Anglica Historia/II

E Wikisource
Sine Nomine
Liber II

 I III 

 

PROOEMIUM LIBRI SECUNDI

 

IAM percucurrimus, id quod ab initio pollicitus eram, vitas sexagenta octo regum (tot enim fuisse aiunt, eo ordine quos eo nova tulit historia), una cum vita Cassivellauni, ac praeterea breviter memini de Thaumantio et Cinbellino, qui Casivellauno successere in rerum administrationem. Isto Cassivellauno principe, Britannia Romano imperio, sicut demonstravimus, vectigalis facta est, fuitque deinceps paulo minus quingentis et tribus annis, cum Britanni id temporis destituti auxilio ab Aetio, qui in Galliis copiarum praefectus Theodosii iunioris fuit, a Pictis Scotisque foedere coniunctis coeperint sic bello premi ut, postquam eorum rapinas et impetus aliquandiu fortiter tulerunt, ad ultimum suis iam diffisi viribus, coacti sint Anglos Saxones Germaniae populos pugnaces atque feroces ad opem ferendam accersere. Sed secus evenit atque putarant. Angli enim insulae partem quam illi tenebant in suam potestatem redegerunt. Atque ita quantum mille et ampius annos Britannicus populus creverat gloria, tantum calamitosa haec temporum intercapedo eum graviter afflixit, quae a Cassivellauno usque ad Anglos intercesserat, qui, ut dictum est, imperium in insula postremo obtinuerunt. Caeterum cum ista omnia plana facere scribendo constituamus, ecce, scriptorum partim varietas, partim incuria atque, ut ita dicam, temeritas adeo animum turbat ut nesciam quod pro certo aut falso sim affirmaturus, cum de multis, tum praesertim de ordine regum qui a Cassivellauno ad Anglos secuti sunt. Romani enim scriptores, et in primis Tacitus, dicunt Britannos olim paruisse regibus, et post vectigales factos per principes factionum ita diversis studiis tractos esse ut ad propulsandum commune periculum vix duae tresve civitates convenirent simulque arma caperent, sicque dum singuli pugnarent universos esse victos. Atque hoc demum pacto aiunt Britanniam a Romanis in formam provinciae redactam, ac ab illis ad eam gubernandam missos esse praepositos qui eam obtinerent. Veruntamen iidem autores de quibusdam regibus, sicut infra dicetur, meminerunt, qui dum rerum orbis Caesares potiebantur in Britannia regnarint. Illud idem attestatur et Gildas cum inquit reges habet Britannia, sed &c. Caesar vero tradit tempore suo in Cantio quatuor fuisse reges, qui illis regionibus praeerant. Tacitus meminit Prasutagi et Cogiduni regum, Iuvenalis Arviragi, recentiores omnes Lucii. Hinc igitur apparet sive unum sive plures sub Romanis imperatoribus reges fuisse in insula cum imperio. Contra vulgus praedicat summam imperii penes Britannos semper fuisse, et Romanum senatum in singulos annos, vectigali accepto, ex officio ad coercendos saepe novos seditionum motus hostiumve incursus arcendos misisse imperatores suos in insulam. Ac ita vult Britannos tantum suis regibus paruisse semper, donec ad extremum imperio ab Anglis deiecti fuerint. Sed cum in ipsa vulgari historia regum series servanda foret, quoties accidit ut non essent qui subiicerentur reges, loco illorum perbelle positi sunt modo Romani imperatores, modo eorum praefecti, dictique sunt reges a Britannis creati, perinde quasi imperatores Romani regibus inferiores fuissent et praefecti arbitratu suo, non ad senatus aut imperatorum praescriptum, provinciam administrassent.

  1. Sed haec ut vulgatiora quam ut hic putem esse repetenda, iam missa faciamus, quando nos infra perapposite legentes admonebimus eas ipsas res quae ad fidem scriptae sint. Nec illud omiserim, formam administrandae reipublicae Britannicae ante adventum Romanorum variam fuisse. Sane Caesar scribit Cassivellaunum habuisse in insula principatum, cuius fines Thamesis flumen a maritimis civitatibus divideret, et ei propter suum adventum summam imperii bellique administrandi permissam, ac eidem ante id tempus cum reliquis civitatibus continua bella intercessisse. Item in Cantio quatuor fuisse reges, hoc est, principes, cuiusmodi hodie nos vocamus comites sive duces, et Cenimagnos, Segontiacos, Ancalites, Bibrocos ac Cassos populos missis legationibus sese dedisse sibi. Et ibidem inquit principes undique convenire et se civitatesque suas Caesari commendare coeperunt, &c. Hinc igitur colligere licet talem per id temporis fuisse Britanniae rei gubernandae formam qualis in praesentia est Italiae Germaniaeque, ubi aliae civitates ab uno principe, aliae a nobilitate, aliae a populo reguntur, et eos quos reges vocant fuisse potentiores inter alios, qualis fuit Cassivellaunus, qui ob id rex dictus est. Haec ob oculos legentium posuimus quo historiam multo facillimam intellectu redderemus. Caeterum iam institutum opus prosequamur, ut tandem de Britannici regni fine et Anglici initio simul dicamus.

 

 

 

POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER SECUNDUS

 

AX ubique gentium Augusto principe mortalibus divinitus data, adhuc in Britannia integra manebat, cum eius leges Guinderius rex ex Cymbelino genitus fregit. Is enim vir fortis, homoque audax, cui ea audacia temeritatem attulit, Romanis tributum solvere negavit, populumque ad novos tumultus excitavit, qui, utcunque ad id provocatus, aperte, quemadmodum Gildas tradit, defectionem fecit. Quamobrem Claudius Caesar bellum Britannis inferendum statuit. At Suetonius Tranquillus ait Claudium causa orti tumultus ob non redditos quosdam transfugas in Britannos arma movisse. Igitur Claudius in insulam Romanorum imperatorum primus, postquam eam dictator Caesar armis superarat, profectus est. Qui, provincia statim sine ullo praelio pacata, post sextum mensem quam ex urbe recesserat in Italiam rediit. Quod verissimum esse testatur idem Gildas, ita de ea subita alienatione populi scribens:  Quibus ita gestis, cum talia senatui nuntiarentur et propero ex exercitu ulcisci festinaret, non militaris in mari classis parata fortiter dimicare pro patria, nec quadratum agmen, neque dextrum cornu aliive belli apparatus in litore conspicitur, sed terga pro scuto fugantibus dantur et colla gladiis, gelido per ossa tremore currente, manusque vinciendae muliebriter protenduntur, ita, ut in proverbium et derisum longe lateque efferretur. Itaque Romani, multis rebellibus caesis, nonnullis ad servitutem, ne terra penitus in solitudinem redigeretur, mancipatis, ex patria vini oleique experte Italiam petunt, suorum quosdam relinquentes praepositos, non tam militari manu quam flagris miseram gentem maceraturos, et si res sic postulavisset, ensem, ut dicitur, vagina vacuum lateri eius accommodaturos, ita, ut non Britannia, sed Roma censeretur, et quicquid haberi potuisset aeris, argenti, vel auri, imagine Caesaris notaretur. Haec ille. In historia vero nova leges pugnatum fuisse inter Claudium et Guinderium, et, ipso Guinderio fraude interempto, Arvivagum eius fratrem redintegrasse bellum, et postremo non prius ab armis cessatum quam Caesar filiam nomine Gennissam seu Gemissam Arivago, qui in locum fratris surrogatus rex fuerat, collocasset. Qui quidem Claudius cum, teste Suetonio, ex tribus uxoribus Claudiam, Antoniam et Octaviam filias suscepisset, et Claudiam ex se non conceptam ad Herculanillae matris, cum qua divortium fecerat, ianuam iussisset abiici, Antoniam Cn. Pompeio Magno, deinde Fausto Syllae nobilissimis iuvenibus, Octaviam Neroni privigno suo locasset, re ipsa apparet tam absurdum esse tradere quam credere Gennissam filiam ipsius Claudii fuisse et Arvirago ab eo in matrimonium datam. Caeterum Claudius, sive armis sive aequo foedere compositis rebus, postquam Orchades in oceano ultra Britanniam insulas domuit, Romam reversus triumphavit maximo apparatu, ob eiusque rei memoriam filium ex Messalina susceptum, quem primo Germanicum dixerat, Britannicum cognominavit.

