδαιμόνιον (Roe-per Λακεδαιμονίους) Κλεόβουλον Άνάχαρσιν Περίανδρον.

Cum igitur utrumque cogitari possit, aut ipsius Hermippi aut

20 librariorum culpa Pamphyli intercidisse nomen, quid quaeso optione data tibi facilius sumpseris? Praesertim cum numerorum incongruentia librariorum luculenter coarguat neglegentiam. Sep- tendecim enim cum exspectemus nomina, quindecim tantum agnosco. Nihil enim ad rem Anaxagoras: cuius nomen ΑΝΑΞ-

25 ArOPAC nonnullis paulatim assutis litteris ex genuinis illis crevisse ductibus ΕΞΑΡΓΕΙΑΟ facile tibi persuadeas comparato Suidae testimonio: Λάσος Χαρβίνου Έρμιονεύς πόλεως τής 'Αργείας cum Laertiano illo: Λάσον Χαρμαντίδου ή Σισυμ-βρίνου ή ώς Αριστόξενος Χαβρίνου Έρμιονέα έξ Άργείας.

30 Vt igitur iustum suppleamus Hermippii indicis numerum, duobus opus est nominibus: ac sponte se offerunt Pamphylus Dicaearchi auctoritate, Platonis Myso commendatus. Quibus cum suum post Chilonem locum designaverimus, e quo exciderunt librarii oculis ob litterarum similitudinem aberrantibus IACONA — YLON - YCCONA — hanc totius indicis licebit proponere spe-ciem:

Σόλωνα Θαλήν Πιττακόν Βίαντα Χείλωνα Πάμφυλον Μύσωνα Κλεόβουλον Περίανδρον Ανάχαρσιν Ακουσίλαον Έπιμενίδην Λεώφαντον Φερεκυδην Αριστόδημον Πυθαγόραν 5 Λάσον Χαρμαντίδου ή ώς Άριστόξενος Χαβρίνου Έρμιονέα έξ Άργείας10.

Laert. II 60

Διεβάλλετο δ' ό Αισχίνης καί μάλισθ' υπό Μενεδήμου τοϋ Έρετριέως ώς τους πλείστους διάλογους όντας ίο Σωκράτους ύποβάλλοιτο λαμβάνων παρά Ξανθίππης• ών οί μεν καλούμενοι ακέφαλοι σφόδρ' είσίν έκλελυμένοι καί ουκ έπιφαίνοντες την Σωκρατικήν εύτονίαν οΰς καί Περίστρατος (Sic Β.Η.) ό Έφέσιος έλεγε μή είναι Αίσχίνου. καί των επτά δε τους πλείστους Περσαϊός φησι Πασιφώντος είναι τοΰ Έρετρι- ΐ5 κοϋ, εις τους Αίσχίνου δε κατατάξαι. αλλά καί των 'Αντισθένους (Sic B.G.H.) τόν τε μικρόν Κΰρον καί τον Ήρακλέα τον έλάσσω καί Άλκιβιάδην καί τους των άλλων διεσκευώρηται. (codd. δε έσκευώρηται). Οί δ' οΰν των Αίσχίνου το Σωκρατικόν ήθος άπομεμαγμένοι είσίν επτά• πρώτος Μιλτιάδης, διό και

10 Cyrill. libr. Ι contr. Iulian.

Πορφύριος μεν ούν ό πικρούς καθ'ημών κατα-χέας λόγους και τής χριστιανών θρησκείας μονονουχί κατορχούμενος τοΐις (ονομασμένους σοφούς, τόν αριθμόν όντα επτά, την τοιάνδε κλήσιν άρπάσαι φησίν έξ αιτίας τοιάσδε. γράφει δε οϋτως έν τω πρώτω βιβλίφ τής φιλοσόφου ιστορίας. Εννέα δε όντων επτά κληθήναι σοφούς έξ αιτίας τοιαύτης κτλ. Scribendum est: γράφει δε οΰτως έν τω πρώτω βιβλίφ τής φιλοσόφου ιστορίας, τεσσάρων (Δ pro Θ) δε δντων 'Επτά κληθήναι κτλ.

