XVIII | XX |
POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER XIX
ES gestas Edouardi secundi regis per annos decem et novem, ac illius caedem, superiore libro persecuti sumus. Dehinc Edouardi Tertii eius filii facta dicemus. Is postquam est rex factus, aliquandiu fuit in tutela Isabellae matris et optimatum, quos illa primo in regium senatum deligendos curaverat, ad res gubernandas, causasque sine litium tumultu cognoscendas. At Edouardus ut primum ex pueris excessit, animum suum gravioribus conformavit moribus, et cum aetas patiens militiae fuit, Scotum reprimendum et, si fortuna belli faveret, in deditionem sibi redigendum statuit, qui paucis ante annis, Edouardo patre rege, saepe Anglicos fines impune vastasset, ac assiduis abactis praedis, tam animosior quam locupletior effectus esset. Itaque, copiis primo quoque tempore coactis, Eboracum proficiscitur, facta omnibus suis magna victoriae expectatione. Dum autem hic de invadendo in hostem consilia agitat, orta discordia inter Ioannis Annonis milites et aliquot Anglicos duces, nonnihil caedis factum est. Quae discordia, etsi iussu principis est evestigio sedata, tamen, quia animi utrinque offensi clam odium alebant, fecit ut omnis regis conatus male ceciderit. Nam paucis deinde interiectis diebus, rex cum omnibus copiis Scotiam ingressus Robertum regem parva militum manu stipatum obvium habuit, quem a tergo, a fronte, a lateribus circumveniendum ratus, dum milites certis in locis disponere festinabat, ecce tibi, Scotus de re a transfugis certior factus protinus e conspectu hostium in montes proximos convolavit. Rex dolens ereptam e manibus fraude suorum bene gerendae rei facultatem, ut ne fortunam frustra rursus tentaret, qui optime norat nihil boni fieri posse a militibus discordia agitatis, infecto negotio Londinum confestim revertitur ac Ioannem Annonem de se et matre bene meritum amplissimis donatum muneribus domum dimisit. Is non multi intercesserunt dies cum autor fuit ut Philippa fratris Gulielmi filia, aetate et forma longe florentissima, Edouardo nuptum collocaretur. Quae equidem affinitas magno deinceps Anglo usui fuit, quippe quae ad illum Flandrorum animos adversus Francos cum primis, ut infra declarabitur, adiunxit. Porro foedus inter ipsum Anglum et Francum ante percussum non diu inviolatum permansit, quoniam eo anno, qui fuit humanae salutis MCCCXXVIII, nova causa redintegrandi odii incidit, unde magnarum ducta sunt initia rerum quae iam tum utrunque populum solicitum habere coeperunt, ac nunquam postea pervenire ad exitum potuere. Nam cum Carolus Pulcher, quid id temporis vita excesserat, reliquus unus ex stirpe regia virili fuisset, inde factum est ut disceptatio de regno Franciae orta sit, quae adhuc sub iudice est, cum Anglus regnum illud uti certam maternam haereditatem sibi venire contenderet, contra Francus idipsum se iure quam optimo possidere affirmaret.
- Quoniam autem ad hunc locum perventum est, non alienum esse videtur de origine huius magnae controversiae proponere, ut historia nihil non in re etiam ambigua, si fieri possit, planum faciat. Philippus Pulcher rex Franciae tris ex Ioanna uxore creavit filios, Ludovicum Hutinum, Philippum Longum,et Carolum Pulchrum, filias vero duas, unam, quam infantem mors rapuit, et alteram Isabellam nomine, quae nupsit Eduardo Secundo regi Angliae, ex qua natus est Edouardus Tertius, de quo nunc sermo est. Illi tres filii deinceps regnarunt. Successit Philippo patri Ludovicus. Is ex Margarita priore uxore, filia Roberti ducis Burgundiae, Ioannam filiam suscepit, quae deinde data fuit in matrimonium Ludovico Eburovicum comiti, sed nullis ex se genitis liberis haud diu superstes fuit. Alteram uxorem Clementiam nomine, filiam Martelli, qui pater fuit Roberti Siciliae regis, morens gravidam reliquit, quae puerum perperit cui nomen Ioannes est impositum,qui pauculos dies vixit. Post hunc Ioannem regnat Philippus Longus, quamvis nonnullis inclamantibus regnum Ioannae Hutini filiae deberi, id quod Odo Burgundiae dux avunculus puellae cum primis faciebat. Plus tamen vis potuit quam ius. Philippus deinde post annum quintum quam regnum occuparat sine liberis moritur. Postremo Carolus Pulcher regnum obtinuit, is septimo post anno mortem obivit, relicta Ioanna uxore gravida, quae paucis post diebus filiam nomine Blancham enixa est, quae statim patris fatum secuta est. Per hunc igitur modum regia virilis stirps Philippi Pulchri in Carolo filio defecit, ex quo de regno inter Francum et Anglum contentio orta est, quae, ut ante diximus, etiam nunc sub iudice restat. Edouardus enim rex sibi ut legitimo haerede Franciae regnum venire contendebat, quod ipse solus ex stirpe regia esset qui Philippum Pulchrum avum maternum proximo cognationis gradu attingeret, utpote qui ex Isabella eius filia genitus esset. Quocirca primo quoque tempore per legatos cum Francis principibus egit uti se regem dicerent. Sed legati nunquam grate auditi domum re infecta rediere, cum ipse statim post se utriusque regni et Franciae et Angliae regem appellare coepit, aliquando armis, quam iure non poterat, recuperaturus haereditatem. Quo quidem titulo etiam nunc Angliae reges sic utuntur ut ne scripto quidem quotidianove sermone vocentur aliter. At Franci, qui iniuriam filiae Ludovici Hutini regis paucis ante annis factam pro iure habebant, praedicantes iam inde a principio suorum regum lege exceptum esse ne regnum Franciae ullo unquam tempore foemineo sexui deberetur, Philippum Valesium filium Caroli Valesii, qui Philippi Pulchri frater fuerat, regem fecerunt, quem memoriae proditum est Flandros finitimos populos illudentes regem repertum extra iocum appellasse, tanquam non iure creatum. Hinc colligere licet nullam fuisse ab initio legem apud Francos qua vetitum esset regni haereditatem mulieribus venire, id quod testimonio Odonis Burgundionis ducis potissimum comprobatur, qui, ut supra ostendimus, magnopere reclamavit cum Philippus Longus est rex creatus, nec prius a negotio destitit quam Longus, locata illi filiarum maxima et comitatu Burgundiae nomine dotis dato, in suas traxerit partes. Illud item verissimum esse attestatur Flandrorum scomma in Valesium vulgi sermone iactatum,quod ille fortuito, non iure ad regnum pervenisset. Atque ita recens commentum fuisse videtur quo Edouardus regno Franciae est fraudatus, quod quemadmodum ille tam iure sibi quam qui optimo repetebat, ita nunc Angliae reges non iniuria repetere videntur. Sed unde digressi sumus revertamur.
- Per idem tempus Robertus rex Scotiae moritur, qui David filius successit. Is formidans potentiam Edouardi et taedio longi belli affectus, quo noverat Ioannem Baliolum et patrem Robertum pressos longe miserrimam egisse vitam, confestim legatos de pace ad Edouardum, qui tunc Northantoni erat, misit. Audivit rex legatos libenti animo, et quia iam tum Scotico bello Gallicum antevertendum decreverat, de sui familiaris senatus sententia dedit pacem David regi, ac simul eidem Ioannam sororem. Quod foedus ut parum honorificum nonnulli ex optimatibus, quibus iustitia cordi erat, minime probarunt, periniquum esse praedicantes ut David regnum Scotiae obtineret, quod Robertus eius pater contra ius fasque occupasset. Atque ita demum cessatum est ab armis inter Anglum et Scotum post annum trigesimum quam Ioannes Baliolus rex Scotiae ab Edouardo Primo victus regno est privatus. Eodem anno moritur Gualterus Cantuariensis antistes post annum quam sedere coeperat xv, cui successit Ioannes Stretfordius Vintoniensis episcopus, ordine antistitum Cantuariensium quinquagesimus, vir tam pontificii quam civilis iuris peritissimus. Anno qui secutus est, qui fuit salutis humanae MCCCXXIX, rex concilium ad Sarisberiam convocavit, quo in concilio posteaquam ex patrum consensu permulta quae e republica erant partim correcta, partim constituta sunt, novissime autem Ioannes regis frater cognomento Helthamius Cornubiae, et Rogerius Mortimerius Merchiae Walliae comites facti sunt. Dum ita Edouardus ad res suas domi constituendas incumbebat, Philippus rex Franciae ab eo postulavit ut sibi iusiurandum nomine possessionibus Aquitaniae et Pontivi daret. Quocirca ille in Ambianos profectus, ubi Philippus erat, in verba eius, prout est mos, iuratus est. Exin de locis quae Carolus Valesius Philippi pater alias Eduardo Primo regi ademisset, nec reddita essent, coram pauca pro suo iure locutus, quamobrem Francus eius animum perspiceret, in Angliam rediit. Anno illo ipso Ioannes Cantuariensis antistes suorum sacerdotum concilium habuit Londini, in quo postquam pleraquu violata expiata sunt atque alia multa ad modum pristinum a patribus olim institutum redacta sunt, quibus res ordinis commodiorem in statum pervenirent, omnes generatim qui mortem Gualtero Stapyltono Exoniensi episcopo machinati essent eumque percussissent ex Christianorum coetum eiecti sunt. Hunc Gualterum, ut diximus in vita Edouardi Secundi, Londinenses securi percusserunt, quod forte praesenserat se non posse diu salvo capite suis servire principibus, idcirco anto duo multorum seculorum opera Oxonii fecerat, in quibus artium bonarum scientiae vacantium adolescentium collegia collocavit. Istorum alterum Exoniense collegium, alterum Cervina Aula nuncupatur. Rex interea concilium Vintoniae habet, quo in concilio Edmundus comes Cantii eius patruus proditionis insimulatus damnatur capite, quod nonnullos de nobilitate concitasset quod, uti supra memoravimus, Eduardum fratrem clam e carcere ducerent, ac in administratione regni restituerent. Quare ille, urgente Isabella regina matre regis, quae cum homine apertas habebat inimicitias, paucis post diebus securi percutitur. Anno deinde qui secutus est, qui fuit humanae salutis MCCCXXX, et cum regnare Edouardus coepit iiij, Philippa regina peperit filium quem Edouardum pater nominavit. Moris est enim tam regum quam privatorum Anglorum ut pater in filio maiore natu plerunque suum renovet nomen. Eodem tempore Thomas seu Mauritius Barcleiensis, unus ex percussoribus Edouardi Secundi, captus in Galiis in Angliam ducitur, ac merito supplicio afficitur. Item Rogerius Mortimerius comes Merchiae Walliae a proditionis scelere non abesse compertus pari poena mulctatur. Rex interim vestitu incognito in Gallias profectus illic nonnullas aedes sacras voti nomine visendi causa aliquot dies peregrinatus est.
- Dum haec in Anglia gerebantur, Edouardus filius Ioannis Balioli, qui rex Scotiae fuerat, cui diximus in vita Edouardi Primi Carolum Valesium Philippi Pulchri fratrem locasse filiam, qui toto eo tempore ex quo pater a regno deiectus fuerat in Gallia exularat, tum demum fretus ope Philippi regis Franciae uxoris fratris in spem recuperandi regni Scotici non incertam venit atque, comparata non parva militum copia, in Angliam traiecit ut partim tentaret an rex permitteret se per Angliam iter in Scotiam habere, quod valde commodum esset, partim vero ut in societatem belli adduceret aliquot principes regni qui eodem tempore post eiectum Ioannem regem possessiones in Scotia amiserant, quorum sane in numero cum primus erat Henricus Bellimontensis comes Atholiae et Ricardus Talbotus, ambo summae virtutis viri. His itaque cum nonnullis aliis Edouardus sibi copulatis maiore cum fiducia adit regem oratque ut permittat se per Angliam in David regem exercitum ducere, atque id pollicetur sine ullo maleficio se facturum. Rex, cognita eius postulatione, rem ad familiarem detulit ut quid ille agendum argumentaretur audiret. Qui interim coepit ancipiti cura solicitari quod diu antea eum poenituerat icti foederis cum David, cui nullo iure regnum Scotiae debebatur, et idcirco aegre patiebatur illum regnare. Contra cogitabat, si David regno pelleretur, illud malum illi fore commune cum Ioanna sorore eius uxore. Vicit denique de senatus sententia, fraternae charitatis affinitatisque vinculum. Negavit enim rex se daturum iter. Noluit tamen, quemadmodum potuit, Baliolum ab incoepto deterrere, quippe qui non invitus sinebat Scotum bello peti quem ipse per hunc modum iam debilitatum tandem aliquando sub imperium suum redigendum statuerat. Baliolus, accepto responso et cognito, etsi obscure taciteque, regis animo, conducit undique naves atque in Scotiam navigat, qui in Forthem delatus, ubi litus attigit, ecce conspicit raros milites quaquaversum dispositos qui oram maritimam tuerentur. Qua re cognita, quia hostes pauci eo in loco erant numero, cum alii alibi adventum eius observarent, praecesserat enim fama adventus Edouardi, quamprimum in terram descendit, atque dum primi egressi cum hoste pugnant, reliqui omnes tuto descendentes pugnam redintegrant. Hic magna contentione dimicatum est cul illi ea in re victoriam celerem, et isti suam salutem consistere animadverterent. Sed rem obtinuere Baliolani. Nanque Scoti post multa accepta vulnera pedem retulere, hostem venisse palam clamitantes. Baliolus eo successu animo elatus Fanum Ioannis recta petit, ad oppugnandumque aggreditur. Ad hunc clamorem fit concursus adeo frequens ut brevi tempore Patritius Doumbar et Donaldus Marriae comes, qui regni gubernatores erant, quod David rex esset aetate admodum puer, cum reliquo exercitu adfuerint, confestimque ad hostes properarint, qui castra in proximis tumulis secundum Ernam flumen ad Duplynum vicum metati erant. Hic commisso praelio, gubernatores, qui omnia negligenter curarant, multitudine freti, profligantur, amissis ex suis amplius sexdecim hominum millibus, in quibus fuit Donaldus alter dux cum bene multis equestris ordinis viris. Baliolus tanta potitus victoria protinus de principum Anglorum sententia Fanum Ioannis rursum invadit nulloque negotio capit, qui videns rem incipere melius ire quam putarat se Scotiae regem dicit.
- Haec ubi rex Edouardus accepit, valde gavisus est quod venisse tempus putaret cum Scotos subigeret. Sed ut ne sibi crimini daretur si bellum tentaret, coepit praedicare palam Scotum non esse secum in foedere, quod se insciente, qui id temporis legitimam aetatem non ageret, illud factum fuisset. Atque ita fracti foederis culpam delendo in Scotiam contendit. Qui ubi Bervicum pervenit oppidum obsidione cingit, ac interdiu noctuque continenter urgendo respirare non sinit. Erat locus praefectus Alexander Setonus, vir singulari virtute, qui oppidum fortiter defendebat, cum Andreas Moravius, qui Donaldo comiti nuper interfecto surrogatus fuerat gubernator, regis Edouardi ab obsidione avertendi causa in Angliam excursiones facit. In hunc rex Baliolum, qui ad eum paulo ante venerat, misit, qui levi praelio apud Roxburgum facto Andream cepit, fuso aut caeso omni eius comitatu. In Andreae locum Scoti principes Archibaldum Stuartum, virum aeque fortem ac prudentem, substituunt. Is, magnis repente instructis copiis, oppidanis subsidio vadit, qui Deum violati foederis ultorem invocans cum hoste ad Halydonum montem proximum confligit ac demum vincitur. Rex Edouardus, parta victoria, Bervicum revertitur, acriusque quam antea urget. Tum oppidani, desperato subsidio, incolumitate pacta, ilico sese dediderunt. Conciderat in ea pugna a Scoto infinitus hominum numerus, et praesertim nobilium, in quibus fuit ipse Archibaldus cum Iacobo, Alano, et Ioanne fratribus, item Alexander Brusius Carictae, Hugo Rossensis comites. Captivorum numerus pene par. Secundum hanc cladem acceptam, Alexander Setonus datur collega in procuratione regni Patritio. Ii, videntes res domi in summo ubique versari periculo, ut conservarent David regem vix tum decem natum annos, cum Ioanna sponsa in Galliam miserunt, qui apud Philippum regem usque eo esset quoad idoneus foret per se administrare bella. Fuit ille annus salutis humanae MCCCXXXIII, et cum regnare coepit Edouardus vij. Caeterum autores habeo aliam huiusce belli causam fuisse, et eam omnino veriorem, qui tradunt Edouardum regem ideo bellum fecisse David regi quod ille pernegasset more maiorum in eius verba iurare, ut ne per id Anglum terrae Scotiae dominum se agnovisse fateretur. Sic Edouardus, recepto oppido ac aliis postea locis de Scoto captis, Baliolum, quem sibi iureiurando obligaverat, praefecit cum Ricardo Talboto, relictoque exercitus robore in Scotia, ipse cum paucis Londinum victor belli rediit.