  1. Interea in Britannia novos belli motus fieri renuntiatum est, quo Caesar Vespasianum, quod ille initium venturae mox fortunae fuit, legatum misit, qui uno commisso praelio tumultus omnes compescuit, Vectemque insulam Britanniae proximam in ditionem Romani imperii redegit. Arviragus deinceps ne spes excutiendi iugum Romanum toties vana evaderet, ingravescente iam senio, pacem cum hoste fecisse dicitur. Verum Cornelius Tacitus author est Romanos principes consuevisse praepositos, hoc est legatos et procuratores, in Britannia habere, quo insulanos in officio facilius continerent. Quid vel Gildas, uti supra ostendimus, affirmat. Quare post Vespasianum, principe Claudio, cum iam Britannis inciperet redire in praecordia virtus, consularium primus Aulus Plautus legatus fuit, ac deinde Ostorius Scapula. Hunc turbidae res venientem exceperunt. Nam Iceni, gens valida, una cum finitimis arma capientes locum castris ad offendendum idoneum deligunt, ac passim Romanos insectantur. At ille, gnarus primis eventibus belli metum aut fiduciam gigni, it propere obviam, et quos palantes offendit passim caedit, deinde Antonam et Sabrinam fluvios castris cingere parat, quod ne fieret ipsi Iceni impedimento fuere. Ita spe deiectus ad hostium castra pergit, aditaque pugna fortiter vincit, et victoria usus in Cangos exercitum ducit, multa parta ubique praeda. Atque per hunc modum in hostes properando haud procul mari pervenerat, quod Hyberniam spectat. Hinc satis liquet id bellum in intima occidentis parte esse gestum, et Icenos populos partim orae maritimae, partim Sabrinae et Antonae accolas fuisse, quales hodie sunt Sarisberienses, Wellenses, Exonienses, Vigornienses, Salopienses, ac Herefordenes, et Antonam flumen id esse quem Veium dicunt, qui praeterfluit Herefordiam, ac ipsi Sabrinae non longe ab ostio iungitur, sic ut Cangos interiorem Walliae partem ad occidentem pertinentem coluisse perspicuum est. Dum ista Romanus dux gerit, ecce, ortis subito apud Brigantes discordiis retrahitur. Quas primo accessu sedavit, caesis eius motus autoribus. Item ex hoc loco coniectura fert Brigantes in ea insulae parte fuisse ad quam nunc in septentrionem versus Eboracensis, et ad occidentem Carliolensis dioecesis pertinet, ad oramque maritimam, ubi Lancastrum ac Candalia est, id quod planum facit Tacitus, qui alibi ait eorum civitatem numerosissimam fuisse, quemadmodum semper Eboracum caeteris civitatibus hominum multitudine praestitit, ut ex eius situ constat. Interea Silurum gens ferocissima ex delectu copias comparat, freta virtute Carataci, viri bellicae artis peritissimi, ac inter alios longe principis, qui Ordolucarum regulus fuisse dicitur, quorum ac aliorum vicinorum furoris compescendi causa recens veteranorum colonia Camulodunum deducta erat. Hinc parum ac commodum divertamus licet.
  2. Puto Camulodunum (quando de ea re ambigitur) eo loci olim situm ubi nunc est Dancastrum, quia vel castrorum memoria videtur retinere nomen loci ad belli praesidium electi, aut Pontifractum, quod paulo propius et etiam citra Eboracum est, circiter millia passuum xviij, loco magis amoeno quam natura munito. Extat castellum, et in eo aliqua vestigia templi quod ibidem Claudio Caesari dicatum constat, in quo duo erant simulacra, unum deae Victoriae, alterum ipsius Claudii, et deinde eo colonia deducta, quae praesto esset quaquaversum ferre auxilium suis Romanis. Haec ex Tacito, qui ita libro xiiij scribit: Ad haec templum divo Claudio constitutum, quasi ara aeternae dominationis. Nec arduum videbatur excidere coloniam nullis munimentis septam, quod ducibus nostris parum provisum erat dum amoenitati prius quam usui consulitur. Haec ille. Erat praeterea locus iste peropportunus Romanae provinciae tuendae, quae id temporis admodum parva nondum pertinebat ad Tinam flumen, quod postea flumen eius limes fuit, id quod testatus idem Tacitus cum ponit praepositos Romanos, qui post Vespasianum in insulam misi fuerant, sic in Vita Agricolae scribens: xiii Divus Claudius autor operis, transvectis legionibus auxiliisque et assumpto in partem rerum Vespasiano, quod initium venturae mox fortunae fuit. Domitae gentes, capti reges, et monstratus fatis Vespasianus. Consularium primus Aulus Plautius praepositus, ac subinde Ostorius Scapula, uterque bello egregius, divexarent paulatim in formam provinciae, proxima pars Britanniae addita insuper veteranorum colonia, &c. Non fuit igitur per id tempus admodum lata Romana provincia, cum prima tantum insulae pars, qualis memoria nostra est fere Anglia, sub Romanum imperium redacta esset. Non fuit etiam Camulodunum extra provinciam, cum ibidem ad eam defendendam veteranorum praesidium collocatum foret. Quid quod vel Ptolemaeus ponit illud oppidum haud procul ab Eboraco, eodem ferme loci quos nos manifestis argumentis fuisse iam probavimus? Quid quod vel illud testimonio est, Camulodunum in prima insulae parte fuisse, quod cum Iulius Agricola Transtuedanos Britannos quinque continuis annis bello persecutus fuerit tandemque domuerit, eas res gestas Tacitus diligenter scripserit, nulla de Camulodonum fit mentio? Ad quem quidem locum, si in ea parte ponamus, dubio procul Romanorum legionum aliquando itus, reditus, aut mansio fuisset. Iam ad rem.
  3. Ita Caratacus homo valens apud Ordolucas, loco ad praelium sumpto, ubi ardui montes cuncta hostibus difficiliora redderent, suos hortabatur, affirmans illum diem, illam aciem, aut recuperandae libertatis aut aeternae initium servitutis fore, vocabatque speciatim nomina maiorum, qui Iulio Caesari sese opposuissent. Ita multa commentatus certam victoriae spem suis faciebat. Nec Ostorius interim silebat quiescebatve, qui suos itidem hortatus vadit in hostem, bellicumque canit. Hic conserta manu missilibus primum certatur, deinde facta impressione res gladiis geritur. Pugnatum est aliquandiu dubio Marte, donec Britanni in iuga montium decedere sunt coacti, sed eo quoque ferentarii secuti magnam fecerunt caedem. Capta uxor filiaque Carataci, fratresque in deditionem accepti. Ipse vero Carthumanduae Brigantum reginae fidem petens vinctus ac victoribus traditus est. Sic Caratacus, cuius nominis fama iam per omnem Italiam pervaserat quod novem annos bellasset continenter cum Romanis, ducitur cum aliis captivis Romam. Is ubi coram fuit, praesenti admodum animo ita Claudium Caesarum allocutus fertur: Si, optime Caesar, res secundae aliquando vel meae voluntati aut fortunae respondissent, dubio procul hanc urbem liber vidissem. Vidissem autem libens, quando isthuc in parte felicitatis habebam. Ita tantum aberat ut pacem aspernarer ut etiam datam ultro esse accepturus, siquidem secundum patriae libertatem, nil mihi unquam fuit optatius aequa Romanorum amicitia. Sed nunc ita casus tulit ut in tuam caderem potestatem, quo, opinor, ego, qui multis rebus beatus me alias in coelo esse putarem, recte intelligerem quantum spei in rebus humanis ponendum foret, et tu belli victor plus gloriae consequerere quod vicisti et pepercisti. Sic enim te pro tua clementia facturum confido. His verbis Caesar lenitus et Carataco et uxori et fratribus vitam concessit, ac ita fortem, ut est in proverbio, fortuna iuvat. Silures post haec praefectum castrorum cum legionariis cohortibus praesidio relictum invadunt, quem cepissent nisi mature subventum fuisset. Multi tamen Romanorum in eo tumultu periere. Porro ii prae aliis multo infestiores Romano nomini erant, accensi dira voce imperatoris Romani iam passim pervulgata, quae eiusmodi erat, ut quondam Sicambri excisi, ut in Gallias traiecti forent, ita Silurum nomen penitus extinguendum. Igitur duas auxiliares cohortes, praefectorum avaritia incautius populantes, interceperunt, spoliaque ac captivos largiendo, caeteras nationes ad defectionem trahebant, cum taedio curarum Ostorius occidit. Ac Claudius Caesar, cognita morte legati, ne provincia sine rector esset Aulum Didium substituit. Is propere profectus res etiam turbatas invenit, profligata paulo ante legione cui Manlius Valens praeerat, sed brevi, Siluribus ad sanitatem revocatis et defensa Carthumandua regina ab iniuria Venusii, qui eam in matrimonium duxerat et ob ortum dissidium pellere regno conabatur, omnia pacta reddidit. Sunt per idem temporis aliquot oppida Cogiduno regi donata, qui usque ad tempora Domitiani fidissimus mansit.
