Jump to content

Anglica Historia/XXII

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
Liber XXII

 XXI XXIII 

 

POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER XXII

 

RINCEPS Henricus, facto patris funere, concilium principum ad Westmonasterium convocandum curat, in quo dum de rege creando more maiorum agitabatur, ecce tibi, continuo aliquot principes ultro in eius verba iurare coeperunt. Quod benevolentiae officium nulli antea priusquam rex renuntiatus esset praestitum constat, adeo Henricus ab ineunte aetate spem omnibus optimae indolis fecit. Creatur itaque rex ad quintum Iduum Aprilis eo anno quo pater e vita excesserat, et Quintus Henricus dictus et. Hic vir, hic fuit, qui a primo docuit honores, ut est in proverbio, debere mutare mores, quippe qui statim est rex factus, statuens alio atque habebat vitae instituto sibi utendum, omnes suos aequales quibus cum pueritiam, quae lascivae et insolentiae in plurimum est plena, egerat, ab se relegavit, illisque regia interdixit ac loco illorum fortissimos gravissimos quosque viros in familiaritatem recepit, in quibus iudicarat et in capiendo consilio prudentiam summam inesse, et in dando fidem, ut eorum consilio, monitis, prudentia iuvaretur. Is profecto unus ferme omnium princeps iam inde ab initio cognovit regem oportere caeteros praestare homines animo, consilio, gravitate, vigilantia, cura, fide, et propterea obtinere regnum, non tam honorem quam onus, non tam alienae quam suae ipsius vitae rationem esse, quando sui ingenii facultatibus minime confisus voluit habere se viros qui pariter sublevarent in ferendo imperii onere atque optima quaeque monerent, qus suis singulare virtutis exemplum aliquod edendum curaret. Enimvero videre licet vitiosum principem plus exemplo quam peccato nocere, cum semper permulti existant principis imitatores. Ex quo non tantum, uti Cicero ait, mali est peccare principem, quanquam est magnum hoc per seipsum malum, quam quod alios corrumpit et facit ut sua mutata vita mutentur populi mores. Equidem qui praeest, idcirco honore amplificatur ut regat, provideat, corrigat populi mores, et aliis studeat rebus quae ei gloriam et iis commodum afferre possint, nec delectetur voluptatibus quae de sordida etiam plebe hominibus communes sunt. Ea si quis agere noluerit vel nesciverit, is hercle non princeps sed servus est potius habendus. Ecquid enim turpius est ut qui imperare debeat, ille per ignaviam et inscitiam velut pupillus non octo decemve, sed viginti, triginta, ac eo amplius annos natus aliis parere cogantur, non regat sed regatur. Talis fuit Ricardus Secundus rex, ut ad res Anglicas redeamus, a principio non pessimae indolis adolescens, quippe cuius non usquequaque tanta fuerat pectoris angustia aut ingenii infirmitas seu egestas animi, quin non potuerit bonum consilium capere, recipere, retinere, sed eum postremo perditissimi consiliarii corruperunt. Talis et Edouardus Secundus, ac uterque eundem longe infelicissimum exitum habuit, quorum fortasse periculo Henricus doctus suos aequales malarum voluptatum autores, satellites, et ministros sibi vitandos non immerito putavit, ac summos viros adiungendos curavit per quos bene imperare disceret. Iacto igitur tali prudentiae fundamento, cum multa egregia facinora facere animo destinaret, ac sciret omnia nostra divinitus gubernari, humanasque vires prae coelesti potentia multo infirmissimas esse, statuit a pietate atque iustitia imperium inire. Itaque primum omnium duo coenobia prope villam regiam, cui hodie Richemondia nomen est, et septem millia passum a Londino abest, miro operis apparatu aedificare coepit, magnisque tum possessionibus tum irrogatis privilegiis locupletavit honestavitque. Alterum autem sacratum voluit nomini Iesu appellavitque Bethleem, idque Carthusianis monachis postea incolendum dedit. Est hoc coenobium in laeva Thamesis ripa e regione alterius, quod in altera fluminis ripa situm dedicatumque est pariter Iesu atque deiparae virgini ac divae Brigidae, quod eius divae ordinis viris et foeminis commune est, vocaturque Sion. Indidit pius princeps huiusmodi coenobiis Bethleem et Sion nomina ut per haec memoriae terrae sanctae, unde salus nostra profecta est, in regno suo perpetuaretur. Secundum haec viros probos ac iuris apprime peritos iudices legit, amplissimos magistratus illis cum primis mandavit quorum virtutes iam pridem cognitas habuisset. Postremo Wallos et Scotos, a quibus continenter seditiones, tumultus, bella impendere noverat, in officio et fide ac amicitia continere diligentissime studuit, ut, quietis domi rebus, posset deinceps externis maturius servire bellis, incumbere in reipublicae commoda, se dare ad regni gloriam comparandam, augendam, conservandam.

  1. Ita rebus militiae gerendis otio domi parto, rex in concilio quod primum ab eo habitum est, cum suis principibus de bello in Francos suscipiendo deliberat, cuius ut ne iura violentur, primum omnium de repetundis agendum cuncti iudicant. Itaque legati ad Carolum regem mittuntur qui regnum Franciae Edouardo Tertio ac posteris regis Anglis debitum repetant. Accepit venientes legatos Carolus perbenigne, sed ad mandata ab eis exposita, nullo dato responso, promisit primo quoque die legatos ad Henricum se missurum, qui eius postulatis coram responderent. His auditis, discessere legati. Quod Franci oratores secuti eodem proper tempore atque illi in Angiam pervenerunt. Eos paulo mox quae pro re vellent loquentes, cum post multa acriter dicta, iam convitia facere inciperent, Henricus leniter et placide interpellavit, aiens, “Summa rei sit, meis verbis regi haec dicite vestro, Anglos intra pauculos dies in Franciam venturos, non legationibus sed armis ius suum repetituros recuperaturosque.” Illis in Franciam abeuntibus, Henricus confestim bellum ex concilii sententia decernit, iuvenili ardore accensus ad fines regni longius propagandos, qui potissimum ex eo spem bonam concipiebat, quod compertum habetur victoriam semper fore in ea parte quae iure pugnet, utpote cum qua iustitia et veritas facit. Eo item in concilio de statu regni quasi novo collocando provisum est, et illud quoque lege cautum, cum enim per idem tempus multi praesertim monachi homines Galli in Anglia sacerdotia haberent coenobiis praeessent, et continenter in patriam suos iuvandi causa magnam pecuniam mitterent, ad reipublicae commodum sancitum est ut posthac eiusmodi externis hominibus nullius Anglicani sacerdotii possessio traderetur nisi de regis voluntate, id quod alias rege Ricardo Secundo concilii decreto cautum tradunt, cum satis constet Ricardum constituisse ne illi qui in Anglia nati non essent sacerdotiorum fructus absentes caperent, ad idque lege providisse.
  2. Henricus, decreta ad bellum dein pecunia ac dimisso principum conventu, omnia quae ad bellum opus erant studio parare coepit, quem simul interim multo maior cura tenebat una cum caeteris Christianis principibus, sedandae discordiae communis cuius causa concilium omnium gentium consensu ad Constantiam, praeclaram Germaniae urbem, indictum erat. Huic igitur rei haud bellum Gallum praevertendum iudicat, qui paululum negotio supersedens legatos sine mora Constantia misit qui communem reipublicae causam diligenter agant. In hoc conventu Ioannes Vigesimus Tertius pontifex Romanus ob crimina obiecta de quibus se purgare nequivit <officio> privatur. Nec multo post Gregorius Duodecimus per Carolum Malatestam, in cuius fide erat, se pontificatu abdicavit. Benedictus Tertiusdecimus cum pertinaciter se verum Christi vicarium praedicaret, ac nullis amicorum persuasionibus de sententia sua deduci posset, adeo honores sitiebat, imo adeo insaniebat, invitus privatur, electusque est deinde post annum tertium quam id concilium haberi coeperat, omnium consensu, pontifex Otho Columnensis homo Romanus, qui se Martinum nominavit. In eodem concilio damnata est Ioannis Wuytcliffi haeresis, ac Ioannes Hus et Hieronymus Pragensis eius discipulus, duo id temporis viri qui eius sectae capita erant, in ea urbe combusti sint. Quod ubi reliquis consciis, qui etiam tunc in Anglia erant, patefit, tanquam furiis agitati primum coniurationes in omnes sacerdotes, deinde in regem, quod pius esset cultor religionis, faciunt, protinusque conventus passim celebrantes suam superstitionem armis defendendam statuunt. Itaque, Ioanne Oldecastellio, viro forti caeterum impio, cuius rei causa paulo ante ab exercitu regio relegatus fuerat, et Rogerio Actono ducibus, ac bene magna desperatorum hominum comitante caterva, Londinum concurrunt ut eo potiti maiorem inde sui similium manum cogant atque regem opprimant. Qua re nuntiata, rex omnibus consiliis antevertendum existimat ut prius in armis sit quam ea hominum colluvio in urbem irruat, qui celeriter obviam factus expectat loco idoneo ad pugnandum dum illud agmen accedat. Verum perditi homines ubi de regis adventu cognoverant, ut iamiam victi alii alio turpiter se in pedes dant, quorum aliquot in fuga deprehensi igne ilico necantur. Capiuntur non multo post ambo ductores in carceremque coniiciuntur. Sed Ioannes ex turri Londinensi noctu aufugit, Rogerius vero merito afficitur supplicio. Ob id tamen non fugiebat principem se nequaquam funditus tanti veneni radices de hominum longe opiniosissimorum pectoribus evellisse, quare publice edixit ut si uspiam deinceps reperirentur qui eam sequerentur sectam, patriae hostes haberentur, quo sine omni lenitate severius ac ocyus de illis supplicium sumeretur, ita animum et cogitationem posuerat in ea delenda. Est haec parva pro nominis Christiani conservatione gesta domi a principio res, quae sine dubio potuit monstrare victoriam quae postea in Galliis parta est. Fuit is annus salutis humanae MCCCCXV, et cum Henricus regnare coepit ij, quo Thomas Harundellius Cantuariensis antistes annum iam tunc sedens tertium et trigesimum e vita excessit. In cuius locum successit Henricus Chicheleius Menevensis episcopus, ordine Cantuariensium archiepiscoporum sexagesimus.
