Jump to content

Annales (Prudentius Trecensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Annales
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 115

Annales

Annales (Prudentius Trecensis), J. P. Migne 115.1419A

Annales

115.1377C| His et aliis regni utilitatibus iure dispositis, omnibusque ad propria absolutis, ipse imperator sanctum Quadragesimae tempus in eodem palatio, sacrosanctam festivitatem Paschae in saepedicta urbe apud memoratum Drogonem archiepiscopum celebravit, ac deinde ad placitum suum generale, quod in Stremiaco prope Lugdunum civitatem se habiturum indixerat, profectus est. Quo in mense Iunio habito, et donis annualibus receptis, dispositisque markis Hispaniae, Septimaniae sive Provinciae, ad Aquisgrani reversus est. Verum dum in eodem placito moraretur, Nordmanni secunda irruptione Dorestadum irruentes, vastaverunt atque hostiliter depraedati sunt. Imperator autem graviter ferens, Aquis perveniens, disposita omni maritima custodia, Arduenna autumnalem venationem exercuit, ac deinde Aquisgrani ad hiemandum rediit anno incarnationis Domini 836.

DCCCXXXVI.

115.1377D| Ubi Natalis Domini festivitate celebrata, missos iterum ad Lotharium direxit, monentes eum reverentiae 115.1378C| ac obedientiae paternae, pacisque illi concordiam multipliciter inculcantes; ad quod manifestius agnoscendum, iussum est, ut suos, quibus maxime fidebat, legatos ad patrem dirigeret, cum quibus tractari de suo honore atque salute posset, et qui paternam erga illum voluntatem audire sibique fideliter nunciare valerent. Qui patris iussionibus non usquequaque refragans, mense Maio in villa Theodonis ad imperatoris praesentiam direxit Walonem abbatem . . . . ., cum quibus de adventu eius tractatum est, ac nostra ex parte firmatum, ut incolumis una cum suis ad patris veniret praesentiam, et deinceps redire potuisset; sed et a suis similiter sacramento promissum est, eum ad genitoris sui praesentiam statuto placito absque dilatione venturum. Quibus absolutis, ipse circa Rumerici montem diebus aliquot venatione patrata, tandem mense Septembri ad indictum placitum Wormatiam venit. In quo cum dona annualia more solito reciperet, ac 115.1378D| Lotharium operiretur, nunciatus est febri correptus nullatenus advenire posse. Ad quem directis 115.1379A| denuo Hugone abbate et Adalgario comite, de infirmitate ac recuperatione eius et voluntate in posterum veniendi quaesitum est, necnon de restitutione rerum ecclesiis Dei in Francia constitutis, quae in Italia sitae, a suis pro libitu fuerant usurpatae; verum et de episcopis atque comitibus, qui dudum cum Augusta fideli devotione de Italia venerant, ut eis et sedes propriae et comitatus ac beneficia seu res propriae redderentur. Ad haec Lotharius per missos suos, oppositis quibusdam conditionibus, non in omnibus se assentiri posse mandavit. Eodem tempore Nordmanni Dorestadum et Frisiam rursum depopulati sunt, sed et Horich, rex Danorum, per legatos suos in eodem placito amicitiae atque obedientiae conditiones mandans, se nullatenus eorum 115.1379B| importunitatibus assensum praebuisse testatus, de suorum ad imperatorem missorum interfectione conquestus est, qui dudum circa Coloniam Agrippinam quorumdam praesumptione necati fuerant; quorum necem etiam imperator, missis ad hoc solum legatis, justissime ultus est. Peracta autumnali venatione in Franconofurd palatio, ad Aquisgrani reversus est, ubi etiam missi eiusdem Horich venerunt, quaerentes summam eorum, quos ipse captos ex his interfici fecerat, qui in nostros fines talia iamdudum moliti sunt. Azenarius quoque, citerioris Wasconiae comes, qui ante aliquot annos a Pippino desciverat, horribili morte interiit; fraterque illius Sancio-Sanci eamdem regionem negante Pippino occupavit. Tunc etiam Walo abba, cuius consiliis 115.1379C| Lotharius plurimum utebatur, in Italia obiit.

DCCCXXXVII.

Imperator autem post natalitiae celebritatis solemnia, purificatione beatae semper virginis Mariae episcoporum conventum in Aquis habuit, in quo de sanctis Dei ecclesiis plurimum tractatum est, et quid cuique ordine proprio conveniret, patefactum atque descriptum est. Epistola etiam ab eodem venerabilium episcoporum conventu ad Pippinum directa est, in qua eum salutis suae magnopere monuerunt, et insuper, ut memor moris progenitorum suorum, praecipue piissimi genitoris sui, res ecclesiarum Dei pridem a suis invasas atque direptas 115.1380A| integritati earum restitueret, ne tali etiam occasione divinam contra se iracundiam ardentius incitaret. Qui tantorum patrum assensus consilio, cuncta restituit, ac singulis ecclesiis easdem res scriptionibus annulo suo roboratis proprie resignavit. Igitur imperator, disposita Frisiae Maritimaeque custodia, mense Maio ad Theodonis villam veniens et annualia dona recipiens, iter suum Romam defensionis sanctae Romanae Ecclesiae atque orationis gratia indixit, directis interim ad Lotharium legatis, monentibus ut eum paterna reverentia susciperet, atque itineris apparatum decenter opportuneque procuraret. Ea tempestate Nordmanni irruptione solita Frisiam irruentes, in insula quae Walacria dicitur nostros imparatos aggressi, multos 115.1380B| trucidaverunt, plures depraedati sunt; et aliquamdiu inibi commorantes, censu prout libuit exacto, ad Dorestadum eadem furia pervenerunt, et tributa similiter exegerunt. Quibus imperator auditis, praetermisso memorato itinere, ad Noviomagum castrum, vicinum Dorestado, properare non distulit; cujus adventu Nordmanni audito, continuo recesserunt. Imperator vero generali conventu habito, publice cum his quaestionem habuit, quos principes ad eamdem custodiam delegaverat. Qua discussione patuit, partim impossibilitate, partim quorumdam inobedientia eos inimicis non potuisse resistere; unde et ad comprimendam Frisionum inobedientiam strenui abbates ac comites directi sunt, et, ut deinceps illorum incursionibus facilius 115.1380C| obsisti queat, classis quaqua versus diligentius parari ussa est. Lotharius autem clusas in Alpibus muris firmissimis arctari praecepit. Et Lantbertus, fautorum Lotharii maximus, et Hugo, socer illius, defunctus est. Interea Brittones, quadam insolentia moti, rebellare conati sunt; quorum motus imperator directa expeditione cito compressit, redditaque nostris terra et datis obsidibus, fideles sese polliciti sunt permansuros. Post haec adveniente atque annuente Ludoico et missis Pippini, omnique populo qui praesentes in Aquis palatio adesse iussi fuerant, dedit filio suo Carolo maximam Belgarum partem, id est a mari per fines Saxoniae usque ad fines Ribuariorum totam Frisiam, et per fines Ribuariorum comitatus Moilla, Batua, Hammelant, Mosagao; deinde vero quidquid inter 115.1381A| Mosam et Sequanam usque ad Burgundiam una cum Viridunense constitit, et de Burgundia Tullensem, Odornensem, Bedensem, Blesinsem, Pertinsem, utrosque Barrenses, Brionensem, Tricassinum, Altiodrensem, Senonicum, Wastinensem, Milidunensem, Stampensem, Castrinsem, Parisiacum, et deinde per Sequanam usque in mare oceanum, et per idem mare usque ad Frisiam; omnes videlicet episcopatus, abbatias, comitatus, fiscos, et omnia intra praedictos fines consistentia cum omnibus ad se pertinentibus, in quacumque regione consistant: sicque jubente imperatore, in sui praesentia episcopi, abbates, comites et vassalli dominici in memoratis locis beneficia habentes, Carolo se commendaverunt, et fidelitatem sacramento firmaverunt.

DCCCXXXVIII. 115.1381B|

Post haec peractis sacrae Nativitatis, apparitionis atque oblationis dominicae solemnitatibus, inchoatisque Quadragesimae jejuniis, imperatori sermo innotuit, Ludoicum fratris Lotharii intra Alpium septa colloquium expetiisse; quod, quia se inscio inconsultoque praesumpserat, aegre tulit, directisque quam celerrime quaquaversum cursoribus, generaliter fideles accersit, propereque undique adcurrentibus filiorum suspectum colloquium patefacit, et si ita necessitas postulet, ad resistendum paratissimos monet. Quo Ludoicus cognito, octavarum sanctae Paschae hebdomada jubente patre advenit, subtiliterque discussus, tandem sacramento cum sibi 115.1381C| maxime credulis, nihil fidelitati patris atque honori adversum illo colloquio meditatum, firmavit; sicque remisso ad propria, ut mense Maio imperatori in Noviomago occurreret, injunctum est. Nam illo iuxta condictum imperator progredi disponebat, quatenus sua praesentia damnum quod annis praeteritis piratarum importunitate nostrorumque desidia contigerat vitaretur; habitoque conventu fidelium, copiosus circa maritima apparatus distributus est. Inter quae Danorum piratae patria egressi, ortoque subito maritimorum fluctuum turbine, vix paucissimis evadentibus 115.1382A| submersi sunt. Ludoicus autem patris praesentiae, secundum quod jussum fuerat, sese offerre non distulit, habitaque secus quam oportuerat conflictatione verborum, quidquid ultra citraque Rhenum paterni juris usurpaverat, recipiente patre amisit, Helisatiam videlicet, Saxoniam, Thoringiam, Austriam atque Alamanniam. Interim Sarracenorum piraticae classes Massiliam Provinciae irruentes, abductis sanctimonialibus, quarum illic non modica congregatio degebat, omnibus, et cunctis masculini sexus clericis et laicis, vastataque urbe, thesauros quoque ecclesiarum Christi secum universaliter asportarunt. Igitur imperator ad placitum suum generale, sicut condixerat, mediante Augusto in Carisiaco pervenit; quo Pippino paternis obsequiis 115.1382B| assistente atque favente, fratri Carolo, tunc cingulo insignito, pars Niustriae ad praesens data est, ducatus videlicet Cenomannicus, omnisque occiduae Galliae ora intra Ligerim et Sequanam constituta. Absolutoque conventu, ipse orationis gratia Parisius sanctorumque martyrum basilicas curavit invisere. Directoque Carolo in partes Cenomannicas, ipse in Verno, Compendio ceterisque circumiacentibus locis venationi congruis stativa habuit, atque invitante Hugone, fratre et beati Quintini martyris monasterii abbate, eiusdem martyris festivitate honorifice alacriterque celebrata, Attiniacum perveniens, Carolum redeuntem suscepit. Ubi etiam missi Horich venientes, piratarum in nostros fines dudum irruentium maximos a se ob imperatoris fidelitatem 115.1382C| captos atque interfici iussos retulerunt, petentes insuper sibi dari Frisianos atque Abodritos. Cujus petitio, quanto imperatori indecens sive incongrua visa est, tanto vilius spreta et pro nihilo ducta est. Verum pridem imperatore in verno venationem exercente, Adalgarius et Egilo comes, ad Abodritos et Wilzos a fide deficientes dudum directi, reversi sunt, adductis secum obsidibus imperatori deinceps subditos fore nuntiantes. Imperator vero coeptum peragens iter, ad Franconofurd hiemandi gratia profectus est Eclipsin luna quintadecima medio noctis 115.1383A| Nonas Decembris passa est. Pippinus filius imperatoris, rex Aquitaniae, Idus Decembris defunctus est, relictis duobus filiis Pippino et Carolo. Proficiscenti igitur imperatori nunciatus est Ludoicus, filius ejus, Franconofurd hostilibus vallatus agminibus insedisse, sibique non solum eiusdem palatii sessionem ad hiemandum, verum etiam Rheni fluminis moliri transitum inhibere; quo imperator nuncio haud mediocriter motus,quaqua versum fideles acciri decernit; at ipse, ut coeperat, Maguntiam pervenit anno ab incarnatione Domini 839.