  4. Deinde Avitus legatus provinciam principe Nerone obtinuit, et tum gravis quoque clades accepta. Hunc insecutus est Verannius, qui parta tantum retinuit, intra annum extinctus. Secundum haec, Suetonius Paulinus, vir omnibus fortunae et virtutis bonis ornatus, Britanniam obtinuit, qui Monam insulam receptaculum perfugarum aggressus in potestatem primo accessu, uti in principio operis in descriptione eius insulae diximus, redegit. At Britanni interea Paulini absentiam nacti agitare inter se mala servitutis, conferre iniurias, nihil patientia proficere, nisi ut peiora deinde tolerarent, cum legatus in dies singulos in sanguinem, et procurator in bona saevitiam adhiberet, animos simul ad bellandum incendere. Item multis insuper Romanorum militum sceleribus in se editis stimulabantur, quippe rex Igenorum Prasutagus Caesarem haredem duasque filias fecerat, ratus tali obsequio regnum ac domum suam procul ab iniuria fore. Quod contra ac confiderat evenit. Regnum enim a centurionibus vastatum, uxor nomine Voadicia a veteranis pulsata, filiae stupro pollutae, principes Igenorum bonis exuti, amici regis inter mancipia habiti. Item veterani paulo ante in coloniam Camulodunum deducti multos passim domibus pellebant, ex agris exturbabant, et cunctos veluti captivos appellabant servos. Ad haec templum divo Claudio constitutum, ubi sacerdotes nomine religionis, fortunas omnium diripiebant, spoliabant, devorabant. Dira praeterea prodigia, quae id temporis oculis omnium obversata sunt, nonnihil incitabant. Nam simulacrum Victoriae Camuloduni retro conversum, quasi cederet hostibus. Oceanus cruento aspectu fluxit et humanorum corporum effigies litoribus relictae sunt. Foeminae quoque furore turbati adesse exitium canebant, adeo ut insulani ad spem et veterani ad metum traherentur. Atqui ista eiusmodi sive hominum daemonumve fraude, sive rerum natura momenta fiant, quae vulgus loco prodigiorum interdum superstitiose notat, ipse facile silentio praeterirem, ut ne videremur facere contra religionem, quae cuncta Dei providentia agi docens vanas eventorum praedictiones respuit, id si historiae ratio pateretur, quae facta omnia scripta vult. Igitur nihil nobis qui hoc loco aut alibi talia memorabimus, sed atque adeo vanitati mortalium, qui hisce praesensionibus intelligentiam rerum futurarum habere aniliter coacti sunt, vitio detur. Et haec eo pertinent, ut nemo homo debeat in istiusmodi observationes longe futilissimas incumbere. Quapropter a principio de ea re praefari placuit, quia lectorem ab omni errore vacuum pervolumus. Ad rem redeo.
  5. Sed Voadicia cum primis animos incedebat, questa iniurias quas a Romanis accepisset, et quia ipsa ante alios acerrimo erat in hostes odio, igitur ea duce (non enim in imperiis sexum discernebant) factum est ut magna populi pars, commotis etiam ad alienationem officii Trinobantibus, repente a Romanis defecerit, armaque in suos praecipitanter sumpserit. Primo itaque insulanorum motu veterani perculsi templum quoddam occuparunt, ubi omnes ad unum interfecti sunt. Inde legio nova, quae Peti Cerealis legati ductu iis subsidio venerat, fusa caesaque est. Catus Decianus Britanniae procurator media trepidatione delapsus in Galliam transiit. Pervagatus inde est furor Britannorum usque Verulamium municipium per Romanorum civium ac sociorum capita, occisaque dicuntur ex multitudine imbelli ad septuaginta hominum millia. Nec multo post Paulinus adfuit Londinumque perrexit, ambiguus an illam sedem bello deligeret. Qui tamen inde degressus locum coepit arctis faucibus, et a tergo sylva clausum ita ut sine insidiarum metu esset, certo sciens non posse nisi a fronte invadi, qui secum circiter armatorum millia decem habebat, quibus fretus cum multitudine hostium immensa conflixit. Britanni longe maiore bellatorum numero praestabant, qui idcirco tam certa spe victoriae pugnam pugnare coeperunt ut mulieres curribus stantes sint spectaculo admotae. Certatum est loco angusto, et ob id Romanorum paucitati perutili, fuitque pugna ab initio atrox. Postremo Britanni, qui sese praeliando impediebant, propter loci angustiam impetum hostium minime sustinentes fusi, ac multa caede passim disiecti sunt. Triginta fere Britannorum millia interfecta sunt. Voadicia dux belli ne in hostium potestate venirent vitam veneno sibi admit. Fuit iam ab illo tempore insula pacatior quam Petronius Turpilianus, qui Suetonium est secutus, atque inde Trebellius Maximus, non irritatis Britannis, comitate quadam foverunt servaruntque. Illud apposite hoc loco monebo, Igenos mutatione unius literae alios ab Icinis populos fuisse, ut apud Tacitum observare licet, et partem insulae aquilonarem tenuisse, quam memoria nostra Northumbri habent. Nec Londinum Trinobantum fuisse urbem, veluti multi suspicantur, quod hic ex euisdem Taciti testimonio perspicue apparet. Nam Suetonius, domita Mona insula, transversis tramitibus Londinum, ut ad tutiorem locum, advolavit, quod non fecisset si id oppidum Trinobantum patria fuisse, quippe qui cum aliis defecerant. Hinc insuper constat Trinobantes ipsos non habuisse sedes suas ad occidentem versus citra Verulamium municipium, quod olim situm erat e regione illius pagi quod Fanum Albani appellant, procul a Londino millibus passum xxx. Nam illuc usque furor adversariorum pervasit. Nec iem Suetonio Paulino Londinum festinanti iter tutum fuisset, si Trinobantes eam insulae partem tenuissent quam vocamus Essexiam, quae fines habet attingentes territorium Londinense, quemadmodum Ptolemaeus tradit, qui ponit Trinobantes ad aestuaria Thamesis fluminis eorumque oppidum pervetustum nominat Camudolam, quae hodie dicitur Colcestria. Quare sunt qui dicunt Trinobantum urbem fuisse quam hodie Northantonum appellamus, id quod corrupta nominis oppidi vox ex primis duabus literis indicat. Nam agrestes vernaculo sermone oppidum vocant Tranton, propter quod labitur Nyna flumen, quod flumen nunc commune cum oppido nomen habet. Atque coniecturae ex diversis opinionibus captae saepe solent rem minime dubiam argumentando dubiam facere, quod accidit hoc in loco de Trinobantum sedibus quaerendis. Nanque postremo inciderunt in manus nostras annales antiquissimi, in quibus ita scriptum erat: Trinobantes etiam, audito terribli rumore de adventu Romanorum, celeriter muniunt suam civitatem, et armant navigia plura, causa defendendi partem maritimam suae patriae, circa ostium Thamesis. Verba haec faciunt cum Ptolemaeo, et cum utrisque consentiendum esse dilucidant. Ex his enim testimoniis iam certum est Londinum non fuisse unquam Trinobantum oppidum, sed illos incoluisse oram orientis maritimam, cuius princeps oppidum est Colcestria. Iam reditus ad propositum. Sicuti in umbilico insulae fuisse suspicor Cenimagnos, Segontiacos, Ancalites, Cassos, et Bibrocos, quorum Caesar meminit, quae nunc loca colunt Coventrenses, Lecestrenses, Northyngamienses, Derbienses, ita divinamus, si modo divinamus. Una tantum praeter Londinum urbs Ordovicum nomen vetus retinet, tametsi nos addita N litera in principio, Nordovicum vocamus. Adeo posteritas, hoc est Picti, Scoti, Angli, Daci et Normanni in insula rerum potiti cuncta immutarunt, per trophaeis habentes nova locis ab se devictis imponere nomina.
  6. Erat id temporis Arviragus, uti supra memoravimus, princeps rex in Britannia Nerone principe (author Iuvenalis satyra quarta), ubi adulatur Neroni (ad Domitianum enim referri non potest, qui longe post imperium obtinuit), de capto rhombo blandiens:

 

“Omen habes,” inquit, “magni clarique triumphi,

Regem aliquem capies, aut de temone Britanno

Excidet Arviragus.”

 

Cum Ioseph ille qui, teste Matthaeo euangelista, ab Arimathaea civitate oriundus Christi corpus sepeliverat, sive casu sive consilio, ita volente Deo, cum non parvo comitatu in Britanniam venit, ubi tam ipse quam eius socii, cum de euangelio praedicarent atque dogma Christi sedulo docerent, multi per haec ad veram pietatem traducti, salutiferaque fruge imbuti, baptizati sunt. Isti viri certe divino spiritu afflati, cum a rege parum terrae ad inhabitandum proxime Welliam opidum circiter millia passuum quatuor dono accepissent, ibi novae religionis prima iecerunt fundamenta, ubi hodie est templum magnificum coenobiumque monasticae familiae divi Benedicti ordinis nobile. Loco nomen est Glasconia. Haec omnino Christianae pietatis in Britannia extitere primordia, quam deinde Lucius rex, sic ut paulo post dicemus, prope extinctam baptismi fonte sublatus mirabiliter accendit pieque adauxit. Nam Gildas testis est Britannos iam inde ab initio orti evangelii Christianam recepisse religionem.

  1. Marius deinde ex Arvirago genitus anno salutis humanae LXXII regnum obtinet, cui statim bellum ingens cum Pictis fuit. Ii Scythiae populi sunt, maxime moribus et patria Gothis affines, gens truculenta et in primis bellicosa. Pictos autem appellatos tradunt a colore caeruleo quo pingi solebant, aut quia crinibus caeruleis erant, vel a stigmatibus, quibus quanto quis caeteros honore anteibat profundioribus, quanto humilior habebatur levioribus, afficiebatur. Quidam hos Agathyrsos esse suspicantur, Pictosque vocitatos quod sic ora artusque pingerunt ut ablui nequirent. Sed Pictos undecunque dictos satis constat populos Scythiae fuisse. Itaque ii duce Rodorico multis navibus praedabundi oceanum ingressi in Hyberniam insulam pervenere, ubi novas sedes a Scotis sibi petiverunt. Nam Scoti, qui a Scythis etiam originem traxerant, quanque aliam ipsi, ut infra ostendetur, inventam volunt, tum eam insulam tenebant. Qui cum e re sua haud fore ducerent gentem bellicosam et inopem in insulam admittere, charitatem simulantes locique angustiam excusantes, docuerunt non abesse procul Britanniam, insulam magnam simulque opulentissimam, atque incolis fere carentem, hortatique sunt ut illam peterent, quibus pariter operam suam polliciti. Picti, quos magis praedae quam imperii cupiditas solicitabat, nihil cunctantes  insulam versus navigant. In quam primum delati aquilonalem eius partem occupant, ubi deinde raros conspicientes incolas praedam capere, incursiones facere, longius vagari incipiunt. Quod confestim Britannorum principes animadvertentes armato milite obviam ierunt ac Pictos, ut fit, sine metu in agris palantes raptim adorti, eorum duce interfecto, primo praelio vicerunt. Picti qui ex ea clade evasere sese in extremam insulae partem, quam tempestate nostra Cathanesiam dicunt, receperunt. Quos longo post tempore tradunt tenuisse quiquid terrarum a muro, opere Romanorum praeclaro de quo alibi dicemus, usque ad Grampium montem, ad ortum magis vergentes, pertinebat. Atque Picti per hunc modum in ea parte insulae rerum potiti sunt. Et haec gens ex advenis altera est, quae post Romanos, Britanniam adiverit, in eaque regnum obtinuerit, quod fuit annus salutis LXXXVII. Picti ex infelici suorum exitu laetam fortunam consecuti gaudebant quod in Britannia demum terra sedes firmassent, sed facile prospiciebant futurum, ut genus suum penuria mulierum (semper enim deest aliquid ad propagandam rebus humanis felicitatem) non ultra hominis aetatem duraret, quippe quibus nec domi spes prolis, nec cum finitimis adhuc connubia essent. Tum ex communi consilio legatos ad Britannos mittunt, societatem connubiumque novo populo petitum. Legatio gravissime audita est, adeo simul omnes spernebant, simul negabant sanguinem ac genus cum externis miscere. Id etsi Picti aegre tulerunt, iniuriam tamen alias ulciscendam iudicantes, ad Scotos in Hyberniam mittunt. Illi mulieres in matrimonium ea conditione dederunt, ut quoties de creando rege, deficiente genere, discrimen oriretur, tum ex prosapia foeminei sexus regem dicerent, id quod apud Pictos semper deinceps servatam constat. Sed iam Romanorum res in insula gestas subiiciamus.
  2. Post Trebellium Maximum, qui ob tumultum ex turpi otio in exercitu ortum non sine infamia abiit, Vectius Volanus Britanniae praefuit. Deinde Petilius Cerealis aliquot populos minus dicto audientes bello domuit. Postea Iulius Frontinus provinciam rexit, in qua quosdam quoque populos reluctantes parere subegit. Postremo Vespasiano principe Iulius Agricola, vir cuius virtute arma Romana multo insulanis terribiliora extiterunt, Britanniam etiam tum fluctuantem obtinuit, ubi milites velut omissa rerum cura otio prope torpentes et provinciam iamiam ad defectionem faciundam properantem offendit. Nam Ordovices cum paulo ante eius adventum alam unam militum in finibus suis agentem fere universam obtrivissent, ob eam rem provincia omnis erecta erat ad spem prope certam recuperandae libertatis. Quod Agricola animadvertens ire obviam futuro periculo maturat, ac, sumptis repente armis parvaque armatorum manu contracta, quia in aequum certamen descendere Ordovices non audebant, hostem invadit ac bonam eius gentis partem ferro delet. Nec hic quiescendum ratus, ut non ignarus instandum esse fortunae faventi, Monam deinde insulam, quam Paulinus expugnarat et post eum revocatum defecerat, eodem momento recepit. Quibus rebus confectis, causas bellorum prudentia et consilio excidere cupiens, militem suum interim, vir artis militaris scientissimus, nihilo secius in armis exercebat, vigiliis defatigabat, ne virtus per otium languesceret animorum. Item Britannos, generatim ut rudes, bonis pariter moribus ac institutis honestandos curabat, hortando ut templa, fora, aedes sibi extruerent, laudando promptos, castigando segnes, quo honoris aemulatione excitarentur ad civiles mores, quia ubi virtutis honos publice non est, haud ibi virtutis vel gloriae cupiditas esse potest. At speciatim filios principum bonis artibus erudiendos monebat, praeferendo eorum ingenia Gallis quod Romanae eloquentiae pro viribus studerent, dedit vel illis leges Romanaque instituta quaedam utenda introduxit. Quo factum est ut Britanni brevi tempore optimos imbiberint mores, et apud eos esse coeperit multo honestior cultus ac delicatius vitae genus, sic ut iam tum prandiorum coenarumque lautitiae pervasit per cunctas honestas domos, idque vocari verbo humanitas apud vulgum cum, ut ait Tacitus, reapse pars servitutis esset. Istiusmodi conviviorum elegantiam inde ad nostros Anglos manasse dixerim. At hoc Agricolae studium per hyemem, factaque memoratu digna primi biennii eius legationis.