- Clem. Alex. Strom. I, 14, 6ι (p. IZ9)

Πάλιν αυ Χίλωνι τω Λακεδαιμονίφ άναφέρουσι το μηδέν άγαν. Στράτων δε έν τω περί ευρημάτων Σρατοδήμψ τφ Τεγεάτη (Scriben-dum Σωδάμω τω Τεγεάτΐ]) προσάπτει το απόφθεγμα. Conf. Schol. Eurip. Hippolyt. 263.


άσθενέστερόν πως έχει. Καλλίας Άξίοχος 'Ασπασία 'Αλκιβιάδης Τηλαύγης 'Ρίνων.

Id quod saepe edoctum est usu singulorum locorum senten-tiam conexumque inter compilatorum manus dissecando addendo 5 conglutinando in diversam detorqueri sententiam: id hoc quoque capite experti sumus. Cuius partes dummodo ea qua decet severi-tate enarrentur, id erit consectarium Laertium notationes quas-dam eximii pretii perperam coniunxisse eaque coniunctione pri-stinam vim admodum sive obscurasse sive deflexisse. Proficiscorio autem ab insigni illo loco II 61

και των επτά δε τους πλείστους Περσαϊός φησι Πασιφώντος είναι τοϋ Έρετρικοϋ, εις τους Αίσχίνου δε κατατάξαι.

Atque των επτά vocibus tralaticia est opinio septem illos significari dialogos, quorum indicem retulit Laertius, opponique τοις καλουμένοις άκεφάλοις priore notatis

15 sententia. Quod si sumimus, est cur in sequentibus verbis offen-damus. Quid quod idem Pasiphon, qui τών επτά πλείστους, id est ut minimum ponamus, ex septem dialogorum numero quinque fabricasse dicitur, dici nequit hos quinque εις τους Αίσχίνου κατατάξαι, id est, in duorum reliquorum seriem: etenim nulli

20 videbitur probabile, si quis diserta verba

τους Αίσχίνου illicita interpretationis via ad τους καλουμένους ακέφαλους

referre studeat apertissimo Laertii testimonio adversante:

ους και Περί-στρατος ό Έφέσιος έλεγε μη είναι Αίσχίνου.

At quis hercle sano sobrioque iudicio tali impertiat falsario, qualem se Pasiphon

25 praestitit, praecipuos illos ingenii fructus, quorum singularis bonitas et praestantia hac in re cernitur, quod a Menedemo critico probatissimo (cf. Laert. II 133) ne Aeschini quidem imputabantur Socratico, sed ipsi Socrati. Athen. p. 611D

δν εκ τών φερομένων ώς αύτοϋ διαλόγων θαυμάζομεν ως επιεική και μέτριον, πλην

30 ει μη ώς αληθώς τοϋ σοφού Σωκράτους εστί συγγράμματα, έχαρίσθη δε αύτώ υπό Ξανθίππης της Σωκράτους γυναικός μετά τον εκείνου θάνατον, ώς οι άμφί τον 'Ιδομενέα φασίν

(cf. Suid.

ν. 'Ιδομενεύς- ιστορικός έγραψεν ίστορίαν τών κατά Σαμοθράκην scrib. τών κατά Σωκράτην Socratis aequalium historiam)

Laert. II 61

οί δ' οΰν τών Αίσχίνου το Σωκρατικόν ήθος άπομεμαγμένοι είσίν επτά.

Nec minus displicet, fatemur, quod Menedemus ab ipsius discipulo illusus atque ad errorem perductus sumitur: quamvis chronologicas concedamus non ob-5 stare rationes. Cf. Laert. VI 73. Accedit quod Persaeus, quocum Menedemus diuturnas exercuit inimicitias, praestantissimos illos libros ex eiusdem schola profectos esse aegre sibi persuasisse putandus est. Immo veri est simillimum Persaeum Eretricorum disciplinae exprobrasse, quod hic calumnia, fraude ille contra

10 eundem peccarent Aeschinem. Etiam hoc est quaerendum, qui-nam fuerint illi dialogi, quos Aristippus Cyrenaicus vivo Aeschine (Laert. II 62) in suspitionem vocavit: non hercle οι καλούμενοι ακέφαλοι.