DCCCXXXIX.

Ubi Nativitatis atque apparitionis dominicae festivitatibus emensis, directis celerrime fidelibus, ad 115.1383B| pacis concordiam Ludoicum hortatus est. Sed nequaquam valuit revocare, quin insuper consistenti Maguntiae imperatori, ipse ex adverso in Castella ultra Rhenum posita pertinaciter atque hostiliter immorans, transitu fluminis cohibebat. Imperator autem, sanguinem communis populi fundi admodum metuens, ad loca alia transpositioni opportuna divertere nullatenus dedignatus est; in quibus omnibus econtra ripis insistentem et transfretare conantibus obsistentem filium conspicatus; eratque videre miseriam, hac pio patre, illac impio filio digredientibus. Qua necessitate imperator compulsus, Maguntiam repedat, fideliumque hinc inde propere confluentium ob asperitatem hiemis incommoditatem diutius non ferens, tribus ferme infra memoratam 115.1383C| urbem millibus Rheno transposito, Saxones obvios suscepit. Ludoicus vero, comperto patris eatenus sibi inopinato transpositu, deficientibus quos ex Austrasiis, Thoringiis atque Alamannis illexerat secumque adduxerat, concitus aufugit, Noreiamque, quae nunc Baioaria dicitur, regnum videlicet sibi olim a patre traditum, revertitur. Imperator paternae pietatis non immemor, filium persequi supersedit, receptisque qui ab illo ad imperatoris clementiam fugerant, ac sacramento firmatis, et insuper discordiarum incentoribus fautoribusque pro merito criminum partim rebus partim exsilio damnatis, Franconofurd pervenit; ubi aliquot diebus perendinans, marcas populosque Germanicos disponere suaeque fidei arctius subjugare non distulit, ac deinde in partes Alamanniae 115.1383D| tempore Quadragesimae ad villam regiam quae Bodoma 115.1384A| dicitur properavit. Interea lacrymabile nimiumque cunctis catholicae Ecclesiae filiis ingemiscendum, fama perferente, innotuit. Bodo diaconus, Alamannica gente progenitus, et ab ipsis pene cunabulis in christiana religione palatinis eruditionibus divinis humanisque litteris aliquatenus imbutus, qui anno praecedente Romam orationis gratia properandi licentiam ab Augustis poposcerat, multisque donariis muneratus impetraverat, humani generis hoste pellectus, relicta christianitate ad judaismum sese convertit. Et primum quidem consilio proditionis atque perditionis suae cum Iudaeis inito, quos secum adduxerat paganis vendendos callide machinari non timuit; quibus distractis, uno tantummodo secum, qui nepos eius ferebatur, retento, abnegata 115.1384B| --quod lacrimabiliter dicimus--Christi fide, sese Iudaeum professus est. Sicque circumcisus capillisque ac barba crescentibus, et mutato potiusque usurpato Eleazari nomine, accinctus etiam cingulo militari, cuiusdam Iudaei filiam sibi matrimonio copulavit, coacto memorato nepote suo similiter ad judaismum translato, tandemque cum Iudaeis, miserrima cupiditate devinctus, Caesaraugustam, urbem Hispaniae, mediante Augusto mense ingressus est. Quod quantum Augustis cunctisque christianae fidei gratia redemptis luctuosum extiterit, difficultas, qua imperatori id facile credendum persuaderi non potuit, patenter omnibus indicavit. Praeterea die septimo Kalendas Ianuarii, die videlicet passionis beati Stephani protomartyris, tanta inundatio 115.1384C| contra morem maritimorum aestuum per totam pene Frisiam occupavit, ut aggeribus arenarum illic copiosis, quos dunos vocitant, fere coaequaretur, et omnia quaecumque involverat, tam homines quam animalia cetera et domos, absumpserit; quorum numerus diligentissime comprehensus, duorum millium quadringentorum triginta septem relatus est. Acies quoque in coelo igneas colorumque aliorum mense februarii, sed et stellas igneos crines emittentes crebro videri contigit. Verum post sanctum Pascha imperatori in Francia repedanti rex Anglorum legatos misit, postulans per Franciam pergendi Romam orationis gratia transitum sibi ab imperatore tribui, monens etiam curam subjectorum sibi erga animarum salutem sollicitius impendendam, quoniam 115.1384D| visio cuidam apud illos ostensa non minimum 115.1385A| animos eorum terruerat; cujus seriem visionis imperatori mittere studuit, habentem hunc modum:

Visio cuiusdam religiosi presbyteri de terra Anglorum quae post Natalem Domini ei rapto a corpore ostensa est.

« Quadam nocte cum idem religiosus presbyter dormiret, quidam homo ad eum venit, praecipiens illi ut eum sequeretur. Tunc ille surgens, secutus est eum; ductor vero illius duxit eum ad terram sibi ignotam, ubi varia et mira aedificia constructa vidit, inter quae ecclesia facta erat, in quam ille et ductor eius introivit, ibidemque plurimos pueros legentes vidit. Cumque ductorem suum interrogaret, an inquirere auderet quinam pueri essent, respondit ei: Interroga quod vis, et libenter tibi indicabo. 115.1385B| Et cum ad illos appropinquaret, ut videret quod legerent, perspexit libros eorum non solum nigris litteris, verum etiam sanguineis esse descriptos, ita videlicet, ut una linea nigris esset litteris descripta, et altera sanguineis. Cumque interrogassem, cur libri illi sanguineis lineis descripti essent, respondit ductor meus: Lineae sanguineae, quas in istis libris conspicis, diversa hominum christianorum peccata sunt, quia ea quae in libris divinis illis praecepta et iussa sunt, minime facere et adimplere volunt. Pueri vero isti, qui hic quasi legendo discurrunt, animae sunt sanctorum, quae quotidie pro christianorum peccatis et facinoribus deplorant, et pro illis intercedunt, ut tandem aliquando ad poenitentiam convertantur; et nisi istae animae sanctorum 115.1385C| tam incessanter cum fletu ad Deum clamarent, iam aliquatenus finis tantorum malorum in christiano populo esset. Recordaris, quia anno praesenti fruges non solum in terra, verum etiam in arboribus et vitibus abundanter ostensae sunt, sed propter peccata hominum maxima pars illarum periit, quae ad usum atque utilitatem humanam non pervenit; quod si cito homines christiani de variis vitiis et facinoribus eorum non egerint poenitentiam, et diem dominicum melius et honorabilius non observaverint, cito super eos maximum et intolerabile periculum veniet; videlicet tribus diebus et noctibus super terram illorum nebula spississima expandetur, et statim homines pagani cum immensa multitudine navium super illos venient, et maximam partem populi 115.1385D| et terrae christianorum cum omnibus quae possident igni ferroque devastabunt. Sed tamen, si adhuc veram poenitentiam agere volunt, et peccata illorum iuxta praeceptum Domini ieiunio et oratione adque eleemosynis emendare studuerint, tunc has poenas et pericula per intercessionem sanctorum evadere poterunt. »