  3. Postea crebris ac prosperis praeliis, nonnullis ignotis etiam gentibus domitis, eam partem Britanniae quam hodie Scotiam dicimus, quae Hyberniam aspicit, quo ingens perfugarum multitudo identidem confugiebat, copiis instructis classeque parata, petendam statuit, ut simul mari, simul terra, bellum gereret. Itaque iter ingressus flumen quod Fortheam vocamus, ponte ibidem facto, transmittit, ad arcesque nonnullas expugnandas aggreditur. Quo cognito, Britanni iam antea collecta undique armatorum manu ad flumen concurrunt, ut, fracto ponte, hostem inter Fortheam et Taum intercludant. In eos Agricola conversus nullo negotio fudit, fugientesque insecutus est usque ad Tai aestuaria. Et haec anni tertii gesta. Postea Agricola, statuens sibi tandem aliquando extremum insulae terminum inveniendum, primo quoque tempore ad Glottam flumen contendit, eoque loci castra facit ubi Bodotria, qui nunc Levinus dicitur, in Glottam influit. Britanni interea frequentes circunstabant, in quos facto impetu ita dissipavit ut extra flumen expulerit velut in aliam insulam, quemadmodum putabat, quod flumen circa ostium maxime profundum ac latum esset. Atque eiusmodi annus quartus res gestas habuit. Proxima deinde aestate Agricola, accersita classe quae praesto ac statim adfuit, Glottam nave transgreditur, ignotosque populos ad deditionem compellit, loca maritima ad Hyberniam vergentia praesidiis firmat, ibique hyemat. Ita annus legationis quintus consumptus. Deinde Agricola cum in partem insulae interiorem pedem modis omnibus inferre deliberarit, nonnihil terrebatur montium paludumque difficultatibus, quas tamen ad extremum miles fortiter superavit, qui, velut laboris tanti praemium, illis in locis non utique mediocrem fecit praedam. Nam eo agrestes sese cum bonis ac pecora contulerunt, ut ad ultimum perfugium. Et quia per exploratores intelligebat hostes pluribus agminibus insedisse vias esseque irrupturos, idcirco exercitum tripertito ducebat. Dum ista gerebantur, classis Romana iussus obire insulam portus omnes explorabat. Quare, ut usu saepe veniebat, ut terrestres copiae ac maritimae non sine summa animorum voluptate unum in locum convenirent, ibique pro se quisquis sua inclyta facta iactaret, et alteri alteros ad coelum ferrent, uti fit in rebus secundis quarum etiam ignavissimus quisque esse vult particeps, ad adversarum non item. Britanni interim, qui procul aberant, ut cognoverunt classem visam, magnum acceperunt dolorem quod, tanquam parto sui maris secreto, tutus victis receptus clauderetur. Qui nihil esse iudicantes quod amplius paterentur, ut tanta ubique mali labes fieret, ad arma conversi legionem novam ut minus validam noctu repente invadunt. Hic utrinque dimicatum usque eo acriter, dum Agricola laborantibus iam suis ex castris opem tulit. Tum Britanni iterum fusi fugati sunt, tamen non virtute, sed occasione ac arte ducis hostes ea pugna superiores fuisse sibi persuadentes nihil ex animo remittebant. Sed cum iam aestas praecipitaret, ortis paulo post foedissimis tempestatibus, ab armis parum cessatum est. Ac ita sextus legationis annus aliquid attulit quietis.
  4. Caeterum vere iam initio Agricola in Calydoniam penetrat ad Taumque castra ponit, quod flumen, uti supra docuimus, in oceanum Germanicum sese immittit, exceptum aestu maris amplius duobus millibus passuum lato. Tum Britanni, extremum impendere periculum cernentes, aut sibi honeste moriendum libertatis causa, aut vincendum statuunt. Itaque primum sacrificiis ac iureiurando conspirationem omnium civitatum sanciunt, confirmant, corroborant, deinde coniuges et liberos ad Grampium montem ducunt, locoque castris idoneo capto, iuventutem armant, et ne multitudine ducum discordia, quae unica semper est rei bellicae bene gerendae pestis, oriatur, summam imperii Calgaco viro consilii magni et virtutis permittunt, spemque bonam etiam concipiunt ex quo quod eodem pene temporis puncto Usipiorum manus ad litus delata Romanis defecisset. Ii enim Germaniae populi Rheni accolae, cum auxilio Romanis mitterentur, perfidiose interfecto centurione novas sedes quaeritabant. Quo postremo fame suffocati omnes ferme male perierunt. At ubi Agricola hostium studium novit, ilico traiecto Tao quam proxime potuit, ad radices Grampii, loco plano castra posuit. Atque ita, irritatis utrinque animis, haud multo post ad manus ventum est. Sed Calgacus prius longa oratione suos hortatus est, demonstrans quanti ab omnibus aestimanda esset libertas, ut qua secundum deos nihil quicquam mortalibus esse deberet charius, multaque ob avaritiam atque superbiam in Romanos maledicta contulit, eos raptores orbis vocitando. Contra et Agricola suos quoque milites multis verbis hortatus ad istum ultimum anni octavi laborem, velut bellorum omnium finem perferendum animo forti, unde plena manu victoriarum fructum caperent. Sic acie utrinque instructa praelium incipitur, in quo pro vita pugnatur. Quod cum ad vesperum extraheretur, nihil Britanno potius visum quam hoste a tergo circumvenire. Qui oppositis ab Agricola venientibus quatuor equitum alis demum disiectus in fugamque coniectus profligatur. Caesa ex Britannis amplius decem milia hominum, ex Romanis bene magnus quoque numerus. Tum Agricola, acceptis obsidibus, classem redire iussit, reliquum exercitum in hybernis locavit. Haec Domitiano principe gesta sunt, quae apud eum hominem, virtutis minime amicum, invidiam commoverunt in Agricolam, qui paulo post revocatur ut quasi Syriam Attilii Rufi morte vacantem obtineret. Huic successit Cneus Trebellius, quem Domitianus Britanniae praeferat. Ac in tali statu res Britannicae erant, rege Mario. Cornelius Tacitus de Mario non meminit. Is Marius, relicto ex se Coyllo filio, annos xlviij regnavit. Coyllus Romae diu fuit, omnemque iuventutem suam in stipendiis faciendis bonisque caeteris artibus exercuit, qui post mortem patris rex creatus xlv annis quibus regnavit Romanis semper charissimus fuit, ac, pace ubique parta, se a bellis prorsus abstinuit. Sed illud cum primis memorabile generi suo praestitit, quamobrem a cunctis in perpetuum bene audire sit meritus, quod Lucium filium creasset qui Britannorum regum primus Christianus factus est. Iste enim anno salutis quidem humanae CLXXXII, regni vero xiij, verae religionis amore ductus cum Eleuthero pontifice Romano per literas egit ut se ac suos ad Christianorum numerum coelesti fonte perfusos adiungeret. Missi sunt eo Fugatius et Damianus, viri pietate singulari. Ii regem cum tota domo populoque universo baptizarunt, sublatoque malorum daemonum cultu, modum apud gentem verae pietatis colendae docuere. Erant tunc in Britannia flamines octo et viginti, et archiflamines tres, hoc est, tres principes flaminum, in quorum locum episcopi totidem ac tres archiepiscopi substituti sunt, quorum unus Londini, alter Eboraci, tertius in urbe Legionum sedem habuit, ubi templa et ornatu et opere magnifica condita sunt. Ita Britannia partim opera Ioseph Arimathiensis, de quo paulo ante meminimus, partim Fugatii et Damiani sanctissimis monitis, omnium provinciarum prima publice euangelium recepit. Quam sane pietatem Britanni, quoad erupisset furor Dioceletiani imperatoris, qui maxime omnium post Neronem Christianos prope ad internecionem persecutus est, eatenus integram servarunt. Nam deinde, teste Gilda, ob immanitatem persecutionis religio ita refrixerat ut sit pene extincta. Sunt qui Lucio regi assignent tempum dive Petro positum extra urbem Londinum, quamvis plerique alii Siberto Orientalium Saxonum regi illud ipsum attribuant, ut infra docebimus, ac simul dicemus unde isti Saxones cognomen Orientalium et alii Meridianorum Occidentaliumque habuerint. Hic locus in primis regum sepulturis nobilissimus, vulgo Westmonasterium vocatur, quod ad occidentem spectet, quam west Anglis dicitur. Quem praeterea vicus et proximae regiae aedes ac monachorum familiae divi Benedicti coenobium, unde monasterium est dictus, item aedes ornatissima divo Stephano dedicata, et asylum noxiorum perfugium atque forum ad ius dicentum causasque agendas decorant, longeque celeberrimum reddunt. Invenio in codice antiquissimo, quanquam sine nomine authoris, hunc locum cum fuisse olim aquis circumdatum et Spinarum insula appellatum. Quod equidem nomen memoria nostra, tametsi locus sentibus vacat, bellissime quadrat, quod ibi frequens noxiorum ad asylum confugientium turba et reorum multitudo, dum quaestiones habentur, passim spinis, id est vitiorum stimulis, pungatur. At Lucius immortaliter gavisus quod suos ad veri Dei cognitionem traxisset, ne amplius daemonum praestigiis fallerentur, omnes prophanos repente deorum cultus sustulit, missosque fieri iussit. Item templa quae diis gentium statuta erant Christo dedicavit ac permultis donariis ornavit, et denique omnia sua officia ad religionem augendam, prae qua iam caetera omnia quae mortales mirantur facile negligebat, tam libentissime quam diligentissime contulit. Igitur Lucius perpetuae lucis, in qua ipse inprimus acquiescebat, apud suos autor, regnum a maiorum acceptum, non humanis caedibus ob inanem gloriam comparandam pollutum, non opibus undecunque congestis locupletatum, at certe primum quiete placida quasi inchoatum, deinde optimis institutis provectum, demum divina religione auctum, sanctissimoque Christi dogmate imbutum posteris reliquit, qui sine ulla controversia, quanto divina humanis potiora sunt et habentur, tanto superioribus regibus praestitit. Regnavit annos alterum et xx, et sine liberis moriens principes rogavit ut reipublicae curam susciperent, populique utilitatem officio metirentur.