- At Baliolus, rebus suis strenue vacans, ad Ioannis Fanum conventum facit, quo bona nobilium pars convenit. Hic post novum regni statum de concilii sententia recte collocatum, generatim omnes ei iurisiurandum dederunt. Quo facto, Baliolus regionem obire, loca passim praesidiis firmare, et denique ubique regnare coepit, cum gubernatores nullam moram interponendam rati, conflato repente novo exercitu, hostes adoriuntur. Fuit certamen diu anceps, ad ultimum Angli singulari praelio profligantur, caesis ad magnum utriusque partis numerum militibus. Capti Anglorum permulti, et in iis Ricardus Talbotus, qui postea permutatione Andreae Moravii missus factus est. Rex, allato male gestae rei nuntio, in Scotiam suorum caedem ulturus advolat, simul terra simul mari copiis ductis, quanquam maritimarum pars aliqua tempestate periit. Fuit Edouardus totum ferme annum in Scotia, qui, affectis magnis passim stragibus adversariis, maiorem partem in ditionem suam reduxit. Quibus rebus feliciter confectis, postquam a populo iusiurandum est datum in Angliam revertitur, ducitque secum Baliolum, cuius fidem nondum satis exploratam habebat, commissa rerum summa Ricardo Talboto et David Cumino Atholiae comiti. Scoti post haec, qui in altera parte erant, sibi Robertum Stuartum et Ioannem Ranulphum gubernatores constituunt. Illi libertatis cupidi statim novis rebus studentes cum Cumino loco idoneo congressi eum interficiunt, exercitum profligant. Qua re nuntiata, rex Edouardus cum Baliolo in Scotiam accurrit, qui late hostes sese in sylvas et paludes more patrio abdentes multa cum caede persecutus oppida amissa recipit ac diruta reparat, murisque de integro aut cingit aut fossis communit, in quibus fuere Fanum Ioannis atque Andrae, Cuprum, Abderdonia, Doumfermilis, ac arces nonnullae, eaque omnia loca praesidiis firmat, ratus satis providisse se ut ne Scotus posthac posset seu auderet ab officio discedere. Quo facto, quia multis de causis in Angliam revocabatur, Baliolum in Scotia sibi relinquendum statuit. Est deinceps aliquandiu varie dimicatum, modo fortuna in unam, modo in alteram partem inclinante, donec ad extremum Baliolus, amissis vel vi vel proditione multis locis, et urgente fame et passim dominante, coeperit sibi timere, animadvertens nullo pacto posse se Scotorum studium habere, quare sibi necessario ad Edouardum redeundum putavit, cum eodem tempore, hinc orante Ioanne sorore Edouardi, illinc Benedicto Duodecimo Romano pontifice Scotorum precibus moto, eorumque calamitatem miserato, intercedente tanto certamini, ac iubente ne ultra utrinque arma moverentur, induciae aliquot mensium datae sunt. His demum rebus ita compositis, David rex domum ex Gallia revertitur, qui regnum suum pariter bellis ac rectorum incuria penitus devastatum invenit, id quod fecit ut nihil ei deinde potius fuerit quam studere ut pacem ab Anglo modis omnibus impetraret, ne rursus in tam exitiale incideret bellum.
- Edouardus interim Londinum reversus causa habendi delectus nervosque belli comparandi, quod celeritatis indigere videbatur, ne post finitas inducias procrastinatio suis malo foret, concilium convocat, causam belli exponit, auxilium quaerit. Patres audiunt, et pro tempore et negotio pecuniam decernunt in rem bellicam. Post haec et alia multa ex reipublicae usu constituta, placuit providere ne opes quae mercium usu in dies singulos in insulam inferebantur aliquando dissiparentur. Itaque lege exceptum est ut nemini homini neque Anglo neque externo liceret in posterum tempus aurum, argentum caelatum sive signatum, de regno in continentem exportare. Quo factum est ut mercatores extranei mercium suarium pretia coacti sint in alias merces insumere. Decretum istuc etiam nunc servatur, perpetuatum ut regno utile ab aliis qui secuti sunt regibus. Dein publice demonstrantur multorum in rempublicam merita, quae eis magnae laudi magnoque decori esse deberent. Quare illis novi honores dantur, et ante omnes, reverentiae causa, Edouardus regius filius fit princeps Walliae et dux Cornubiae, atque sex creantur comites, id est, Henricus filius Henrici Lancastrii Derbii,Gulielmus Bonnus Northantoni, Gulielmus Montacutus Sarisberiae, Hugo Andlaius seu Audellus Glocestriae, Gulielmus Clyntonius Huntyngtonae, et Robertus Offordius Suthfolchiae. Fuit is annus cum ipse Edouardus regnare coepit x et salutis MCCCXXXVI quo Ioannes regis frater comes Cornubiae paulo antequam illud concilium haberetur, in Scotia cum fuerit aliquot dies in morbo, interiit. Eodem etiam in concilio Henricus Lancastri comes factus est Aquitaniae praefectus, quo haud ita multo post cum bene magna armatorum copia profectus est.
- Per idem tempus Robertus Atrebas transivit ad Anglum, cuius alienationis causam, ut more nostro planiorem faciamus, ab ovo, sicut aiunt, incipiendum ducimus. Robertus Atrebatium comes, vir fortissimus de quo supra non uno in loco meminimus, genuit ex se Philippum et Mathildem. Haec nupsit Othoni Burgundiae comiti, ille ante patris obitum vita exutus reliquit Robertum filium, de quo nunc sermo habetur. Exin Roberto comite in pugna Curtracensi cum Flandro facta interfecto, Philippus Pulcher rex Atrebatium comitatum Othoni Mathildis viro dedit, tametsi reclamante Roberto haereditatem a Roberto avo paterno et divino et humano iure sibi venire debere. Sed vis plus valuit sic ut iudices postea de re controversia cognoscentes regis praeiudicium secuti, ac contra atque ius poscebat, secundum Mathildem sententiam tulerint. Coepit Robertus magis inde apud suos quaeri atque indignari, quod amitae quam dote tantum contentam iura volunt, cum stirps virilis supersit, perperam suus avitus principatus esset attributus. Haud longo post tempore cum Valesius Philippus ad regnum; evocaretur, Robertus eius cum primis causam adversus Anglum regnum Franciae repetentem acriter defendit, idque fecit partim quod eius sororem in matrimonio haberet, partim vero quod confideret futurum ut autoritate regis tandem aliquando suum reciperet comitatum. Sed contra accidit. Valesius enim Mathildi aperte favens nullo pacto est passus rem utcunque iudicatam rescindi. Robertus ex ea causa alieno tum a Franco iam animo fuit, et uxore ac duobus filiis Ioanne et Carolo relictis, ad Edouardum profectus est, quem ille, quod honesto loco natus esset, liberaliter accipiens magno in honore habere, ad omniaque sua consilia adhibere coepit, ac non multo post Richemondiae comitatu donavit. At Robertus ex illo dies noctesque non cessavit Anglo persuadere ut Franco bellum faceret, atque ita iniuriam ultus est. Haec Edouardo de bello iampridem cogitanti accidere visa est facultas bene rei gerendae, qui quamprimum bellum ipsum suscipiendum et eius initium in Flandria faciendum statuit. Nanque Guidoni comiti in carcere apud Francos mortuo successerat Robertus filius natu maior, ingenti pecuniae summa a Franco mulctatus, quem Ludovicus ex filio nepos secutus est. Is cum pecunia factae redemptionis ab avo debita nondum Franco persoluta esset, et ob id populum vexaret exactionibus usque eo ut iam grande aes alienum tam locupletes quam pauperes iuxta fecerint, subito principatu deiicitur, ad Philippumque Valsesium regem cum uxore et liberis confugere cogitur. Tum Flandri certo scientes rem sibi cum Franco brevi fore, Iacobum Artevillam, hominem summa animi vi praeditum, caeterum sordido loco natum, qui Edouardi rebus enixe studebat, ducem eligunt.
- Initio insequentis anni Benedictus pontifex Romanus, audiens tantam belli molem impendere inter Anglum et Francum, qui de iure regni Franciae deque imperio summe contenderent, misit duos legatos ad Edouardum regem in Angliam, qui, cognita controversiae causa, redirent ad Philippum regem in Gallias ut pacem, si fieri posset, inter eos facerent. Ii postquam cum Anglo de compositione agitarunt, in Galliam pergunt atque cum Philippo conferunt quibus conditionibus controversiae sedandae sint. Adfuere simul ex Anglia Ioannes Cantuariensis et Richardus Dunelmensis antistites missi ab Edouardo. Hic, tametsi legati pontificis maxime conati sunt sua autoritate res terminare, pax tamen convenire non potuit, Franco non se accepturum, sed daturum conditiones pacis palam proclamante. Atque ita legati infecto negotio ad pontificem redierunt. Cantuariensis vero cum Dunelmensi episcopo in Flandriam proficiscitur, illic expectaturus dum rex veniat, quem interim per literas de rebus cum Franco agitatus certiorem facit, populumque confirmat, eius benevolentiam humanitate et largitionibus Edouardo modis omnibus conciliando.
- Edouardus ubi cognovit Francum ad nullas per pacificatoriam pontificis Romani legationem aequas pactiones descendere, tum demum armis repetendum iudicat quod ab hoste contra ius fasque negabatur, et ad id ocyus obtinendum ex iustitia spem bonam animo concipiebat, quando ipse, ut praedicabat, non inferre sed propulsare iniuriam cogebatur. Sic paraturus magnum bellum cum ingenti classe quamprimum in Flandriam traiicit, et ut ne Flandris ulla suspicio ex suo adventu oriatur, secum Philippam uxorem ducit, ut illa apud eos quasi obsidis nomine sit. Qui ubi Antverpiam pervenit, summa omnium principum voluntate accipitur, cum quibus primum de bello inferendo Gallis agitat, deinde Annoniam petit atque Gulielmum comitem socerum rogat ut, conciliatis sibi Flandrorum animis, in societatem belli contra Francum veniat. Non abnuit Anno, qui data acceptaque fide una bellum continuo comparat. Cuius rei postquam rumor increbuit, statim omnes finitimae civitates praeter Tornacensem et Cameracensem, quae in fide Franci regis permanebant, ad ambos certatim ex civibus suis legatos mittit qui suam operam, laborem, officium, studium ad omnem eventum polliceantur. Rex, concilio advocato, postquam de summa rei deliberavit, ita legatis respondit: “Ego simul mea, simul vestra causa huc veni, ut aliquam rationem inter nos iniremus qua ipse meam haereditatem reciperem, et vosmet malis levaretis quibus nunc vexamini. Quae incommoda et iniuriae a Franco duntaxat proficiscuntur. Ille etenim pernegat mihi reddere quod materno iure debetur. Vos negotium exhibuit quod cum vestris comitibus habetis. An putatis aliam ob causam Roberto comiti eum olim millia aureorum ducenta redemptionis nomine imperasse nisi ut per id vestras absorberet fortunas? Quando ipse Robertus minime solvendo erat, id quod postea accidit, cum Robertus primo et Ludovicus deinde ad eam mulctam solvendam vos cogere tentarunt. Praestat igitur arma capere, si in ea libertate quam a maioribus accepistis manere quam Francorum servitutem perferre malueritis, cum praesertim certa fiducia confidere possimus victoriam nobiscum fore, quod nostrae vires non sunt infimae, quod auxilia ex Anglia, ex Germania licet arcessere. Proinde vestros principes meis verbis iubete bene sperare ac bono esse animo, et simul eos hortamini quod sponte sunt polliciti naviter praestent, certum habentes me nihil nisi communi consilio acturum.” Ad haec adiungit ut quaeque civitas certum militum numerum cogat ad seque ducat cum opus fuerit. Dimissa concione, cum singulis civitatibus foedus icit, gratias agit, et legatos muneribus donatos domum remittit. Inter haec finitimas civitates in primis fuerant quae sunt societatis foederatae regionis quam Anze Theutonicam dicunt, quibus pro antiqua amicitia Edouardus gratificatus privilegia omnia immunitatum suo regio diplomate confirmavit, rursumque irrogavit quae Henricus III proavus eius et Edouardus pater antea concessissent. Rex, Flandris ita in societatem belli adscitis et ad amicitiam iunctis, deinde Ludovicum cognomento Bavarum imperatorem in suas partes ducit. Ille continuo copias congregat, et ut Edouardo gratum faciat eum vicarium imperii facit, quod munus Anglus non abnuit, sed obire noluit, ne Benedicto pontifici displiceret, quia Bavarus eius inimicus erat. Dum Edouardus Antverpiae moratur, Philippa uxor filium peperit quem Leonellum appellavit. Fuit is annus cum regnare coepit xij, ac humanae salutis MCCCXXXVIII.
- Ista omnia Philippus facile intelligebat, eruditus in singulas horas et literis amicorum et nuntiis. Quamobrem maiorem Flandriae motum expectans ex omnia Gallia ac usque a Scotia copias quam citissime potest quaerere, cogere praesidia incipit. Item belli duces rerum gestarum fama claros ad se evocat, in quibus fuere Ioannes Boemiae, Ludovicus Navarrae reges, Ioannes Britannus dux cum Rodulpho Lotharingo atque nonnullis aliis, adeo ut brevi manus armatorum convenerunt. Dum uterque rex novas amicitias sibi conciliant, et veteres confirmantes auxilia parant, in Aquitania fit belli initium. Nam Carolus Alenconii comes Philippi frater Anglicos fines excursionibus vexare primus coepit. Qua re permoti Angli Santones invadunt, Paracolum oppidum capiunt, agros circa populantur, incensis passim aedificiis aliquotque secundis factis praeliis bellum continuant, cum alia parte Philippus classem mittit, quae omnem Angliae oram infestam reddat. Ea primo Vectam insulam petit, quo cum, prohibente vento, accedere non posset, recta maioris praedae faciendae causa in Suthantonensem portum se appulit. Hic Franci in terram sese eiiciunt ac oppidum diripiunt, inde ad oram insulae in occasum solis versam cursum tenentes eam pari modo hostiliter devastant. Sed dum in terram aliquot egressi longius evagantur, subito incolarum concursu circumventi passim obtruncantur, aliquot etiam naves minores quae, decrescente oceano, in sicco litore resederant captae sunt, reliquae naves cum praeda domum se receperunt. Atque tale fuit Gallici belli initium.
- Edouarus, parato interim ingenti exercitu acceptisque auxiliariis copiis a civitatibus, una cum obsidibus qui pignora essent benevolentiae ac datae ab eis fidei, ut signa veris prima apparuerunt, Tornacum proficiscitur, et quia urbs munitissima erat, ne terat tempus per vim expugnando, Cameracum contendit, praemissisque nuntiis ad oppidanos, ut quae imperaret facerent eos ex timore summissiores fore sperabat. Verum tantum abfuit ut Cameracenses fuerint regi dicto audientes ut, freti praesidio Francorum quod intus erat, portas clauserint. Tum Edouardus, iudicans oppidum inimicissimum a tergo non reliquendum propius accedere ac oppugnare constituebat, cum Anno et Atrebas comites admonuerunt negotium prae bello in Francum iam moto minimi omnino momenti non esse tunc curandum, sed illud gerendum ad quod maturandum milites paratissimi essent, cum periculum esset ne si retardaretur eorum animi elanguescerent remitterentque virtutem. His rationibus rex adductus oppugnationem dimittit atque fluvium Scaldam traiicit, constitutumque iter facere pergens Peronam versus, quod est Veromanduorum oppidum, proficiscitur. Dum eo properat, nuntiatur Philippum Sommam flumen traduxisse copias atque non procul consistere. Igitur recta via ad hostium castra contendens millia passuum circiter tria locum castris idoneum capit, postero die per nuntios hostem, qui studio pugnandi ardere videbatur, ad certamen invitat. Francus, dehortantibus suis heroibus et multis argumentis docentibus non praestare offerre se periculo et niti multitudine militum, noluit ad manus venire, sed unde venerat retro abiit, fortasse intelligens in tanto negotio minus omnino externi militis, cuius maior pars in exercitu erat, viribus confidendum, et idcirco pedem referendum, cum cuiusvis hominis sit interdum errare, caeterum in errore permanere tantum insipientis. Qua re cognita, Edouardus, qui festinando nullum desidiae quietique locum relinquebat ut hostem armis et non obsidione premeret, et ob id magnos commeatus non paraverat, Antverpiam revertitur, atque inde non multo post, relicto exercitu cum Philippa uxore Gandavi, in Angliam redit ad parandum in militem stipendium caeteraque curanda. Fuit is annus quo rex in Angliam rediit xiij cum regnare coeperat, et salutis MCCCXXXIX. Tum, convocato ad Westmonasterium concilio, ita egit ut eius authoritate imperatum sit populo tributum, quod statim cuncti solverunt praeter sacerdotes, quibus parsum est quo alias illi ampliores erogarent pecunias.
- Interea in Flandria, quae id temporis belli administrandi, sustinendi, propulsandi principatum tenebat, post discessum Edouardi Gulielmus Sarisberiensis et Robertus Suthfolchiae comites cum parva manu militum oppidum Insulam, quod Francus cum Betunia et Aduaticis nomine pignoris ob non persolutam mulctam olim Roberto comiti indictam adhuc tenebat, oppugnatum eunt, atque uno tempore obsidione pariter ac oppugnatione opprimere incipiunt. Oppidani, missis celeriter ad Philippum nuntiis, auxilium petunt, quod ille opportune tulit. At Angli qui temere se inter hostes coniecerant, ubi subsidium oppidanis submissum esse cognoverunt, desperata oppugnatione oppidi, fugantur et, amisso magno militum numero, comes Sarisberiensis capitur. Est eodem tempore par clades a Franco accepta, siquidem classis Anglica secundum oram Bononiensem delata noctis silentio bonam militum partem in terram exponit. Ii derepente suburbanos vicos incendunt, praedas faciunt, dum eodem temporis puncto reliqui naves aliquot quae in anchoris consistebant capiunt et abducunt onustas frumento ac machinis bellicis. Atque ita tam mari quam terra quotidie incursionibus utrinque decertabatur, cum Edouardus in Anglia novum militum supplementum parabat cum classe ad vehendum in Flandriam militem. Quod ubi Philippus per exploratores cognovit, classem quadringentarum navium quas ex omni litore Gallico collegerat in Flandriam praemittit ut Edouardum venientem procul arceat. Huic ingenti classi praefecit Hugonem Quieretum et Nicolaum Bochettum, viros rei nauticae peritissimos. Illi idoneam tempestatem nacti, ubi ad oram Flandricam delati sunt, portum qui contra Clusas oppidum est et ad Angliam spectat occupant, ac litus omne, dispositis circum navibus, tenent, ut mox classi Anglicae interceptae aut fugatae non possint Flandricae naves quae ad Clusas erant auxilio ire. Ac ita instructi hostis adventum praestolantur, observant, expetunt. Atque Anglus, qui tale quid non suspicabatur, ut comperit hostes praepropera festinatione portum praeoccupasse et nullam esse viam nisi quam ferrum sibi patefaceret, adauget quam primum numerum tum hominum tum navium, in pluresque dies commeatus parat. Ita post coactam in unum classem ducentarum et sexaginta navium ad decimum Calendas Iulias anno salutus MCCCXL ex ora insulae quae ad ortum solis spectat, quo naves convenerant, solvit, qui tota ea nocte quae secuta est secundo vento usus mane, lucente die, conspicit ex alto Gallicam classem, quae, ut dictum est, portum prior occuparat. Qua re cognita, ilico iubet vela deponi atque milites, sumpto cibo, sese ad pugnam expedire, ut dum ita se parabant sol, qui oriens prospectum adimebat, interim ad occidentem inclinaret. Ductores Franciae classis hostem itidem venientem conspicati ad certamen accinguntur obviamque procedunt. Qui vix per mille passuum extra portum in altum exierant cum Edouardus cum tota classe adfuit, datoque signo suos sese in eos incitare praecepit. Hic ubi ventum est ad manus, pugnatur aliquantisper utrinque acerrime, donec, impellente vento qui Anglis secundus erat, naves Gallicae ad litoris angustias sensim transcurrerint, ubi tandem victoria ab Edouardo parta est, captis aut fractis omnibus fere hostium navibus. Occubuere mortem in hac navali pugna, si autoribus qui ad fidem scribere videntur credimus, Franci ferme omnes extra nobiles quam multos captos; ex Anglis plus quatuor millia ceciderunt. Secundum istud singulare praelium, Francorum animi vehementer fracti, Anglis autem spes addita est. Rex ubi Gandavum pervenit Flandrorum animos ob rem male gestam ab Anglis ducibus ad Insulam territos maxime confirmavit. Philippa regina paulo ante adventum regis Gandavi filium enixa est, quem Ioannem cognomine Gandavensem appellavit, quae res laetitiam adauxit.