115.1386A| Venerunt etiam legati Graecorum a Theophilo imperatore directi, Theodosius videlicet, Calcedonensis metropolitanus episcopus, et Theophanius spatharius, ferentes cum donis imperatore dignis epistolam; quos imperator quinto decimo Kalendas Iunii in Ingulenheim honorifice suscepit. Quorum legatio super confirmatione pacti et pacis atque perpetuae inter utrumque imperatorem eique subditos amicitiae et charitatis agebat, necnon de victoriis, quas adversus exteras bellando gentes coelitus fuerat assecutus, gratificatio et in Domino exultatio ferebatur; in quibus imperatorem sibique subiectos amicabiliter datori victoriarum omnium gratias referre poposcit. Misit etiam cum eis quosdam, qui se, id est gentem suam, Rhos vocari, dicebant, quos 115.1386B| rex illorum, Chacanus vocabulo, ad se amicitiae, sicut asserebant, causa direxerat, petens per memoratam epistolam, quatenus benignitate imperatoris redeundi facultatem atque auxilium per imperium suum totum habere possent, quoniam itinera per quae ad illum Constantinopolim venerant, inter barbaras et nimiae feritatis gentes immanissimas habuerant, quibus eos, ne forte periculum inciderent, redire noluit. Quorum adventus causam imperator diligentius investigans, comperit eos gentis esse Sueonum, exploratores potius regni illius nostrique quam amicitiae petitores ratus, penes se eo usque retinendos iudicavit, quod veraciter invenire posset, utrum fideliter eo necne pervenerint; idque Theophilo per memoratos legatos suos atque epistolam 115.1386C| intimare non distulit, et quod eos illius amore libenter susceperit, ac si fideles invenirentur, et facultas absque illorum periculo in patriam remeandi daretur, cum auxilio remittendos; sin alias, una cum missis nostris ad eius praesentiam dirigendos, ut quid de talibus fieri deberet, ipse decernendo efficeret. Quibus peractis, imperator urbem Vangionum iuxta condictum tertio Kalendas Iunii pervenit, ibi susceptis quibusdam, quos ad hoc specialiter properare iusserat, fidelibus, Lotharium filium suum ab Italia venientem paterno suscipere affectu minime renuit. Quo palam omnibus ad genitoris vestigia suppliciter procidente et praeteritorum excessuum veniam humiliter postulante, imperator, misericordia qua incorporaliter semper viguit flexus, 115.1386D| quidquid in eum praecedentibus annis ipse suique deliquerant, paterna benignitate concessit, ita tamen, si deinceps nihil adversus eum pravis machinationibus molirentur. Suorum quoque complures non solum proprietatibus, verum etiam beneficiariis donavit honoribus, insuperque descriptione regni sui aequalibus pene partibus discreta, optionem illi, 115.1387A| quam earum mallet, offerre non dedignatus est. Cuius divisionis formula ita se habuit: Quarum altera regnum Italiae partemque Burgundiae, id est vallem Augustanam, comitatum Valissorum, comitatum Waldensem usque ad mare Rhodani ac deinde orientalem atque aquilonalem Rhodani partem usque ad comitatum Lugdunensem, comitatum Scudingium , comitatum Wirascorum, comitatum Portisiorum; comitatum Suentisiorum, comitatum Calmontensium, ducatum Mosellicorum, comitatum Arduennensium, comitatum Condorusto, inde per cursum Mosae usque in mare, ducatum Ribuariorum, Wormazfelda; Sperohgouwi, ducatum Helisatiae, ducatum Alamanniae, Curiam, ducatum Austrasiorum cum Swalafelda et Nortgowi 115.1387B| et Hessi, ducatum Toringubae cum marchis suis, regnum Saxoniae cum marchis suis, ducatum Fresiae usque Mosam, comitatum Hamarlant, comitatum Batavorum, comitatum Testrabenticum, Dorestado. Alteram partem Burgundiae, id est comitatum Genavensem, comitatum Lugdunensem, comitatum Cavallonensem, comitatum Amaus, comitatum Hatoariorum, comitatum Lingonicum, comitatum Tullensium, et sic per decursum Mosae usque in mare, et inter Mosam et Sequanam, et inter Sequanam et Ligerim cum marcha Britannica, Aquitaniam et Wasconiam cum marchis ad se pertinentibus, Septimaniam cum marchis suis, et Provinciam habuit. Quo superiorem potius eligente, imperator Carolo filio suo inferiorem 115.1387C| contulit, ea conditione, ut viventi fideliter obsequentes, eo decedente memoratis portionibus potirentur. 115.1388A| Sacramentisque multifariam a Lothario susceptis, eum in Italiam redire permisit.

Imperator autem indicto generali placito Kalendas Septembris erga Cavallonem, legatos ad Ludoicum direxit, praecipiens, ut fines Baioariae nullatenus egredi nisi sese iubente praesumeret, idque sacramento firmare iuberet; sin alias, circa initia Septembris ad Augustburg hostiliter sibi occursurum minime dubitaret. Descriptis itaque atque destinatis, qui secum Baioariam, si necessitas compelleret, quique cum filio suo Carolo Cavallonem contra motus Aquitanicos, quibus cum Pippino, Pippini filio, quidam Aquitanorum nuper ab imperatore defecerant, compescendos, etiam cum Saxonibus adversus Danorum Sclavorumque, qui ferebantur, incursus 115.1388B| occurrerent, ipse in Cruciniaco castro sese venationibus alacriter exercendo, missorum in Baioariam directorum reditum statuit opperiri. Qui reversi, missis Ludoici ad imperatoris usque praesentiam comitantibus, nuntiaverunt, paternis eum iussionibus non admodum obviasse, sed ea se pariturum conditione spopondisse, si sacramenti firmitas quam quaerebat, ab imperatoris fidelibus sibi etiam fieret Verum quia tunc contigit defuisse primates, per quos eamdem firmitatem fieri deposcebat, illius fidei imperator atque supplicibus promissionibus potius committendum delegit, quousque a partibus Aquitanicis adepta divinitus victoria rediens, mandatis perseverantem benigne susciperet, secus vero molientem pro viribus insequi non tardaret. Sed et 115.1388C| ipso petente concessit quibusdam propter motus illius nuper a se separatis et rerum proprietate 115.1389A| multatis, ut sua cuique restituerentur, eo dumtaxat pacto, si fidem inviolabiliter imperatori servare studerent, et nullam penitus regni fideliumque sollicitationem quoquo modo aut tergiversationem machinarentur. Directis interim ad hoc specialiter missis, qui ab his hujusmodi firmitatem sacramento susciperent, dispositis quoque Saxonum adversus Soraborum et Wiltzorum incursiones, qui nuper quasdam ipsius marchae Saxoniae villas incendio cremaverant, et Austrasiorum Toringorumque contra Abodritorum et qui dicuntur Linones defectiones expeditionibus, ipse per Arduennam venatu sese delectabiliter exercens, ceteros totius regni sui fideles circa Calendas Septembris Cavallonem, ut condixerat, sibi obvios adesse praecepit. Quidam etiam 115.1389B| piratae in quamdam Frisiae partem irruentes, non parum incommodi nostris finibus intulerunt. Direxit et Oricus missos ad imperatorem, quemdam videlicet, cujus consiliis prae cunctis fidere et omnia agere videbatur, et cum eo nepotem suum munera gentilitia deferentes, pacis amicitiaeque arctius stabiliusque gratia confirmandae; quibus hilariter susceptis atque muneratis, quia propter quaedam incommoda super Frisionibus querebantur, duces strenui destinati sunt, qui tempore constituto illis de omnibus iustitiam adimplerent. Imperator autem Cavallone receptis fidelibus, in Aquitaniam exercitum omnem convertit, pariterque tertio ferme ab urbe Arvernorum miliario castra ponens, Aquitanos obvios habuit, quos filio suo sacramenti interpositione firmavit. 115.1389C| Et Augustam quidem cum filio ad Pictavos sese praecedere decrevit, ipse vero ad castrum quod vulgo Cartilatum dicitur contendit, quoniam eo quidam complicum Pippini consistere ferebantur; quod castrum nihil quidem manu artifici additum, naturali tantum rupe editum, hinc inde praecipitio vallium muniebatur, praeter orientalem dumtaxat partem, qua parvo admodum intervallo continenti dirimitur. In quo tamen consistentes obsidione ad deditionem coegit, eisque consuetissima pietate vitam, membra et hereditatem concessit. Inde in partes Torennae, quo infideles eius delitescere frustraque resistere moliebantur, abitum divertit; verum his in diversa vagantibus sparsimque quaqua versum fugitantibus, imperatoris exercitus continua autumni 115.1389D| serenitate solisque inclementia non parum incommoditatis expertus est. Nam febre maxima ex parte correptus, partim occubuit, partim difficillima regressione 115.1390A| reversus est. Qua imperator necessitate compulsus, et asperitate hiemis imminentis detentus, absoluto reliquo exercitu, ad Pictavos in hiberna concessit. Saxones interea contra Sorabos qui Colodici vocantur, apud Kesigesburch dimicantes, coelestibus auxiliis fulti, victoriam adepti sunt, regeque ipsorum Cimuselo interfecto, eamdem urbem et undecim castella ceperunt; receptis etiam sacramentis a rege inter eosdem tumultus repente creato, insuper obsidibus, multam terrae indixerunt; sed et legati imperatoris ad Horich pacis gratia directi, receptis sacramentis, indissolubilem pepigerunt.

DCCCXL.

Imperator autem, nativitatis atque apparitionis 115.1390B| dominicae festum, sed et beatae Mariae semper virginis purificationem in urbe Pictavorum celebrans, motus Aquitanicos componere satagebat, cum interim propinquante quadragesimali observatione, sinistrum quippiam illi nunciatum est, Ludoicum videlicet, filium suum, consueta iamdudum insolentia usque ad Rhenum regni gubernaculum usurpare. Quo admodum nuncio motus, relictis Augusta et filio Carolo cum non pauca parte exercitus in urbe memorata, ipse ad Aquis palatium veniens, resurrectione dominica inibi celebrata, Germaniam transposito Rheno ingreditur, fugatoque filio et paganorum exterarumque gentium adminicula etiam sui praesentia, compluribus datis muneribus, expetente, eum ulterius persequi destitit. Eclypsis solis III Nonas 115.1390C| Maii ante nonam diei horam multis in locis a plurimis visa est. Imperator vero a persequendo filio rediens, correptus morbo in insula Rheni infra Maguntiam ad prospectum Ingulenheim palatii sita XII Kalendas Iulii defunctus est.

Lotharius, comperto genitoris obitu, ab Italia Gallias ingressus, iura naturae transgressus, imperatorio elatus nomine, in utrumque fratrem, Hludowicum videlicet et Carolum, hostiliter armatur, et nunc hunc, nunc illum praelio impetit, sed utrumque minus prospere. Secundum suam dumtaxat insolentiam patrato negotio, quibusdam conditionibus usque ad tempus ab utroque discessit; nec tamen contra eos, seu clam seu manifeste, pravitatem suae cupiditatis atque crudelitatis destitit machinari.