  3. Secundum haec, classe navium iam parata copiisque collecta, cum Henricus audiret duces suos tot amissos menses rei gerendi queri, ac illis nihli procrastinatione odiosius esse, indulgendum animorum ardori ratus, vere iam ineunte, ad Suthantonensem portum profectus est. Dum hic militibus in naves imponendis operam dat, a fideli indice cognoscit Ricardum comitem Cantabrigiae, fratrem Edouardi ducis Eboracensis, Henricum Scruppum, et Thomam Graium equitem, facta coniuratione, necem sibi machinari, quos ita patefactos comprehendi statim iussit, dolens quod tales in tale crimen vocarentur, ac ipse amittere cogeretur eos cum primis, quorum virtute se hostibus terribiliorem fore confidebat. Ii quaestioni admoti tam de coniuratione fatentur quam non inficiantur, accepta a Franco grandi pecunia, statuisse se regem vel vivum in hostium potestatem tradere vel prius interficere quam Normaniam attingeret. Henricus, ubi satis explorata sunt quae voluit, principes in unum convocat, sontes in conspectum suum adduci iubet, quos ita affatur: “Si me ad caedem designastis, qui sum patriae caput, dubio procul et de omnium etiam interitu vos cogitetis et patriam funditus perditum iri nitamini necesse est. Caeterum si aliqua vos privata movit iniuria, id profecto non erat faciendum in castris, qui sine duce stare non possunt, nec causa communi placendi hosti. Scelus igitur, scelus edidistis importunissimum, cuius is quis in nostro exercitu conscius, ut vestro supplicio a facinore perficiendo deterreatur, hinc iam ad meritam poenam subeundam facesssite.” Postquam illi in militum conspectu securi percussi sunt, rex ad heroes conversus inquit, “Videte summam hominum audaciam. Me pesequuntur, qui omnia mea studia ad utilitatem reipublicae dies noctesque me stimulando confero, qui eius rei causa nullis parco laboribus, qui denique de omnibus iuxta bene mereri studeo, et ad id natum me esse duco. Utinam in vobis non sit quisquam cuius in me increpare tantam perfidiam queam, ut malit me perditum quam patriam incolumen, ac auctam imperio cernere. Ego tamen de vobis nihil tale suspicor, sed omnia aequi bonique facio. Si mihi per vos licuerit primum esse tuto, deinde patriam iuvare et maiorum decus adversus Gallos ulcisci, id omni periculi immemor ultro faciam. Sin nolueritis, illud vobis modis omnibus aliquando fraudi erit, ita volente Deo.” Talia dicenti cunctorum ordinum duces ad pedes protinus iacuere, pollicentes futurum ut semper eius dicto audientes essent, nec paterentur suum imperatorem inimicorum insidiis circumveniri. Atque ita confirmatis omnium animis, coniuratio est subito extincta. Quod si Henricus adiecisset igni iam ardenti oculum, vidisset nempe horribilem ex eo facem ad parietes suae domus accensam, et fortasse in ipso extinxisset vestigio. Nimirum credere licet Ricardum comitem, communicato consilio cum Henrico et Thoma sociis, non utique parasse regem interficere ut hosti morem gereret, sed ut ipse regnum obtineret, ac, patefacta coniuratione, maluisse postremo fateri se a Gallis, stimulante rei familiaris inopia, corruptum esse pecunia quam regnum affectasse, quo, sua iam desperata salute, liberis suis per eum modum prospiceret, in quos facile Henricus, cognito patris consilio, durior fuisset. Porro habebat in matrimonio Ricardus comes Annam filiam Rogerii comitis Marchiae, quae reliqua una erat ex sanguine Leonelli ducis Clarentiae, sicut in vita Ricardi supra est demonstratum, cui regni haereditas veniebat. Istius rei Ricardus eius vir optime gnarus non hercule iniuria regnum ipsum obtinere nixus esse fertur, quod postea Ricardus eius filius dux Eboracensis non occulte sed palam repetebat. Nunc ad rem redeo.
  4. Exin Henricus circiter Idus Sextiles, flante secundo vento, signum dedit proficiscendi, in Normaniamque cursum tenere iubet, quo ubi pervenit, expositis sine ullo incommodo in terram militibus, Harfleum oppidum maritimum inter duos monticulos ad Sequanam positum armis oppugnare aggreditur. Franci interea, cum fama esset Anglum copias in Normaniam transducere, diligenter duce Bussicaudo equitum magistro, non uno duntaxat in loco, sed passim praesidia disposuerant orae maritimae tuendae causa. Qui ubi cognovere Harfleum repentino hostium adventu obsideri, confestim ad Caudebecum, quae arx est non longe ab oppido, opem suis laturi veniunt atque omnia circunsistunt, quo si Angli pabulatum frumentatumve egrediantur, ut illos facturos confidebant, facto quaquaversum impetu vexent, impediant, intercipiant. Sed opinione decepti, quod hostis commeatum in plures dies secum portarat. Dum procul insidias faciunt atque suis subsidio ire non audent, Anglus, nullo dato oppidanis temporis intervallo, obsidionem acriter continuat. Humfredus enim Glocestrensis dux, cui oppugnandi oppidi negotium datum erat, actis ad muros cuniculis admotisque passim machinis, pugnam continuam cum oppidanis faciebat. Rex interea in clivo monticuli qui oppido propior est, positis castris, simul et Gallos aditu prohibebat ut ne suis praesidium ferrent, et oppidanis spem omnem futuri auxilii penitus adimebat. Quod oppidani, qui tam pertinaci hostium obsidione premebantur, animadvertentes, desperato omni adiumento, a rege paucorum dierum inducias petierunt, ut si priusquam illae exissent sibi non esset succursum, dedito oppido cum triginta principibus obsidibus captivorum nomine, omnes reliqui inermes liberi abire permitterentur. Concessit rex oppidanis quod postularant, ut ne illuc tempus quo iamiam excludebatur, in maioribus attentus rebus, tereret. Illi igitur, finitis induciis, cum a suis nullum viderent mitti subsidium, oppidum post septimum et trigesimum diem quam obsideri coeperat dediderunt cum captivis quo postea se redimerent. Praeda omnis militi concessa est. Henricus, ob eam rem bene gestam auctus laetitia et voluptate, longius progrediendum existimabat, sed impeditus hyeme, quae maturius solito iam adventabat, convocato concilio, de itinere faciendo consulat. Variis dictis sententiis una una omnium melior visa est ut Caletum iretur et ne profectio fugae similis videretur, terrestri itinere per medios hostes eundum decernitur, quod eo periculosius iudicabatur, quia militum numerus valde erat diminutus, multis passim ex morbo pereuntibus, qui id temporis per eam regionem pervaserat, quod etiam in causa fuit quamobrem de reversione sit citius deliberatum. Itaque rex, postquam Thomam Dorcestriae comitem capto oppido reliquit praesidio, iter facere instructo agmine incipiens Pontivum contendit eo consilio ut prius Sommam copias traducat quam interrumpantur.
  5. Franci interea, cognito hostis consilio, omnes pontes atque fluminis vada antecapiunt, item quaquaversum Anglum transiturum coniiciunt agrum pabulo, frumento, caeterisque cibariis spoliant ut eum omni pariter itinere intercludant, ac inopia rerum omnium premant. Anglus euismodi incommodis uno temporis puncto affectus nihil terretur, sed iter incoeptum facere pergens ad Sommam venit. Ibi certior factus pontes ab hoste esse interruptos sine mora equites levis armaturae mittit exploratum quid hostium, quid insidiarum, quid periculi ad dextram quid ad sinistram sit, item ubi loci vadum fluminis ad traiiciendum tutum. Equites celeriter officio functi omnia plena hostium renuntiant. Quibus rebus cognitis, rex non secus ac instituerat lente incedebat, atque sui negotii bene gerens dextra laevaque circunstantibus hostibus ita aciem instructam ducebat ut speciem terroris inspicientibus prae se ferre videretur. Quo factum est ut, nulla imposita dimicandi necessitate usque Corbia pervenerit. Hic nocturno agrestium adventu et matutino militum qui oppido relicti erant praesidio retardatur. Sed ea res perbono ei loco fuit, nam, praesidio caeso fugatoque intra moenia cum agrestium turba, postridie illius diei invento inter Corbias et Peronam vado ante id tempus nunquam, ut fama est, cognito, flumen transmittit atque properans Caletum recta pergit, ut qui propter paucitatem suorum, nisi aliter ratio posceret, minime pugnandum decreverat. Erant enim Anglici equites ad duo millia, sagitarii ad decem et tria millia. Afficiebantur Angli inter itionem sexcentis incommodis, cum neque ipsi cibos in tot dies necessarios parassent, neque in itinere facile invenire possent, frumento ab hostibus ante compresso. Abstinebat tamen Henricus sui militis manus in tanta rerum penuria a sacrilegiis, quippe qui eiusmodi edictum exercitui iampridem proposuerat, ne, miles, unquam sacras aedes spoliato neve violato, quod si feceris, debito supplico scelus luito. Ex quo cum accepisset militem quendam rapuisse de templo vasculum in quo eucharistia asservabatur, fertur iussisse agmen consistere, ac non prius illinc abire permisisse quam, restituto vasculo, miles persolvisset capite poenas. Hinc fiebat ut cum eius rei fama per agros pervasisset, vicinorum locorum coloni contra ac vetitum esset cibaria agmini suppeditarent.