- Rex Edouardus post haec ad exercitum venit, ubi cum Ioanne Brabantino duce, Gulielmo minore Annoniae comite (nam eius pater Gulielmus paucis ante diebus mortuus erat) Iacobo Artevilla ac pluribus Germanis principibus belli sociis, qui arma, qui equos, qui milites polliciti se totos et animis et corporibus in id bellum gerendum contulerant, foedus renovat. Quo facto, Robertum Atrebatem cum parte copiarum mittit oppugnatum Fanum Odomari, quod ab hoste tenebantur, qui ubi oppido appropinquavit obvios habuit Francos qui intus in praesidio erat, in quos dato signo ad invadendum equites suos concitat, ipse deinde instructa acie sequitur. Non refugerunt pugnam Franci, qui non modo sustinuerunt primum equitum impetum, sed eos loco dimovere atque pedem referre coegerunt. Tum Robertus cum reliquo exercitu in hostem delatus certamen redintegravit. Pugnatum est ad vesperum, sed uter vicerit non facile constat. Non nemo tradit Francos fudisse primo congressu hostes, et in fuga interfecisse ex illis quatuor millia et octingentos, accepisse quadringentos. In annalibus vero Anglicanis invenio Robertum bis fugatum, sed ad extremum, collectis per suos centuriones raptim omnibus subsidiis quae huic necessitati reservarat, in hostes conversum, posteaquam sensit nec clamorem hostium nec impetum nec tela missa eandem vim habere, quae haud dubiam lassitudinem significabant, quanto maximo potuit impetu incurrisse in Francos, et illos denique in fugam coniecisse magnamque fecisse stragem, licet beneficio noctis Francis fugiendi spatium datum fuisset. Robertus postea ad Edouardum rediit, qui interea cum reliquo exercitu Tornacum profectus urbem obsidebat, et quamvis vallum circunduxisset et dies ac noctes oppugnationem continuaret, nec tamen proficiebat hilum, quod cives muniti valido Francorum praesidio fortiter se defendebant, cum Philippus inter haec Tornacensibus opem laturus in Atrebates copias duxit. Dum ita reges parvo inter se intervallo in armis stabant, ac simul de pace amici inter eos agebant, Ioannes Anno sive Gulielmus eius ex fratre nepos comes Annoniae (uter enim fuerit ambigitur) cum valido Anglorum robore ad Fanum Amati oppidum egregie munitum contendit, et quacunque incedit ferro et igne omnia devastat, exhaurit, urit. Quo ubi pervenit, tanto impetu invasit ut vi ceperit ac diripuerit, direptumque inusserit. Quo feliciter ac celeriter confecto negotio, per omnem proximum agrum excurrit, unde magnum numerum pecoris atque frumenti adduxit. Urgebat interim Edouardus Tornacenses usque eo ut nihil ei oppidanorum deditione desiderabilius esse videretur, cum illi per legatos Philippo significarunt se non posse diutius obsidionem tolerare nisi confestim auxilium ferret. Qua re intellecta, Francus Tornacum versus se movet, ac millia passuum tria ab hostium castris castra ponit. Fuisset haud dubie paulo post aliquo singulari certamine inter reges dimicatum, nisi induciae in duodecim menses factae intervenissent, quarum conditiones fuerunt ut Francus restitueret Anglo aliqua in Aquitania oppida belli tempore capta, ac Flandris residuas pecunias remitteret ex multa Roberto comiti irrogata, id quod illi in primis postulabant. Igitur, sic constitutis ad tempus rebus, Ludovicus tandem comes in Flandriam restituitur, et Philippus domum repedat, cum Edouardus Gandavum concessit, ac non multo post in Angliam. Fuit ille annus salutis humanae MCCCLXI, et cum Edouardus regnare coepit xv.
- Quo tempore concilium habitum, quo in concilio bene multi locorum praefecti, quod officium non fecissent vel multa commisissent quamobrem cum populo peius actum esset, turpiter privati mulctatique sunt, et in locum eorum alii surrogati homines multo probiores integrioresque. Eodem anno mortem obiit Gulielmus Meltonus archiepiscopus Eboracensis, cui successit alter Gulielmus Zouchis, ordine antistitum tertius et quadragesimus. Eo qui secutus est anno David rex Scotiae aliquot derepente cum Anglis finitimis tumultuosa praelia fecit, superbior effectus ex nova amicitia cum Franco conciliata. Nam Philippus rex cum videret Anglum repetundo haereditatem Franciae regi futurum in perpetuum hostem, putavit peropportunum habere Scotum, qui illi propinquus esset, amicum, ut sibi instar sagittae foret quam cum vellet in Anglum adiiceret. Itaque, omnis oblitus necessitudinis quae ipsi cum Eduardo Baliolo intercedebat, foedus cum David iunxit, opibusque enixe iuvit. Sunt deinceps Franci reges Philippi institutum naviter secuti, adeo ut Scotum in amicitiam acceperint, foverint, protexerint, rem suam cum eo semper coniunctam putarint. Quo ille beneficio auctus etiamnunc Franci regis nutu atque renutu et pacem habet et bellum cum Anglo gerit, ut qui semper paratus est ex eius voluntate facere id quod patriae bono magnopere est. Etenim Francus Scoto milite continenter utitur, item reliquos in terra Francia libens dat mercaturam facere, habere agros, habere domicilium, consequi honores, obtinere dignitates, perinde ac si Franci homines essent. Sed ego dixerim illam amicitiam iam inde ab initio ab Achaio rege, uti alibi ostendimus, contractam fuisse, qui se cum Magno Carolo coniunxerat foedere perpetuo, ut illud postea non factum sed renovatum fuierit. Nunc ad prima redeo. David non multo post sibi timens quam summississime potuit rursum ab Edouardo inducias petivit ac simul curavit ut Philippus sua causa missum faceret Gulielmum comitem Sarisberiensem, qui, ut supra docuimus, apud illum captivus erat. Quam ob rem rex Edouardus placatus, qui maioribus rebus simul distentus erat, inducias David in aliquot menses dedit.
- Per idem tempus subitum bellum in Britannia ortum est. Eius belli causa haec fuit. Siquidem Petro duci, de supra saepe memoravimus, Ioannes successit ex Ioanne Rufo filio nepos, qui moriens filium dignitatis superstitem reliquit Arthurum. Is ex Beatrice priore uxore genuit Ioannem et Guidonem, et ex altera Iolantide nomine comite Montifortis sustulit Ioannem. Ioannes tertius maior natu Arthuri filius dux sine liberis mortuus est. Ex Guidone vero nata est Ioanna cognomento Clauda, quod subclaudicaret. Haec nupsit Carolo comitis Blesensis filio ex Margarita Philippi regis sorore procreato. Igitur Ioanne tertio vita privato, orta est de principatu Britanniae controversia inter Ioannem, qui iure materno comes erat Montifortis, et Ioannam Claudam. Ista in senatu Pariensi haereditatem eo sibi venire contendebat quod filia Guidonis esset, qui si viveret sine omni controversia fratri succederet. Ille e contrario affirmabat ius secum facere, propterea quod esse cognationis gradu propinquior Ioanni duci quam Clauda, quae neptis esset, remque suam corroborabat exemplo causae comitatus Atrebatium paucis ante annis actae. Itaque iudices ad quos controversiae cognitio pertinebat, postquam de causa cognoverunt, secundum Carolum, qui uxoris causam agebat, iudicarunt. Noluit Ioannes eo iudicio esse contentus, qui praedicabat illud non iure sed autoritate Philippi Caroli avunculi factum. Quare de controversis rebus non amplius iure sed armis decertandum iudicans primo quoque tempore Edouardi auxilium implorat, atque ita armatus primum omnium pecunias ab arce Lemovicum tollit, quas frater eo loci recondiderat, deinde Nanetes atque Redones in potestatem redigit, item Brestum cum arce, deiecto Caroli praesidio, capit, ac postremo Venetos in deditionem recepit. Quod ubi Philippus cognovit, qui Carolo favebat, continuo Ioannem filium ducem Normaniae in Britanniam mittit. Ille cum exercitu profectus paucis post diebus quam eo pervenerat Nanetes recepit. Hic Ioannes comes captus Lutetiam in Lupatam arcem mittitur, ubi ad extremum vitam amisit, qui ex se filium superstitem etiam nomine Ioannem reliquit. At uxor comitis Claudia Ludovici comitis Flandriae soror, foemina nobilissima, quae se Redoni tenebat, nihil fere animo territa propter viri casum Ioannem filium impense Britannis principibus qui eius factionis erant commendat, missisque legatis qui auxilia Anglica accersirent, filium ducem renuntiandum curat. Edouardus vicem amici dolens succurrendum censuit, qui, habito militum delectu paratisque navibus, Robertum Atrebatem adversus Blesensem in Britanniam mittit. Is ubi regionem ingressus est omnia caedibus et incendiis disturbat, vastat, foedat. Sed ut belli sciens cum animadverteret maioribus viribus esse opus ad resistendum hosti, una cum Claudia et Ioanne eius filio aliquanto post rediit in Angliam docetque Edouardum de Britanniae statu, deque belli gerendi ratione. Claudia vero omnibus orat precibus ut pro sua liberalitate se opera, consilio, gratia, opibus iuvet. His rebus permotus rex statuit opem ferre, sed ut iure affinitatis id honestius faceret, Mariam filiam Ioanni duci despondit, atque rursus Robertum maioribus copiis instructum cum Claudia in continentem mittit, cum eoque Sarisberiensem comitem ac Ioannem Burscherium, virum cum prudentia tum fortitudine praestantem, adiungit. Illi secundo vento usi simul atque Britanniam attigere, ecce tibi, subito obviam habuerunt Francorum classem et viris et armis validam. Tum, orto certamine, ita est pugnatum ut aequo Marte discessum sit. Postero die, exposito in terram exercitu, Robertus Venetos aggreditur, manusque dare cogit. Adfuit aliquanto post Carolus Blesensis cum valido exercitu, fractaque una portarum captam Venetorum urbem recuperavit. Angli per alias portas egressi in Redones se receperunt, multis illorum captis aut interfectis. Ibi Robertus Atrebas vulnus accepit, eoque continuum dolorem faciente acerbe affectus paucis post diebus occidit. Is honestum apud regem ordinem duxerat, cuius immaturo interitu res Anglica maximum fecit damnum. Hac clade cognita, rex Edouardus in Britanniam confestim traiecit ac Nanetes obsedit, ubi Carolus se tenebat. Sed cum illi firmo essent muniti praesidio, ut ne operam perderet in oppugnando inde digressus Dinanum oppidum per vim cepit ac diripuit. Quo facto, Venetos obsessum perrexit, qui dum eos acriter opprimebat, supervenit Ioannes dux Normaniae cum maximo exercitu, positis prope castris, ad pugnam se accingebat, cum Clemens Sextus Romanus pontifex, qui in Benedicti demortui locum substitutus id temporis Avenione sedebat, ita per legatos egit ut induciae paucorum mensium renovatae fuerint.
- His actis, rex in Angliam revertit, atque statim post legatos Avenionem ad pontificem misit, quo iam antea Philippi legati convenerant. Pontifex enim pacis conciliandae cupidus se magnopere confidere demonstrabat, si sibi eius rei esset facta potestas, fore ut aequis conditionibus omnes controversiae dirimerentur, qui tamen postquam utriusque partis audivit rationes, desperans de compositione, id negotii in aliud tempus reiecit. Ita rem saepius frustra tentatam Edouardus aliquando dimittendam, et tantummodo de bello agendum iudicat, non quo nomen pacis horrere, sed eam ipsam victoria non pactione complecti deinceps velle dicatur. Quocirca naves, arma, viros, commeatum studio comparat ut mox in Normaniam, ubi initium belli faciendum deliberarat, proficiscatur, ac simul Henrico Lancastrio Aquitaniae praefecto imperat ut in armis sit. Fuit hic annus salutis MCCCXLVI, et cum Edouardus regnare coepit xx. Philippus interea regno purgando vacabat. Nanque nonnullos qui Angli partes secuti fuerant exilio aut morte mulctavit, in quibus fuit Oliverus Cliffonius, Gulielmus Baccho, et Ricardus Perseius, qui suis et amicorum opibus Edouardum enixe iuverant. Unus fuga evasit Gotthofredus homo Normanus Auricuriae comitis frater, qui ad Anglum transivit. Altera parte Iacobus Artevilla opera Ludovici Flandri comitis Gandavi a plebe interficitur, eiusque corpus ad ignominiam inhumatum relinquitur feris escae futurum. Quibus rebus auditis, Edouardo ira simul et Gotthofredi stimulis incitato nihil deliberatius fuit quam ut aliquot Francos captivos supplicio mactaret, sed humanitatis memor illis pepercit, ex quibus unum Henricum Leonensem ea conditione dimisit qui Philippum suis verbis ad certamen invitaret, quod ille profectus celeriter fecit. Non abnuit Francus, qui undique copias cogebat. Interim induciarum finis obrepserat, cum Lancastrius in Aquitania initium belli fecit. Is socio Gualtero Manio, viro singulari virtute, in Francos arma movet, illisque passim profligatis Engolismenses, Villamfrancam, item Rionis et Fani Basilii arces cum oppidis aliquot minus amplis capit. Secundum haec, iuvit auxilio suos Ioannes Normaniae dux, qui nonnullis factis cum hoste praeliis, Engolismum cum Villafranca, sese oppidanis dedentibus, recepit. Dum ita Aquitania bello ardet, Edouardus omnibus rebus paratissimus in Normaniam transmittit, qui ubi eo pervenit, quia audiebat regionem militibus vacuam, eductis in terram copiis, recta via Cadomum petit, in itinere oppida aliquot capit ac diripit, vicos et aedificia cunctis timoris incutiendi causa incendit. Cadomenses sese muniverant, et pro vallo stabat Rodulphus Francorum equitum magister ac Ioannes comes Tancredovillanus, qui turrim quae ad pontem sita est tenebant. Cum igitur Anglus appropinquavit, in eum impetum faciunt, sed facile repulsi in oppidum effuse sese concitant, quos ille secutus simul intrat. Hic aliquid caedis utrinque factum, Anglo viam ferro faciente et oppidanorum aliis repugnantibus, aliis infirmioribus e tectis saxa pariter demittentibus, atque aqua ferventi hostes per vias commeantes perfundentibus, cum ad extremum, universis manus tendentibus, rex receptui cani iussit. Hic Rodulphus et Ioannes comes cum bene multis aliis capiuntur. Post Cadomum captum tantum Normanos omnes timoris invasit ut videres non hominum modo turbam mulierum puerorumque agminibus immistam omnes passim complere huc illuc fugiendo vias, sed pecora quoque prae se agrestes agere, ut omnem Normaniam relinqui subito crederes, necnon oppidanos ultro sese Anglo offerentes, claves oppidorum ac arcium tradere, quos ita facientes Edouardus perbenigne atque humaniter accipiebat, bonoque animo esse iubebat, ut tali clementiae exemplo deinde alios in fidem suam venire alliceret.
- Philippus, a quo nullum tempus praetermittebatur de rebus instantibus agendi et providendi, interea cupiens tot detrimenta ab Anglo hactenus accepta sarcire, coactis magnis copiis, et in iis Ligurum sagittariorum mercede conductis millibus duodecim, classem parabat quo traiiceret in Angliam, ut eo omne bellum averteret, vocatus in eam spem, ut par est credere, Romanorum exemplo, qui non prius Annibalem hostem acerrimum a cervicibus suis excutere potuerint quam duce Scipione in Africam bellum movissent. Sed ubi audivit Anglum Normaniam invasisse, mutata necessario sententia cum illis copiis quas paratas ad id tempus habebat hosti obviam eundum constituit. At Edouardus in causam suam sedulo incumbens, utpote qui certo sciebat victoriam in celeritate esse positam, capto Cadomo, ut ne labori neu periculo parcat, postquam oppido milites praesidio reliquit, confestim praemittit Gotthofredum Aricuriam cum electa levis armaturae equitum manu, qui iniecto passim populis timore ad deditionem solicitet, commeatumque paret. Ipse deinde cum toto exercitu subsequens Rothomagum versus contendit, eam urbem quae regionis caput est, primum omnium petiturus armis. Sed per exploratores certior factus cives longe firmissimo munitos praesidio non omnino parvi negotii fore aut expugnare, aut ad deditionem brevi compellere, ad Pontem Archae, qui in Sequana est, pergit, quem hostis praesidio teneri audiens Pisciacum proficisci maturat, ac simul quocunque equites dimittit qui praedam, qui caedem, qui incendia faciant, ut Francus rex qui prope Lutetiam ad divi Germani Fanum cum exercitu erat, suorum detrimentis motus, ad oram maritimam descendere cogatur, ubi loci multis de causis praestare ducebat manus cum hoste conserere, et eo in primis quod ex Anglia continenter illuc auxilia confluebant, quodque miles praeda praepeditus ac longo itinere defessus non libenter ire longius videbatur. Itaque equites longe lateque evagati, magna edita strage, ingentem fecerunt praedam. Postquam rex Pisciacum pervenit, pontem qui ibi erat a Franco disiectum esse invenit, propter quod, positis eo loci castris, pontem reficere instituit. Ea temporis mora damno cum primis fuit vicinis populis, quia ille interim omnem circumiacentem agrum foede vastavit. Ita demum, ponte restituto, in Bellovacos profectus est, atque inde Caletum oppugnatum contendebat, cum Philippus interea, motis castris, coepit hostem pedetentim sequi, simul locum quaeritans ad pugnam faciendam idoneum. Sed occultum erat, quod omnino obstabat cur minus cum hoste confligeret Philippus. Is etenim talis erat qui magnum prae se ferret animum, et ut id facilius ostentaret, pro suo iure gerens, minus aliorum consilio nitebatur, ut etiam qui cibum alienis dentibus mansum, uti iam vulgo dicitur, nauseam movere ducebat. Quae tamen animi magnitudo sive quod eius mens nihil boni divinaret, sive quod revera timidus esset, nequaquam apparuit in committendo praelio cum Anglo, quod infra perspicue demonstrabitur. Sed ad incoeptum revertamur.