DCCCXLI. 115.1390D|

Hludowicus autem et Carolus, alter ultra, alter 115.1391A| citra Rhenum, partim vi, partim minis, partim honoribus, partim quibusdam conditionibus, omnes partium suarum sibi vel subdunt vel conciliant. Et Lotharius quidem diebus quadragesimae Moguntiam usque adversus Hludowicum procinctum ducit; sed obsistente ipso, a transitu fluminis diu abstinetur; verum astu quodam atque perfidia populi Hludowico inhaerentis Lothario transeunte, Hludowicus Baioariam petivit. Carolum quoque a Sequanae transitu Lotharii multiplex populus nititur inhibere; qui tamen, virili prudentia prudentique virtute transposito flumine, omnes in fugam bis terque coegit. Lotharius, audita suorum fuga Carolique adventu, iterum Rhenum transponit, dispositisque adversus Hludowicum custodiis, obviam Carolo proficiscitur. 115.1391B| Hludowicus in Lotharii adversus se dispositas turmas irruens, magnaque ex parte internecioni donans, ceteros in fugam egit ac deinde Carolo fratri opem laturus properare festinat. Interea piratae Danorum ab oceano Euripo devecti, Rotumam irruentes, rapinis, ferro, ignique bacchantes, urbem, monachos, reliquumque vulgum et caedibus et captivitate pessumdederunt, et omnia monasteria seu quaecumque loca flumini Sequanae adhaerentia aut depopulati sunt, aut multis acceptis pecuniis territa relinquunt. Hludowico denique propinquanti Carolus frater summo desiderio atque amore obvius venit, pariterque coniuncti, sicut fraterna caritate, ita etiam castrorum metatione, convivii etiam consiliorumque unitate, apud fratrem Lotharium super 115.1391C| pacis et unanimitatis, totius quoque populi et regni gubernatione, creberrimis legationibus satisagunt; qui tamen saepissimis eos legatis et iuramentis ludens, tandem recepto ab Aquitania Pippino, Pippini dudum defuncti fratris filio, in pago Altiodorensi, in loco qui dicitur Fontanidus, utrumque fratrem regni portionibus hostili apparatu privare contendit. Cumque ad pacis fraternitatisque concordiam minime revocari posset, obviis fratribus septimo Kalendas Iulii die sabbato mane interceptus, multis utrimque cadentibus, compluribus profligatis, turpiter victus aufugit. Palantium autem caedes passim agitabatur, donec Hludowicus et Carolus pietate ferventes ab eorum interfectione cessandum decreverunt; quin etiam longius a castris obtentu christianitatis 115.1391D| fugientes persequi desierunt, episcopisque 115.1392A| mandatum, ut die crastina, qua eiusdem rei gratia in loco eodem stativa habuerunt, mortuorum cadavera, prout temporis opportunitas sineret, sepulturae mandarent. In quo praelio Georgius, Ravennatis episcopus, a Gregorio Romano pontifice ad Lotharium fratresque eius pacis gratia directus, sed a Lothario detentus, neque ad fratres venire permissus, captus est, et cum honore ad propria remissus. Lotharius terga vertens et Aquasgrani perveniens, Saxones ceterosque confines restaurandi praelii gratia sibi conciliare studet, in tantum, ut Saxonibus qui Stellinga appellantur, quorum multiplicior numerus in eorum gente habetur, optionem cuiuscumque legis vel antiquorum Saxonum consuetudinis, utram earum mallent, concesserit; 115.1392B| qui semper ad mala proclives, magis ritum paganorum imitari, quam christianae fidei sacramenta tenere delegerunt. Herioldo, qui cum ceteris Danorum maritimis incommoda tanta sui causa ad patris iniuriam invexerat, Gualacras aliaque vicina loca huius meriti gratia in beneficium contulit. Dignum sane omni detestatione facinus, ut qui mala christianis intulerant, iidem christianorum terris et populis Christique ecclesiis praeferrentur, ut persecutores fidei christianae domini christianorum existerent, et daemonum cultoribus christiani populi deservirent.

Hludowicus partim terroribus, partim gratia, Saxonum quidem complures, Austrasiorum, Toringorum atque Alamannorum suae omnes subiugat 115.1392C| ditioni. Carolus, dispositis, quantum opportunitas rerum sivit, Aquitanicis partibus, per Cenomannos, Parisios atque Bellovagos, Franciam permeans, Hasbanienses adit, sibique plus amore quam timore conciliat.


Lotharius, Rheni amne transposito, Hludowicum bello impetere moliens, cogitatuum suorum conatibus frustatus, in Carolum subito vertitur, ratus eum longius a fratre Hludowico separatim aggressum facilius evincendum. Carolus Lotitiam Parisiorum regressus, transito Sequana flumine Lotharii molitionibus diu obsistit. Lotharius transpositione fluvii prohibitus, superiores ipsius expetens partes, per Mauripensem pagum Senones penetrat, unde et Cenomannos nullo negotio adiens, cuncta rapinis, 115.1392D| incendiis, stupris, sacrilegiis, sacramentisque adeo 115.1393A| iniuriat, ut ne ab ipsis adytis temperaret. Nam quoscumque salvandi gratia repositos vel in ecclesiis vel in earum gazophylaciis thesauros, etiam sacerdotibus et ceterorum ordinum clericis iuramento devinctis, reperire potuit, auferre non distulit; ipsas quoque sanctimoniales divinis cultibus deditas feminas in sui sacramenta coegit. Carolus apud Parisius diutius diversatus, urbem Catalaunis, dominicae nativitatis festum ibi celebraturus advenit.

DCCCXLII.

Inde Trecas adiens, per Alsensem pagum et Tullum civitatem, Vosegi saltu transposito, penes Argentoratum urbem fratri Hludowico coniungitur. Lotharius nulla penitus sua suorumve utilitate inferiores 115.1393B| Galliae partes tantopere populatus, erga Parisiorum Lotitiam fluvium Sequanae transiens, Aquasgrani rediit, fratrumque coniunctionem audiens, aegre tulit. Hludowicus et Carolus, quo sibi firmius populos utrique subditos necterent, sacramento sese alterutro devinxerunt; fideles quoque populi partis utriusque pari se iuramento constrinxerunt, ut uter eorumdem fratrum adversus alterum sinistri quippiam moliretur, relicto prorsus auctore dissidii, omnes sese ad servatorem fraternitatis amicitiaeque converterent. Quibus patratis, ad Lotharium pacis gratia dirigunt; qui legatis eorum a sui praesentia atque conloquio inhibitis, ad obsistendum fratribus se suosque hostiliter praeparat. Quo in Sentiaco palatio, a Mosella flumine octo ferme milibus constructo, 115.1393C| eiusdem transeundi facultatem dispositis custodiis denegante, Hludowicus navali, Carolus equestri apparatu, castrum Confluentes perveniunt, ibique Mosellam viriliter transire inchoantibus, omnes Lotharii excubiae velociter aufugerunt. Lotharius, inopinato fratrum adventu territus, cessit, sublatisque cunctis ad Aquisgrani palatio tam sanctae Mariae quam regalibus thesauris, disco etiam mirae magnitudinis ac pulchritudinis argenteo, in quo et orbis totius descriptio et astrorum consideratio, et varius planetarum discursus, divisis ab invicem spatiis, signis eminentioribus sculpta radiabant, particulatim praesciso suisque distributo, a quibus tamen, quamvis tale mercede conductis, per contubernia turmatim deserebatur, per Catalaunis fugiens, 115.1393D| apud Trecas paschali solemnitate peracta, Lugdunum petiit. Hludowicus penes Coloniam Agrippinam, Carolus in Heristallio palatio eamdem festivitatem 115.1394A| celebrantes, homines ipsarum partium ad sese refugientes suscipiunt, fratremque persequi desistentes. Quibus multipliciter receptis, fratris abitum gradu tardiusculo insequuntur, quia apud fratres super pacis foedere licet invitus satagens, legatos quibus plurimum nitebatur dirigit. Electo ad hoc negotium Matasconis urbis vicinio, illuc utrimque coitur, et utriusque partis castra Arare fluvio dirimente, in quamdam insulam eiusdem fluminis ad commune colloquium aspectumque coeunt. Ubi venia de praeteritis perperam gestis vicissim postulata atque accepta, sacramentum quoque alter alteri verae pacis fraternitatisque iuraverunt, et de regni totius aequis portionibus diligentius faciendis Kalendis Octobribus in urbe Mediomatricorum, 115.1394B| Metis vocabulo, decreverunt. Ea tempestate Normannorum classis in emporio quod Quantovicus dicitur, repentino sub lucem adventu depraedationibus, captivitate et nece sexus utriusque hominum adeo debacchati sunt, ut nihil in eo praeter aedificia pretio redempta relinquerent. Maurorum etiam piratae per Rhodanum prope Arelatum delati, cuncta passim depraedati, impune oneratis navibus regressi sunt. Carolus autem a Matascone Aquitaniam ingressus atque pervagatus, ad memoratum placiti locum et tempus venire non distulit. Lotharius apud Augustam Treverorum legatos Graecorum suscipit, eisque absolutis, eiusdem placiti tempore palatio quod Theodonis villa dicitur resedit.

Hludowicus, peragrata omni Saxonia, cunctos 115.1394C| sibi eatenus obsistentes vi atque terrore ita perdomuit, ut comprehensis omnibus auctoribus tantae impietatis, qui et christianam fidem pene reliquerant, et sibi suisque fidelibus tantopere obstiterant, 140 capitis amputatione plecteret, 14 patibulo penderet, innumeros membrorum praecisione debiles redderet, nullumque sibi ullatenus refragantem relinqueret. Interea Beneventanis inter se dissidentibus, Sarraceni ab Africa ab eis invitati, primo quidem auxiliatores, postmodum vero violenti insecutores, plurimas civitatum vi obtinent. Carolus mense Octobri ab urbe Mediomatricorum Vangium profectus, Hludowico fratri coniungitur. Quibus inibi diutius immorantibus, et missis alternatim ad Lotharium intercurrentibus ac de regni portionibus 115.1394D| multum diuque consultantibus, tandem inventum est, ut missi trecitini per universum suae ditionis regnum deligerentur, quorum industria diligentior 115.1395A| descriptio fieret, cuius serie trium fratrum aequissima regnorum divisio irrefragabiliter statuto tempore patraretur: quibus destinatis, Hludowicus Germaniam repedat; Lotharius medioximis regni Francorum immoratur; Carolus Carisiacum palatium veniens, Ermendrud, neptem Adalardi comitis, uxorem ducit, atque Augustam Viromandorum, ad memoriam videlicet beati Quintini martyris, nativitatis Domini et apparitionis festum celebraturus, proficiscitur. Inter haec terraemotus in inferioribus Galliae factus est.

DCCCXLIII.