  5. Post Iulii Agricolae discessum Britannani praesertim Transtuedani partim viribus debilitati, partim suorum obsidum fide obstricti, aliquot per annos quievere. Interea Cn. Trebullius legatus, tametsi satis providebat, milites tamen Romani a laboribus vacui inter se dissidere coeperunt paulatim, legatique dicto minus audientes insulanis infestissimi erant. Quocirca Britanni, videntes se servitute premi, et in dies magis malum crescere, in spem summam ingrediuntur et recuperandae libertatis et patriae modis omnibus defendendae. Itaque animose contra Romanos armas sumunt, fortiter invadunt. Sed illud considerate faciunt, ut semper ad loca sylvestria et ardua, more patrio, sese cum usus foret, raptim recipere queant. Sunt igitur bene multae utrinque factae occisiones, iamque tota provincia erectior erat ad defectionem, cum Hadrianus imperator, factus a Trebellio eiusmodi motus certior, primo quoque tempore cum exercitu in Britanniam transmisit, qui omnem insulanorum furorem compescuit, ususque humanitate in eos, provinciam pacatam reddidit. Quam, si Spartiano credimus, primus omnium limitavit. Nanque neglecta Transtuedana regione, quam nos Scotiam dicimus, seu quod sterilior esset, vel ob locorum naturam putaret non facile conservari posse, cum Tina flumine terminatam voluit. Idcirco ab eius ostio murum ad alterum amnem, qui Escha appellatur, usque ad Hybernicum oceanum duxit. Nam Tina in Germanicum oceanum erumpit. Caeterum alii eam provinciae assignationem Severo tribuunt. Sub haec Britanni, ardentes odio pariter in milites Romanos ac dolore servitutis, iterum ad libertatem nituntur. Qua re cognita, Pius Antoninus id temporis imperator Lollium Urbicum legatum in Britanniam misit, qui, factis aliquot praeliis, insulanos in officio manere coegit. Nec tamen Lollius ita bellum extinxit quin mox Britanni aut rem suam in libertatem aut in discrimen adducere tentarint. Quapropter M. Antoninus, qui Pio successit, post Lollium in Britanniam Calphurnium Agricolam legatum misit. Is, ut Iulius Capitolinus tradit, facile hostes vicit subegitque. Postea Pertinax a Commodo in insulam mittitur, qui potius sapientia quam armis cuncta sedavit seditiones. Ita provincia quieta erat cum Pertinax Romam revocatus extincto Commodo imperator est factus. Tum Clodius Albinus datus est Britannici exercitus rector, quemadmodum Capitolinus in eius vita testatur. Cui, si eidem credimus, Iunius Severus missus a Commodo successit. Sed multo secus Herodianus, qui docet Clodium Albinum post interitum Commodi diu fuisse in insula, cum scribit Severum imperatorem mortem Albino intentandi cupidum transisse in Galliam et Albinum delecto omni Britannici exercitus robore ex Britannia ivisse obviam, ac apud Lugdunum praelio decertatum Britannorumque militum virtute factum ut nihil propius fuerit quam ut Severus vinceretur, verum Albinum cecidisse. Tum Heraclitus legatus Britanniam obtinere coepit, quem Spartianus dicit iam antea a Severo eo missum ut provinciam obtineret.
  6. Ac talis erat rei Romane status in Britannia anno circiter salutis humanae CXCV, cum mortuo Lucio rege principes privato statim commodo servientes, dum per se quisque sibi summum imperium obtinendum curat, seditionem inter se facere incipiunt. Quod ubi Severus imperator iam senio confectissimus accepit, haud sane graviter tulit, quippe homo suapte natura gloriae appetentior, post victorias ad orientem septentrionemque partas, Britannici quoque cognominis cupidus eat. Ad hoc accedebat etiam discordia Bassiani Antonini et Getae filiorum, qua cum senex maxime solicitus foret nullaque arte alterum alteri reconciliare posset, tanto inter se iuvenes odio flagrabant, eos secum addicere ex urbe in Britannia constituit ut partim iuvenes procul a munditiis urbanis in castris bellando haererent, partim ut nullis adulatorum illecebris, quas ipse falso dissidii causam arbitrabatur, irretiti in gratiam redirent. Itaque homo id aetatis et morbo articulari laborans insulam cum filiis petit. Qui ubi pervenit, collectis militibus ac maximis conflatis viribus, bellum comparat. Caeterum Britanni, repentino principis adventu perculsi tantisque contra se copiis paratis territi, legatos de pace ac seipsos expurgatum ad Severum mittunt. At ille moras de industria interponens gloriamque appetens bellum quam pacem maluit. Quocirca multa praelia cum insulanis committebantur, et ea quidem Romanis multo quam illis difficiliora, quippe qui locis assueti facile, cum opus foret, pugnam eludebant et ita bellum extrahebatur, cum Severus morbo moerorque quo ob filiorum discordiam angebatur, pariter ac aetate consumptus, post annos duodeviginti quam imperare coeperat e vita migravit, corporeque ignibus tradito cinerem ipsum cum odoribus in vasculum alabastri coniectum filii Romam deportarunt. Verum haud me poenitet eorum sententiae esse qui scribunt Severum, pacata primo adventu ea insulae parte quae Romanis vectigal pendebat, bellum gessisse adversus Pictos, de quibus paulo ante meminimus, qui latronum more quotidie excursionibus provinciam infestam reddebant. Herodianus perspicue demonstrat hos fuisse Pictos cum quibus Severus saepius conflixisset, dum de eorum moribus in extremo tertio libro tradit, ita scribens, Neque vestis usum cognorunt, sed ventrem atque cervicem ferro incingunt, ornamentum id esse ac divitiarum argumentum existimantes, perinde ut aurum caeteri barbari. Quin ipsa notant corpora pictura varia et omnifariam formis animalium. Haec ille. At Severus ut ne hostes longe profligati ex Transtuedana regione alios Britannos ritu praedatorum divexarent, fert terminasse Romanam provinciam, murumque instar valli fecisse ad id loci ubi ex Spartiano supra docuimus Hadrianum posuisse eundem. Ita scriptores dissentiunt. Quidam tradunt illum fuisse murum ex lapide solido confectum cuius vestigia ad hanc quoque aetatem nostram extant. Sed Gildas dicit principio non tam ex lapidibus quam ex cespitibus factum, et propterea parum valuisse adversus barbarorum incursus, sed postea refectum et lapidibus tantum extructum, qui etiam nunc, etsi non integer, turribus aequis spatiis interpositis munitis visitur. Fuit opus omnino egregium, quo non Pictorum modo, verumetiam Scotorum impetus aliquandiu repressus est. Caeterum, si eidem authori credimus, prout haud dubie credendum censeo, non id temporis neque a Severo murus ille factus est, sed amplius ducentis annis post, principe Theodosio Arcadii filio et Valentiniano tertio occidentis imperium obtinente, cum Aetius dux copiarum Burgundionibus bellum faceret, extructum liquido liquet, sic ut alibi edocebimus. In qua re omnes pene recentiores scriptores errore lapsi sunt, opus istud, quamvis falso, modis omnibus Severo attribuentes. Nunc ad Severum eiusque filios revertor.