- Philippus igitur, ubi cognovit per exploratores Edouardum in Bellovacos pervenisse, et inde ad mare festinare, arbitrans eum fugere, et ob id se victoriae compotem fore sperans, Abattisvillam perrexit, ut hostem qui, comperto eius adventu, iter commutarat et ad Arenas vicum profectus ad ripam Sommae constiterat invaderet. Et ne flumen derepente transiret, Godomarum egregium belli ducem cum magna militum manu ad alteram ripam praemisit, qui Anglum fluminis transitu prohiberet. Edouardus, cognito Philippi adventu, ut ne inter arenas pugna, si pugnare cogatur, fluctuet, statim, reperto fluminis vado ad transeundum tuto, copias omnes, Godomaro nequaquam sese opponere audente, traducit, ac recta via Cresciacum sui Pontivi comitatus oppidum petit, atque eo loci factis castris, triplicem aciem deducere incipit. In prima, suo more, sagittarii erant, in altera equites, quibus Edouardus Walliae princeps praeerat, tertiam ipse cum militum robore tenebat, qui singulos duces cohortatus ut pro se quisque fortiter pugnaret sub signis Francum expectabat. Sequitur hostem Philippus ac, traiecto flumine, ab eius castris ad tria millia passuum castra locat, credens se longius abesse. Sed ubi cognovit eo ventum esse ut denique aut pugnandum aut turpiter retrorsum abeundum esset, ac simul per speculatores intellexit Edouardum, instructo iam agmine, in campum qui inter utraque castra intercedebat reverti, ut se in pugnam traheret, tum necessario ocyius quam constituerat suos in aciem educit, in fronteque locat Ligures sagittarios, qui arcubus utebantur quos balistas vocant, quibus plurimum fidebat, ac protinus in campum descendit ipso illo die, qui fuit dies x Calendas Septembris. Datur utrinque signum pugnae. Ligures, tensis arcubus, praelium incipiunt. Angli ubi primos ictus scutis exceperunt, emissa subito sagittarum nube ita Ligurem turbant ut spatium tendendi arcus non sit, ita acriter urgent ut ad extremum pedem referre cogatur. Id Philippus animadvertens, ira pariter atque metu turbatus, iubet equites per medios Ligures impetum in hostem facere, quos etiam sagittis primum prope confectos Edouardus princeps cum equitatu obviam factus facile inde fundit. Tum sagittarii, qui fere soli pugnabant, spe certa victoriae ictibus crebrioribus urgentes uno temporis puncto totum hostis exercitum dissipant. Sic Franci in fugam coniecti passim aut interficiuntur aut capiuntur. Philippus, cognita suorum strage, cum paucis ea nocte quae secuta est in Ambianos se retulit. Ceciderunt in ea pugna triginta circiter Francorum millia, in quibus fuere viri principes Ioannes Boemus rex, Carolus Alenconii comes Philippi frater, item duo Ludovici, dux Lotaringus et Flandriae comes, compluresque alii. Numerus etiam captivorum ingens fuit. Interiit et in eo praelio comes Aricuriae frater Gotthofredi, quare ille rerum suarum sortem dolens ad Philippum postea rediit, cui venia data. Est res profecto dictu mirabilis ut tantus ac potens exercitus a solis fere Anglicis sagittariis victus fuerit, adeo Anglus est sagittipotens et id genus armorum valet.
- Edouardus tanta victoria potitus maxime collaudat suorum militum virtutem atque omnem praedam illis concedit, deinde, corporibus omnium occisorum ad sepulturam traditis, Caletum contendit, cui venienti quoniam oppidani portas clauserunt, positis secundum muros castris, iurat se nequaquam prius illinc abiturum quam, per vim oppido expugnato, omnem necarit senatum, atque ita factis confestim ibidem hybernaculis illud obsidione cingit. Dum haec alibi geruntur, Ioannes dux Normaniae neccesse habet ex Aquitania ire subsidio patri, cuius post discessum Henrico Lancastrio eius regionis praefecto tantum animus crevit ut continuo Santones cum Pictonibus in suam potestatem redegerit, atque inde omnis generis praedam Burdegalam abegerit. Premebat interea Edouardus Caletum arcta obsidione, qui ita omnes viarum aditus dispositis passim militum custodiis tenebat, ac ingenti classe omne maris litus anteceperat, atque diligenter observabat, ut iam neque terra neque mari spes ulla oppidanis superesset habendi aut auxilium aut victum a Philippo, qui interim reparabat exercitum. Ita Caletes, desperato omni subsidio ac fame domiti, ad ultimum, incolumitate habita dataque facultate ut cum singulis vestimentis quo terrarum vellent sibi migrare liceret, praeter principes, qui in victoris potestate essent, se Edouardi dediderunt, post undecimum mensem quam oppidum oppugnari coeperat. Qui fuit annus salutis humanae MCCCXLVII, et cum regnare coepit Edouardus xxj. Praesidium quod in oppido erat rex partim dimisit, partim ad redemptionem retinuit. Principes vero oppidanorum quos, uti diximus, neci destinaverat, cum supplicio affici mandasset, Philippae uxoris victus precibus ad extremum vita donavit. Hisque actis, oppidum et natura loci et manu munitum, quippe quod specus habet ad oceanum pertinentes, per quas aqua crescente aestu circunduci potest, atque per id inexpugnabile fit, valido firmavit praesidio, crebrasque posuit vigilias quo ab omni vacuum foret periculo. Item et Anglicam eo coloniam deduxit, sed id aliquanto post fecit, sicut infra ostendetur. Consideravit enim prudens princeps locum patriae peropportunum esse tam ad gerenda bella transmarina quam ad merces apportandas. Porro oppidum in litore oceani, ut alibi scripsimus, contra insulam situm est, a quo ad eam est longe brevissimus transmissus, triginta non amplius passuum millia. Quare reges etiam nunc id oppidum ut regni arcem continuis custodiant excubiis.
- Scoto interea per Francum solicitato, cum audiret Edouardum in Gallia bello esse ingenti implicatum, tantum fiduciae ac spiritus accessit ut omnis immemor induciarum religionis, non de ratione belli innovandi cum Anglo cogitaret, sed vicisse iam sibi videretur. Itaque primo impetu aut caesis aut aliis fugatis Anglis, qui locis aliquot quae ad Scotiam pertinent praesidio relicti fuerant,in Angliam erumpit atque, passim vicis aedificiisque incensis usque Dunelmum, in omnes incursat agros, ac aviditate praedae ductus longe lateque vagatur, ut qui plane confidebat omnem brevi tempore regionem, incolis iam territis, posse se in potestatem redigere. Sed multum interest inter os et offam, sicut in proverbium est. Nam hunc cum Angli incautius progressum vidissent, sperantes intercipi posse, confestim bene magno ex quocunque hominum genere, etiam sacerdotum, quibus necessitas pugnandi patriae defendendae causa veniam dabat, coactu exercitu duce Ioanne Coplando, viro forti, invadunt ac singulari certamine non sine tamen suorum detrimento haud mediocri vincunt. Caedes tanta fuit ut pauci evaserint. David rex post suorum stragem cum aliquot principibus captus Londinum in custodiam mittitur. Scoti principes post acceptam cladem, ut ne suis desint rebus, confestim Robertum Senescallum regno praeficiunt, adiunguntque ei consiliarium Gulielmum Douglassatem virum singulari prudentia. Ii statim exercitum cogunt, unaque per legatos a Philippo Franco rege auxilium rogant, qui paulo post illud ultro misit. Ita brevi, magnis comparatis copiis, bellum cum Anglo redintegrant, solum tamen de resistendi eatenus cogitantes quoad aequis conditionibus rex ab hoste redimi posset. Multae itaque utrinque interim caedes factae sunt, fortuna modo rerum eventus, modo hominum animos variante. Atque talis secutus est Scotiae status.
- Per idem fere tempus, ut cuncta ubique Anglo arriderent, et idem hominum opinione in coelo esse videretur, Carolus Blesensis in Britannia a regio praesidio quod illic ad tutelam Ioannis pueri Montifortis comitis relictum erat, cum duobus filiis Ioanne et Guidone capitur, sed certis non multo post conditionibus per operam Philippae reginae dimittitur, filiis in custodia remanentibus. Dum fortuna ita Francas res afflictat, et adhuc Edouardus Caleti moratur, veniunt legati a Clemente pontifice Romano, quibus demum autoribus induciae in duodecim menses inter reges pactae sunt. Haec induciarum compositio incidit in annum salutis MCCCXLVIII. Eo ipso anno Edouardus, constituo Caleti praefecto Almerico, homine Italo, cive Papiensi, victor more triumphantis in Angliam rediit. Est statim post primum fame, deinde pestilentia tam in Gallis quam in Anglia vehementer laboratum, quae infinitum mortalium numerum absumpsit. Eodem tempore Ioannes Cantuariensis archiepiscopus decessit. Huius extant etiam nunc permulta decreta sacerdotali ordini salutaria. Successit in eius locum Ioannes Offordius, vir pari doctrina clarus, qui postea haud diutius decem mensibus in vita mansit. Cui successit Thomas, et hic non longius anno vixit. Est demum tertio loco creatus a Clemente Sexto antistes Cantuariensis Simon Isleppus, ordine antistitum quinquagesimus tertius. Et non multo post mortem obiit Gulielmus Eboracensis archiepiscopus, cui successit Ioannes Toresbius, qui fuit ordine antistitum quartus et quadragesimus.
- Philippus interea tantis uno tempore male affectus de invadenda Anglia cum suis consilia conferebat, certum propemodum habens non alia aggrediendum esse via ad damna compensanda, eaque huiusce rei consilia non suo periculo sed republicae duntaxat utilitate metiebatur, qui tot curis anxius incidit in morbum quo brevi valde infirmatus effectus interiit. Successit patri Ioannes Normaniae dux. Huius principatus initia delphini novo honore aucta se feliciter dederunt, siquidem id temporis mortuo sine liberis Humberto Delphinatum principe, qui Francum regem testamento haeredem fecerat, Carolus Ioannis filius, primus delphinus creatur. Unde mos natus ut regum filii quibus regni ventura esset haereditas delphini vocarentur. Hanc olim Galliae partem Allobroges tenuerunt, cuius caput est Vienna urbs multo celeberrima. Contra exordium eiusdem Ioannis regno inauspicatissimum dedit fatum Rodulphi magistri equitum. Is apud Cadomum captus et ab Anglo missus factus, ubi domum venit est, causa non satis cognita, mulctatus capite, et statim post cum Gaufredus Charnus, qui Fano Odomari praeerat, de Almerico Papiensi Caledum pretio redimere tentaret, in emptoris perniciem fraus recidit. Gaufredus enim spe delusus inani, cum ad oppidum occupandum venisset, captus in Angliamque ductus est. Sed felicius successit Anglo, qui per eos dies Guinas oppidum non procul a Caleto situm cum arce occupavit. Franci historici aiunt praefectum arcis pecunia de fide deductum oppidum prodidisse hostibus. Anglici vero authores tradunt captivum quendam Anglum dum in ea arce custodiebatur, dormientibus vigiliis, viam ostendisse suis, et eos noctu in muros ascendisse, ac ita arce et oppido simul potitos. Sed cum induciae nondum exissent, turpe fuisse victori Anglo violare inducias. Quare cum Franco postea iniuriam expostulanti Anglum Thracio commentosum respondisse de rerum emptione nihil induciarum religione esse exceptum. Est autem Thracium commentum proverbium quod nos in libro nostro adagiorum declaravimus in eos qui vafre fidem fallunt. Post mortem Philippi, Romani pontificis rogatu induciae inter Edouardum et Ioannem regem in biennium factae sunt.
- Rex Edouardus induciarum tempore dum reipublicae domi operam dabat, concilium ad Westmonasterium habuit, qui in concilio, postquam res regni in commodiorem redactae sunt statum, Henricus comes Lancastri et Derbii ex comite dux, et Rodulphus Staffordius comes Stanfordiae factus est. Rex autem instituit garterium ordinem, cui tantus deinde accessit honor ut maximos quosque reges non poenituerit in id venire collegium. Sunt numero sex et viginti garterii equites (sic enim appellantur), at alius in alii demortui locum per electionem reliquorum cooptatur. Horum autem princeps eques rex Anglus habetur. Utuntur pallio coeruleo, crus sinistrum parum infra genu, corrigia fibulata gemmis et auro ornata cincti, a qua quidem corrigia nomen ordini indictum constat, quod garter lingua Anglica id ligaculum significet quo mulieres tibiarum tegumenta sibi ligant. Illa praeterea corrigia ornatur eiusmodi titulo Gallicis verbis inscripto, Honni soit qui mal y pense, id est, vituperetur qui male cogitat. Ordo vero est divo Georgio, ut bellatorum praesidi dicatus, quare equites quotannis diem ei sacrum multa caerimoniis colunt in templo ad Windesorium castrum, ubi loci eius collegii sedes est, opiparoque convivio diem illum festum agunt. Quapropter rex Edouardus ibidem instituit celebre sacerdotum collegium qui res curarent divinas. Habent isti equites certas leges quibus illud cum primis est constitutum, ut mutuo se iuvent defendantque, ac bellando nunquam se in turpem conferant fugam. Habent insuper apparitores ministros quos haraldos dicunt, quorum praefectus armorum rex vocitatur. Ii belli et pacis nuntii, ducibus comitibusque a rege factis insignia aptant, ac eorum funera curant. De causa autem instituendi ordinis omnino ambigitur. Fama tamen apud vulgus etiam nunc tenet Edouardum aliquando e terra collegisse reginae seu amicae tibiarum tegminis ligamen, quod forte resolutum ita, ut usu venit, ceciderat, et nonnullis heroibus id videntibus ac iocose cavillantibus, dixisse brevi tempore futurum ut eiusmodi cingulo etiam ab illis summus haberetur honor, atque non multo post istiusmodi ordinem instituisse, ac eum addidisse titulum, quo testaretur ipsos heroes contra quam erat de se iudicium fecisse. Ea fama vulgi talis. Atqui autores Anglici verecunde superstitiosi, forte timentes ne imminutae maiestatis regiae crimen subirent si tale quid ut minus insigne prodidissent, maluerunt tacitum relinquere, perinde quasi nunquam alias visum esset, rem ab initio, a parva sordidaque origine ortam, magno esse incremento dignitateque auctam. Ecquid deformius despicatiusve apud multos olim populos habitum est quam rasus vertex, qui nunc unicum est sacri prophanique capitis discrimen? An arvales fratres quos Romulus creavit eo in honore a principio fuere atque postremo extiterit? Uti nos utrunque in nostro opere docuimus. Quid quod censura, magistratus olim apud Romanos ab initio, teste Livio, a primoribus omnino spreta est, at non longo post tempore omnis urbis ordo sub eius ditione fuit? Et id genus exempla sexcenta sunt. Proinde origo vera garterii ordinis non erat praetereunda silentio, etiam si profecta esset ab amore, quo nihil est nobilius, dicente Ovidio, nobilitas sub amore iacet. Quocirca famam vulgi de istiusmodi causa rei dubio procul non vanam dixerim. Edouardus item cum divum Georgium suae militiae praesidem optasset, postea ei armato et equo insidenti dedit scutum album rubra cruce perinsigne, dedit et militibus suis saga alba utrinque binis crucibus etiam rubris munita, quae illi supra armaturam induerent, ut tam decorum quam magnificum esset videre Anglicanas legiones armatas instar orientis solis procul albescere, micare, fulgere, cum aliarum nationum milites velut gregarii vestitus colore minime internoscantur. Nunc redeo rursus eodem. Edouardus postremo pecunias populo ex consensu patrum imperandas curavit in stipendium militum, quas omnes libentissimis animis solverunt. His actis, cum Innocentius Sextus, qui paulo ante Clementi Sexto in pontificatu successerat, reclamaret quod ipse et Ioannes rex Francus mutuis inter se odiis totum occidentem solicitum haberent, ac demum discordiam tam perniciosam sedare conaretur, Edouardus primo quoque tempore Henricum Lancastrium ducem Avenionem misit, qui pontificem de summa rei controversae doceret, rogaretque ut sua autoritate litem terminaret. Misit et Ioannes suos oratores qui causam defenderent. Pontifex, auditis legatis, cum unam rem peterent, hoc est regnum, quod consortem non patitur, talia mandata dedit: debere utrunque regem pertinaciae finem facere et ab armis discedere, neque amplius fortunam belli periclitari, cum satis essent magna utrinque incommoda accepta, quae pro disciplina habere possent ut reliquos casus timerent. Atque ita legati cum his mandatis domum redeunt narrantque ordine omnia.