Lotharius et Hludowicus intra fines regnorum suorum sese cohibentes, pacifice degunt. Carolus Aquitaniam pervagatur. Quo illic constituto, Nomenogius 115.1395B| Britto et Lantbertus, qui nuper ab eius fidelitate defecerant, Rainaldum, Namnetorum ducem, interficiunt, complures capiunt. Emergentibus igitur hinc inde tot tantisque incessabiliter malis, vastante passim cuncta raptore, coacti sunt per multa totius Galliae loca homines terrae mixtam paucitatem farinae atque in panis speciem redactam comedere, eratque lacrimabile, imo execrabile nimium facinus, cum iumenta raptorum pabulis abundarent, et homines ipsius terrenae admixtionis crustulis indigerent. Piratae Nordmannorum urbem Namnetum adgressi, interfectis episcopo et multis clericorum atque laicorum sexusque promiscui, depraedata civitate, inferioris Aquitaniae partes depopulari adoriuntur; ad postremum insulam quamdam ingressi, 115.1395C| convectis a continenti domibus, hiemare velut perpetuis sedibus statuerunt. Carolus ad condictum fratribus obvians penes Virodunum coniungitur; ubi distributis portionibus, Hludowicus ultra Rhenum omnia, citra Rhenum vero Nemetum, Vangium et Moguntiam civitates pagosque sortitus est; Lotharius inter Rhenum et Scaldem in mare decurrentem, et rursus per Cameracensem, Hainnoum Lomensem, Castritium, et eos comitatus qui Mosae citra contigui habentur usque ad Ararem Rodano influentem, et per deflexum Rodani in mare, cum comitatibus similiter sibi utrimque adhaerentibus; cetera usque ad Hispaniam Carolo cesserunt: factisque sacramentis, tandem altrinsecus est discessum. Ea tempestate, concordantibus ad invicem 115.1396A| Beneventanis, Dei auxilio de illis partibus Sarraceni expulsi sunt.

DCCCXLIV.

Hiems mollissima usque ad Calendas Februarii quadam temperie modificata. Bernardus, comes marcae Hispanicae, iamdudum grandia moliens summisque inhians, maiestatis reus Francorum iudicio iussu Caroli in Aquitania capitalem sententiam subiit. Gregorius, Romanae Ecclesiae pontifex, decessit, cui Sergius succedens, in eadem sede substituitur. Quo in sede apostolica ordinato, Lotharius filium suum Hludowicum Romam cum Drogone, Mediomatricorum episcopo, dirigit, acturos, ne deinceps decedente apostolico quisquam illic praeter 115.1396B| sui iussionem missorumque suorum praesentiam ordinetur antistes. Qui Romam venientes, honorifice suscepti sunt, peractoque negotio, Hludowicum pontifex Romanus unctione in regem consecratum cingulo decoravit; Drogonem vero episcopum sui vicarium Galliarum Germaniarumque partibus designavit. Siginulfus, Beneventanorum dux, ad Lotharium cum suis omnibus sui deditionem faciens, centum milium aureorum mulcta sese ipsi fecit obnoxium; quibus Beneventani, qui pridem alias versi fuerant, compertis, ad eumdem Siginulfum sese convertentes, Sarracenorum reliquias a suis finibus expellere moliuntur. Lantbertus cum Britonibus quosdam Caroli markionum Meduanae ponte interceptos perimit. Pippinus, Pippini quondam regis 115.1396C| filius, exercitui ex Francia ad Carolum Tolosam civitatem obsidione vallantem properanti in pago Ecolesimo occurrens, ita brevi et absque suorum casu profligavit ut primoribus interfectis, ceteros fugam etiam ante congressum ineuntes, vix paucis evadentibus, aut caperet, aut spoliatos sacramentoque adstrictos ad propria redire permitteret. Qua inopinata congressione Hugo, presbyter et abbas, filius Caroli Magni quondam imperatoris et frater Hludowici itidem imperatoris patruusque Lotharii Lodoici et Caroli regum, necnon Richboto abbas, et ipse consobrinus regum, nepos videlicet Caroli imperatoris ex filia, Eckardus quoque et Ravanus comites cum aliis pluribus interfecti; capti vero Ebroinus, Pictavorum episcopus, Ragenarius, Samarobrivae 115.1397A| . Ambianorum episcopus, et Lupus abbas, ac filii Eckardi comitis duo, item Lokardius, Guntardus et Richuinus comites, Engilwinus etiam, aliique non pauci nobilium. Nomenogius Britto eadem tempestate fines sibi suisque antecessoribus distributos insolenter egrediens, Cenomannos usque cuncta longe lateque populando, ignibus etiam plurima cremando, pervenit; ubi audita Nordmannorum in fines ejus irruptione, redire compulsus est.

Hludowicus, rex Germanorum, populos Sclavorum et terras aggressus, quosdam in deditionem cepit, quosdam interfecit, omnes pene illarum partium regulos sibi aut vi aut gratia subegit. Nortmanni Britanniam insulam, ea quam maxime parte quam Angli-Saxones incolunt, bello impetentes, 115.1397B| triduo pugnando victores effecti, praedas, rapinas, neces passim facientes, terra pro libitu potiuntur. Interea fratrum, id est Lotharii, Hludowici et Caroli, alternatim fraterno affectu legatis multifariam discurrentibus, mense Octobri iidem penes Theodonis villam conveniunt, habitoque diebus aliquot amicabili pernecessarioque conloquio, inter se fraternitatis et caritatis jura in posterum non violanda confirmant. Omnes quoque discordiarum satores cauturos sollicitius exsecraturosque, et statum ecclesiarum, imminentibus necessitatibus foedissime rebus dilaceratum, ac personis minus congruis, id est laicis, vulgo contraditum, redintegraturos sese promittunt. Unde et ad Pippinum, Landbertum atque Nomenogium pacis gratia missos pariter destinant, 115.1397C| ut fratri Carolo ut obedientes fideles de cetero permansuri occurrere non differant; sin alias, eis tempore opportuno viriliter conglobati, eorum infidelitatibus ulciscendis, se interminando profecturos pronunciant.

Nordmanni per Garrondam Tolosam usque proficiscentes, praedas passim impuneque perficiunt; unde regressi quidam Galliciamque adgressi, partim balistariorum occursu, partim tempestate maris intercepti dispereunt; sed et quidam eorum ulterioris Hispaniae partes adorsi, diu acriterque cum Sarracenis dimicantes, tandem victi resiliunt.

DCCCXLV.

Hiems asperrima. Nordmannorum naves centum viginti mense Martio per Sequanam hinc et abinde 115.1397D| cuncta vastantes, Loticiam Parisiorum nullo penitus obsistente pervadunt. Quibus cum Carolus occurrere moliretur, sed praevalere suos nullatenus posse prospiceret, quibusdam pactionibus, et munere 115.1398A| septem milium librarum eis exhibito, a progrediendo compescuit, ac redire persuasit. Fulcradus comes et ceteri Provinciales ab Lothario deficiunt, sibique potestatem totius Provinciae usurpant. Nordmannorum rex Oricus sexcentas naves per Albim fluvium in Germaniam adversus Hludowicum dirigit; quibus Saxones occurrentes, commisso praelio, Domini nostri Jesu Christi auxilio victores efficiuntur: unde digressi, Sclavorum quamdam impetunt et capiunt civitatem. Fames valida Galliae interiora consumit, adeo ut multa hominum milia eadem invalescente absumpta sint. Carolus agrum Floriacum, in quo sancti Benedicti monasterium consistit, duodecim ab Aurelianorum urbe leugis, veniens, Pippinum Pippini filium suscipit, et receptis 115.1398B| ab eo sacramentis fidelitatis, quatenus ita deinceps ei fidelis sicut nepos patruo existeret, et in quibuscumque necessitatibus ipsi pro viribus auxilium ferret, totius Aquitaniae dominatum sibi permisit, praeter Pictavos, Sanctonas et Ecolimenses; unde et omnes Aquitanici, qui eatenus cum Carolo fuerant, ad eumdem Pippinum continuo sui conversionem efficere studuerunt.

Beneventani cum Sarracenis, veteri discordia recrudescente, denuo dissident. Nordmanni, alveo Sequanae remenso, maria repetunt, cuncta maris loca finitima diripiunt, vastant, atque incendiis concremant. Sed licet peccatis nostris divinae bonitatis aequitas nimium offensa, taliter christianorum terras et regna attriverit, ne tamen etiam pagani improvidentiae 115.1398C| aut certe impotentiae Dominum omnipotentissimum impune diutius insimularent, cum a quodam monasterio, Sithdiu nomine, direpto incensoque, oneratis navibus repedarent, ita divino iudicio vel tenebris coecati et insania sunt perculsi, ut vix perpauci evaderent, qui Dei omnipotentis iter ceteris nunciarent. Unde, ut fertur, commotus animo rex eorum Oricus, ad Hludowicum, regem Germanorum, legatos pacis gratia destinat, captivitatem absolvere thesaurosque paratus pro viribus restituere. Lotharius Provinciam ingressus, fere totam suae potestati recuperat. Dani, qui anno praeterito Aquitaniam vastaverant, remeantes, Sanctonas invadunt, confligentes superant, quietisque sedibus immorantur. Karolus Britanniam Galliae cum 115.1398D| paucis minus caute aggressus, deficientibus suis rebus sinistra fortuna universis, Cenomannos festinato revertitur, reparatoque exercitu, eamdem parat impetere

DCCCXLVI. 115.1399A|

Piratae Danorum Fresiam adeuntes, recepto pro libitu censu, pugnando quoque victores effecti, tota pene provincia potiuntur. Ventus aquilo per totam hiemem usque ad ipsa fere Maii mensis initia acerrime segetibus et vineis incumbit. Luporum incursio inferiorum Galliae partium homines audentissime devorat, sed et in partibus Aquitaniae in modum exercitus usque ad trecentos ferme conglobati et per viam facto agmine gradientes, volentibusque resistere fortiter unanimiterque contrastare feruntur. Carolus apud villam sancti Remigii, Sparnacum nomine, contra morem conventum populi sui generalem mense lunio habuit, in quo episcoporum regni sui pernecessaria admonitio de 115.1399B| causis ecclesiasticis ita flocci pensa est, ut vix umquam reverentia pontificalis, christianorum duntaxat temporibus, sic posthabita legatur. Quadam die iunior quidam cum equa coiens repertus, iudicio Francorum vivus incendio crematur. Inde partes Britanniae Carolus cum exercitu petens, pacem cum Nomenogio, duce Brittonum, intervenientibus hinc et inde sacramentis paciscitur. Huius anni mense Maio tanta apud Altiodorum civitatem inundatio pluviarum fluxit, ut parietes penetrans, ipsas etiam cupas plenas vini in fluvium Icaunam retulerit, sed et, quod est mirabilius, quamdam vineam cum terra, vitibus et arboribus omnibus in nullo disruptam, ita ut erat solidam, a parte Icaunae fluminis in alteram eiusdem fluvii partem transposuerit, ac si 115.1399C| in eodem agro naturaliter fuerit.