Haec qui perpenderit omnia, non dubitabit quin iure illi 15 vulgari opinioni, a qua profecti sumus, fidem esse denegandam cum Welckero (Mus. Rhen. II p. 402) et C. Fr. Hermanno (Platon. philos. hist. p. 585) statuam. Nihili certe est, quod Ueberwegius p. 187 in contrariam disputavit partem: ,Dass auch, inquit, der unechten Dialoge nach Suidas sieben waren, begriindet hochstens

20 eine gewisse Moglichkeit, aber noch durchaus keine Wahrschein-licheit einer Verwechselung'. Immo si fortasse Suidae testimonio destitueremur, ex ipsius Laertii verbis colligendum esset septem fuisse numero qui vocentur ακέφαλους. Neque recte Ueberwegius confusionem ipsi Laertio imputandam cogitat, cuius verbis quandam inhaerescere obscuritatem concedo, errorem nego. ,Dass ein Falscher wie Pasiphon der Eretrier, der den lebendigen Tradi-tionen noch sehr nahe stand, von der Manier der Socratiker so auffallend abgewichen sei, ακέφαλους zu schreiben ist wenig glaublich'. At Persaei Pasiphontis aequalis constat testimonio.

30 Ceterum sponte intellegitur illam incompositam dialogi speciem a Pasiphonte ea ratione usurpatam esse, ut ipsius externae formae rudi vetustate priscaque simplicitate suspitio adaugeretur illa Aeschinea re vera a Socratis ingenio manuque ducere originem: ,Noch weniger aber wohl, dass dann Persaeus in seiner verwerfenden Kritik auf halbem Wege stehen geblieben sei und nicht auch die Unechtheit der iibrigen ausgesprochen oder dass Diogenes dies gerade zu sagen unterlassen habe'. Sed Laertius diserte illis άκεφάλοις omnem abiudicat fidem his verbis οΰς και Περίστρα-5 τος ό Έφέσιος έλεγε μη είναι Αισχίνου, addens de complu-rium vera origine id quod Persaeus indagaverat. Erravit igitur Ueberwegius cum Susemihlio hac usus conclusione: ,Ware jene Vermuthung richtig, so wiirde dies (wie Susemihl Jahrb. Bd. 71 S. 704 mit Recht bemerkt) die Autoritat der Angabe des Persaeus

10 vermindern, weil dieser dann manche unechte Dialoge falschlich fiir echt gehalten hatte'. Vnde tale aliquid sumptum sit, e silentio scilicet Laertii, satis dispicio: sed hoc est scriptorem torquere, non interpretari. Etenim qua necessitate, quaeso, Laertius coactus erat, ut totum Persaei de omnibus libris Aeschineis exponeret iudi-

15 cium? — Verum enim vero Ueberwegio misso Laertium ab hac neglegentiae vituperatione liberare nequeo, quod has quattuor notationes, quas infra ponam, e diversis depromptas fontibus, rudi ac fere Cyclopea manu conexuit:

Ι) Διεβάλλετο δ' ό Αισχίνης καΐ μάλισθ' υπό Μενεδήμου τοϋ ίο Έρετριέως ώς τους πλείστους διάλογους όντας Σωκράτους ύποβάλλοιτο λαμβάνων παρά Ξανθίππης. (Haec, sicut etiam praecedentia, memoriam redolent Idomenei cf. Athen. p. 611 D.)

II) Οι μεν καλούμενοι ακέφαλοι σφόδρ' είσίν έκλελυμένοι και ουκ έπιφαίνοντες την Σωκρατικήν εύτονίαν, οΰς και Περί- 25 στρατός ό Έφέσιος έλεγε μη είναι Αισχίνου• (Haec ex eodem fonte sumpta sunt, unde notatio quarta: opponuntur enim verba ούκ έπιφαίνοντες την Σωκρατικήν εύτονίαν et το Σωκρατικόν ήθος άπομεμαγμένοι).