- Haec ubi uterque rex accepit, tantum abfuit ut quieverit, ut etiam longe ardentissime ad arma eundum cum primum per anni tempus liceret (erat enim hyems) statuerit. Itaque Edouardus, habito novo militum delectu, Edouardum filium principem Walliae annum aetatis vigesimum quartum agentem, iuvenem et indole animi et virtutum fiducia ferocem, cum valido militum robore in Aquitaniam mittit, eique praefectos copiarum ac consiliarios dat Ioannem Candium, Robertum Canolum, Francum Hallum, atque alterum Ioannem Dandellum, equites summa prudentia summaque militaris artis scientia. Ille ubi eo pervenit, cum indiciae iam exissent, per Tolosatium agrum erumpens omnem eam regionem usque Narbonem urbem populatur, paucis procedere obviam audentibus ex tot copiis quae ad praesidium provinciae passim a Ioanne locatae erant, adeo terror eos invaserat, et inde secundum Garumnam flumen iter tendens cum bene magna praeda Burdegalam proficiscitur. Fama interim huius cladis Avenionem perfertur, ubi pontifex Innocentius residebat, qui mira affectus molestia quod sua mandata nihil ponderis apud principes habuissent, duos continuo cardinales in Aquitaniam misit, qui et Edouardi principis ferociam saltem mollirent et Ioannem regem ob recentem acceptam plagam ulciscendi avidum compescerent, ne dum hic ulcisci tentaret, ille instar leonis irritatus maiore exardesceret ira. Sed summa mandatorum fuit ut concordiae in primis inter reges conglutinandae studerent, ad quos pontifex etiam literas uno exemplo dederat. Ioannes rex interea duplici cura sese afflictabat. Una erat quod David rex Scotiae captivus apud Anglum detineretur, a quo permagna expectarat auxilia, et idcirco eius casus summum ipsius animo inusserat dolorem. Altera, quod domesticis laboraret hostibus. Sic enim malum raro incomitatum est. Nam cum pecuniam a populo sine modo exigeret, Carolus rex Navarrae cum nonnullis optimatibus id factum palam improbans in Normania magnas facere coepit seditiones, sed, Carolo statim capto atque aliquot principibus qui cum illo sentiebant securi percussis, eum populi motum facile compressit. Quo celeriter ex animi sententia expedito negotio, quicquid Francrum virium id temporis erat in unum colligit, ut illud opponat Anglo venienti. Qua re aut illis copiis defendi posse Francorum regnum, aut spem nullam aliam esse satis declarabatur. Itaque, ut erat recentis animi, et ob id ferocior, nullam dilationem passus omnem exercitum in Carnutum fines educit, et quia audiverat Edouardum principem, qui tunc in Pictonibus erat, in Turones cum exercitu iter habere, ipse eo praecedit ut, tempore oblato, ducibus paratis, animis militum incitatis, cum hoste agmine minime, uti fit, expedito veniente manus conserat. Verum Edouardus animadvertens Francum sua sponte ad certamen accedere, quod etiam avebat, ut ne suos atque huc atque illuc ducendo defatigaret, eodem loci quo erat castra posuit, eaque vallo munivit. Supervenit non multo post Ioannes, et castra adeo prope hostem fecit ut nisi tria milllia passum inter bina castra interessent. Postero die ingentibus animis utrinque ad pugnam se accingentes ad mille passus prope accedunt. Quo die pontificis legati adfuere, qui varias pacis conditiones utrique principi praeponentes magnopere studebant iniurias revellere, odium delere, et denique a praelio eos avertere. Petebat rex antequam pax ulla fieret multa inhonesta, quo pauca honesta obtineret, illud scilicet, ut princeps, quatuor datis obsidibus, sese cum toto exercitu ut iam victus suae committeret fidei. Contra princeps offerebat se paratum esse ad restituendum loca omnia quae paulo ante de eo cepisset, una cum captivis. Noluit rex, qui a suo malo ducebatur genio, istiusmodi aequas pacis conditiones accipere, unde tantus repente ardor invasit omnes pugnandi ut non facile postea inter armorum strepitus rationes pacis audirentur. Tum legati, videntes rem eo loci esse ut nihil amplius foret quod de coagmentatione concordiae ullius ageretur, etsi dolentes castris excesserunt. Igitur, edito utrinque signo, praelium committitur. Franci equites qui in prima acie erant Carolo delphino duce, in sagittarios Anglos, qui pro vallo castrorum pugnabant, sese concitant, sed crebris sagittarum ictibus primo retardati deinde fugati sunt. Quod ubi Edouardus accepit, laxatamque pugnam et equitatum hostium aversum vidit, protinus equitibus dextera laevaque emissis in hostem ipse cum peditum robore erumpit. Franci qui in ultima acie erant, turbatis iam ordinibus, suorumque fuga perterriti, non ultra sustinuerunt impetum. Capitur Ioannes rex cum Philippo eius filio ac nobilibus mille et septingentis, delphinus fuga sibi salutem quaesivit. Caesa sunt eo die ad sex millia Francorum, praeda magna alia tum omnis generis, tum auri argentique, signa militaria ultra centum relata sunt. Postridie, facta a sacerdotibus re divina actisque Deo gratiis, princeps concione advocata in conspectu captivorum milites collaudat, totumque exercitum donat praemiis, ac inde, motis castris, Ioannem regem summa complexus humanitate cum reliquis captivis secum Burdegalam ducit, atque confestim patri Eduardo in Angliam scribit victoriam populi Angli esse, ac Francorum exercitum, capto Ioanne eorum rege, in Pictonibus profligatum. Est mira affectus voluptate rex, ut par erat, ob rem bene gestam, sed ubi victoriae fama exivit in vulgus, tanta fuit omnibus laetitia ut homines vix compotes mentium prae gaudio essent. Rex vero in primis Deo acceptam referebat victoriam, quam ob rem primum omnum egit cum Simone Cantuariensi antistite ut octo dierum publicas supplicationes decerneret, id quod mature factum est. Parta est tam insignis victoria xiij Calendas Octobris anno salutis humanae MCCCLXVI, qui fuit Eduardo a gubernatione sui regni annus xxx.
- Princeps haud multo post Ioannem regem cum reliquis captivis in Angliam ducit, quem ubi appropinquare allatum est, tum enimvero omnis aetas, pueri, iuvenes senesque currebant obvii. Primus enim quisque oculis videre captivos hostes, spolia opima demirari, ac auribus tantum gaudium haurire cupiebat. Usque ad Plimuthum portum, qui in Devonia est, in quem princeps se applicuit, continens agmen pervenit. Atque ita princeps triumphantis more, ingenti comitatus nobilium caterva, Londinum pervenit, cui Edouardus pater ad pontem Thamesis obviam factus inquit, “Macte virute, fili, nobilissimam victoriam hanc tibi merito gratulor.” Deinde multa charitate Ioannem regem complexus iussit salvere bonumque animum habere, atque sibi persuadere se iure belli captivum ad eos venire homines, a quibus, ut rerum humanarum vicissitudinem non ignorantibus, humaniter atque liberaliter tractaretur. At victor princeps in urbem diverso apparatu opera et studio Henrici Pilchardi praetoris ac civitatis senatus ornatam mirifico omnium aetatum gaudio atque ordinum incredibili concursu plausuque acceptus est, cunctis generatim eum una voce in coelum ferentibus. Ab infima autem plebe ita viae completae erant ut vix incedere possent equites. Caeterum in maxima laetitia et exoptatissima congratulatione, ut in primis Deo gratiae agerentur, et illo ipso die sacerdotes orantes venerunt obviam venienti principi, et totum biduum post supplicationibus publicis celebrarunt. Ubi demum ad Westmonasterium ventum est, Ioannes rex ad aedes ducis Lancastri ductus ibi honeste una cum filio Philippo custoditur. Istae olim aedes ad Thamesim fuerunt, ubi memoria nostra Henricus Septimus domum hospitalem divo Ioanni Baptistae dicatam posuit, quam Savoyam vocant, ita nominatam quondam a Petro Sabaudiensi. Petrus enim pater Bonifacii Cantuariensis archiepiscopi, qui Aleonorae Henrici Tertii uxoris avunculus fuerat, vir singulare virtute, ad filium in Angliam venit, quemadmodum supra demonstravimus, circiter annum salutis humanae MCCXLI. Hunc igitur propter gravitatem prudentiamque rex Henricus humaniter accepit, habuit in consilio in rebus agendis, ac idcirco tantis auxit opibus ut ille eo in loco magnificas aedificaverit aedes quem a patriae nomine Savoyam dixisse fertur. Alii vero captivi partim dimissi, pro quibus Ioannes redemptionis solvendae sponsionem fecerat, partim alio custodiendi mittuntur. Postridie vero ac deinde per aliquot dies inter iuvenes gloriae cupidos fuit equestre certamen, quod gaudio et voluptati publicae finem imposuit. Interfuit isti ludicro Ioannes, animo quidem tristi, uti in vulto indicia existebant, qualis captivum decebat, quem cum Edouarus rex et princeps omni humanitatis officio consolarentur rogarentque ut laetitiam cum aliis caperet oculis, ille dolorem quam maxime poterat premens fertur subridendo illud propheticum iam celebre carmen repetisse, Quomodo cantabimus canticum in terra aliena? At tota Gallia post acceptam plagam cum rerum tum tempore longe maximam nihil aliud nisi gemitus, nisi ploratus, nisi fremitus incusantium illius diei fatum audiebatur. Carolus autem delphinus suos consolando non luctu sed consilio, cura, studio rebus afflictis occurrendum ratus quamprimum cum pontifice Romano egit ut sua autoritate pacem demum cum Anglo conficiendam curaret. Quapropter adfuere non multo post ex Avenione Londinum legati ipsius pontificis, qui demum pacem facerent inter reges, et in primis ad id hortarentur Edouardum eumque monerent memorem esse debere res humanas esse tales quae ad punctum temporis in contraria semper mutarentur, ac propterea misericordiam impartiri Ioanni regi, cui nunc, in quem se duriusculum praebere posset, si parceret, magnum profecto ederet clementiae exemplum. Est igitur de pacificatione toto anno qui secutus est agitatum, quae convenire non potuit, impetratis tantum duorum annorum induciis.
- Inter haec Edouardus rex miserat in Britanniam Henricum ducem Lancastrium auxilio Ioanni Montifortensi, qui cum Carolo Blesensi iugiter de principatu certabat, ut tandem aliquando omnem Britanniam sub eius imperium redigeret. Itaque ubi eo dux pervenit, Redones, qui paucis ante diebus ad Blesensem defecerant, arcta obsidione acrique oppugnatione premere coepit, adeo ut illos brevi post ad deditionem compulerit. Quo facto, omnis belli motus subito refrixit. Nam Lancastrius certior factus inducias in duos annos Franco esse datas, nihil amplius hostile tentavit, sed confestim in Angliam rediit. His temporibus duo Franciscani ordinis pseudomonachi post multa male facta Londini igne necantur quod de religione male sentirent. Annus qui secutus est nobilis fuit morte Isabellae Edouardio regis matris, foeminae immortalitatis nomine longe dignissimae, quippe cuius potentiam nemo sensit nisi aut boni accessione aut levatione mali. Haec tamen apud nonnullos principes non caruit calumnia, quod esset persecuta virum, tametsi non nocendi viro sed reipublicae succurrendi causa id facere coacta est. Quare profecto venia danda est, si ob amorem patriae, prae qua reliqua omnia negligenda sunt, minus privato officio servierit. Corpus Londini in coenobio Franciscanorum sepulturae datum est. Per idem tempus David rex Scotiae, qui hactenus in arce quae prope pagum Suthantonensis comitatus sita est, quem vocant Odiham, in custodia fuerat, post annum decimum quam fuerat captus dimittitur, decem millibus aureorum redemptus. Impetravit enim multis precibus Ioanna eius uxor a fratre Edouardo ut tandem in regnum restitueretur eo parvo aere. Equidem David solvendo non erat, magna de eius bonis ita facta diminutione, qui suo populo pecuniam imperare non audebat, cum Scoti ne belli quidem tempore soleant suum principem praeter operam facile pecunia iuvare, nec ex possessionibus vectigalia interim ceperat, quae in belli sumptus consumpta erat, id quod causa fuit quamobrem serius sit missus factus.
- Interea Ioannes rex cum filio ad Vindesorium castrum ducitur, ubi loci de pacis compositione actum propositumque est, eius summam hanc fore, ut Anctones, Turones, Santones, Petracorii, Cadurci, Lemovices, Engolismenses, Caleti, Ginarum, Bononiae, et Pontivum comitatus, et ipse Anglus nullum deinceps necque vectigal penderet neque iusiurandum Franco daret, sed e contrario quicquid iuris in Normaniam, Andegavenses, Cenomanosve haberet, illud ipsum remitteret. Francus vero certam pecuniae summam redemptionis nomine solveret, atque, datis obsidibus, liber domum abiret. Hasce pacis conditiones delphinus ac principes Franci admittere nequaquam voluerunt, quocirca, finitis iam induciis, ad arma itum est. Primum itaque omnium Francis hominibus omnis Anglia interdicitur, deinde Edouardus Lancastrium cum quadrigentis equitibus et mille sagittariis Caletum praemittit, et mox, parata tam mari quam terra in multos dies ingenti commeatus copia, ipse sequitur cum valido armatorum exercitu. Qui ubi Caletum pervenit, coepit cum suis ducibus de ratione belli gerendi consultare. Erant qui sentirent ut Ludovicus Flandriae comes, qui Ludovico patri in pugna Cresciacensi caeso successerat, primo tentaretur, ac inde in Franciam iretur. Verum rex, cui decretum erat aut in Franciae possessionem per vim venire, aut eam funditus devastare, non probata sententia, ante omnes in Atrebates arma vertit, quibus intra triduum devictis, Rhemos inde petit, positisque prope urbem castris, natalem Christi diem ibi agit. Exin in Campaniam pergit, et Nivernenses atque Senonenses adortus in potestatem redigit. Quo facto, in Burgundiones proficiscitur, quibus tantus incessit terror ut aliquot millia aureorum dederint ne vastaretur ager. Igitur ibi paucos dies moratus dum suos a laboribus reficit, ecce pontificis legati subito adsunt qui de pace iterum locuti. Sed videntes omnia plena odiorum, plena discordiarum, plena irarum esse, re infecta dolenter abeunt. Tum ille, sublatis castris, recta Lutetiam contendit, ubi delphinum cum exercitu esse intellexerat, ut cum eo aut praelium faciat aut urbem, si ita occasio suadeat, oppugnet. Qui in suburbano agro castra metatus, Carolo delphino pugnandi copiam facit. Sed ille recentis cladis in Pictonibus acceptae non dum oblitus, fortunam periclitare non audet. Tum rex, impetu facto usque ad muros urbis, ustoque late agro, per Normaniam exercitum ducens in Britanniam perrexit eo consilio ut eam iure belli quaesitam vectigalem sibi faceret, relinqueretque integram Ioanni genero Montifortis comiti, qui ipsius beneficiarius esset. Caeterum dum hic aestiva habet, cum plures in negotio conficiendo difficultates obiicerentur quam putarat, ut ne militem defatiget, quo recentibus viribus in Lutetiana oppugnatione utendum statuerat, quiescit paulisper atque non multo post Lutetiam oppugnatum revertitur, positisque prope ad mille passus castris, hostes ad pugnam provocat. Verum Franci, qui satis habebant urbem servare, clausis repente portis, nequaquam hosti obviam fiunt, sed armati in muris crebras vigilias agunt, se ad laborem conferunt, ad resistendum expediunt, ac stationes passim militibus dantes urbem tantum custodiendam curant. Qua re cognita, Anglus castra movit ac ad divi Marcelli suburbanum vicum venit. Sed ne eo quidem modo cives neve praesidium extra urbem ad certamen elicere potuit, licet miles ipsis portis obequitans inureret circa muros passim domos, adeo ut videretur omnino a lasso rixam quaerere, velut in proverbio est. Carolus interim, omne spe bene rei gerendae desperata, legatos ad Edouardum de pace mittit. Audivit rex benigne legatos, cognitisque eorum postulatis respondit se daturum pacem, sed illis duntaxat conditionibus quibus cum Ioanne rege de concordia paulo ante convenisset. Quo accepto responso, legati ad Carolum redeunt. Edouardus vero oppugnationem tantae urbis in aliud tempus differendam iudicans in Carnutum fines contendit, quos dum late populatur praefectus classis Normanicae cum magno navium numero in oram Anglicam subito delatus in terram noctis silentio descendit ac Vincelseium oppidum maritimam oppugnare aggressus ante solis ortum oppidanis omnibus rebus imparatissimis ad defendendum sese expugnat ac diripit, direptumque incendit, interfectis absque ullo discrimine etiam impuberibus, non sine tamen suorum caede, atque ita multa abacta praeda cum videret ex clamore concursum agrestium fieri, eo unde venerat celeriter discedit.
- Dum Edouardus in Carnutibus moratur, pontificis Romani atque Caroli legati ad eum redeun. Hic de pace multis utrobique oblatis conditionibus aliquandiu agitatum est, quae ad extremum convenit. Leges fere eadem fuere atque antea praescriptae erant, de quibus supra memoravi, excepto quod additum est ut Anglus (si quibusdam credimus qui res eius temporibus scripserunt, et pactiones eiusmodi foederum cognitas omnino habere potuerunt) omni haereditatis iure quod in Franciae regnum in aliosve principatus quos in Galliis ipsius maiores possedissent sibi esset, Franco cederet, et Francus pariter iure sese exueret quod in omnes Gallicanas urbes quae Angli in praesentia essent haberet, ac tam sui quam aliorum captivorum redemptionis nomine ad certam diem tricies centena millia aureorum solveret, datis obsidibus duobus filiis Ludovico Andegavensium et Ioanne Biturigum ducibus cum alteris duobus ducibus Ludovico Borboniensi et Petro Alenconiensi, qui eatenus in Edouardi potestate essent quoad promissa sine fraude exolverentur. Ex priore item formula exceptum est ut Turones et Bononiae comitatus Franci essent. Quibus rebus ita peractis, Edouardus Ioannem regem post quartum quam captus fuerat annum Caletum perduxit. Incidit haec regum concordia in annum salutis MCCCLX, et cum regnare coepit Edouardus xxxiiij. Huc post paulum utriusque gentis principes conveniunt, ubi ex communi omnium consensu foedus iureiurando sancitur atque Romani pontificis autoritate ratum habetur, quo in perpetuum inviolatum maneat, quando per id omnes iam controversiae sublatae erant, et nunquam in posterum tempus videbantur rursus erupturae. His igitur rite peractis, Ioannes rex dimissus in Franciam revertitur, et Edouardus, acceptis obsidibus, in Angliam. Secundum haec, Edouardus rex iam sui desiderii compos bellorumque curis relaxatus, postquam Deo gratias egit quod tot uno tempore consecutus esset victorias, divo Georgio ordinis ab se instituti praesidi votivum templum intra castrum Vindesorium condidit, ibique sacerdotum collegium instituit, quod et amplissimis locupletavit possessionibus. Item quia ibi natus erat, regias aedes quoque amplificavit magnoque aedificiorum apparatu exornavit. Ea tempestate, quietis tandem a bello rebus, ut ne mortales aliquando a metu ac periculis vacui essent, pestilentia ingens orta est, quae multos magnos absumpsit viros, ex multitudine vero infinita funera fuisse tradunt. Sed eam pestilentiam insignem mors Henrici ducis Lancastri fecit, etenim vir fuit eo tempore domi clarus, foris admirandus, ac rebus omnibus laudandus. Is reliquit superstitem filiam Blancham nomine, quae postea nupsit Ioanni Gandavensi regis filio, qui per eas nuptias in ducis successit opes. Et Edouardus princeps in matrimonium duxit Ioannam filiam Edmundi comitis Cantii, paucis ante annis ob suspitionem seditionis, ut supra est dictum, capite mulctati. Et quia Edmundus frater fuerat eius paterni avi Edouardi Secundi, idcirco cum ea cognatio nuptias infirmaret, haud prius fieri potuerunt quam Romanus pontifex lege solvendo utrinque id impedimenti sustulerit. Suscepit princeps Edouardus ex ea duos filios, Edouardum, qui impuber interit, et Ricardum. Ioanna a principio data est a patre in matrimonium priori viro Ioanni Holandio equiti, ex quo genuerat binos liberos, Thomam et Ioannem. Post haec, princeps a patre dux Aquitaniae factus est, qui simul atque ob id in eius verba iuraverat, eo cum uxore se contulit. Sub eius discessum, circiter Idus Ianuarii, ventus meridionalis, quem nos austrum, Graeci notum vocant, tanto impetu repente flare coepit ut aedificia passim deiecerit quamplurima, id quod prodigii loco habitum est.