Mense Augusto Sarraceni Maurique Tiberi Romam aggressi, basilicam beati Petri apostolorum principis devastantes, ablatis cum ipso altari, quod tumbae memorati apostolorum principis superpositum fuerat, omnibus ornamentis atque thesauris, quemdam montem centum ab Urbe milibus munitissimum occupant. Quos quidem ducum Hlotarii minus religiose adorsi atque deleti sunt; pars autem hostium ecclesiam beati Pauli apostoli adiens a Campaniensibus oppressa, prorsus interfecta est. Hludowicus, rex Germanorum, adversus Sclavos profectus, tam intestino suorum conflictu quam hostium victoria conterritus, reversus est. Hlodoicus Hlotarii filius, rex Italiae, cum Sarracenis pugnans, 115.1399D| victus vix Romam pervenit.

DCCCXLVII.

Legati Abdirhaman, regis Sarracenorum, a Corduba 115.1400A| Hispaniae ad Carolum pacis petendae foederisque firmandi gratia veniunt, quos apud Remorum Durocortorum decenter et suscepit et absolvit. Bodo qui ante annos aliquot christiana veritate derelicta ad Iudaeorum perfidiam concesserat, in tantum mali profecit, ut in omnes christianos Hispaniae degentes tam regis quam gentis Sarracenorum animos concitare studuerit, quatenus aut relicta christianae fidei religione ad Iudaeorum insaniam Sarracenorumve dementiam se converterent, aut certe omnes interficerentur. Super quo omnium illius regni christianorum petitio ad Carolum regem regnique sui episcopos ceterosque nostrae fidei ordines lacrimabiliter missa est, ut memoratus apostata reposceretur, ne diutius christianis illic versantibus 115.1400B| aut impedimento aut neci foret.

Dani partem inferioris Galliae, quam Britones incolunt, adeuntes, ter cum eisdem bellantes superant; Nomenogiusque victus cum suis fugit, dein per legatos muneribus a suis eos sedibus amovit.

Sergius, Romanus pontifex, VI Kalend. Februarii defungitur, et Leo in eius locum eligitur. Sarraceni, oneratis thesaurorum multitudine, quos ex basilica beati Petri apostoli asportarant, navibus redire conati, cum inter navigandum Deo et Domino nostro Iesu Christo ejusque apostolis ore pestifero derogarent, orto repente inevitabili turbine, conlisis in sese navibus, omnes pereunt: quaedam thesaurorum in 115.1400C| sinibus defunctorum, quos mare littoribus reiecerat, inventa, ad beati Petri apostoli memoriam revehuntur. Scotti a Nortmannis per annos plurimos impeti, tributarii efficiuntur, insulis circumquaque positis nullo resistente potiti immorantes.

Hlotharius, Hludowicus et Carolus legatos ad Oric, Danorum regem, destinant, mandantes ut suos a christianorum infestationibus cohiberet, sin alias, bello se impetendum nullatenus dubitaret.

Ea tempestate Mauri et Sarraceni Beneventum invadunt, et usque ad Romana confinia populantur. Dani Aquitaniam maritimam impetunt et praedantur, urbemque Burdegalam diu oppugnant; alii quoque Danorum emporium quod Dorestadum dicitur et 115.1400D| insulam Batavam occupant atque obtinent. Hludowici, Germanorum regis, exercitus adversus Sclavos prospere dimicant, ita ut, quod ante annum amiserat, reciperet.

DCCCXLVIII. 115.1401A|

Sclavi in regnum Hludowici hostiliter irruentes, ab eo in Christi nomine superantur. Carolus Nortmannorum Burdegalam oppugnantium partem aggressus, viriliter superat. Exercitus Hlotharii contra Sarracenos Beneventum obtinentes dimicans, victor efficitur. Dani Burdegalam Aquitaniae, Iudaeis prodentibus, captam depopulatamque incendunt. Aquitani desidia inertiaque Pippini coacti, Carolum petunt, atque in urbe Aurelianorum pene omnes nobiliores cum episcopis et abbatibus in regem eligunt, sacroque chrismate delibutum et benedictione episcopali solemniter consecrant. Piratae Graecorum Massiliam Provinciae nullo obsistente vastantes, impune recedunt. Nortmanni Metullum vicum populantes, incendio 115.1401B| tradunt. Scotti super Nortmannos irruentes, auxilio Domini nostri Iesu Christi victores eos a suis finibus propellunt; unde et rex Scottorum ad Carolum pacis et amicitiae gratia legatos cum muneribus mittit, viam sibi petendi Romam concedi deposcens. Mauri denuo Beneventum invadunt. Guilhelmus, filius Bernardi, Impurium, et Barcinonam dolo magis quam vi capit.

DCCCXLIX.

Hlotharius et Carolus, sanioribus usi consiliis, in pacem germanamque concordiam redeunt. Apud Galliam XIII Kal. Martii, nocte sequenti clericis nocturnas preces Domino solventibus, terrae motus 115.1402A| valide sed nulla quorumlibet aedificiorum ruina factus est. Godescalcus Gallus quidam, monasterii Orbacensis paroeciae Suessionicae monachus et presbyter, scientia tumidus, quibusdam superstitionibus deditus, Italiam specie religionis aggressus, inde turpiter ejectus, Dalmatiam, Pannoniam Noreiamque adorsus, quaedam nostrae saluti valde contraria, praecipue sub nomine praedestinationis, pestiferis dictis et scriptis adstruens, in praesentia Hludowici, Germanorum regis, episcopali concilio detectus atque convictus, tandem ad dioceseos suae urbem metropolim, Remorum Durocortorum nomine, cui Ingmarus vir venerabilis praesidet, redire compellitur, quatenus illic dignum suae perfidiae iudicium subiret. Quem sanctae Dei Ecclesiae strenuissimus 115.1402B| cultor Carolus, advocato sanctorum memoratae dioceseos episcoporum conventu , suis aspectibus praesentari decrevit, quo perductus, publice flagellatus librosque suarum adsertionum igni cremare compulsus est. Hludowicus et Carolus germana caritate convenientes, tanto fraterni amoris vinculo devincti patuerunt, ut alter alteri baculos publice tribuendo, regum uxores et liberos superstiti commendaret.

Carolus Aquitaniam aggreditur. Nomenogius Brito consueta perfidia Andegavis et vicina eis circumquaque loca invadit. Nortmanni, Petrocorium, Aquitaniae civitatem, populantes, incendunt, atque 115.1403A| impune ad naves remeant. Mauri et Sarraceni Lunam, Italiae civitatem, adpraedantes, nullo obsistente maritima omnia usque ad Provinciam devastant. Karolus filius Pippini, relicto Hlothario, fratrem suum Pippinum in Aquitania vagantem adire cupiens, a fidelibus Caroli regis comprehensus est, et ad ejus praesentiam perductus; qui, merito perfidiae in eumdem patruum suum et patrem ex fonte sacro, sententiam quidem capitalem meruerat, sed elementiae respectu servatus est. Unde et mense Iunio apud urbem Carnutum Carolo rege conventum habente, post missarum solemnia ambonem ecclesiae conscendens, innotuit omnibus voce propria, se ob divinae servitutis amorem clericum nullo cogente velle fieri; ibique ab episcopis qui praesentes 115.1403B| aderant benedictus, et ad clericum tonsus est. Hludowicus rex Germanorum aegrotans, exercitum suum in Sclavos dirigit; qui turpiter profligatus, quid dispendii sibi absentia ducis intulerit, cadendo fugiendoque expertus est. Carolus Aquitaniam ingressus, pene omnes Christo sibi propitio conciliando subjugat, marcam quoque Hispanicam pro libitu disponit. Nomenogius Britto consueta sibi insolentia bacchatus est.

DCCCL.

Guilhelmus, Bernardi filius, in marca Hispanica Aledramnum et Isembardum comites dolo capit, sed ipse dolosius captus, et apud Barcinonem interfectus est. Mauri usque ad Arelatum, nullo obsistente, 115.1403C| cuncta devastant, sed cum redirent, vento contrario relecti et interfecti sunt. Lotharius filium suum Hludowicum Romam mittit, qui a Leone papa honorifice susceptus et in imperatorem unctus est. Oric, rex Nortmannorum, impugnantibus sese duobus nepotibus suis, bello impetitur; quibus partitione regni pacatis, Roric nepos Herioldi, qui nuper a Lothario defecerat, assumptis Nortmannorum exercitibus, cum multitudine navium Fresiam et Batavum insulam aliaque vicina loca per Rhenum et Vahalem devastat. Quem Lotharius cum comprimere nequiret, in fidem recepit, eique Dorestadum et alios comitatus largitur; ceterorum vero pars Menapios, Tarvisios aliosque maritimos depraedantur, pars Britanniam insulam Anglosque impetentes, 115.1403D| ab eis auxilio Domini nostri Iesu Christi superantur.

DCCCLI. 115.1404A|

Nomenogius Brito moritur. Lotharius, Hludowicus et Carolus apud Marsnam palatium conveniunt, ubi etiam fraternae paucis diebus morati, haec communi procerum suorum consilio atque consensu decernunt, propriorumque nominum monogrammatibus confirmant.

CAP. I.

« Ut omnium praeteritorum malorum et contrarietatum et supplantationum ac malarum machinationum seu nocimentorum in invicem actorum abolitio ita inter nos fiat, et a nostris cordibus penitus avellatur cum omni malitia et rancore, ut nec in memoriam ad retributionem mali vel contrarietatis vel improperii de cetero exinde quiddam fiat.

CAP.CAP. II.