  7. Severus imperator in Britannia anno salutis humanae CCXIII discessit. Post obitum patris Bassianus Antoninus Caracalla cognomento pacem Britannis reddidit, obsidesque ab eis acceptos Romam conservandae quietis gratia ad senatum misit, id quod causa fuit cur postea Britanni ab officio minus discesserint. Deinde cum fratre Geta Romam concessit. Qui, interfecto Geta, imperio solus potitus est. Insulae status inde sex et septuaginta circiter annos multo pacatissimus fuit, cum Carausius, Diocletiano principe, anno salutis humanae CCXC eam occupavit, de quo infra dicemus. Nunc autem illis commodum respondendum est, qui non minus inepte quam insulse somniarunt Bassianum Antoninum Britannis imperasse annos xxx, cum ille, annos natus tres et quadriginta, tantum sex regnasset, ac eundum praelio dimicasse in Britannia cum Caurasio, ab eoque interfectum. Qui error errorem ita secutus effecit ut multi una in re hallucinati sint. Antoninus enim, author Herodianus et Aelianus Spartianus, dum Carris ageret, quae est Mesopotamiae urbs, deae Lunae templum invisit, quod in ea regione distans aliquantulum ab urbe praecipuo honore ab incolis colebatur, eo secum paucos equitum adduxit, itaque medio itinere uno tum comitatus famulo ad requisita naturae discessit, quo Martialis centurio, cum Macrini praefecti promissis adductus, tum proprio odio incitatus, eius enim fratrem imperator occiderat, ut nutu principis vocatus accurrit illico, Antoninumque sibi subligacula deducentem pugione traiecit. Sed ad Carausium redeamus. Is homo obscure natus, caeterum militari gloria clarus, cum Diocletianus eum iussisset oram oceani circa Belgicam praesidio tueri adversus Saxones latrociniis mare infestum reddentes putabatur de industria non prius hostes occurrere quam illos praeda onustos sensisset, ut ea Saxonibus adepta potiretur, nec enim res ita receptae provincialibus restituebantur. Itaque flagitii conscius, cum comperisset indicio Maximianum Herculeum, quem Diocletianus imperii consortem adsciverat, qui tunc in Gallia erat, quaedam de nece sua cuidam mandasse, subita defectione Britanniam occupavit. Quem Britanni sensim tyrannum effectum, excusso Romanorum iugo, regem sibi crearunt. Cum eo deinde est varie belligeratum, sed cum vinci non potuisset, facile pacem impetravit, septem deinceps annos insulam tenuit. Hunc Alectus sociorum unus per insidias petiit occiditque. Ac ita, ut vulgo dicitur, ab impio egressa est impietas. Is itidem tyrannum se constituit, quem simul insulani regem consalutarunt. Idem triennio post ab Asclepiodoto praefecto praetorii non tantum praesenti dominatu sed vita quoque expulsus est. Atque sic post decimum annum quam a tyrannis teneri coeperat Britannia a Romanis recepta est, qui fuit annus salutis humanae CCC. Per idem tempus Britannia quoque sensit saevitiam Diocletiani atrocissime Christianos affligentis. Nam templa eversa, permultique pietatis cultores variis suppliciis excruciati martyrii palmam adepti sunt. In iis debacchante impii principis per annos viginti quibus imperavit iniquitate, Albanus vir sanctus ad municipium suum Verulamium morte affectus est, e regione eius loci. Hodie pagus martyrio sanctissimi viri nobilis Fanum Albani nuncupatur, a fano quod ipsi divo dedicatum esst, cum monachorum coenobio ordinis divi Benedicti multo celeberrimo. Ea autem labes, teste Gilda, ita mortales generatim corrupit, ita Christianam religionem exanimavit, ut illa admodum in paucis integra remanserit. Ad propositum revertor.
  8. Haud ita multo post, cum res Britannica in magno motu esse inciperet, insulanis gravate Romanorum imperium ferentibus, Constantius Claudii principis ex filia nepos, quem Diocletianus una cum Galerio Maximiano Caesarem declaraverat, in Britanniam venit, eamque confestim pacatam reddidit, ac Helenam Coylli cuiusdam reguli filiam mirae pulchritudinis puellam in matrimonium duxit. Haud iis assentiendum duco qui Helenam Constantii concubinam fuisse tradunt, ex qua Constantinum suscepit, cui nihil prius fuit quam Christianis favere ac religionem maxime omnium augere. Postea, Diocletiano et Maximiano Herculeo vitam privatam sponte agentibus, Constantius et Galerius imperium tenuerunt. Hic Diocletiani filiam, ille cum Helena divortium facere coactus Theodoram Herculei privignam in matrimoniam duxit, ex qua sex virilis stirpis filios Constantini fratres creavit. Ii molem imperii inter se partiti, Galerius orientem sortitus est, Constantius Italiam cum tota Africa, caeterum homo frugi minimeque ambitiosus Galliae duntaxat Hispaniaeque imperio contentus vixit, qui demum post anno xiij quam imperare coeperat morbo aliquandiu tentatus in Britannia Eboraci mortem obiit atque inter divos relatus est. In eo fuit gravitas, moderatio, integritas, liberalitas, quippe qui beneficiis et munificentia magnus adversus divitias animum invictum semper gessit. Quin proprii commodi immemor dicere solebat longe melius esse publicas opes a privatis hominibus haberi quam principe in arca servari, utpote quae nulla usui forent. Ex qua boni principis popularitate provinciae quas obtinebat otio honestissimo cum primis florebant. Fuit praeterea prudentissimus in omnibus gerendis negotiis, et ob artis militaris peritiam Romano imperio apprime utilis. Quamobrem eius memoria militibus iucundissima fuit, qui magno simul omnium favore Constantinum filium ex Helena genitum imperatorem statim in Britannia consalutarunt. Romae interea Maxentius Herculei filius a praetorianis militibus subito tumultu Augustus salutatus est. Hic altius repetendum est, ut omnia de Constanino exequamur, de quo silere omnino melius puto quam parum dicere. Is enim Britannica matre genitus, in Britannia natus, in Britannia imperator creatus, haud dubie magnitudinis suae gloriae natalem erram participem effecit. Herculeus Maximianus, qui cum Diocletiano imperium deposuerat, et tum in Lucania privatus vivebat, cum audivisset Maxentium filium esse imperatorem salutatum, primo quoque tempore Romam advolavit imperium recepturus, invitavitque Diocletianum per literas ad dignitatem pristinam fruendam, quod Diocletianus omnino prudens abnuit, repudiavit, horruit ut rem homini pestiferam. Is cum filio pro concione disceptare et milites ambire coepit ut, Maxentio deturbato, sibi imperium restituerent, quod tantum abfuit ut impetraverit ut etiam sit affectus convitiis, id quod artificio factum videtur, quo scilicet ne qua fraudis, quam Constantino faciebat, suspicio foret. Itaque Herculeus, dolo quovis modo iuvenis tollendi composito, ad Constantinum generum (collocaverat enim ei Faustam filiam) se contulit, qui, relictis praefectis qui Britanniam regerent, tum in Gallia agebat. Constantinus comiter Herculeum accepit, at senex anxius consilio festinandae caedis, fretus pietate filiae Faustae erga se, quid animo moliretur occulte cum eadem communicavit, quae partim, si taceret, ne sibi fraudi foret, partim coniugali amore devicta, id viro confestim aperuit. Dum Constantinus ulcisci ardet, Herculeus fugam molitus Massiliae, unde ad filium in Italiam navigare parabat, principis iussu occisus est. Galerius haud multo post e vita discessit, qui paulo ante Licinium a Dacia oriundum Caesarem appellarat. Et ita uno tempore Constantinus Galliam et omnem oram ad occidentem, Maxentius Italiam, Africam et Aegyptum, Maximianus, qui iampridem a Galerio Caesar creatus erat, orientem, Licinius Illyrium tenebat. At Constantinus totius orbis imperium affectans in Italiam transgreditur, ubi post annum quintum quam rerum potitus est Maxentio bellum fecit. Quod facile edocuit nullam regni societatem diu esse patientem consortis. Post aliquot praelia Maxentius fugatus, demum ante finem sexti anni quam imperare coeperat ad Milvium pontem probe urbe Romam in Tyberim cum multis suorum praecipitatus ac absorptus est. Sed ut fortuna Constantini optatis responderet, peropportune usu venit ut non multo post quam ille Italia est potitus Maximianus iunior Licinio bellum intulerit, qui Licinius cum Constantiam Constantini sororem in matrimonio haberet, ob eam affinitatem apud Maximianum in suspicionem cecidit. Hunc itaque bellum parantem Tharsi subito mors sustulit. Constantius Maximiano mortuo statim Licinio bellum intulit, quamvis necessitudo ipsi et affinitas cum eo esset, quem multis praeliis oppressum omni imperio exuit, ac ita privatum, contra quam ipse promiserat, Thessalonicae interficiendum curavit. Imperavit Licinius Caesaris nomine annos quindecim, qui fuit annus salutis humanae CCCXXVII.