  6. Franci vehementer indignati quod hostis sine certamine elaberetur, per nuntios invitant Henricum ad pugnam armis et verbs lacessendo. Respondet ad ea Anglus, “Mihi curae est ne quid fiat secus quam Deus velit, quamque oporteat. Nam ego Francos armis prior non aggrediar, at ab eis provocatus certamen non denegabo. Interea Caletum pergam. Si quis autem me in itinere prohibere tentarit, id ille non sine suo faciet malo, quare ne quisquam unus illud temere conetur. Maxime aveo ut haec humus ne Christiano sanguine infeliciter madeat.” His dictis, nuntios nullos non donatos ab se dimittit. Principes Franci, accepto responso, quod magis timidi quam cauti imperatoris esse iudicabant, castra apud Blangium oppidum metantes hostem ultra progredi prohibent, parati omnino ad manum conserenda, qui ita aciem instruunt. In prima fronte tria millia equitum collocant, secundam aciem firmant Carolus Aurelianensis, Ludovicus Borboniensis, Edouardus Barri duces, ac Nivernensi comes cum peditum tum equitum multitudine innumerabili stipati. Post hos ad subsidium ferendum turba militum infinita inordinate tertiam tenet aciem. Henricus cum videret dimicationem propriorem esse quam crediderat, neque se tuto discessurum arbitraretur ex propinquis castris ubi pridie illius diei conserat, in aciem exercitum educit in proximam planitiem, quae ampla patet circa Blangium oppidum, et ne militum virtuti locus pugnae damno sit, prope viculum quem Dagincurtum dicunt locum eligit, cui pene imminebat colliculus undique arboribus sylvestribus atque densissimus vestitus vepribus, qui instar muri munitionem efficiebat ne hostis a tergo invaderet. Hic aciem instruit, sagittarios in dextro cornu, quod contra hostes erat, collocat, quibus Edouardum Eboracensem ducem praeficit, in sinistro et circa latera equites disponit. Ipse vero cum robore militum in mediam aciem se confert. Verum cum hostis numero militum equitumque praestaret, veritus ne non pariter in fronte atque latere suorum pugnaretur, ad arcendam equitum vim et impetum, ut ne peditatus, in quo omne exercitus eius robor consistebat, ordinem turbarent neve frangerent, septa ad utrunque latus fecit ex palis senis vel paulo plus pedibus oblongis utrinque ferratis ac praeacutis, quo si equi in eos incurrerent subito transfodirentur, deditque negotium certis gregariis militibus qui, ut casus et res posceret, ipsos palos refigerent, rursusque eo loco figerent quo pedites se commoverent pugnando. His igitur palorum septis sive vallo acies peditum se continebat, equitatus vero omnis a lateribus extra palos stabat. Istum quidem modum muniendi aciem Angli etiam nunc servant, inventis ad haec aliis machinis, praecipue pilis ferreis quae auctis undique munitae clavis per terram sparguntur, quibus equites procul a suo peditatu arceant. Nam si temere equi in ipsas machinas incurrerint aut in vestigio confodirentur palis vel laesis pedibus cadere cogerentur. Rex, instructa ad hunc modum acie, impedimenta in unum coniecta locum, in castris esti laevo praesidio munitis relinqui iussit. Post haec apud milites concionem habuit, hortatusque est ut bonam animo spem conciperet, quandoquidem illud sibi persuadere deberent, se ad id loci qui quam paucitati militum idoneus ad pugnandum, tam multitudini inutilis esset, pervenisse, duce Deo, qui foedifragis non favet, qui eos qui alieno manum afferunt non iuvat, quorum nempe criminum maculis recte scirent Francos suos hostes cum primis notatissimos esse. Quare a primo admonuit ut nihil timerent quod hostes longe plures numero essent, quoniam etiam scire deberent in magna militum multitudine necesse esse maiorem partem rei bellicae multo imperitissimam esse, quae bonis strenuisque militibus semper praeliando impedimentum affere soleret. Et quamvis omnes aeque militaris artis scientes forent, non eo tamen pertimescendum, cum pro patria dimicandum esset, pro qua nihil non parato animo ferendum esse. Item quamvis vitae iactura fieret, gloriosum tamen fore ducerent. Equidem si vincerent, illud suis virtutibus cum haberent apud cunctos mortales assignatum iri; sin vero a tanta hostium multitudine vincerentur, nihil demum ignominiae se subituros iudicarent, quod pauci a multis superati essent. Ac postremo certo scirent victoriam in manu esse, si primo congressu pugnam magno animo committerent, quod omnino eos ita facere opportere illud moneret, quod non ignorarent sibi cum Franco rem esse, quem antea saepissime vicissent, quem ad praelium ineundum tam promptissimum quam ad longioris praelii onus ferendum infirmissimum iampridem novissent. Loquente adhuc rege, militum ardor tantus eminere coepit ut ingenti clamore signum pugnae flagitarent. Idem duces Clarentiae, Eboracensis atque Glocestrensis mature faciendum sentiebant, affirmantes moram hosti duntaxat commodo esse, confluentibus ad illum undique novis militibus. Regi tamen aliquid morae facere placuit, ut ne quid inconsiderate ageret, ut qui probe sciret in proelio superari turpissimum, superare pulcherrimum esse.
  7. At Francis interea, paucitatem hostium negligentibus pro nihiloque putantibus, tantum fiduciae ac spiritus accessit ut non de ratione belli cogitarent, sed vicisse iam sibi viderentur, qui passim efferebantur, maximo gaudio gloriabantur, iactabant se Anglum inclusum habere nulloque negotio victum iam in manu sua esse. Duces ordinum iam spolia dividere, captivos sortiri, ac currum parare quo rex captivus in triumpho duceretur, simul milites hortari, conclamare, ad praedam, ad gloriam properate, ut iam de praemiis vestris, de referenda gratia cogitemus. Eo evasit laetitiae libido ut passim nuntios ad civitates mitterent qui iuberent ut publice sibi gaudentes de victoria, perinde quasi incerta non esset, gratularentur, Deoque gratias agerent, nequaquam suspicantes fieri posse ut venti, sicut aiunt, sua gaudia ferrent. Hinc colligere licet tam dementiae esse de exitum rerum futurarum quicquam certi iudicare, quam prudentiae non iudicare. Quid quod et ad Henricum nuntium miserunt quaesitum quanti vellet se redimere? Quem ferunt respondisse se sperare intra duas tresve horas ita usu venturum ut potius Francis quam Anglis de redemptione facienda curae esset.