« Ut tanta inter nos, Domino cooperante, 115.1404B| verae caritatis benignitas abhinc semper maneat, de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, sine dolo et simulatione, ut nemo suo pari suum regnum aut suos fideles, vel quod ad salutem et prosperitatem ac honorem regium pertinet, discupiat aut forconsiliet, aut per occultos susurrones libenter composita mendacia seu detractiones acceptet.

CAP. III.

« Unusquisque fideliter suum parem, ubicumque necessitas ei fuerit et ipse potuerit, aut per se aut per filium aut per fideles suos et consilio et auxilio adjuvet, ut regnum, fideles, prosperitatem atque honorem regium debite valeat obtinere, et veraciter unusquisque erga alterum certatim demonstret, quia in fratris sui adversitate, si evenerit, 115.1404C| fraterno modo contristatur, et in prosperitate illius laetatur. Et talem fidem sicut inter nos modo adhinc in ante conservaturos confirmatum habemus, sic unusquisque infantibus fratris sui, si obierit, qui superfuerit conservabit.

CAP. IV.

« Et quia per vagos et inreverentes homines pax et tranquillitas regni perturbari solet, volumus ut ad quemcumque nostrum talis venerit, et de his quae egit rationem et justitiam subterfugere velit, nemo ex nobis illum ad aliud recipiat vel retineat, nisi ut ad rectam rationem et debitam emendationem perducatur; et si rationem rectam subterfugerit, omnes in commune, in cujus regnum venerit, illum persequamur, donec aut ad rationem perducatur, aut de regno deleatur

CAP. 115.1404D|

« Similiter et de eo agendum est, qui pro aliquo capitali et publico crimine a quolibet 115.1405A| episcopo corripitur, vel excommunicationis crimen faciens, regnum et regis regimen mutat, ne debitam poenitentiam suscipiat, aut susceptam legitime peragat; interdum etiam incestam propinquam suam aut sanctimonialem, vel raptam sive adulteram, quam illic ei non licebat habere, fugiens secum duxit: hic talis, cum episcopus, ad cuius curam pertinebat, nobis notum fecerit, diligenter perquiratur, ne morandi vel latendi locum in regno alicujus nostrum inveniat, et Dei ac nostros fideles suo morbo inficiat; sed a nobis vel a ministris reipublicae constringatur, ut et simul cum diabolica praeda, quam secum duxit, ad episcopum suum redeat, et de commisso crimine publico debitam poenitentiam suscipiat, aut susceptam legitime peragere compellatur.

CAP. VI. 115.1405B|

« Ut nostri fideles unusquisque in suo ordine et statu veraciter sint de nobis securi, quia nullum abhinc inante contra legem et iustitiam, auctoritatem ac iustam rationem, aut damnabimus aut dehonorabimus aut opprimemus, vel indebitis machinationibus affligemus, et illorum, scilicet veraciter nobis fidelium, communi consilio, secundum Dei voluntatem et commune salvamentum, ad restitutionem sanctae Dei Ecclesiae et statum regni, et ad honorem regium atque pacem populi commissi nobis pertinenti; assensum praebebimus in hoc, ut illi non solum non sint nobis contradicentes et resistentes ad ista exequenda, verum etiam sic sint nobis fideles et obedientes ac veri adiutores ac cooperatores, 115.1405C| vero consilio et sincero auxilio, ad ista peragenda quae praemisimus, sicut per rectum unusquisque in suo ordine et statu suo principi et seniori esse debet.

CAP. VII.

« Ut sic simul coniuncti, et nos fratres ad invicem, et nos cum fidelibus nostris, et fideles nostri nobiscum, et omnes simul cum Deo nos reconjungamus, et, ut nobis sit propitius, illi pro devoto munere offeramus, ut unusquisque omnium nostrum absque sua propria excusatione aut iustificatione recognoscamus, in quibus aut singulatim aut communiter contra illius mandata et decreta suorum fecimus aut consensimus in ordine ecclesiastico et statu regni, et per singula in medium illa producamus, et nemo nostrum suo aut amico aut 115.1405D| propinquo vel confoederato, imo nec sibi ipsi, seculariter 115.1406A| parcat, ut spiritualiter et salubriter parcere possit; quin, sicut praemisimus in praecedenti capitulo, vero consilio et sincero auxilio illa in commune certatim emendare totis viribus procuremus, quantocius rationabiliter poterimus.

CAP. VIII.

« Et si aliquis ex subditis in quocumque ordine et statu de hac convenientia exierit, aut se retraxerit, vel huic communi decreto contradixerit, seniores cum veraciter fidelibus suis haec secundum Dei voluntatem et legem ac iustam rationem, velit nolit ille qui divino consilio et decreto et huic convenientiae resistens et contradicens fuerit, exequantur. Et si aliquis de senioribus de hac convenientia exierit aut se retraxerit, cum plures seniorum nostrorum fideles et regnorum primores convenerint 115.1406B| in unum, eorum qui haec observaverint seniorum consilio et episcoporum iudicio ac communi consensu, qualiter de eo, qui debite admonitus incorrigibilis perseveraverit, agendum sit, favente Domino decernemus et ut obnixius supradicta capitula a nobis auxiliante Domino inviolabiliter observentur, et nos illa observaturos certius credatis, manibus propriis subterfirmavimus. »

Post haec piratae Danorum Fresiam et Batavos populantur; sed et usque ad monasterium sancti Bavonis quod Gant dicunt debacchantes, idem monasterium incendunt, venientesque urbem Rotumum, usque ad Belvacum pedestri gradu perveniunt. Qua incensa cum redirent, a nostris intercepti, et aliqua ex parte profligati sunt. Respogius, 115.1406C| filius Nomenogii, ad Carolum veniens, in urbe Andegavorum datis manibus suscipitur, et tam regalibus indumentis quam paternae potestatis ditione donatur, additis insuper ei Redonibus, Namnetis et Ratense.

Sarraceni Beneventum et alias civitates quieta statione possident. Hludowicus rex Sclavos pene omnes populatur et suae subjugat ditioni. Leo apostolicus, Sarracenorum inruptiones metuens, ecclesiam beati Petri hinc inde muro communiens, eumdem murum usque ad civitatem perducit, Romanaeque urbi contiguum efficit.

DCCCLII.

Nortmanni 252 navibus Fresiam adeunt, acceptisque multis prout ipsi statuerunt, ad alia divertunt. 115.1407A| Mauri Barcinonam, Judaeis prodentibus, capiunt, interfectisque pene omnibus christianis et urbe vastata, impune redeunt. Carolus fratrem Lotharium ad sui conloquium invitans apud Augustam Viromandorum, quae beati Quintini martyris corpore insignitur, fraterne suscipit, honorifice afficit, germane tractat, regaliter munerat, redeuntemque benigne deducit.

Landbertus et Guarnarius fratres, pars vel maxima discordiarum, alter dolo, alter iudicio interficiuntur. Salomon Britto Carolo fidelis efficitur, tertiaque Britanniae parte donatur. Sancius, comes Vasconiae, Pippinum Pippini filium capit, et usque ad praesentiam Caroli servat; quem Carolus captum in Franciam ducit, ac post conloquium Lotharii in 115.1407B| monasterio sancti Medardi apud Suessiones tonderi iubet. Hludowicus, Lotharii filius, Beneventum adiens, Bairam civitatem oppugnat, interruptoque muro, pessimis usus consiliis a coepto resilit; nam dicentibus consiliariis suis, magnam illic partem esse thesaurorum, qua penitus fraudaretur, si passim omnibus intrandi copia daretur, in castra sese recipit, prohibitis omnibus ab irruptione urbis. Quibus recedentibus, Mauri ita noctu muri interrupta trabibus muniunt, ut venientem in crastinum hostem nullatenus formident; proinde in cassum tanto labore deducto, Hludowicus cum exercitu suo ad propria remeat. Abdirhaman, rex Sarracenorum in Hispania consistentium, Cordubae moritur, regnumque eius filius ipsius adsequitur. Godefridus, Herioldi 115.1407C| Dani filius, qui quondam sub imperatore Hludowico Maguntiaci fuerat baptizatus, a Lothario deficiens ad suos se confert; unde conrogata manu valida, Fresiam cum multitudine navium adgreditur, deinde vicina Scaldis fluminis, ad postremum Sequanam ingreditur. Quo occurrentibus Lothario et Carolo cum omni suo exercitu, utramque ripam eiusdem fluminis obsident.

DCCCLIII.

In qua obsidione dominicae nativitatis festivitatem celebrant. Sed nolentibus qui ex parte Caroli erant inire bellum, absque utilitate recessum est. Carolus eumdem Godefridum quibusdam pactionibus sibi conciliat ceteri Danorum usque ad mensem Martium 115.1407D| inibi absque ulla formidine resident, cuncta eo furiosius quo liberius diripiunt cremant atque captivant. Lothariusque filiam Caroli a sacro fonte suscipit, et paucos post dies ad sua remeare contendit. 115.1408A| Dani, mense Iulio, relicta Sequana, Ligerim adeuntes, Namnetim urbem et monasterium sancti Florentii ac vicina loca populantur. Carolus mense Aprili synodum episcoporum iuxta urbem Suessionum in monasterium sancti Medardi adgregans, duos presbyteros, monachos eiusdem monasterii, ipse synodo praesidens, episcopis iudicantibus, degradari fecit, eo quod Pippinum furari et cum eo in Aquitaniam fugere disposuissent. Ingmarus, Remorum episcopus, omnes ecclesiae suae presbyteros, diaconos et subdiaconos, quoscumque Ebo post depositionem suam ordinaverat, synodo iudicante, deposuit. Pippinus Carolo sacramentum fidelitatis iurat, et insuper habitum monachi suscipit, regulaeque observationem more monachi solito promittit. 115.1408B| Carolus inde ad Carisiacum veniens, cum quibusdam episcopis et abbatibus monasticis quatuor capitula edidit, et propria subscriptione roboravit. Quorum primum est: a Deo neminem praedestinatum ad poenam, unamque esse Dei praedestinationem, quae aut ad donum pertinet gratiae, aut ad restributionem iustitiae. Secundum: liberum arbitrium, quod in primo ordine perdidimus, nobis praeveniente et adiuvante Christi gratia redditum. Tertium: velle Deum generaliter omnes homines salvos fieri, licet non omnes salventur. Quartum: Christi sanguinem pro omnibus fusum, licet non omnes passionis mysterio redimantur. Aquitani pene omnes a Carolo recedunt, atque ad Hludowicum, regem Germaniae, legatos suae deditionis cum obsidibus mittunt. Idem Hludowicus 115.1408C| pro quibusdam conditionibus, tempore perturbationum inter se et Carolum factis, adversus Carolum acriter permovetur. Gunedes contra Hludowicum solitis sibi perfidiis mentiuntur. Lotharius imperator, defuncta ante biennium Ermengarda christianissima regina, duas sibi ancillas ex villa regia copulavit, ex quarum altera, Doda vocabulo, filium genuerat, quem Karolomannum vocari iubet; aliique filii eius similiter adulteriis inserviunt. Piratae Danorum a Namnetibus superiora petentes, mense Novembri, VI videlicet Idus, urbem Turonum impune adeunt atque incendunt cum ecclesia sancti Martini et ceteris adiacentibus locis; sed quia evidenti certitudine hoc praescitum fuerat, corpus beati Martini ad Cormaricum, monasterium eius ecclesiae, 115.1408D| ac inde ad civitatem Aurelianorum transportaverunt .