- Interea Edouardus rex iam coeperat agere annum aetatis quinquagesimum, qui fuit humanae salutis MCCCXLI, et memor veteris iubilei instituti, quod quinquagesimo quoque anno Christianis celebre erat, decrevit liberalitate adversus populum uti. Sed, ut rem planiorem faciamus, subiiciam breviter quare suae aetatis solennem iubileum agere voluerit. Bonifacius enim Octavus Romanus pontifex anno salutis MCCC iubileum retulit, qui generatim cunctis delicta remiserat, qui limina apostolorum centesimo quoque anno adivissent, secutus Hebraeorum institutum quod apud eos anno iubilei debitores a creditoribus laxarentur et servi libertate donarentur, quoniam vere liberi dici possunt, quibus peccata remittantur. At Clemens Sextus inde petentibus Romanis concessit ut quinquagesimo quoquo anno iubileus ageretur, cum in omni mortalium memoria nemo homo id aetatis fuerit qui iterum Bonifacianum iubileum viderit. Rex igitur, cum eodem anno quo quinquagesimum agebat aetatis annum, haberet concilium ad Westmonasterium, postquam de concilii sententia filios Leonellum ducem Clarentiae et Edmundum comitem Cantabrigiae fecerat, exules revocavit, perduellibus pepercit, custodias omnes dimisit, condonatis maleficiorum poenis, leges aliquot salutares tulit, privilegia olim a maioribus populo irrogata, quae vulgus Magna Chartae immunitates vocitat, de integro concessit. Hunc ortum dixerim ut reges etiam nunc iubileum aetatis colerent. Verbi gratia, rex seu regina in annos singulos tot inopes homines in coena domini vestit, eisque largitiones facit, quot illo ipso die annos aetatis habuerit. Postremo de eiusdem sententia decretum est ut iudices item atque litigatores, patroni, procuratores, causarum cognitores, non amplius Gallice (vel potius Normanice), quemadmodum hactenus fecissent, sed Anglice loquerentur, ac causarum actiones, sententiae, et caeterea acta lingua Anglica Latinave conscriberentur, id quod populo fuit commodo, quippe quem deinceps in causis agendis non oportuit interprete uti. Eodem in concilio senatus decrevit ut Angli homines tantum Caletum habitarent. Eam coloniam statim post rex deduxit, qui vero sunt ducti fuere viri divites qui mercium diversarum, et praesertim lanae commercio, eum locum emporium totius regni celebre fecerunt. Fuit ille annus salutis humanae MCCCLXII, et cum regnare coeperat Edouardus xxxvj. At mense deinde Martio ineunte, Ioannes rex Francus, veritus ne negligentia iter amoris et officii non interrumperet, ad Edouardum in Angliam venit, excusaturus multa quamobrem nondum sui promissi summam complevisset, qui dum se obsidibus liberandis cum eo agebat in morbum incidit, quo pariter atque animi tristitia graviter affectus brevi interiit. Corpus eius inde funerali pompa nobilium humeris ad Parisios deportatum, in coenobio divi Dionysii more maiorum sepelitur. Carolus Quintus filius demortuo patri in regnum successit. His temporibus Carolus Blesensi singulari praelio in Britannia Ioanne Montifortensi vincitur, suis partim caesis, partim fugatis. Ipse etiam pugnans interfectus est. Ita demum Ioannes, favente et auxilium ferente Anglo, Britanniae potitus est. Caeterum Caroli memoria apud posteros sanctitatis nomine celebris extitit, quod ille vitam duxisset innocentissimam.
- Iam tum denique otium a bellis partum videbatur, cum repente novam sumendi belli occasionem fortuna invexit, quo semper aliquid esset cur minus a caedibus cessaretur. Nanque Henricus frater nothus Petri regis Castellae ac Legionis, vir sagax ingenii, cum ea tempestate animadverteret Castellanos infensos esse Petro fratri propter crudelitatem quam in omnes aeque exercebat, perpessus et ipse saevitiam eius, ad Petrum Aragoniae regem confugit. Hic comiter acceptus in spem potiundi regni Castellae adducitur, adeo ut armatorum manum aliquam mature undecunque comparandam constituerit, quod videbat in Petro fratre nullum esse ingenium, nullam rationem, nullam cogitationem, nullam diligentiam, qui sua avaritia multitudini odio esset, qui suos nullis praemiis devinciret, qui adversarios nulla arte aut humanitatis specie leniret. Itaque postquam cum Aragonensi de ratione belli communicavit, qui eum ad id hortatus auxilium pollicitus est, quod ipse a Petro vexaretur bello, in Franciam pergit, ubi non invito Carolo rege qui Petro iratus est ob divortium cum uxore haud ullo iure factum, sicut infra demonstrabitur, sibi Bertrandum Gesquinum hominem Britannum, virum fortem, sociat, eoque duce bene magnum eorum hominum numerum, qui pace inter Anglum et Francum nuper facta offensi, latrocinia passim facere incipiebant, cogit, ac per Aragoniae fines in fratrem ducit. Cui ne suspitionem afferat, praedicat se in Mauros una cum aliis militiae exercendae causa ire. Sed res caelari non potuit. Igitur de fratris adventu Petrus rex, qui nihil esse quod id temporis pertimesceret cogitabat, certior factus, suis subito diffisus viribus, animo valde infirmo, inter manendi fugiendique consilium deficitur, quippe qui nec fugam nec certamen expedire iudicabat, ad ultimum tamen cum exercitum paratum non haberet quo staret contra, placuit salutem fuga quaerere. Sic ad Edouardum principem Walliae in Aquitaniam profugit eiusque auxilium suppliciter implorat. Henricus interea regnum a defensoribus vacuum occupat, seque regem dicit. Petrus in Aquitaniam fugiens secum tulit partem thesauri quam ad manus habuit quo se iuvaret, et filias tris simul duxit, Beatricem, Constantiam et Isabellam, quas ex Maria Padilla reginae pellice genuerat, uno cum filio nomine Alphonso. Hos filios sua autoritate legitimos antea declaraverat, iusseratque a populo eo loco haberi perinde ac nothi non essent. Sed Alphonsus paulo ante patris fugam mortuus est. Ex Blancha uxore filia ducis Borboniensis Petrus nullos sustulit liberos, quam contra ius ac sine ulla iusta causa ab se ablegavit, quae non multo post moerore confecta mortem abiit. Fama tamen est Blancham pellicis tori aemulae odio concitatam donasse virum cingulo, cui ille comperit vim inesse magicam, arte cuiusdam Iudaei insertam, et ob eam causam reiectam, quod factum a Petro favorem avertit Francorum.
- Edouardus princeps dolens Petri vicem, qui fratris proditione regno deiectus esset, pro sua humanitate ac gloriae consequendae, cuius verum gustum habebat, cupiditate, hominem iuvandum existimat. Sed ne sibi nimium sumere videatur, si exulis causa velit se tanto bello implicare, primo quoque die confert de ea re cum Roberto Canolo et Ioanne Candio consilium, ac de eorum sententia ad patrem in Angliam scribit, narratque Petrum regem patria extorrem ad se venisse rogatum auxilium, et in animo habere illum in regnum restituere, si modo id ipse faciendum decernat. Rex Edouardus ubi cognovit Henricum ope Francorum regnum Castellae adeptum esse, ac certum habens eum, si regnum diu obtineret, esse deinceps illorum partes secuturum, nonnihil etiam motus misericordia exulis regis, iussit principem id bellum mature suscipere. Princeps, accepto patris responso, maiorem in modum laetatus est quod oblata esset occasio exercendi militis, qui nihil aeque atque pacem et otium abhorrens vix imperio contineri poterat. Postquam militi suo cavit ne stipendio fraudaretur a Petro, nihil cunctatus cum ipso Petro primum in Navarram pergit, ubi Carolum eius regionis regem sibi belli socium adiungit, qui etsi in itinere statim post seu volens nolensve a Francis interceptus est. Sed ea re minime retardatus deinde recta in Castellam cum ingenti exercitu contendit, quo incitato agmine paucis post diebus pervenit, cuius adventus fama iam antea praecesserat multumque timoris hostibus intulerat. Fit tamen Anglo obviam Henricus, et, positis loco idoneo ad pugnandum castris, sexcentos levis armaturae equites praemittit qui hostem venientem interdiu noctuque insectando defatigent. Isti aliquot levis praeliis factis circiter ducentos equites Anglos occidunt. Sed felix initium tristis excepit successus. Iam enim Naverretem princeps pervenerat, ubi se Henricus intra castra continebat, cum, facta pugnandi potestate, suos in aciem duxit. Non recusavit Hispanus certamen, pugnatur primo utrinque strenue, dein, superante Anglo, Henricus celeri equo vectus aufugit, capto Gesquino duce ac multis alii Francis pariter atque Hispanis ordinum ductoribus, et in his Guidone Denensi comite, qui Franco Hallo in divisione praedae obvenit. Desiderata sunt circiter sex Hispanorum et Francorum millia, praeda vero non admodum opulenta obvenit. Princeps tanta victoria potitus, ubi Petrum in regnum suum restituerat, coepit, conquerente in primis milite, poscere ex pacto stipendium. Petrus, non inventis pecuniis ubi reliquerat, quod eas Henricus frater paulo ante rapuisset, tum solvendo non erat, quod aliquot dies blande loquendo comiterque appellando dissimularat, sed ad extremum, cognita eiusmodi morae causa, ita rursus convenit ut rex Petrus intra quatuor menses dimidiam partem stipendii solveret procuratoribus quos princeps in Castella ob eam causam relinqueret, et reliquam intra spatium unius anni, ac interim apud Anglum essent tres eius filiae obsides. His ita actis, princeps Burdegalam victorem exercitum reduxit. Caeterum ea victoria non fuit Petro saluti, quippe qui statim post principis discessum ab Henrico victus occiditur, ac ita exitum vitae habuit suae crudelitate dignum. Atque Henricus deinceps rerum potitus est, anno salutis humanae MCCCLXV.
- Fuit eo eo anno vis frigoris solito acrior, et cometes per plures dies apparuit inter occidentem et septentrionem, cuius radii Franciam pertinebat, quasi demonstrantes eam paucis post mensibus rursus magnis belli motibus fluctuaturam, perinde ut accidit. Sub idem tempus Ludovicus comes Flandriae, cupidus ineundae gratiae ab Edouardo rege, utpote qui duos parietes, uti aiunt, ex eadem fidelia dealbare studebat, venit in Angliam, quem ille benigne accepit hospitio, atque abeuntum amplissimis donavit muneribus. Is Ludovicus Margaritam unicam quam habebat filiam Edmundo comiti Cantabrigiae regis filio despondit, sed paulo post a Carolo rege Franco subornatus eam Philippo Burgundionum duci eius fratri locavit. Quae res Edouardi animum non minus commovit quam paulo ante offenderat fuga Ludovici Andegavensis ducis unius obsidum, qui dum Caleti quo ductus erat a praefecto loci humaniter tractaretur, et aliquando animi causa venatum ire permitteretur, inter venationem longius a sociis digressus Bononiam celeri cursu proripuit. His temporibus migravit e vita David rex Scotiae sine liberis, qui Robertus Steuartus secundus ex sorore nepos successit, qui feliciter regnum obtinuit, cum etiam nunc id decus in ea Steuartorum familia remaneat. Item Simon Cantuariensis antistes moritur, cuius pontificatus decem et septem habuit annos. Is optimus pater ut de Anglica pube bene mereretur, autor fuit collegii Cantuariensis Oxonii, quod hodie celeberrimum est, cum discipulorum nobili coetu tum doctrinae frequenti cultu. Successit Simoni Isleppo Elyensis episcopus nomine etiam Simon, qui biennio post ab Urbano Quinto pontifice Romano, qui Innocentio successerat, cardinalis creatus archiepiscopatu se abdicavit. In cuius locum ab eodem Urbano surrogatur Gulielmus Vigorniensis episcopus, ordine antistitum Cantuariensium quintus et quinquagesimus. Fuit is annus salutis humanae MCCCLXVI, et cum Edouardus regnare coepit xl. Illo ipso quoque anno Gulielmus Wykham consiliarius regis creatur Vintoniensis episcopus. Is sane vir ornatissimus brevi tempore Oxonii collegium collocavit loco magnifico, illudque divae virgini Mariae dedicavit, licet vulgo Novum nuncupetur Collegium, et fundus dedit ad convictum eorum in quibus memoria et docilitas ad discendum ibidem disciplinas inessent. Id fecit opus Gulielmus ut sui quasi corporis simulacrum informaret, in quo continenter bona deinde nutrirentur ingenia, quae effigiem aliquam ingeniorum posteris relinquerent. Non equidem fefellit opinio. Nam inde velut ex equo Troiano viri omni tempore virtute excellentes prodeunt.
- Eiusdem anni facinus multorum annorum angorem attulit, quo aliqua semper mala tempestas cum Galliae tum Angliae impenderet. Siquidem instrumentum novae dissensionis ad utrunque regem delatum est, ex recente foederis violatione. Sed in quo culpa resederit neutiquam satis constat, si volumus aut Anglicis aut Francis autoribus credere, qui non minus inter se scribendo altercationibus aliquando decertant quam uterque populus longe fortissime armis dimicarit. Igitur ne nos etiam ad gratiam vel odium aliquid de tanta re scripsisse dicamur, proponemus veram violati sacrosancti foederis causam quam illi tradunt, qui de suis temporibus historiam diligenter composuerunt. Postquam princeps Edouardus, restituto Petro in regnum suum, non potuit promissum stipendium militi, ut supra memoravimus, dare, reversus Burdegalam, ut ne eum mercede fraudaret, pecuniae egens adauxit Aquitanis vectigalia ac in singula hominum capita tributum imposuit. Re gravi ac insolita Aquitani permoti indignabantur, praesentem rerum suarum statum deplorabant, palamque praedicabant se non passuros ita diu opprimi,qui demum ob id videbantur brevi esse defecturi, si modo autorem invenirent, cum ecce tibi, duo fulmina belli Ioannes Armeniacus et Carolus Petragoricus comites adfuere, qui maxime omnium contra principem facere non dubitarunt. Ii Carolum regem Francum continuo appellarunt, ad senatumque Parisiensem provocarunt, perinde quasi ad eos pertineret Aquitanorum adhuc querelae cognitio. Interea Ioannes Candius cum aliis principibus qui ex ea re seditionem fore prospiciebat principem orabat ut de negotio desisteret. Verum ille militum tantummodo rationem habens de sententia deduci non potuit. ita Carolus, data occasione persequendi inimicitias quas secreto cum Anglo habebat, comitum causam suscipit, sed primum omnium datis praedibus, obsides ab Edouardo recipere conatur, ac dein legatos in Aquitaniam misit qui principi diem dicant quo Lutetiam veniat causam in senatu dicturus. Legatis mandata executis princeps respondit, “Dicitote Carolo me brevi cum quinquaginta armatorum millibus Lutetiam venturum.” Et his dictis, abeuntes legatos in itinere retineri iussit, ne per eos hostem praemoneret. Quocirca comites infestiores facti, sumptis repente armis, populos passim ad defectionem solicitant, et ante alios Cadurcos ad id alliciunt. Secundum haec, Carolo regi qui videbat ad arma iam veniendum esse, ita crevit animus ut primo quoque tempore Edouardo regi per nuntios bellum indixerit, qui et ipse stomachatus Carolo per eosdem nuntios se suo tempore in armis fore significavit. Atque ita bellum utrinque summo studio comparatur. Haec de fracto foedere scribere habui. Iam antea princeps de novi belli motu patrem fecerat certiorem, sed quia id temporis non belle se habebat, tentatus valetudine, in quam inciderat in Hispania, idcirco non potuit statim ire obviam iniuriae factae.