  8. Inter haec autem, copiis ab utraque parte instructis, ad viij Calendas Novembris, qui fuit dies pugnae, circiter meridiem veniunt tandem ad manus. Signo enim eodem temporis puncto utrinque dato, concurritur acriter varioque confligitur. Sane sagittarii Angli ita Francos equites peditesque una obviam factos primo impetu urgent ut aliquandiu multis affecti vulneribus non facile queant pedem conferre, qui passim cadentes non mediocrem suis terrorem, hostibus animum praebebant. Caetrum ubi cominus pugnari coeptum est, bona pars sagittariorum Anglorum, proiectis actutum more suo arcubus sumptisque semper ad manus habent telis et gladiis, magno impetu in venientem hostem fertur. Franci contra ubique urgent, instant, laborant. Nam equites dum alii cum peditatu Anglico dimicant in dextro cornu, obiectis scutis, a latere hostem invadere summa ope nituntur, sed non sine caede, tum a reliquis sagittariis tum ab equitibus qui prope palos astabant repelluntur. Itaque certamen ubique saevum et anceps erat, in suo pro quisque gradu obnixus urgens scutis et gladiis sine respiratione, alius pro victoria, alius pro salute pugnabat. Postquam tris prope horas utrinque fortiter est dimicatum, rex, circunductis paulum equitum alis, a tergo ipse pedestrem aciem adoritur. Clamor novus inde ortus Francorum animos ita terruit ut pedem referre extemplo coeperint. At rex ubi turbata signa ac fluctuantem aciem vidit, tum milites parum hortatus tanto impetu insecutus est ut Franci in fugam subito coniecti alii alio fugerent, proiectisque armis pro salute tantum orantes manus darent. Interea equites Franci, duce Roberto Borimuillensi, qui primi terga verterant, cum accepissent impedimenta Anglorum procul ab armatis sine praesidio magno esse, partim faciendae praedae, partim accepti incommodi aliquo pulchro facinore sarciendi studio concitati, impetum in castra vacua defensoribus faciunt, impedimentaque omnia rapiunt, captis aut interfectis qui praesidio relicti fuerant. Quod ubi regi nuntius trepidus attulit, ac clamor puerorum aliorumque auditus est, qui adventantes hostes in pedes se dederant, ac diripi passim ferrique fortunas militum vociferabantur, veritus ne non hostes dissipati ex cursu in unum coacti pugnam redintegrarent, ac sibi simul cum captivis et hostibus novum certamen est, necessario contra animi lenitatem iussit ipsos captivos, quorum ingens numerus erat, protinus interfici, atque milites se iterum ad praeliandum expedire. Illi autem imperata facientes, postquam bonam partem captivorum occiderant, omnis repente laboris per diem pene totum tolerati, vulnerumque obliti perinde ac si integri recentesque essent, uno impetu contendunt in aciemque redeunt, seque in hostem quanta maxima possunt vi concitant. Sed cum ille praeda iam potitus longius abesset quam ut eum consequi possent, sua sponte a persequendo destiterunt. Atque haec est nobilis ad Dagincurtum pugna, et inter primas memorata populi Anglici victoria. Decem millia Francorum in acie caesa sunt, captivorum numerus pene par, si in castris ab hoste trucidati non fuissent. Multi postea utrinque ex vulneribus interiere. Ab Anglicis cecidere vix centum, si credimus illis qui miracula scribunt, cum Edouardo duce Eboracensi. Authores alii quingentos, alii sexcentos Anglos in eo praelio desideratos tradunt, quorum non poenitet me sententiae esse, cum enim amplius tribus horis sit strenue dimicatum, dubio procul Anglos qui inter arma versabantur suo quoque accepisse vulnera par est credere. At regi tantae potito victoriae nihil prius fuit quam ut ibidem flexibus genibus multis oraret precibus, Deoque immortales ageret gratias, cui deinceps ea dies, quae divis Crispino et Crispiano sacra est, solennis perpetuo mansit. Secundum haec, paulo ante noctem rediit in castra, quae ab hoste spoliata, ut ostendimus, invenit, sed eius spoliis mediocriter replevit ubi ea nocte a laboribus fessum refecit militem, postero die ad locum pugnae reversus omnes pariter suos atque alienos in eo praelio desideratos sepultura affecit, corpus vero Eboracensium ducis in Angiam reportandum curavit ut eius maiorum sepulchro inferretur. Hoc facto, cum Aurelianensi et Borboniensi ducibus ac aliis de nobilitate captivis primum Caletum, deinde in Angliam rediit, qui urbem Londinum ritu triumphantis imperatoris victore cum exercitu inivit, cum interim per totum regnum supplicationes multorum dierum ad omnia templa Dei divorumque decreta sunt, ut dum victoriam eius diei cuncti congratulabantur, regem in coelum laudibus ferentes, in primis Deo gratiae agerentur. Fuit ille annus humanae salutis MCCCCXVI, et cum ipse Henricus regnare coeperat iij.
  9. Carolus rex Francus ob acceptam plagam magna animi perturbatione commotus summa ope studet Ioannem Burgundiae ducem diu ante ab se alienatum sibi reconciliare, timens ne accidat ut dum domi civili discordia laboratur, foris ab externo hoste gravius aliquid accipiatur. Item Ioannem Arminiacum comitem, qui summam in re militari usum habebat, magistrum equitum in locum captivi apud Anglum Busicaudi surrogat, sperans futurum ut is esset qui res Francorum inclinatas armis sublevaret. Thomas inter haec comes Dorcestriae praefectus Harflei, certior factus de victoria adepta cum tribus millibus armatorum in finitimos agros egressus usque Rothomagum excursiones facit. Is inde dum praeda onustus redit, Arminiacum comitem forti militum robore refertum obviam habet, commissoque levi praelio fugatur, qui plus trecentos ex suis perdidit. Sed Franci, non contenti victoria, sequendo propius oppidum quam ut conduceret progressi, cum praesidio quod obviam suis volarat manus conseruerunt ac, levi pugna repente edita, non sine caede pedem referre coacti sunt.
  10. Dum ista alibi fiunt, Sigismundus Romanus imperator, vir magnae virtutis ac fidei, qui alias apud reges de pace concilianda cum longe gentium abesset per literas frequenter egerat, cum Caroli regis legatis in Angliam venit, quem Henricus pro vetere amicitia quae ei cum illo erat amice et benevole accepit. Is studiosus pacis omnino rem utrique regi utilem tandem aliquando conficiendam curare coepit. Sed Francorum fatalis obstabit casus, qui postea accidit quo adhuc maiora detrimenta acciperent. Enimvero dum concordia in foribus pene erat, ecce tibi, nova maioris discordiae ac inimicitiarum causa incidit. Porro Henricus, certior factus de caede suorum in Rothomagensi agro ab hoste facta, ita irasci coepit ut ne quidem de nomine pacis tum audire voluerit. Quocirca imperator negotio parum supersedit, ac statim post iram regis, quae cito deferbuerat, nihilominus rem aggreditur, quam et perfecisset, si Franci novum bellum non parassent. Quippe ille duce Arminiaco ex re prospere paulo ante gesta animo aucti, Harfleum sibi omnino recipiendum statuunt, qui post paulum diverso itinere quam possunt occultissime cum omnibus copiis quas eo momento coegerant opidum oppugnatum eunt. Itidem Ioannes vicecomes Narbonensis, qui classi praeerat, [facit,] omne vicinum litus pari celeritate occupat, circunsidet. Sed dolus non processit, quod antequam ad oppidum pervenirent, animadversum est ab speculatoribus ex arce hostium cohortes accedere. Qua re cognita, Thomas praefectus suos intra muros recipit, nuntios crebros ac literas ad regem mittit petum auxilium. Franci vero, quamvis viderent nullam amplius oppidi de improviso occupandi facultatem dari, nihil tamen secius tam terrestribus quam maritimis copiis ad oppugnationem aggrediuntur, quibus Angli pro tempore fortiter resistunt. Interea Henricus, accepto nuntio, cognoscit suos in magno periculo versari, remque diligentiam requirere. Quare, nulla facta mora, classem parat suisque subsidio ire maturat. Retardavit eum tamen Sigismundus imperator, dehortatus magnopere ipsum proficisci, sed suasit ut ducem aliquem mitteret qui eam impendentem procellam propelleret, quandoquidem non praestaret, et tunc nihil esse quod princeps, in quo totius reipublicae summa consisteret, omnibus se obiectaret periculis. Ita rex monitis amice cohibitus Ioannem fratrem ducem Bedfordiensem cum multarum navium classe quamprimum in Normanniam mittit, qui, secundo usus vento, celeri cursu ad Sequanae ostium pervenit. Hunc cum vicecomes Narbonensis cognovisset appropinquare, se subito ex omnibus partibus, dato signo, in hostes concitat faucesque portus occupat. Ioannes cum classem hostilem egressam vidisset, naves aliquot fortiores in eam praemisit quae primo impetu duas Francas naves incautius progressas cum remigibus defensoribusque suis ceperunt. Adfuit statim post ipse studio incitatus cum reliqua classe, qui certamen fortiter redintegravit. Est summe aliquantum utrinque pugnatum cum Angli ad extremum bonam hostilium navium partem aut submerserunt aut ceperunt, reliquas vero turpiter fugere coegerunt. Tum Ioannes per flumen ad oppidum delatus sine ullo impedimento descendit pariter in terram, ac suos uno tempore et commeatu et novo militum supplemento iuvat. Arminiacus interea certior factus per literas et nuntios male a suis ad Sequanae ostium navali praelio esse pugnatum, relicta obsidione in Parisios se contulit, ut qui in nulla spe erat oppidum per vim expugnandi.
  11. Post hanc acceptam cladem res Francorum multo infirmiores extiterunt, quod principum studium diversum esset, utpote qui veterum inimicitiarum stimulis incitati iam reipublicae munia gravate obirent, et per simultates adeo labefactari inciperent viribus ut libertatem in discrimen adduxerunt. Et quanquam Aurelianensis dux alterum factionis caput in Anglia captivus erat, tanto tamen simultatum furore Carolus delphinus et Burgundiae dux agitabantur ut dum alter alterum armis, fraudibus, insidiis opprimere conabantur, et reliqui principes eisdem factionibus et studiis trahebantur, nemo quisquam illorum esset qui propulsandum commune periculum quod impendebat ab Anglo magnopere curaret. Ita in hoc statu multa erant mala, alienatio mentis Caroli regis, belli periculum, principum discordia et improbitas, sexcenta praeterea alia quae rem totam aerumnosam reddebant. Sed ad propositum redeo. Bedfordiensis dux, re prospere gesta, continuo in Angliam rediit. At Sigismundus imperator animadvertens nihil esse quod se in istam pacificationem in praesentia interponeret, quod Franci proxima Harflei obsidione vehementer offendissent Anglorum animos, quibus etiam ipse ob id ipsum iratus erat, omisso diu ante inchoato pacis negotio, foedus cum Henrico fecit, quod quidem tantum abfuit ut deinceps violaverit ut etiam pro se quisque eorum servare et colere maiorem in modum studuerit, id quod commodo utrique fuit. Imperator post haec multis ac variis donatus muneribus in Germaniam transmisit. Incidit haec regum societas in annum quartum cum regnare coepit Henricus, et salutis humanae MCCCCXVII.
