Angelus et puer

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Angelus et puer
1868-1869
editio: incognita
fons: [1]

Jamque novus primam lucem consumpserat annus,
Jucundam pueris lucem, longumque petitam,
Oblitamque brevi: risu somnoque sepultus,
Languidulus tacuit puer; illum lectulus ambit,
Plumeus, et circa crepitacula garrula terra,
Illorumque memor, felicia somnia carpit,
Donaque cælicolum, matris post dona, receptat.
Os hiat arridens, et semadaperta videntur
Labra vocare Deum: juxta caput angelus adstat
Pronus, et innocui languentia murmura cordis
Captat, et ipse sua pendens ab imagine, vultus
Æthereos contemplatur; frontisque serenæ
Gaudia miratus, miratus gaudia mentis,
Intactumque Notis florem: «Puer æmule nobis,
I, mecum conscende polos, cælestia regna
Ingredere; in somnis conspecta palatia dignus
Incole; cælestem tellus ne claudat alumnum!
Nulli tuta fides: nunquam sincera remulcent
Gaudia mortales; ex ipso floris odore
Surgit amari aliquid, commotaque corda juvantur
Tristi lætitia; nunquam sine nube voluptas
Gaudet et in dubio sublucet lacryma risu.
Quid? frons pura tibi vita marceret amara,
Curaque cæruleos lacrymis turbaret ocellos,
Atque rosas vultus depelleret umbra cupressi?
Non ita: Divinas merum penetrabis in oras,
Cælicolumque tuam vocem concentibus addes,
Subjertosque homines, hominumque turbere fluctus,
I: tibi perrumpit vitalia vincula Numen.
At non lugubri veletur tegmine mater:
Haud alio visu feretrum ac cunabula cernat;
Triste supercilium pellat, nec funera vultum
Constristent: manibus potius det lilia plenis:
Ultima namque dies puro pulcherrima mansit.»
Vix ea: purpureo pennam levis admovet ori,
Demetit ignarum, demessique excipit alis
Cæruleis animam, superis et sedibus infert
Molli remigio: nunc tantum lectulus artus
Servat pallidulos, quibus haud sua gratia cessit,
Sed non almus alit flatus, vitamque ministrat;
Interiit. . . ; sed adhuc redolentibus oscula labris
Exspirant risus, et matris nomen oberrat,
Donaque nascentis moriens reminiscitur anni.
Clausa putes placido languentia lumina somno;
Sed sopor ille, novo plus quam mortalis honore,
Nescio quo cingit cælesti lumine frontem,
Et terræ sobolem, at cæli testatur alumnum.

Oh! quanto genitrix luctu deplanxit ademptum,
Et carum inspersit, fletu manante, sepulcrum!
At quoties dulci declinat lumina somno,
Parvulus affulget, roseo de limine cæli,
Angelus, et dulcem gaudet vocitare parentem.
Subridet subridenti: mox, ære lapsus
Attonitam niveis matrem circumvolat alis,
Illaque divinis connectit labra labellis.