Jump to content

Anathema in praedones (Arnulfus Remensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Anathema in praedones
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


Anathema in praedones (Arnulfus Remensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.ArnRem.AnInPr, cc_idno: 9757 c

Anathema in praedones

139.1545B| Auctoritate omnipotentis Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti, interveniente et adjuvante beata Maria semper Virgine, auctoritate quoque ac potestate apostolis tradita, nobisque relicta, excommunicamus, anathematizamus, maledicimus, damnamus et a liminibus sanctae matris Ecclesiae separamus vos, Remensium praedonum auctores, factores, cooperatores, fautores, et a propriis dominis rerum suarum sub nomine emptionis abalienatores; obtenebrescant oculi vestri qui concupierunt; arescant manus quae rapuerunt, debilitentur omnia membra quae adjuverunt; semper laboretis nec requiem inveniatis, fructuque laboris vestri privemini; 139.1546B| formidetis et paveatis a facie persequentis, et non persequentis hostis, ut tabescendo deficiatis; sit portio vestra cum Juda traditore Domini in terra mortis et tenebrarum, donec corda vestra ad satisfactionem plenam convertantur. Hic autem sit modus plenae satisfactionis: ut omnia injuste ablata praeter cibum et potum propriis dominis ex integro restituatis, coramque Remensi ecclesia poenitendo humiliemini, qui sanctam Remensem ecclesiam reveriti non estis: ne cessent a vobis hae maledictiones scelerum vestrorum persecutrices, quandiu permanebitis in peccato pervasionis. Amen, fiat, fiat.