  12. Eodem anno rex principum conventum facit, apud eos concionatur, recentes Francorum iniurias in se commemorat, occasionem gerendi belli ostendit, discordias Francorum principum replicat, multa proponit quamobrem bellum in eos de integro sumendum, ac totis viribus in illud enixi incumbendum iudicet. Item orat ut pecuniam imperandam ac militum delectum primo quoque tempore habendum decernant, quo inimicorum iniurias persequi tandem liceat. Haec dixit, et ad eius nutum cuncta a patribus decreta sunt. Sed pecunia in primis imperatur quo sumptus in copias suo tempore fiant. Nempe nullus erat cui id bellum non maxime cordi esset, videreturque tam utile quam opportunum. Deinde ex senatus consulto Ioannes Bedfordiensis dux regni praefectus renuntiatur, caputque regii senatus, qui eatenus id imperii obtineret quoad rex belli gerendi causa in terra Gallia esset. Quo facto, rex ipse circiter vj Calendas Augusti cum mille et amplius navium classe solvit, in Normaniamque pervenit, expositisque in terram militibus, cum suis ducibus de rebus agendis consilia confert. Normanni, cognito hostis adventu, ingenti perculsi pavore, moestitiaque simul affecti, ex agris cum liberis fortunisque suis in oppida concurrunt, ipsaque oppida muniunt, frumenta ac caetera usui humano necessaria apportant, tela, arma parant quibus hosti resistant, ad Carolum regem legationes mittunt ut suos cives ab hostium iniuriis defendat. Franci milites qui locis praesidio relicti erant, una cum agrestium turba in oppida se recipiunt ut oppidanis intus auxilio sint, qui foris hostium viribus resistere posse se desperabant. Haec per omnem Normaniam fiebant, adeo universi magno erant timore cum Henricus, postquam rei gerendae consilium cepit, ad Tucham arcem opere et natura munitam castra posuit eamque oppugnare aggressus, etsi ab iis qui intus erant fortiter defensam, cepit. Dein Cadomum petendum constituit, ratus id quod officium poscebat Francos laborantibus suis nequaquam defuturos, ibique praelium fore, quod in primis cupiebat. Quare cum expedito exercitu eo contendit, agros late populatur, praedam facit.
  13. Cadomum est oppidum in plano campo positum, fossis altisque muris munitum, ut alibi ostendimus, et id temporis nullius rei egens quod oppidani ante adventum hostium commeatu et armis illud refersissent. Igitur rex ubi ad oppidum pervenit moenia a suis castris munitione secludit ut ne de oppido eruptionem inclusi facere possint, ac, dispositis passim centurionibus cum suis militibus, tela in hostium munitiones adigi iubet. Nihil ea res Cadomenses terruit, qui infensi intentique sine tumultu manebant. Ita praelium undique incipitur. Angli pro ingenio quisque pars eminius saggitis, lapidibus, aliis tormentis pugnabant, alii succedere ac munitum modo effodere, modo scalis aggredi conabantur, et solum cupiebant pugnam manibus facere. Contra Cadomenses in proximos saxa volvebant, sudes, pila, praeterea picem, sulphur et taedas ardentes mittebat. Est ad hunc modum per aliquot dies continuatum certamen, bene magno numero Anglorum interfecto, quod plus detrimenti acciperent ab illis qui in munitionibus dimicabant quam inferrent. Quod Henricus animadvertens militem a pugna revocat, et solum muro perfodiendo deiiciendoque studendum putat. Itaque, actis ad oppidum repente cuniculis adhibitisque in diversis locis machinis, statim magna vi moenia aggreditur, et ne opus incoeptum ab oppidanis impediatur, iterum milites admotis scalis alios in murum ascendere summaque capere, alios urgere telis iubet. In hos oppidani animose se defendendo lapides, ignem, aliaque id genus tormenta torquent. Dum ita pugnatur, Angli ipsos muros variis in locis perfrangunt, iamque ab illis qui in cuniculis fundamenta effodiebant passim foveae factae erant per quas miles in oppidum penetrare poterat, cum rex, misertus oppidanorum quos sibi servandos, si in fidem venirent, non praedandos statuerat, ac simul veritus ne si per vim oppidum expugnaret cogeretur illud diripiendum dare militibus, per praeconem eos admonuit esse adhuc apud se clementiae locum si confestim deditionem facerent, qoud illi, spe subsidii confisi, pertinaciter se facturos negarunt. Tum Anglus rursus moenia aggreditur per foveasque introire nititur. Hic momento unius horae est conflictatum cum irrumpere conarentur, et Cadomenses loca omnia defenderent fortissime, sed tandem Angli virtute vicerunt. Rex oppido potitus cunctos arma in unum locum inferre imperavit. Quod ubi sine recusatione fecerunt, passimque palmis proiecti ad terram flentes pro salute orarunt, consolatus surgere iussit. Hic facto, ad principem aedem more suo accessit, ibique aliquandium oravit gratias Deo pro re felicissime gesta agens. Ea nocte non se quieti dedit sed exercitum perinde in armis esse voluit ac si periculo vacuus non esset, ne quo miles licentia nocturni temporis ad praedam laberetur vel oppidani clam discederent. At prima luce, recensione habita senatus, partim morte pro vesana pertinacia, partim bonis mulctavit, deinde militem etiam atque etiam collaudatum omni praeda de hoste capta donavit quod in ea oppugnatione eius excellentissimam virtutem fuisse, optimeque eum de se meritum iudicabat. Sane videtur Henricus eo potissimum praelio voluisse tam suam ipsius quam suorum bellicae artis doctrinam ostendere, quo Franci intelligerent sibi cum eo hoste rem esse qui multum virtute polleret, et quod fortasse non erat ignarus in bello gerendo studendum esse famae, ac prout prima cedunt, fore ut plurimum universa. Arx adhuc stabat in fide Francorum firma atque egregie munita, cuius praefectus ut fidem magis servasse videretur palam iactabat se prius excidium exspectaturum quam hosti traderet. Quod Anglus minime faciendum constituit, ut ne pulchrum opus et oppido custodiendo necessarium dirueret, quod post reficere oportuisset. Itaque rex praefecto et reliquis militibus qui intus erant incolumitatem pollicitus diem praescribit quo arcem dedant. Quo audito ac desperato iam subsidio, deditionem fecerunt. Ac ita Henricus Cadomum cum arce ad extremum cepit, qui eius victoriae bonam antea spem animo concepisse dicitur, eo quod orando eum ferunt vidisse crucem inter suas copias emicantem. Ita usu venit ut bene precantibus ac iustum bellum facientibus praesens numen esse soleat.
  14. Dum haec ab Anglo ita fiebat, Franci neque iustum exercitum paratum habebant, neque ipsi parati erant ad eundum suis subsidio, domesticis hostibus laborantes, qui ne emergerent nova extitit causa cur seditiones maxime renovatae sint. Cum enim rex Carolus pro suo iure res gerere nesciret, accidit ut nil esset eo egentius, nil regno spoliatus, quod pro se quisque bona publica dissiparet. Solus Carolus delphinus patriae mala deflebat, solus in rempublicam incumbebat, solus hostibus resistendum curabat, sed inopia affectus solicitudine mordebatur, qui ad extremum de consilio Armeniaci equitum magistri pecunias quas Isabella mater congesserat ex diversis locis sustulit, sublevandaeque patriae causa eas in parandum exercitum insumere coepit. Ea re mulier immemor periculi instantis, memor iniuriae offensa, filium cum Armeniaco pro hoste habet, ambos persequendos iudicat, Ioanne Burgundiae ducem in summa apud Carolum virum gratia ponit, eique imperium rerum omnium dat, defert, confirmat. Burgundio, quem penes iam omnis erat potestas, facultate data ulciscendi iniurias, se in delphinum armat, quo, eo debilitato, publicis hostibus pro virili parte resisteret. Movit par ratio et delphinum, qui domesticum tumultum bello externo praevertendum ratus in Burgundionem factionis caput arma vertit, eumque quovis modo perditum ire contendit. Hinc igitur magna regni labes facta est, quae nihil propius factum fuit quam ut illud funditus deleret. Ardebat itaque Gallia bello, et nemo fere erat qui in tanto moerore curam belli susciperet sustineretve.