  9. Constantinus hoc pacto iam longe lateque rerum potitus filios Caesares creavit. Caesarum autem, ut hoc apposite demonstremus, declaratio est, non imperii dignitas, sed quae gradum ad imperium faceret, ut velut per manus ab eo qui Augustus et imperator fuisset Caesares imperii regimen acciperent. Is, prout diximus, Maxentio devicto Italiam adeptus Romam venit, ad quem Sylvester pontifex sanctitate insigni iam sua sponte bene cogitantem adivit, facileque pertraxit ad bene de Christiana pietate merendum. Porro ille priusquam Romam concederet ita fuit institutus ab Helena matre, quemadmodum credibile est, ut ad bellum iturus loco praesidii signo crucis uteretur. Sunt qui scribant eo ipso die cum Maxentio prospere conflixit, sereno coelo crucem ab eo visam quam veneratus est, auditamque superne vocem, Constantine, in hoc signo vinces. Nec defuit oraculo eventus, quare prus princeps ubique terrarum religionem maximopere augere tuerique magno studio coepit. Romae enim in Equitii hortis templum statuit idemque donariis amplissimis ornavit. Obtulit et aureum diadema gemmis distinctum quo Sylvester et omnis pontificum posteritas uteretur. Sed vir modestus et frugi id insigne non recepit, velut parum religioni idoneum, Phrygia mitra candida contentus. Item aedem Constantianam, quam hodie Lateranensem vocant, in Coelio monte aedificavit. Fecit et sacri baptismatis fontem ex porphyrite lapidem aedi proximum. Iuxta et Petro apostolorum principi in Vaticano templum extruxit, atque divo Paulo in Ostiensi via nihilo minore apparatu, fanum quoque Sanctae Crucis in Hierusalem (ita enim appellatur) condidit in theatro Sessoriano. Huc partem dominicae crucis intulit Hierosolymis deportatam. Helena enim Constantini mater, mulier singulari pietate praedita, Hierosolyma petiit dominicae crucis investigandae causa. Difficile id quidem erat, nam ut omne dominicae passionis, quam theologi nostri vocant, monimentum aboleretur, Veneris simulacrum eo loci quo crux latebat constitutum ab impiis Christiani nominis hostibus erat, caeterum, loco ruderibus purgato, tres confuso ordine cruces repertae, una Chrsti fuit, aliae duae unde duo pepervolumuspenderant latrones, sed ut illa Christi ab aliis internosceretur, triplex, hoc est Iesus Nazarenus rex Iudaeorum, vetustate propemodum abolitis, indicio fuit. Maius simul signum continuo secutum est., crux admota mulieri mortuae vitam restituit. His Constantinus princeps motus vetuit eo quenquam deinceps supplicio affectum iri, quo rei quae antea mortalibus probro fuerat, honor haberi inciperet. Helena confestim ut crucem reperit, condito templo, abiens clavos quibus corpus Christi cruci affixum fuerat secum ad filium deportavit, quorum uno Constantinus pro cono galeae usus, altero bellatorem equum communivisse dicitur, et tertium in mare deiecisse ad sedandos fluctus et commutandam malam tempestatem. Partem vero crucis quam secum Helena ex Syria attulit in Sessoriana aede gemmis et auro distinctam collocavit. Istam etiam aedem Constantinus accumulavit muneribus. Aedificavit Agnetis tempum cum baptismatis fonte, ubi eius filia sororque baptizata est. Huic quoque aedi dona fuit data. Divo Laurentio dein Tyburtina una et Marcellino Lavicana inter duos lauros templum extruxit, ubi matri mausoleum posuit, quam sepulchro porphyritico inclusit. Huic templo perinde ac caeteris omnibus donaria pretiosissima collata sunt. Quae autem qualiave fuerint illa donaria in eiusmodi sacris locis ab imperatore posita consulto minus exponendum duximus, ut ne invidiam in malos aedium sacrarum aedituos confectissimus, cum abhinc sexcentos annos ea de templis sublata fuerint. Extra urbem idem princeps plura condidit templa, id est duobus apostolis Ostiae unum, in Albano alterum Ioanni Baptistae, Capuae communi apostolorum nomine tertium, Neapoli quartum, ac Constantinopoli quintum et sextum. Constantinus absque iis quae commemoravimus pietatis operis, Arrio Alexandrino presbytero per concilium Niceae habitum damnato quod Christiana dogmata nefariis commentis metiri est impie conatus, cum ex aliis maleficae superstitionis autoribus indixit exilium. Omnia idolorum templa cum Delphicis tripodibus eiusdem principis edicto sunt eversa. Denique nullus est locus ab ipso religioni assignatus cui non certa dona, non certum vectigal attribuerit.
  10. Atque haec sunt, etsi carptim attigimus, Constantini Maximi principis et Helenae matris, quos nobilis parens Britannia tulit, opera pietatis eximiae et plane memoria omnia digna, ac omnia superiorum imperatorum facta facile exuperantia. Isti enim per sanguinem atque caedem apud mortales gloriam sibi compararunt, at illi per pietatem, per veram religionem, per summam liberalitatem, per iustitiam apud Deum vitam, uti credere fas est, aeternum, in terris autem decus immortale assecuti sunt. Constantinus, teste divo Hieronymo, iam senio confectus, aut non multo ante quam vita excederet, ab Eusebio Nicomediae episcopo est ad sacri baptismatis fontem admotus, et usque ad id tempus baptisma distulisse dicitur ut Christi exemplum imitatus in Iordane flumine baptizaretur. Caeterum baptisterium quod Romae tam insigni extruxit apparatu facit, ut non temere quis aliter de ea re suspicari possit atque Hieronymus scribit, cum omnino permirum sit hominem id aetatis et de Christiana religione tam bene meritum noluisse primo quoque tempore Christianae pietatis ianuam ingredi, hoc est baptizari, cum vel illud Christi oraculum omnibus notum sit, qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, &c. Sed in his, quando tam varie traduntur, haud multum immorabor. Fuit Constantinus homo factus ad unguem, ut aiunt, quippe in quo post hominum memoriam maximae animi corporisque virtutes extiterunt, militaris artis cum primis sciens, in bello felix, iustitiae amator, et denique ad laudem natus. Leges ex republicae usu nonnullas tulit, alias antiquavit. Urbem Constantinopolim in ora Thraciae, ubi Byzantium fuit, Romae aemulam statuit. Drepanum in Bithynia instauravit, quam a nomine matris Helenopolim appellavit. Sunt (quod ad eius exitum attinet) qui tradant illum Byzantio ad callidas aquas valetudinis causa egressum excessisse vita, unde fortasse visus est elephantiasi, quam dicunt lepram, laborasse. Plures tamen, et in iis divus Hieronymus, authores sunt eum Persis bellum illaturum, sive, ut Eutropio placet, Parthis, quod Mesopotamiam incursassent, apud Nicomediam in Acirone villa publica de vita exisse anno salutis humanae CCCXL. Mortuus est sex annos et sexaginta natus, imperavit annos alterum et triginta. Sed vide, ita saepe accidit ut longa vita homini malo sit. Equidem Constantinus bene de Christiana religione meritus postremo, teste Hieronymo, Arrianum dogma non declinavit. Apparuit sub idem tempus quo tantus princeps mortem obiit cometes inusitatae magnitudinis. Haec hactenus. Sed iam ad ea explicanda revertamur quae ad Britanniae statum attinent.

 

Perge ad Librum III