- Ista ubi rex cognovit, convocato ad Westmonasterium principum concilio, coram de toto negotio docuit, sic locutus: “Hodierno die, principes, rem vobis sum expositurus magni quidem momenti, sed vobis minime novam, si Francorum unquam naturam cognitam habuistis. Habuistis autem saepissime. Abhinc sex annos pacem oranti Franco dedimus terra marique victo. Is ex illo non cessavit clandestina inire consilia quomodo aliquod nobis grave exhiberet negotium, quippe primum omnium Margaritam Ludovici Flandriae comitis filiam, Edmundo filio pactam, Philippo Burgundionum duci locandam curavit. Deinde Ludovicum Andegavensium ducem, unum ex obsidibus, contra ius foederis fugientem recepit. Nuper Aquitanos de vectigalibus disceptaturos ad se venire passus est, perinde quasi non antea omni iure quod in eos habuerat sese penitus exuisset nobisque cessisset. Quid quod ei audacia tantum dedit animi ut principi Edouardo diem dici iusserit? Cadurcos ad defectionem solicitarit, ac in fidem receperit? Tertio loco bellum nobis indixerit, perinde ac si de nostra gente consuesset frequentes agere triumphos? Atque ita, violato turpiter foedere, in nostra etiam capita insultare non dubitat. Quare, ut ne quid de iure aut legibus nostri regni diminuisse dicamur, iam nunc ius in Franciae regnum mihi iuste atque sancte resumo, et in animo est prosequi iniurias, ac non ante finem belli facere quam nomine nostro infestissimum hoc hominum genus perenneque inimicum perdomuerimus. Et hoc mei consilii est. Caeterum superest ut vobis cordi sit veterem militiae gloriam retinere, propulsare iniuriam, gentem crebro vestris armis victam tandem aliquando sub nostrum redigere imperium, id quod facile fiet si auxilium ferre libuerit.” Talia dicentem cuncti Angliae et Franciae regem salutantes non oportere plura loqui conclamant, unoque consensu pollicentur se, omnibus omissis rebus, bello iam indicto fortiter operam daturos, ac vim vi illatam pro sua parte defensuros. Rex, dimisso concilio ac singulis nominatim gratiis actis, deinde Ioannem filium Lancastri ducem cum iis quas habebat expeditas copiis Caletum praemittit, ipse interim maiores domi parat. Lancastrius se ex Caleto movens non longe a Morino (vocant hanc urbem hodie Terravanam) castra ponit, qui continuo obviam habet Philippum Burgundiae ducem magnis stipatum copiis, quem, facta pugnandi potestate, ad certamen invitat. Verum Philippus, nolens ad manus venire de media nocte, sublatis castris, discessionem fugae similem in Parisiensem agrum facit. At Lancastrius, spe pugnandi abiecta, inde digreditur ac Rothomagum usque omnem populatur agrum, et ea praeda contentus dum Pontivum revertitur in medio itinere capit Hugonem Castilionensem cum aliquot equitibus, qui speculandi gratia circumvagabatur. Moratur Lancastrius aliquot dies ad Pontivum, et quia populum minime suspectum habebat, quod diu sub Anglico imperio fuisset, non cognovit eius consilia, quae iam tum de defectione facienda agitabantur, quare in Angliam hyeme iam ineunte revertitur, ubi de totius belli summa agebatur. At Pontivenses post ducis discessum, autore Guidone divi Pauli comite, omni ilico deiecto praesidio, ad Francum deficiunt. Atque ita longe nobilissimus comitatus a Franco receptus est post annos centum et duodecim quam dotis nomine Edouardus Primus illum acceperat. Usu venisse hoc Pontivensibus admodum mirum est, et eis, qui a regibus Anglis honores accepissent, ut Anglorum patria incolumi fortunisque omnibus maluerint per proditionem se Francorum fidei dare, quam sub suorum regum ditione manere. Sed naturae hominum attribuendum est, quod illa ut plurimum prioris rerum status etsi minus felicis avida, semper sit praesentis fastidiens, vel quia ea duce nos facimus quod pecudes, quae dispulsae sui generis sequuntur greges, ac ut bos armentum, sic Gallus Gallum et Anglus Anglum sequitur. Haec iactura comitatus portendisse visa est nobilis reginae mortem. Nam eo ipso tempore Philippa Edouardi uxor moritur, cuius mors totum regnum dolore opplevit. Foemina haec probatissima Anglicam iuventutem suis opibus ad virtutem pariter excitare ac iuvare cupiens instituit Oxonii collegium, magnificis cum templo extructis aedibus, ut ibi discipuli in bonis se artibus exercentes et religionem et literas simul colerent, ex quo Reginae Collegium est dictum. Rex, ut primum uxoris funeri iusta persolvit, de Pontivensium defectione cognoscit, qui, licet duplici dolore perculsus, nihilo tamen segnius rebus suis providet, vacat, invigilat. Itaque confestim Robertum Canolum cum eo exercitu quem toto anno conflarat Caletum mittit, qui ut primum ver appareat in Francos ducat, cum ipse interim domi subsidia rei nummariae comparat. Fuit is annus salutis humanae MCCCLXVIII, Eduardo regi omnino infelix, eo quod ei vel alia id temporis inciderit calamitas.
- Sane circiter anni initium Leonellus eius filius dux Clarentiae, amissa Elizabeth uxore, sponsalia fecit cum Iolantide Ioannis Galeatii primi Mediolanensium ducis sorore, eiusque re gratia Mediolanum profectus splendidissimis nuptiis se cum puella coniugavit, qui cum paulo post domum rediret in itinere mortem obiit, filia unica superstite nomine Philippa, quam ille ex priore uxore susceperat. Ea puella Edmundo Mortimerio comiti Merchiae postea nubit, ex qua Edmundus Rogerium creat, Rogerius Annam, quae in Eboracensium ducum familiam nupta genti haereditatem regni importavit, quemadmodum alibi planius fiet. Caeterum cum partim vetustate, partim scriptorum negligentia, iam omnibus incognitum esset unde duces Clarentiae nominarentur, nos idcirco eatenus vestigavimus quoad tandem aliquando invenimus originem, quamvis ob oculos ferme lateret, quae ne rursum in tenebras incidat. Genus ipsius Elizabeth prioris Leonelli uxoris, a qua haereditas Clarentiae principatus duci venit, demonstrandum ducimus. Vixit olim cum rege Ricardo Primo eques honestus nomine Ricardus, Clarentiae dominus. Clarentia est pagus nobilis comitatus Suthfolchiae ad fines Essexiae comitatus, ubi fluvius Clarentius alterum ab altero discriminat, munitus valida arce, quae nunc bona ex parte diruta est. Ricardus Gilbertum creat. Is deinde Gilbertus, qui factus Glocestriae comes, in matrimonium duxit Ioannam Edouardi Primi regis filiam. Gilberto orta est Elizabeth, ea nupsit Ioanni Borgth equiti, ex qua ille Elizabeth genuit, quae cum Leonello nupta est. Ita haereditas Ricardi equitis Clarentiae domini ab Elizabeth filia Ioannis Borgth ultima eius haerede Leonello venit, unde a patre dux factus Clarentiae cognomen sumpsit. Id postea mansit nonnullis aliis ducibus. Nam Thomas Henrici Quarti filius et Georgius frater Edouardi Quarti regis duces Clarentiae dicti sunt, licet eius loci possessionem neuter habuerit, quia Anglis mos est ut eiusmodi tituli arbitratu principis dentur, etiam sine possessione locorum e quibus ipsi tituli petantur. Quare rex solet iis qui nihil in eo comitatu habeant ex suis vectigalibus dare quotannis aliquam pecuniae summam in possessionis loco. Sed oratio ad suum redeat exorsum.
- Aderat iam annus salutis humanae MCCCLXIX, et ab eo quo Edouardus regnare coepit xliij, cum Canolus statim ut copia pabuli esse coepit ex hybernis deduxit exercitum et, se Caleto commovens qua commodum iter in Andegavenses per Parisiorum agrum erat rebus Aquitanicis quae in maiore periculo versabantur opem ferre contendit. Is Rhemos primum, Sommam et Osam flumina traiiciens armis adoritur, et quia urbs bene communita nullam spem expugnandi per vim in praesentia praebebat, agrum late populatur. Inde omnis copiis, triplici instructa acie, Lutetiam proficiscitur, et sub muris urbis ad Iudaeam vicum constitit, ac ibi paulisper sub armis moratus facit aequo loco Parisiensibus, qui omnis generis expeditam armatorum manum intus habebant, pugnandi potestatem. Potestate facta, Parisienses nihilo secius intra muros se continent. Canolus ubi cognovit per Francos stare quo minus praelio dimicaretur, iter incoeptum conficere pergit. Iam ad Ligerim prope ventum erat, cum miles effuse agros passim vastare coepit, atque praedam sequendo longius vagari. Interea Bertrandus Gesquinus supervenit, quem in bello Hispano a principe Edouardo captum, uti supra ostendimus, Carolus rex paulo ante pretio redemerat, magistrumque equitum fecerat, et eos Anglos qui per agros palantes praedam faciebant aggressus non exiguum numerum interficit, amplius centum capit. Reliqui fugae se mandantes aegre ad castra incolumes pervenerunt. Qua victoria sublati Franci, quod primo adventu tot ex hostibus interfecissent, intrepide subsistere, nonnunquam etiam usque ad castra Anglos praelio lacessere coeperunt. Canolus consulto pugna supersedebat, quia in castris discordia orta erat, quod omnibus iuxta nocuit. Nam non multo post, conferta bis cum hoste manu, male pugnarunt. Canolus cum suis in Pictones profectus se principi iunxit, qui iam morbo afficiebatur et officio fungi non poterat, cui ob id Canoli, tametsi milite diminuto, adventus gratissimus fuit. Ad id tempus plures Aquitaniae civitates quas pecuniarum exactionibus princeps acerbe oppresserat defecerant,ea labe a Lemovicibus facta, qui post Cadurcos primi se Franco dediderunt. At post iter Canoli, ubi rei gestae fama per regionem pervasit, tum ea alienatio ita crescere coepit ut princeps satis haberet et convenientes contra se inimicorum manus dissipare et reliquos in fide continere. Haec ubi Edouardo regi nuntiata sunt, confestim Ioannem ducem Lancastri et Edmundum comitem Cantabrigiae filios cum expeditis copiis in Aquitaniam mittit subsidio principi. Ii secunda navigatione usi celeriter eo perveniunt. Princeps interea Lemovicum urbem, quae illius defectionis caput fuerat, oppugnabat, quam sub adventu ducis per vim expugnavit atque diruit, interfectis ad unum omnibus qui intus fuerant ac arma moverant, ut eiusmodi crudelitatis exemplo reliquos populos in fide manere commonefaceret. Post Lemovicum urbem dirutam princeps, quia multis necessariis rebus revocabatur in Angliam, dato imperio tuendae provinciae duci, ad patrem proficiscitur. Rex, tot simul acceptis detrimentis, concilium principum convocat, quo in concilio pecuniae, et quae belli usui necessaria erant, de principum voluntate imperata sunt. Per eos dies Carolus Navarrae rex ad Edouardum in Angliam transivit, seque eius partes secuturum promisit, sed fidem facere non potuit. Is equidem paucis ante annis socius fuerat belli quod Edouardus princeps in Hispania fecerat, ut ante dictum est, et in itinere non invitus, uti multorum opinio ferebat, a Francis captus se pretio redemit, qui tunc cum eis rursus inimicitias gerebat, verum non multo post cum illis in gratiam rediit, quod indicio fuit non esse homini temere fidendum. Item, Urbano Quinto Romano pontifice per legatos officium optimi patris praestante, de pace concilianda agitur, quae nullo pacto convenit.
- Est postea varie ac perquam valde inter utrinque populum armis certatum, cum pro se quisque sua aut retinere aut recipere conaretur, et ex factionibus Aquitanorum omnia varia evaderent. Itaque Robertus Canolus, Thomas Spenserius, Ioannes Trivettus, et Hugo Hastyngius partiti inter se copias alii alia oppida recipiunt, quaedam nequicquam tentant, oppidanis fortiter resistentibus, ut qui timebant ne sibi defectio ante facta fraudi esset. Alia parte Ioannes comes Penbruchi magnis instructus copiis nonnulla etiam loca recuperat, sed cum animadverteret hostes qui in proximo erant trepidationis significationem facere, modo inconstanter prodeundo, modo immoderate circumeundo, castra imprudenter adortus profligatur. Ioannes quoque Candius Pictonum praefectus magnam Francorum manum urbem aggredi conantem in fugam dissipat, verum ipse vulnere ictus post paulum interiit. Amisso tanto belli duce, Lancastrius ingentem accepit dolorem ,et in eius locum Thomam Percium protinus substituit. Secundum haec, Canolus a Lancastrio Caletum remittitur, ut alia in parte hostes in bello habeat, et si ullam faciat successus spem, tentet armis Pontivenses. Is itaque per fines Parisiorum iter faciens in Ambianos venit. Et quia prae istius viri virtute caeteri Anglici duces minus Francis formidolosi erant, idcirco Gesquinus, relicto locis opportunis praesidio, Canolum sequitur, modo extremum agmen carpens, modo a latere insistens. Interdum nonnulla in itinere levia fiunt praelia, multis utrinque cadentibus. Verum cum nullus felix appareret processus, Canolus, deposito tentandi Pontivenses consilio, se Caletum contulit et Gesquinus retro abivit. Ita alternis aspirante fortuna, satietas caedium tam Anglum quam Francum sensim capiebat, usque eo ut uterque eorum cuperet iam manus abstinere. Carolus rex interim Rothomagi erat, ac studio parabat classem qua post exactam hyemem, quae iam instabat, exercitum in Angliam traduceret, si ita res deposceret. Cuius rei Edouardus optime gnarus rem nauticam pari diligentia curabat. Cum igitur milites iam hybernatum utrinque ierant, interea Lancastrius cum Edmundo fratre in Angliam venit. Is, amissa paulo ante Blancha uxore, Constantiam alteram Petri regis Castellae demortui superstitem filiam, cui regnum Castellae debebatur, in matrimonium ducit. Altera vero Isabella nomine Edmundo comiti Cantabrigiae locatur. Istae duae puellae una cum Beatrice sorore maximo natu, quae Ferdinando Petri regis Lusitaniae filio desponsa paulo ante Baionae mortem obiverat, erant apud Ioannam principis uxorem in Aquitania obsides, ut supra diximus, quando pater interfectus fuit, quae postea in Angliam ductae bene habitae cultaeque sunt. Dux simul atque Constantiam uxorem duxit, se regem et eam reginam Castellae appellare coepit, exin id regnum armis recuperaturus, quod non multo post tentavit, prout infra dicetur.
- Interea in Britannia seditione laborabatur, quod bona nobilium pars iam inde usque ab interitu Caroli Blesensis cum Franco secreto sentiret, quod tamen Ioannes dux comperit, timensque insidias rogavit Edoardum socerum, cuius, ut supra diximus, Mariam filiam in matrimonio habebat, ut sibi subveniret. Edouardus, existimans eam rem non parvi esse momenti, ac idcirco nequicquam deferendam, continuo Canolum, qui Caleti erat, navi in Britanniam adiutorem duci summittit, ut eius authoritate eatenus Britanni in officio tenerentur quoad, exacte hyeme, copias eo traduci liceret. Canolus ubi in Britanniam pervenit, videns rem in periculo esse et diligentiam requirere, consulit duci ut ille ipse in Angliam proficiscatur rogatum auxilium, quoniam nemo homo aliena ut sua diligenter negotia gerit. Dux itaque, summa imperii Canolo tradita, in Angliam advolat docetque regem de praesenti rerum suarum statu, atque in primis auxilium rogat quod, velut infra explicabitur, facile impetravit. At ubi rex Carolus per exploratores cognovit Lancastrium ab hybernis discessisse in Angliam, et ducem Britannum eodem advolasse, ratus non multum abesse ab eo quin et tota Aquitania et Britannia potiri posset, novas protinus conscribit copias, atque cum iis Gesquinum, hybernis nondum peractis, ire iubet primum in Pictones, deinde in Britanniam. Is pari fortuna in uno atque altero loco rem prospere gessit. Nam primo suo accessu Pictones proxime animo alienatos ab Anglo ob exactiones pecuniarum in fidem recepit, ac omnem occupavit Britanniam praeter Brestum et Dervallum, quae loca in Ioannis ducis fide permanserunt. Sed non multo post Dervallum etiam expugnavit. Atque ita solum Brestum, quod Canolus defendebat, pertinaciter restitit. His actis, Gesquinus furtim et itineribus prope deviis Rupellam petit, quo etiam post paulum Ioannes Biturigum dux adfuit, qui simul iuncto exercitu oppidum obsident, et ne oppidanis navalis subsidii habendi spes ulla sit, neve fugiendi pateat aditus, naves quas confestim cogere poterant circa portum disponunt. Edouardus rex certior factus de obsidione Rupellae classem quadraginta navium continuo duce Ioanne comite Penbruchi, qui paulo ante cum Lancastrio domum redierat, mittit ut terra et mari suis auxilium ferat. Interea Henricus Castellae rex, qui inimicum gerebat in Anglos animum, auxilio misit Carolo regi Ambrosium Bochanigrum, virum strenuum, ac cum eo aliquot belli duces non contemnendos cum multis navis tam viris quam armis bene instructis. Is ex Hispania digressus brevi in portum Rupellae defertur, qui a suis, quos speculatoriis navigiis paulo ante ad collustrandum mare foras miserat, certior factus Anglicam classem appropinquare, protinus extra portum egreditur atque, dispositis navibus ex utraque parte sinus, qui ante portus ingressum late in altum patet, insidias tendit. Adfuit non multo post classis Anglica, quae tota nocte secundo usa vento sub lucem eo delata est. Ubi naves sinum intrare coeperunt, Hispani dextra laevaque uno fere tempore in Anglos qui, confecto iam cursu, non se statim ad pugnam accingere, sed aliquantulum quieti dare meditabantur, sese incitant. Angli, repentina re permoti, subito arreptis arcubus atque sagittis, multa eminus hosti vulnera inferunt. Veruntamen ubi cominus pugna iuncta navibus fieri coepit, passim gladiis interficiuntur, quippe qui spatium armandi sui non habuere. Sic nulla ex navium numero evasit quin fuerit aut depressa aut incensa vel capta. Homines itidem aut occisi aut capti sunt, et cum iis Ioannes praefectus. Ac ita Anglus, qui superioribus annis insignem calamitatem Henrico intulerat, parem ab eodem in praesens accepit. Incidit haec clades in eum annum qui fuit humanae salutis MCCCLXXI, et cum regnare coeperat Edouardus xlvj.