  15. Inter haec Thomas Clarentiae dux cum expedita militum manu secundum oram Normaniae maritimam profectus Bellocassiorum, hoc est Baiocensium, ut hodie nuncupantur, urbe de Franco capit. Item Humfredus Glocestrensis dux euis frater Lexoviorum oppidum armis adortus nullo fere negotio occupat. Rex interim Cadomi causa firmandi praesidio loci morabatur, cum ibi singulare edidit pietatis exemplum. Reperit enim in arce magnas civium fortunas, quarum in numero erant pecuniae in templis diu depositae ac sacra vasa. Ea omnium tantum abfuit ut ipse tetigerit ut etiam in templa subito referenda civibusque restituenda curaverit, ut ne praeter institutum suum sacrilegio rapinave contaminaretur. His actis, convocato suorum ducum consilio, summa rerum agitabatur cum, rumore interim quaquaversum de eius lenitate clementiaque perlato, omnes propemodum vicinarum civitatum principes Cadomum convenerunt seque eius fidei commiserunt. Quare placuit omnibus publico edicto denuntiari populis eos fore cum fortunis ab omni periculo vacuos qui sua sponte in Anglorum ditionem redissent venissentque. Quae mehercule res efficiebat uti bene multi quotidie populi a Franco ad Henricum deficerent. Rex post haec Argentonium oppugnatum Cadomo proficiscitur, quod adveniens capit. Venit deinde in eius fidem Alenconium, Constantia, Falesia, Fanum Lani, nonnullaque alia oppida multo munitissima, adeo fere omnes miserrima Cadomi memoria solicitos similem casum timentes habebat ut mallent Anglo se dedere quam fortunae fortasse cum suo magno malo periculum facere, cum praesertim nullum Caroli exercitum proxime se viderent, nec audirent venturum sibi subsidio. Henricus autem, tot uno tempore receptis oppidis, solum sibi laborandum esse ducebat ut Rothomagum urbem totius Normaniae caput in potestatem redigeret, quo ex cuncta regione Normani omnem pecuniam charissimasque res comportarant, quodque inito bello operibus maximis munierant. Quare instructis copiis castra movet atque Larcham, quod oppidum ad Sequanam situm a Rothomago circiter millia passum octo abest, ire contendit. Quod ubi Franci qui ad praesidium loci erant animadvertunt, pontem qui eo ipso loco in Sequana est ante hostis adventum valido praesidio firmant, simulque ad alteram fluminis ripam milites disponunt qui prohibeant ne ille flumen pontibus aut cratibus vel scaphis transeat. Postquam Henricus ad oppidum pervenit, pontem confestim oppugnare aggressus, cum videret eum a Francis acrius defendi quam ut facile capi posset, statim regressus millia passum fere tria secundum ripam ad aquam fecit castra, atque inde paratis ratibus lintribusque, partem exercitus noctu in alteram ripam transduxit, nullo ex hostibus se opponente. Nam qui ad alteram ripam erant, arbitrantes Anglum alio versum iter vertisse, non sunt secuti, quod satis negotii haberent in tuendo oppido. Quo facto, ad oppugnationem de media nocte reversus oppidum utrinque obsidione cinxit. Quod ubi oppidani senserunt, desperato subsidio, deditionem faciunt. Rex potitus oppidi, iam cum tutum paterent iter, Rothomagum proficiscitur. Quod postquam praesidium quod intus erat cognovit, omni propemodum equitatu celeriter educto acieque equestri instructa, obiam exivit, factoque cum antecedentibus equitibus agminis Anglici levi praelio, cum iam premeretur, necesse habuit eo se repente recipere unde venerat. Tum rex quam proxime moenia accedens urbem obsidet. Fuit ille annus salutis MCCCCXIX, et cum regnare coepit Henricus vj. Angli opus incoeptum facientes duabus ex partibus vineas, aggerem, cuniculos ad urbem agere instituunt, quibus perfectis, quotidie cum inclusis pugnabat, sed parum proficiebant, quod Rothomagensibus nulla res ad virtutem deerat, neque quisquam omnium erat qui non in eius oppugnationis casu suarum omnium fortunarum eventum consistere existimaret, quare sese mutuo animis confirmantes eo consilio decertabant ut nullum aliud tempus ad conandum habituri viderentur, qui, capta urbe, omnia extrema ab hoste patienda putabant. Hanc animorum miram quidem, consensionem et perseverantiam ubi Henricus perspexit, mutato ex necessitate consilio, statuit hostem fame domare quem armis superare non poterat, id quod factu eo facilius ducebat, quod Franci domesticis implicati, ut dictum est, seditionibus subsidio suis venturi minime viderentur. Itaque, dispositis passim per opportunas stationes armatorum cohortibus, et supra infraque clauso omni fluminis Sequanae, quo urbs alluitur, aditu, ita cives brevi tempore rerum omnium penuria affectos consternavit ut illi, cibis iam consumptis ac spe subsidii penitus adempta, in eius potestatem ultro venerint. Rex opulentissimam urbem adeptus eodem fere momento omnia propinqua loca in potestatem redegit, accepit et in fidem Ioannem Britanniae ducem. Is porro rebus suis timens sponte id temporis sese amicitiae Angli dedit, quod videret Francorum vires in dies singulos magis infirmas esse, veritus ne si alias id facere coactus non acciperetur.
  16. At ubi Rothomagensium deditionis fama per Gallias pervasit, incredibile dictu est quantus omnes terror invaserit, quantusque dolor occupaverit, utpote qui videbant quas quotidie civilis seditio importaret clades, et ad mali prohibendi nullum adhiberi remedium. Sed Burgundionem ducem in primis ea res vexabat, angebat, cruciabat, quod duplici malo uno tempore teneretur, siquidem imperium obtinebat et suo arbitrio Carolum regem regebat, et idcirco sine inimicitiis esse se non posse, et quiquid cladium accipiebatur sibi soli assignari certo sciebat. Quare tam e republica quam ex suo usu futurum iudicabat si viam inveniret ad reconciliandos in gratiam reges, quod tunc ab externo vacuus metu facile decus suum adversus Carolum delphinum ulcisci, et se odio publico, invidia, infamia liberare, patrio bello liberata, posset. Hoc capto consilio, per legatos cum Henrico agere instituit ut pacis conciliandae causa vellet cum Carolo de summa totius rei colloqui. Non abnuit Anglus id facere, sed perinde ac legatis promiserat paucis post diebus Meulanum convenit, quo Carolus cum Isabella uxore et Catharina filia longe formosissima sive, ut quidam tradunt, regina sine Carolo, quia non erat mente sana, cum Burgundione ante venerat. Ibi pacis causa, veluti alias factum est, frustra tractatur, tantum profuit congressus quod Henricus visae puellae forma captus multo mitissimus est hostis effectus. Interea principes Franci communem patriae fortunam miserantes rerum suarum sortem incusabant, quod vires ad externa bella satis superessent, sed iis abuterentur inter seipsos certando. Quocirca aliud nihil esse visum est quod aegras sanaret mentes nisi commune colloquium, quod per illud inimicitiarum furor facile extingui, iniuriaeque evelli possent. Probata ab omnibus sententia, colloquium ad Monsteriolum, quod est oppidum eo loci situm quo Iona fluviolus in Sequanam influit, indicitur, quo cum primis delphinus et Burgundio duo factionum capita accederent ut civiles discordiae aut funditus in eo conventu extirparentur aut tantisper sedarentur supprimerenturque quoad bellum restingueretur, quod ipsa seditio domestica inflammasset. Sed secus accidit atque in expectatione erat, quoniam dum spes concordiae omnes complebat, dolus ex odio intestino compositus discordiam repentino renovavit resque communes in longe maius adduxerit discrimen. Equidem ubi de habendo colloquio inter principes convenit, ecce tibi, subito Guidoni Castrensi, viro immani ad omne facinus audacia, venit in mentem memoria Ludovici Aurelianensium ducis sub quo stipendium meruerat, decretumque est illius ulcisci caedem quam superiore libro, autore Burgundione, editam docuimus. Sunt tamen qui tradant Guidonem id consilii impulsore delphino cepisse, quod a vero minime abhorrere videtur. Nempe delphinus, qui aeternas cum duce simultates habebat, forsitan per eum modum Burgundionis potentiam sine ulla sua perfidia, uti putabat, comprimendam existimavit. Sed ne plura. Venit dies colloquii et delphinus et Burgundio satellitibus stipati adfuerunt. Hic postquam in unum convenere, cuncti uno ore pacem petebant, cum interim delphinus et dux coeperunt inter se exprobrare beneficia, de iniuriis expostulare, convitia facere. Ita altercatione ingravescente, Guido, ratus tempus esse edendi sceleris peropportunum, de improviso Burgundionis manum arripuit atque primo ictu hominem confecit et occidit. Quo viso, cuncti utrinque gladios aut sui defendendi aut tumultus sedandi causa educunt, non credentes Burgundionem mortifero vulnere esse affectum. Sed cum vidissent corpus mortuum iacere, non tam pugnandi quam diffugiendi studium habuere. Atque ita a colloquio discessum est, et talis Ioanni duci mors accidit qui prae civilibus discordiis salutem suam parum curandam duxerat, quo (credo) Aurelianensis ducis cineribus poenas daret, sic volente divina iustitia, ut semper autori suo parricidium fraudi exitioque sit.