III) Των επτά τους πλείστους Περσαϊός φησι Πασιφώντος 3ο είναι τοϋ Ερετρικοϋ, εις τους Αισχίνου δε κατατάξαι. αλλά και των Αντισθένους τόν τε μικρόν Κύρον και τον Ήρακλέα τον έλάσσω και Άλκιβιάδην και τους των άλλων διεσκευώρηται

• (Huebnerus haud leviter peccavit, quod huius gravissimi loci vim tali perdidit interpretatione: ,Antisthenis quoque parvum Cyrum

et Herculem minorem et Alcibiadem ceterorumque libros diligen-tius excussit'. Ceterum non est neglegendum, quod in Antisthenis librorum indice huius minoris Herculis nec vola nec vestigium: sicut etiam ibidem illud ψευδεπίγραφον omissum est quod inscri- 5 bitur Μαγικόν cf. Suid. s. ν. 'Αντισθένης. - Pro eisdem Pasi-phontis partibus Favorinus tragoedias Diogenis nomine circum-latas habuit v. Laert. VI 73).

IV) Οι δ' ούν των Αισχίνου το Σωκρατικόν ήθος άπομεμαγμένοι είσίν επτά. πρώτος Μιλτιάδης, διό και άσθενέστερόν ίο πως έχει. Καλλίας Αξίοχος Ασπασία Αλκιβιάδης Τηλαύγης 'Ρίνων (Hi sunt, quorum integritatem Aeschineamque originem Panaetii comprobavit iudicium v. Laert. II 64).

Laertius vero alteram notationem primariae ita subiunxit, ut illud ών temere interponeret: qua coniunctione falsa illa exoritur

15 species, quasi ακέφαλοι sint in eorum dialogorum numero, qui Menedemo moverunt suspitionem. Atque iterum inconsulte egit, quod e tertio fonte nullo negotio transtulit illud των επτά, non sentiens sive saltem non significans eosdem intellegendos esse ακέφαλους dialogos, quos iam altera notatio suppeditaverat.

20 VI. II 97 Ήν δ' ό Θεόδωρος παντάπασιν άναιρών τάς περί θεών δόξας, καί αύτοϋ περιετύχομεν βιβλίω έπιγραφομένω Περί θεών, ούκ ευκαταφρόνητα), εξ ού φασιν Έπίκουρον λαβόντα τά πλείστα ειπείν.

25 Theodorei libri cognitionem laudemque ut potius Diocli tri-buam quam Laertio non desunt quae suadeant: cui suspitioni adaugendae iniecta Epicuri derisio non videtur opitulari, quo-niam Dioclem consentaneum est talia non sine summa cautione memoriae prodidisse, qualia Epicuri nomini famaeque male inser-

30 virent. At hac consideratione nihil effici contra Diocleam illius loci originem luculentissime ex eo apparet, quod tota illa Epicuri mentio gravissimis obnoxia est dubitationibus. Primum enim nulla omnino — quoad ex tot tantisque iudicare licet reliquiis — intercedit inter Theodori Epicurique doctrinam cognatio. Accedit 5 deinde, quod ne obtrectatorum quidem malevolentia, uberrima ceteroqui consimilium opprobriorum genetrix, Epicuro Theodorei libri usum exprobravit. Cf. Laert. X 4. 14. Verum rem conficit, quod nullo pacto excogitari potest, qui Epicurus e libro περί θεών inscripto, in quo Graecorum de deis opiniones deinceps deride-10 bantur, tanta ceperit doctrinae suae incrementa, ut inde eum πλείστα ειπείν iure dicatur. Quid quod unum sufficit verbum, quo hanc totam componamus litem. Εύήμερον verbum sub illis ΕΠΙΚΟΥΡΟΝ ductibus modice corruptis delitescens?