- Rupellani interim, desperatis praesentibus auxiliis, nihilominus oppugnationem acriter tolerabant, cum Edouardus rex, cognita suorum clade, quia filius princeps valetudine prope perdita afficiebatur, sibi eundum subsidio suis statuit, qui non cunctandum ratus in tanta re omnias copias quas raptim comparare potuit ad mare praemittit, ac una conscendere naves undique conductas iubet. Ipse inde suos secutus, ubi naves ad iter paratas cognovit, signum dedit proficiscendi, qui vento secundo satis vehementi profectus celeriter e conspectu terrae iam ablatus erat, cum ventus momento perincommode mutatus est, it ut ad terram redire compulsus sit. Et cum ventum contrarium continenter perflare videret, mutato consilio copias omnes duce Ioanne Lancastrio Caletum traiicere iussit, ut ille approperandi causa quaquaversum ferro viam patefaceret suisque auxilio esset. Itaque dux instructo agmine in Burgundiam, quo primum tetenderat iter, sine ullo impedimento pervenit, populatis agris ac vicatim inflammatis aedificiis, quacunque ierat. Hic aliquot dies ad reficiendum militem dum moratur, Franci trans Ligerim passim insidias ponunt quo hostem itinere prohibeant. Quod ubi dux per speculatores cognovit, magnis diurnis nocturnisque itineribus contendens Ligerim transire maturat. Qui ut in Biturigum agrum pervenit, tripartito exercitum ducit. In prima enim acie equites levis armaturae cum parte sagittariorum locat, in altera pedes cum parte equitatus gravis armaturae, ut alas utrinque faciant, in qua ipse erat. In tertia, quae duas praecedentes sequatur, reliquum equitatum sum sagittariorum parte reliqua ponit, qui exercitus ad triginta millia hominum fuisse fertur, et ita quantumcunque potest itineris efficiens in Pictones pergit. Franci passim Anglos modo in primo, modo in novissimo agmine lacessebant, dux tamen manum a praelio abstinens iter continuabat, sed cum ad Pictones adhaerescere coepit, tenens memoria illius populi proditiones tum demum suos quacunque incederent pugnare, vastare, incendere omnia iussit. Qua de re Franci, qui ibi in praesidio erant, perterriti ad loca munitiora raptim confugerunt. Ipse vero nihil de via recta egressus, agris quacunque incesserat populatis ac oppidis nonnullis incensis, Burdegalam pervenit incolumis. Eius adventu cognito, et Rupellanis studium defensionis maius accessit et hostibus eadem de causa spes potiundi oppidi decessit. Quare dux Biturigum, relicta continuo obsidione, in Pictonum fines pedem retulit ut eum populum Anglorum armis etiam territum confirmaret. Lancastrius, collaudatis generatim Rupellanis ac eorum sigillatim principibus actis gratiis pro servata fide, remuneratoque praemiis toto praesidio, reliquos populos ad defectionem spectantes in officio continere studet. Item per idem tempus vel paulo ante est navali praelio dimicatum inter Anglum et Flandrum, qui cum Franco sentiebat, et victoriam Anglus obtinuit. Sed statim post conciliata inter eos pace, bellum nequaquam latius serpsit.
- Detestabatur interea omnibus precibus Gregorius Undecimus, qui triennio ante in Urbani demortui locum pontifex Avenione factus successerat, regum discordiam, quod reipublicae Christianae calamitosa cum primis esset. Is, missis ad Biturigum urbem legatis, iussit et eo principum convenire oratores qui praesto fuerunt. Multa legati pontificis nomine coram pronuntiarunt, quamobrem ab armis esset mature discedendum. Multas proposuerunt conditiones quas uterque princeps et dare et accipere deberet, idque multis verbis. Atqui animis commotis nihil videbatur aequum, ut quibus illud certum staret finire controversiam armis. Ac ita, desperato negotio, legati ad pontificem redierunt. Rex Edouardus interim habuit Londini suorum principum concilium, quo in concilio cum esset stipendium in militem petiturus voluit omnes ad id libenti animo dandum beneficio quopiam hortari adducereque. Itaque populo nonnulla irrogavit privilegia, sacerdotibus vero iureiurando promisit per se non staturum deinceps quo minus esset integrum optare sibi quos vellent episcopos aliosque praefectos, atque idem a Romano pontifice concedendum se curaturum. Pontifex Romanus tum primum illud concessisse videtur, cum etiam nunc apud Anglos nihil potestatis habeat in eligendis episcopis, sed tantum a principe designatos faciat. Sic reges suo constanter utuntur instituto, quippe qui suo arbitratu episcopos designant, id quod Edouardo ipsi paulo post ut faceret est persuasum ab ambitiosis sacerdotibus. Porro illi in aula diu versati, cum non sperarent posse se tam facile sui ordinis honores de collegarum sententia quam a principe consequi et pontificis et regis interrogati privilegii, ut sibi minime commodi, authores violandi extiterunt. Atque ita res privata publicam sustulit. Ad Eduoardum redeo. Rex postquam sic cunctis gratificatus est, patres ex eius animi sententia pecuniam ad necessarios belli sumptus faciendos imperarunt, cuius magnam partem sacerdotes solverunt, collato ex decima tributo. Tum enim primum annui fructus omnium possessionum ordinis sacerdotalis aestimati sunt, at secundum eam aestimationem postea sacerdotes cum regi, tum Romano pontifici decimas solverunt, cum antea quisque ex decima vectigalium, quae in singulos annos caperet, tributum conferret. Quapropter ea aestimatio postea ordinis damno fuit, cum fructus multorum sacerdotiorum ita diminuti sint ut decima interdum quintam partem absorbeat. Fuit is annus humanae salutis MCCCLXXIIII, et cum regnare coepit Eduardus xlviij. Quo anno Gulielmus Cantuariensis antistes moritur, cui successit Simon Londinensis episcopus, ordine Cantuariensium antistitum septimus et quinquagesimus. Iam tum obsoleverat decretum illud quo constitutum erat ut episcopi a sacerdotum collegiis eligerentur, quandoquidem Simon Cantuariensis et alii deinde episcopi non sacerdotum suffragiis sed pontificum Romanorum regumque arbitrio et autoritate designati factique sunt, donec ad extremum ita usu venit ut soli reges Angli episcopos designarent et episcopi minores praefectos facerent. Ac ita demum Romanus pontifex paucis post annis omne ius quod ei olim fuit in Anglia in episcopos ac alios praefectos creandos habere desivit, quemadmodum vel brevi potestatem imperandi sacerdotiorum decimas amisit. At neutrum Angliae malo fuit, quando illa per id minus omnino suas opes alienigenis hominibus deinceps impartire coacta est, id quod iam tum degustare coepit. Siquidem in eodem conventu, autore Edouardo, de concilii sententia lex lata est quae vetuit cunctos mortales in posterum tempus impetrare ubivis gentium Anglicana sacerdotia a Romano pontifice aut causas, nisi per appellationem, ad eundem deferre, constituitque poenam immanem contra facientibus, quam et ad illos etiam pervenire voluit qui talia committentibus adiumento essent. Quod quidem decretum posteriores reges non modo servandum paulatim curarunt, sed puniendi severitate multo semper terribilius reddiderunt, cum poena eiusmodo sit ut violator legis et bona amittat et ipse in aeternas carceris tenebras abdatur. Sed reo datur tempus duorum mensium antequam ad causam agendam aggredi cogatur, et ex eo lex provisionis sive de praemoneri vocitatur, tametsi vulgo de praemuniri nuncupatur, quod illa scilicet tali poena ita praemunita sit ut perrumpi nequeat. Caeterum lex non mansit in suo instituto, quando nunc tot gerit horrida tela manu ut perdifficile sit ea vitare, proin non utique iniuria instar mortis timetur. At ubi Gregorius Undecimus, quid id temporis Romanus erat pontifex, de ea rescivit, valde multum reclamavit illud aliud esse nihil nisi Christianam ecclesiam dividere, nisi religionem exinanire, nisi ius fasque delere ac concilia omnia denique rescindere. Quare primo quoque tempore cum Edouardo egit ut legem tolleret. Exin orto schismate, non fuit pontifex qui tale quid curaret donec postremo Martinus Quintus super ea re literas vehementiores ad Henricum Sextum regem scripsit. Sed utrique unum datum est responsum, non posse rescindi decretum concilii sine autoritate concilii, et propterea futurum esse ut tale concilium quamprimum haberetur, quod tamen postea nunquam est habitum. Anno eodem moritur Ioannes Eboracensis archiepiscopus, cui successit Alexander Nevyllus, ordine antistitum quintus et quadragesimus, quem octavo post anno mortuum secutus est Thomas Harundellius Elyensis episcopus.
- Dum haec gerebantur, Ioannes Britannus dux, cuius supra mentionem fecimus, apud Edouardum regem partim precibus, partim pollicitationibus agebat ut se adiuvaret. Re ad regium senatum delata, placuit omnibus cum ob vetus hospitium quod ipsis cum Britannis erat, tum quod ducis calamitatem cum suis rebus coniunctam iudicabant, ut Edmundus regis filius id bellum cum Ioanne duce susciperet. Itaque bene magna comparata militum manu et in naves imposita, ambo in Britanniam proficiscuntur, qui ubi litus attigerunt obvium habent Robertum Canolum, qui, ut supra dixi, Brestum tenebat. Hinc singulis ducibus datis muneribus, tripartito copias ducunt. Nonnullae civitates sponte in ducis potestatem veniunt, aliae contra portas claudunt. Verum aliquot captivis in medio campo ob resistentium oculos iugulatis, tantum formidinis omnibus iniecere ut oppida maritima uno prope temporis puncto in fidem venerint. Adfuit aliquanto post Ludovicus Andegavensis dux, ut suis contra Anglum auxilio esset. Caeterum cum hostem accedere scisset, sive propter militum paucitatem metu affectus, sive propter suspectam accolarum fidem impigre domum repedavit, et suos qui in praesidio erant iussit tantisper intra oppida se continere quoad cum maioribus copiis rediret. Illi tamen auxilium petebant, sed eum remorari non potuerunt. Tum plura mediterranea oppida deditionem facere coeperunt, cum Angli victoria utendum iudicantes omnem impetum in Francum praesidium fecerunt, quod fortiter ubique resistebat. Ita res Britannicae in articulo versabantur, cum per idem temporis, autore pontifice Romano, qui pacem inter reges conciliare in primis studebat, induciae duodecim mensium factae sunt, quae Anglo nihil commodi attulere. Porro Edmundus cum Canolo certior factus de induciis Ioannem ducem deserere coactus est, et Lancastris, qui, positis in propinquo stativis, suos instructos armatosque habebat, ut cum Biturigum duce in Santonum agro acie confligeret, de induciis edoctus praelio itidem abstinuit. Et quanquam penes quem victoria futura esset in incerto erat, attamen cum Angli, maiore animorum alacritate quam alias unquam, reviviscente spe, parati et expediti pugnam efflagitarent, ut qui pro iusta causa ardentius pugnaturi essent, contra et Franci numero longe inferiores in solo quod Anglorum iuris erat omnia suspecta habentes trepide ad certamen accederent, ut re ipsa postea compertum est, quippe qui ob inducias factas mire gavisi sunt, haud dubie res Anglica superior evasisset. Atque ita induciarum pactio intempestiva partam Anglis interpellavit victoriam. Quapropter Franci laeti oppida omnia de hoste capta praesidio firmant, Angli vero certum habentes victoriam de manibus amissam tristes dicto parent. Rex autem Edouardus eo consilio istas inducias pactus est ut adversae fortunae impetum infringeret, eo praesertim tempore quo et ipse id aetatis erat ut minus bello utilis esse inciperet, et princeps Walliae, in quo omnes spes eius erant, ex morbo admodum infirmus esset. Sed Ioanni Britanno duci ea interposita temporis mora cum primis damno fuit, qui in cursu medio desertus pedem referre coactus est. Caeterum ille nihil animo territus post finitum induciarum tempus usque eo pugnavit ut toto principatu sit ad extremum potitus, Francis reliqua oppida quae per vim amplius retinere non poterant per pacis conditiones restituentibus.
- Per hunc modum quietis aliquantisper a bello rebus, ut ne otium domi iucundum esset, pestilentia orta est qua multi mortales periere. Incidit haec lues in annum salutis MCCLXVI, et cum regnare coepit Eduoardus l. Quo anno Ioannes comes Penbruchius, quem supra ostendimus navali praelio victum ab Hispanis captum fuisse, grandi pecunia redemptus dum in Angliam redit in itinere moritur. At Ioannis comitis uxor nomine Maria, quae erat e Sancto Paulo Belgicae Galliae oppido ad fines Atrebatum sito, foemina nobilis, pia, sancta, ut suo beneficio iuventutem Anglicam excitaret ad studia literarum, quarum auxilio intelligebat rem Christianam summe adiuvari, collocavit collegium eorum adolescentium qui ad doctrinas percipiendas ingenium aptum haberent, Cantabrigia in aedibus quas ipsa ad extruxerat. Illud nunc vocitatur Pembruchensis aula, vere morum, modestiae, doctrinae magistra. Rex interea multis implicatus curis ad Westmonasterium concilium habuit, in quo primum de variis rebus quae ex republica esse videbantur cum suis principibus, deinde de tributo indicendo agitavit, quod universi se collaturos negarunt, argumentantes quod moveret se quamobrem nollent id facere, ac multa pariter conquerentes de eius quaestoribus. Audivit rex patienter populi querimonias, ac, habita quaestione, nonnullos ex quaestoribus in culpa esse comperit acriterque punivit. Quo facto, dum incoeptum negotium studet, agit, curat, ecce tibi, Edouardus princeps longitudine morbi confectus ad vj Iduum Iulii mortem obiit, annum agens xlvj. Quam ob rem populus in summo protinus dolore fuit, et hoc etiam acriore quod talem princeps omnibus expectationem suae virtutis moverat, ut eum si regnum obtinuisset facile confiderent maiorum suorum gloria superaturum. Caeterum ante omnes Edouardum patrem moeror laceravit, vulneravit, confecit, adeo ut decimo post mense ex angore animi in morbum inciderit, ac eo graviter oppressus mortuus fuerit. Sed ut rebus suis non deesset, belli cura addita, statim ut filii funus fecerat ac concilium dimiserat, miro studio exercitum novum facere coepit, quo, finitis induciis, de summa rei cum Franco decertaret. At (ut diximus) vis fati mortalem animum vicit, quia morte sublatus est. Corpus ad Westmonasterium sepulturae datur. Vixit annos lxv, regnavit li. Filios ex Philippa uxore sex, sive secundum alios septem genuit, Edouardum principem Walliae, Guilielmum, qui puer mortem obiit, Leonellum Clarentiae, Ioannem Lancastri duces, Edmundum Langley, Cantabrigiae, Thomas Wodestock Bochyngamiae comites, ambos a loci ubi nati essent ita cognomine appellatos. Hunc Ricardus rex, prout insequenti dicetur libro, Glocestriae et illum Eboracensium ducem fecit. Item alterum Gulielmum, qui impubes interiit. Filias vero tris reliquit, Mariam Ioannis Britanniae ducis uxorem, Isabellam Bedfordiae, et Margaritam Penbruchi comitibus locatas. Huic regi absque caeteris naturae ornamentis cum primis formae dignitas suffragabatur, ingenium providum, perspicax ac mite, nihil porro non sapiente, non considerate agebat, et homo permodestus et frugi. Illos summe diligebat honoribusque ornabat ac amplificabat, qui probitate, modestia, atque vitae innocentia alios antecederent. Corporis habitus congruens, pulchra virilisque facies, oculi micantes, canities in senecta aetate decora, quae omnia ad gratiam comparandam ei magnopere conducebant. Militaris disciplinae apprime sciens fuit, ut res ab eo gestae testimonio sunt. At liberalitatis et clementiae exempla passim non vulgaria edidit, ita ut unus omnium ferme regum inventus sit qui nullis vel levibus deditus fuerit vitiis, sicut nec malorum expers fuit. Nanque ut regnans rebus omnibus quadraginta annos beatissimus fuit, ita reliquo tempore gravem fortunae commutationem sensit, adeo nostra humana negotia raro sub manus perdiu succedunt, id quod fecit ut ille de altera vita frequentius cogitationem susceperit, in remque divinam multo studiosissime incubuerit, qui idcirco templum divo Stephano magnificum ad Westmonasterium locavit, in eoque ornatissimum sacerdotum collegium instituit, et alterum Cantabrigiae, quod Aulam Regiam appellant, deditque facultates quibus ibi viverent qui se in bonis exercent disciplinis. Sed brevi tempore praeter morem atque legem coeperunt collegae loca vendere. Quod quidem institutum, non vetante rege, cuius autoritate emptio facta approbatur, etiamnum et durat, et bene multis minus utile videretur, quoniam saepenumero nonnullis illorum qui de collegiis loca mercantur potius in otio quam in literis eo loci vitam vivere constitutum est.
- Fuere ea tempestate viri longe sanctissimi, multo doctissimi atque fortissimi, quorum supra mentionem apposite fecimus, idcirco nihil est quod de eis rursum commemoremus. Extitere et aliqui insigni infamia, quorum caput et princeps fuit Ioannes Wythcliffus. Is, ut fama est, a primo indignatus quod non potuisset ad summos sacerdotalis ordinis aspirare honores, factus inde sacerdotibus cunctis inimicior, coepit divina scripta perverse interpretari atque novam instituere sectam usque eo ut in nobili Oxoniensi gymnasio publice sit in sacerdotes ut legis eversores debacchatus. Et ut impune tantum facinoris fautore pariter atque audacia armatus faceret, regi ante omnes summum in cunctos ordinis praefectos imperium iusque tribuit. Praeterea homo nocendi cupidus, certum habens non facile viros doctos veneno infici, utpote qui rationes admittunt, cogitavit imperitum vulgus in suam in primis sectam sibi trahendum, quod ille pertinacius soleat, id quod semel imbiberit, modis omnibus retinere. Non contentus itaque implevisse codices Latine scriptos de sua haeresi, etiam ex illis commentarios patria lingua conscriptos fecit atque protinus edidit, ut etiam agrestes maleficae superstitionis peritos redderet. Certe eum non fefellit sua opinio. Ii nanque commentarii, quamvis breves, longo tempore durarunt, ut etiam nunc e manibus plebis auferri nequeant, tametsi ob id scelus nonnulli vivi interdum comburuntur cum suis libellis. Ad extremum homo nimium confidens, cum rationibus veris cogeretur ad bonam redire frugum, tantum abfuit ut pareret ut etiam maluerit voluntarium petere exilium quam mutare sententia, qui ad Boemos nonnulla haeresi ante inquinatos profectus a rudi gente magno in honore habetur, quam pro accepto beneficio confirmavit, summeque hortatus est in ea remanere sententia ut ordini sacerdotali parum honoris, et ad Romanum pontificem nullum respectum haberet. Haec de Wythcliffo, red qui illius temporis aequalis fuit, habui breviter memorare, quo historia, quae rerum gestarum exposito est, suas etiam in hoc partes ageret.
Perge ad Librum XX