  17. Philippus Ioannis Burgundionis filius, qui se Lutetia tenebat, ubi cognovit parentem ab inimicis perfidiose interemptum, confestim destinat animo tale illis exhibere negotium quo conflictati ad extremum meritas parricidii pendant poenas. Itaque primo per secretos nuntios cum Henrico pacem facit, consiliaque communicat. Postea nomine Caroli regis, quem a patre traditum in sua potestate habebat, legatos de communi pace ad eundem mittit, qui simul rogent ut velit Trecas, quae Campaniae urbs est, venire ad colloquium. Audivit Anglus animo libenti legatos, et se ad locum ab eis dictum primo quoque tempore iturum promisit. Qui his auditis, quamvis mirabiliter cumularetur gaudio facultatem bene gerendarum rerum sibi praeter spem dari, haud tamen tantum fidei promissis Philippi habuit quin iudicaret omnia prius per exploratores cognoscenda quam ad colloquium accederet, quod memoria recentis Burgundionis caedis faciebat ut cautior esset ac timeret Francos et dona ferentes, ut apud Vergilium Laocoon de Graecis ait. Verum ut cognovit sine fraude cuncta fieri, nihil cunctatus Trecas proficiscitur, quo postquam qui missi fuerant legationem renuntiarant, Philippus cum Carolo sub eos dies accerserat. Hic acto Francorum principum conventu, icitur foedus novaque affinitate corroboratur, collocata Catharina Caroli filia regi Henrico. Pactio foederis eiusmodi fuit ut Henricus, usque eo dum viveret Carolus, regnum Franciae gubernaret, administraret, regeret, idque post Caroli mortem eodem obtineret iure quam qui optimo, et si contingeret ut Henricus prior moreretur, eius filio maiore natu ex Catharina genti regni haereditas veniret, ac principes Franci conceptis verbis ipsi Henrico iusiurandum darent, atque Carolus delphinus omni deiectus potestate quam gerebat hostis patriae perpetuo haberetur.
  18. Secundum haec, Henricus, gerendarum rerum munere suscepto, Franciae regens nuncupatur, in cuius verba principes qui aderant, aderant autem frequentes, incipiente Philippo Burgundione duce, ultro iurarunt quod eos iampridem ex fama rerum gestarum viri admiratio cepisset, et maior praesentis veneratio caperet. Sed utrum fronte an mente id fecerint dubitatum. Sane iam senserant Henricum esse ad consilia capienda prudentem, ad militarem disciplinam ac eius usum peritum, ad belli labores impigrum, ad omnia pericula fortem, et ad fortunam atque casum semper providentem, unde illa admiratio in primis proficiscebatur. Hos rex ita alloquitur: “Omnes meas curas, principes, una de multis demum occupat, nostrumque animum intentum tanquam arcum habet, ut continenter cogitem et agam quonam pacto utrunque regnum tandum Dei immortalis beneficio alterius accessione unum effectum ac feliciter auctum, queam a factionibus vacuum nostris posteris relinquere, ut sicut in praesens maius regnum non habet Europa, ita in posterum tempus non aliud habeat. Quare primum omnium civilium seditionum reliquias nobis persequendas statui quae in solo Carolo, qui vestro nuper iudicio delphinatus honore est privatus, remanent. Hunc igitur ut imperio pareat, subigendum mecum curate quo respublica ab omni liberetur periculo. Ecquem enim putatis eum fore regem, si regnum obtineret, qui id aetatis adolescens non erubuit sese nobilissimi Burgundiae ducis sanguine turpificare? Proinde mecum state, qui successurus cum Carolo socero in vestrum regnum meis primo maioribus et deinde mihi iure haereditario debitum. Nec vos illud moveat quod sum homo ortu Anglus, qui cum sim regni haeres non utique possum debeove vobis nisi vester videri, qui nisi velim ab officio longe discedere, vos in oculis semper ferre pro vestra in me humanitate necesse habeo, eiusque officii initium faciam erga Carolum socerum, quem loco patris habeo.” His dictis ac dimisso conventu, copias coegit. Atqui ubi reliqua Gallia de hisce foederis conditionibus rebusque actis cognovit, repente summo dolore corruit. Non poterat enim istum patriae casum aequo animo ferre quod videret rempublicam suam ad exitium vocari, ni Carolus delphinus eam sustentaret conservaretque. Quare ad eum cunctus hominum alterius partis concursus erat ut in quo omnium praesidium civium positum esset. Ille vero per eiusmodi Philippi Burgundionis amicitiam cum Anglo factam in summam solicitudinem adductus, cum amicis principibus concilium habet. Quo in consilio, quia vires non erant pares, primum de resistendo agitur. Secundo loco, ut ne subito adversi quid eveniat, constituitur ut ipse Delphinus, in quo totius belli discrimen positum erat, in aciem nullo pacto descendat. Tertio de exercitu comparando praesidioque locis opportunis locando providetur. Ita delphinus animo ac copiis sese ad repugnandum oppugnantibus parat, armat, instruit.
  19. At Henricus rex Franciae regens cum firmo exercitu ex Trecensibus se movens in Senones ire contendit, qui in delphini fide erant. Postquam Senonum fines effusis populationibus peragraverat, ad eorum urbem accedit et expugnat. Item Moretum et Monsteriolum recenti Ioannis Burgundionis caede nobile capit. Inde Meledunum obsidet. Erat praesidio loci praefectus Barbasanus, vir bellicosus qui oppidum impigre tuebatur, sed et is rei frumentariae inopia victus in deditionem venire cogitur. Concessa est omnibus abeundi facultas praeterquam illis in quibus Burgundionis caedis culpa resideret. Nam eo aliquot facinoris socii se contulerant. Rex, recepto oppido, sontes ibi deprehensos, in quibus Barbasanus fuit, ad quem illius sceleris contagionem pertinere compertum est, Lutetiam in custodiam mittit. Postremo Meldem circunsidet, sed oppidani non diu obsidionem tolerarunt, qui paucis post diebus, subsidio desperato, deditionem fecerunt. Hisque rebus prospere gestis, ad Carolum Trecas redit et inde ambo cum Philippo Burgundione duce Lutetiam proficiscuntur, quorum accessus fuit civibus multo gratissimus, quod tum demum odiis domesticis intestinisque bellis finem terminumque aliquem brevi constitutum iri existimabant. Henricus postquam Lutetiae fuit primum de captivis qui Burgundionis caedis conscii compedibus vincti tenebantur, et de aliis qui tunc in ea noxa esse reperti sunt supplicium sumi iubet. Deinde regni status collocandi causa senatum convocat, patribus exponit quae e republica esse ducat, et multa instare quamobrem in Angliam revocetur, propterea velint designare praefectos qui in eius absentia res gerant. His causis cognitis ex voluntate senatus, ducibus Humfredo eius fratri Glocestriae et Philippo Burgundiae imperium reipublicae administrandae datur, ac Thomas Clarentiae alter frater cum Ricardo Varvici comite, viro singulari virtute, in Normaniam mittitur qui in regione praesit. Postquam est rebus ita provisum, Henricus in Angliam cum Catharina uxore rediit, cuius adventus incredibili laetitia ab omni aetate concelebratus est. Porro non iniuria Angli sibi gaudebant, quando rex ex animi sententia successerat, obtento in Francia regno. Quare Henricus exoptatum suum plene quasi consecutus Deo gratias agi publice cupiens cum Henrico Cantuariensi antistite egit ut ille confestim in quatriduum supplicationem indixerit. Ipse deinde, coacto principum concilio, res ab se ordine gestas exponit, docetque in eo esse statu apud Gallos ut sine eorum opibus nequeant in tuto collocari, et idcirco rogat ut ad bellum pecunia decernatur. Patres libentissimis animis morem principi gesserunt , seque ac suas opes praesto esse dixere. Post haec Catharina regina more maiorum in eo conventu corona regali decoratur. Fuit ille annus Henrico a gubernatione regni sui viij, et a salute humana MCCCCXXI. Dimisso concilio, rex primo ex nobilibus plus militum quinque millia, ex agrestibus alterum tantum conscripsit, dein imperatam pecuniam studio exigere instituit, ut citius ad exercitum in Gallias rediret.
  20. Poscit locus ut aliquid de re Scotica subiiciamus. In eo enim principum Anglorum conventu de quo supra memoravimus Iacobus rex Scotiae Primus missus factus est post annum decimum quam ab Henrico Quarto captus fuerat, cui Ioanna Clarentiae ducis privigna locata fuerat, ut ex dote puellae partem redemptionis solveret, cum pro altera obsides dedisset qui ex foedere in primis promisit se nunquam contra Anglum venturum. Is in patriam reversus res parum quietas reperit, quod sub idem tempus Robertus Albaniae dux regni gubernator e vita excesserat, quare confestim principum conventum fecit, in quo postquam ipse cum regina solenni pompa est corona redimitus et regni status recte constitutus, cum senatu egit ut se pecunia iuvaret quod libenter cuncti fecerunt. Rebus ex sententia ita actis, tanta gloriae cupiditas verae Iacobum a primo cepit ut nil posthac antiquius habuerit quam bonas literas passim docendas per viros doctissimos pretio accitos curare, ac iustitiam, bonos mores quos apud Anglos didicerat colere, cum suis heroibus de virtute certare, iuventutem legibus continere, bellicisque exercere artibus ut ne animi per licentiam et otium insolentes fierent. Et quia noverat apud ipsos Anglos quantum in bello ars sagittariorum valeret, idcirco pubem Scoticam usum eius rei diligentius solito perdiscere voluit. Quid quod poenam iis statuit qui a puero arti operam non dedissent? Talibus studiis imperium gerebat Iacobus cum illa sylvestres Scoti duce Chennetho, viro forte, non item probo, impedire conati sunt, qui populationes australi agro inferre coeperunt. Sed eam procellam multo maiorem fecit Alexander Insularum (ita eius regnum vocitant) regulus, qui se cum sylvestribus copulavit. Verum Iacobus, comparato protinus exercitu, tam cito nascenti malo remedium adhibuit ut priusquam erumperet in ipso prope vestigio sanaverit, reductis ad sanitatem eius labis autoribus. Nunc domum redeo.
  21. Interim Thomas dux Clarentiae cum parte exercitus ex Normania in Andegavenses profectus apud Belliforte oppidum castra ponit, et ibi audiens Francis qui delphini fidem sequebantur in propinquo esse, eo cum paucis equitibus procurrit, qui dum in hostem temere fertur inter primos interficitur, reliquis aut captis aut una interemptis. Angli qui ad Belliforte considerant, ubi de morte ducis cognoverunt, celeri fuga in Normaniam unde venerant se recipere. Henricus, accepto de fratris caede nuntio, valde permotus primum omnium Edmundum Somerseti ducem, magni usus et nobilitas virum, in Normaniam praemittit, qui loco Clarentiae ducis provinciam obtineat. Dein cum Ioanne fratre duce Bedfordiensi et copiis quas paraverat Caletum quam celerrime potest transmittit, et inde pari studio profectus sextis castris Vincentianum nemus (id nomen est regiae villae procul a Lutetia circiter passum millia tria, ad Sequanam sitae) pervenit, ubi Carolus cum regina erat. Hic multa agitant quae in rem opus essent. Sed Henricus cum Burgundione secreta consilia confert de delphini omnibus modis opprimendo, quod certo sciret, illo incolumi, nunquam factiones extinctum iri. Dum talia aguntur, Catharina, quam Henricus domi praegnantem reliquerat, ad Vindesorium castrum enixa est filium cui patris nomen est impositum. Fama etiam nunc in vulgus valet Henricum regem cum intellexisset filium in eo castro natum male de eo esse ominatum, perinde quasi ille locus nascenti puero fatalis fuerit. Catherina simul atque partu levata est ad virum venit, multa congratulatione accepta. Reges mox Lutetiam concesserunt ubi, relicto Carolo, Henricus cum Burgundione Carnutibus subvenire instituunt, quos per eos dies delphinus obsidione cinxerat, adiutus a Scotis, quorum bene magnus numerus, ducibus Ioanne Stuarto Burchaniae Roberti gubernatoris filio et Archibaldo Douglassate Victoni comitibus ei opitulandi causa venerat. Verum non expectavit adventum hostis delphinus, qui viribus suis diffisus, omissa obsidione, in Bituriges contendit. Illum enim locum ut imperii tutissimam arcem sibi a principio partim eius natura, partim populi fidelitate fretus eligendum statuit, seque eatenus eo continendum quoad, mutata fortuna, liceret rem suis restituere, qui ob id interim ioculatorio nomine Biturigum rex vulgo dictus est. At Henricus conserendi manum cum hoste cupidus, postquam Drocas, Vindocinum, nonnullaque alia loca recepit, secundum Ligerim iter tendit in Belsiaque castra facit, incolas a privatis focis excludit, spoliat, distrahit. Belsiam hodie vocant eam partem Celticae quae a Ligeris ripa ad Sequanam pertinet, Parisiorum et Senonum inclusa finibus. Inde Villamnovam oppidum, quid est ad amnem Ionam in Senonsi agro situm, oppugnatum ire contendit. Hoc adveniens capit, et ad Ligerim regreditur, copiisque trans flumen ductis in Buturiges proficiscitur quo se Delphinus, uti dictum est, receperat. Hoc loco aequo potestatem pugnae ipsi delphino facit, quam tantum abest ut ille tentare velit ut statim in urbem intret. Quo viso, Henricus propius accedens eius urbis situm contemplatur, quem animadvertens, defendentibus non item oppugnantibus idoneum ac commodum esse, postquam agrum quaquaversum populatus est Sylvanectum pergit, ac ibi copiam rei frumentariae, quae iam deficere incipiebat, studio comparat. Interea Carolus delphinus, qui magno artificio manus a praelio abstinebat, quod infirmum exercitum haberet et ob id nullum conficiebat iter quoad ab hoste non bidui minimum abesset, ubi cognovit Henricum ex Biturigum finibus longe excessisse, continuo Conenses, qui Ligerim attingunt, obsidet ac partem copiarum ad vastandos fines Philippi mittit, ut illum ab Anglo disiungat. Non fefellit eum sua spes, Burgundio enim mature suis praesidium tulit, et cum satis haberet hostibus resistere, per literas Henricum admonuit ut Conensibus subsidium mitteret, qui, datis obsidibus hosti, recepissent se, nisi ad certum diem sibi succurretur, deditionem facturos. Respondit rex neminem se missurum, sed se magnis itineribus iturum. Quod urgente fato efficere nequivit. Nam sive nimio labore fractus, sive coeli gravitate affectus, coepit non belle se habere, qui cum febre in ipsa via subsedit, necessarioque retro abiit. Quo viso, Bedfordiensis dux confestim Conensibus opem tulit, qui ea obsidione liberati datos obsides ab hoste receperunt. Delphinus autem ducis adventu territus non modo Conenses divexare destitit, sed etiam, revocatis omnibus copiis quas in Burgundiones miserat, in Bituriges ut in tutam arcem se continuo retulit.
  22. Rex Henricus interim, corpore paulum allevato, se Sylvanecto ad Vincentianum nemus commovit, qui protinus ex itinere multo gravius vehementiusque afflictari coepit, ad quem paucis post diebus advolarunt Bedfordiensis et Glocestrensis duces eius fratres cum Ricardo comite Varvici aliisque ordinum ducibus. Iis venientibus rex comiter dextram porrexit, et cum lachrymarent, constanti animo sineque ullo tristioris mentis argumento eos consolatus est. Deinde, ingravescente vi morbi, ubi deploratam plane salutem suam sensit, supplex veniam petens, Deo optimo maximo gratias egit quod sibi mentis compoti ac nondum adversam experto fortunam, in flore victoriarum suarum, mors accideret, ac conversus ad fratres reliquosque qui aderant, eiusmodi verba fecit: “Vos, principes, video mortem meam dolere, at ego non item. Nam haec vitae brevitas mihi fidei, integritatis, iustitiae, probitatis, clementiae testimonium dabit, facietque ut gloriam in morte, non ignaviae reprehensionem aut magnae culpae vituperationem relinquam, quae longinquitas temporis fortasse non praestitisset, sed atque adeo ademisset, cum mortales animi puncto interdum temporis mutari solent. Et haec ad me refero. Caeterum vos nostra immatura mors non immerito angit, non immerito patriae dolorem inurit, quod in tantum rerum motu vos intempestive desero principe orbos. Veruntamen ferundum minus moleste est quod res humanae tales sunt ut illis ad summam semper aliquid absit. Consulite vos, prospicite, providete pro parte quisque sua communiter, ut iter quod ipse tenui, tandem aliquando conficiatis. Oro obtestorque vos ut Henricum filium infantem ametis beneque instituatis, quo is vestra opera, cura, gratia, vir evadat qui tanto imperio dignus habeatur. Meam charissimam uxorem nunc omnium aerumnosissimam vestris officiis sustentate, in eamque amorem eundum, quaeso, velitis habere atque ipse erga vos semper habui. Quod ad praesentem rerum statum attinet, in primis admoneo ut concordes unanimesque sitis, atque perpetuam cum Philippo Burgundione duce amicitiam pacem habeatis, et si ita visum omnibus fuerit, Humfredus frater Glocestrensis dux regni nostri Anglici administrandi curam suscipiat, nec aliqua de causa ex finibus excedat quoad Henricus filius imperio maturus erit. At Ioannes Bedfordiensis dux cum Burgundione regnum Franciae gubernet. Sed illud existimatote aut vobis Carolum quem delphinum vocant modis omnibus ita armis superandum ut manus tandem det, aut illi possessione Franciae cedendum, proinde causae vestrae non indormiatis dum gerendae rei facultas datur. Et postremo quicquid usu vobis venerit, illud enixe curatum volo, illud praecipio, illud iubeo, ut Normaniam nostris nuper viribus receptam velut possessionem certam imperii nostri, dignitatis, honoris, et antiquum regni patrimonium domiciliumque in perpetuum retineatis.” Talia dicenti Henrico responderunt omnes se imperata facturos, tam etsi tanta frangebantur misericordia ut prae dolore vix loqui possent. Ille cum postea amplius unum diem vixisset, mortem obivit, unicum id temporis decus et lumen patriae, quo nemo vir animi celsitate et magnitudine ac virtute clarior natus, nemo pietate praestantior, cuius desiderium etiam nunc apud mortales pariter permanet atque a principio apud suos fuit. Nam ubi per vulgus fama mortis eius pervasit, cuncti generatim subito dolore conciderunt, quibus ita moeror omnes ferme mentis partes ademit ut more insanientium passim fortunam incusarent, quae tantam gloriam patriae invidisset, nimirum regis immatura mors, quantum spei potiundi Francorum regni Anglis ademit, tantum recuperandae libertatis ipsis Francis fecit. Quocirca iam tum fuere qui suspicati sint illum interiisse veneno. Regnavit annos ix, menses v, dies xxiij, vixit annos xxxvj. Corpus in Angliam deportatum ad Westmonasterium maiorum sepulchro infertur. Fuit statura corporis quae iustam excederet, corpore gracili, membris aequalibus ac validis, facie decora, collo oblongo, artis militaris peritissimus, ac eius gloria illustrissimus.

 

Perge ad Librum XXIII