Bulgari, sociatis sibi Sclavis, et, ut fertur, a nostris muneribus invitati, adversus Hludowicum, 115.1409A| Germaniae regem, acriter promoventur, sed Domino pugnante vincuntur. Graeci vero non minus contra Hludowicum filium Lotharii, regem Italiae, concitantur, propter filiam imperatoris Constantinopolitani ab eo desponsatam sed ad eius nuptias venire differentem. Romani quoque, artati Sarracenorum Maurorumque incursionibus, ob sui defensionem omnino neglectam apud imperatorem Lotharium conqueruntur.

DCCCLIV.

Carolus super fratris sui Hludowici fide suspectus, ad Lotharium in vico Leutico venit, ubi diu de communi amicitia atque indissolubili tractantes, tandem coram omnibus qui aderant, identidem super 115.1409B| sancta iurando vicissim firmaverunt, commendatis alternatim filiis, proceribus et regnis. Interea Hludowicus adolescens, filius Hludowici regis Germanorum, ab Aquitanis a patre expetitur, Ligerim transit, et ab eis, a quibus fuerat postulatus, suscipitur. Carolus profectionem in Aquitaniam tempore quadragesimae celebrat, in qua usque paschalem festivitatem demoratur, eiusque populus praedis, incendiis, hominumque captivitatibus totum suum laborem impendit, nec ab ipsis ecclesiis et altaribus Dei suam cupiditatem et audaciam cohibet.

Lotharius fratrem suum Hludowicum super Rhenum de fraternitate erga Carolum alloquitur; sed prius acriter sese mordentes, tandem ad concordiam redeunt, pacisque nomine foederantur. Unde non 115.1409C| modice Carolus sollicitus, ab Aquitania nullo peracto negotio repedans, fratrem Lotharium ad palatium suum Attiniacum invitat; quo convenientes, quod dudum pepigerant firmaverunt.

Dani in Ligere consistentes, usque ad Blisum castrum veniunt, ipsumque incendunt, volentes inde Aurelianis pervenire eadem patraturi. Praeparantibus vero adversus eos navigia et bellatores episcopo Aurelianensium Agio et Carnutum Burchardo, ab intentione desistunt, et inferiora Ligeris repetunt. Alii quoque piratae Danorum Fresiam Saxoniae adiacentem populantur. Lotharius et Carolus legatos ad fratrem Hludowicum pro pacis concordia, et ut filium suum ab Aquitania revocet, mittunt. Carolus iterum Aquitaniam adit. Pippinus, Pippini filius, 115.1409D| qui in monasterio sancti Medardi tonsus habitum monachi susceperat, et iuramentum permansionis fecerat, Aquitaniam ingreditur, parsque maxima populi terrae ad eum convolat. Karlus rex, Pippini causa posthabita, Hludovicum nepotem ab Aquitania 115.1410A| fugatum ad patrem in Germaniam redire compellit. Karlus, Pippini frater, iam diaconus ordinatus, a Corbeiensi monasterio recedit. Karlus rex Karlomannum, filium suum, tonsura ecclesiastica dedicat. Dani intestino inter se praelio dimicantes, adeo tridui concertatione obstinatissima bacchati sunt, ut Orico rege et ceteris cum eo interfectis regibus, pene omnis nobilitas interierit. Piratae Nortmannorum Ligere insistentes, denuo civitatem Andegavorum incendio concremant.

DCCCLV.

Lotharius totam Fresiam filio suo Lothario donat; unde Roric et Godefridus patriam, id est Daniam, repedant spe potestatis regiae nanciscendae. Lotharius 115.1410B| infirmatur, qua de re occasio data est Hludovico et Carolo fratribus ad concordiam redeundi.

Nortmanni Burdegalam, Aquitaniae civitatem, invadunt, et hac illacque pro libitu pervagantur. Karlus Aquitanis petentibus Karlum filium suum, regem designatum attribuit. Karlus etiam Edilvulfum, regem Anglorum Saxonum, Romam properantem honorifice suscipit, omni regio habitu donat, et usque ad regni sui terminos cum obsequiis rege dignis deduci facit. Lotharius adversus Karlum occasione suspectae fidei queritur. Multa catholicae fidei contraria in regno Karli, ipso quoque non nescio, concitantur.

115.1410C| Mense Augusto, Leo, apostolicae sedis antistes, defunctus est, eique Benedictus successit. Eodem mense duae stellae maioris et minoris quantitatis visae sunt a parte occidentis orientem versus incedere, et hoc per decem vices adeo alternatim, ut maiore permanente, minor aliquoties nullatenus appareret. Lotharius imperator, morbo correptus vitamque desperans, monasterium Promeae in Arduenna constitutum adiit, seculoque et regno penitus abrenuncians, tonsus est, vitam habitumque monachi humiliter sumens. Dispositoque inter filios, qui secum morabantur, regno, ita ut Lotharius cognominem eius Franciam, Karlus vero Provinciam obtineret, intra sex dies vita decessit IV Kalendarum Octobrium, atque in eodem monasterio 115.1410D| sepulturam, ut desideraverat, consecutus est.

Aquitani urbem Lemovicum mediante Octobri mense convenientes, Karlum puerum, filium Karli, regem generaliter constituunt, unctoque per pontificem coronam regni imponunt sceptrumque attribuunt. 115.1411A| Nortmanni, Ligerim ingressi, relictis navibus pedestri itinere urbem Pictavorum adire moliuntur; sed occurrentibus Aquitanis adeo profligati sunt, ut ultra trecentos pauci evaserint. Roric et Godefridus, nequaquam arridentibus sibi successibus, Dorestado se continent, et parte maxima Fresiae potiuntur. Hludowicus, rex Germanorum, crebris Sclavorum defectionibus agitatur.

DCCCLVI.

Hiems asperrima et sicca, pestilentia valida, qua magna pars hominum absumitur. Hludowicus rex Italiae, filius Lotharii, super portione regni paterni in Francia apud patruos suos Hludowicum et Karlum conqueritur, Italiam largitate avi Hludowici imperatoris se asserens assecutum. Aquitani Karlum 115.1411B| puerum, quem nuper regem constituerant, spernentes, Pippinum ex monacho, qui de monasterio sancti Medardi aufugerat, eductum custodia regem simulant. Karlus rex cum Respogio Britonum paciscens, filiam ejus filio suo Hludowico despondet, dato illi ducatu Cenomannico usque ad viam quae a Lotitia Parisiorum Caesaredunum Turonum ducit. Proceres quondam Lotharii filium ejus, Lotharium, regem Franciae etiam sacra unctione constituunt. Piratae Danorum XIV Kalend. Maii civitatem Aurelianis adeunt, praedantur et impune revertuntur. Comites pene omnes ex regno Karli regis cum Aquitanis adversus eum coniurant, invitantes Hludowicum, regem Germanorum, ad suum consilium perficiendum; quo diutius in expeditione Sclavorum detento, 115.1411C| ubi et magnam partem sui exercitus amisit, isti moras illius non ferentes, Karlo regi reconciliantur. Et Aquitani, spreto Pippino, Karlum puerum, filium Karli regis quem antea pepulerant, recipiunt, et in Aquitaniam reducunt. Iterum piratae Danorum alii mediante Augusto Sequanam ingrediuntur, et vastatis direptisque ex utraque fluminis parte civitatibus, etiam procul positis monasteriis atque villis, locum qui dicitur Fossa Givaldi, Sequanae contiguum stationique munitissimum deligunt, ubi hiemem quieti transigunt. Edilwulf, rex occidentalium Anglorum, Roma rediens, Iudith, filiam Karli regis, mense Iulio desponsatam Kalendis Octobribus in Vermeria palatio in matrimonium accipit, et eam, Ingmaro Durocortori Remorum 115.1412A| episcopo benedicente, imposito capiti ejus diademate reginae nomine insignit, quod sibi suaeque genti eatenus fuerat insuetum: patratoque regiis apparatibus utrimque atque muneribus matrimonio, cum ea Britanniam, regni sui ditionem, navigio repetit. Hludowicus imperator Italiae, et Lotharius frater eius, rex Franciae, cum Karlo puero germano suo apud Urbam conveniunt; ubi adeo pro regni paterni portionibus dissident, ut pene armis inter sese decernant. Karlo tamen fratri suo Provinciam et ducatum Lugdunensem iuxta paternam dispositionem distribuunt, eripientibus eum a fratre Lothario optimatibus, qui illum moliebatur in clericum tonsurare. Sarraceni de Benevento, Neapolim fraude adeuntes, vastant, diripiunt et funditus evertunt.

DCCCLVII. 115.1412B|

Piratae Danorum V Kalendas Ianuarias Loticiani Parisiorum invadunt atque incendio tradunt. Hi vero qui apud inferiora Ligeris morabantur, Turones et omma circumquaque loca usque ad Blisum castrum depraedantur. Aquitanorum aliqui persuasione occulte conspirantium Francorum quorumdam in Karlum, a Karlo admodum puero deficientes, Pippino sociantur. Karlus rex et Lotharius, nepos eius, sacramentis vicissim exhibitis foederantur, similiter Hludowicus, rex Germaniae, et Hludowicus, imperator Italiae. Pippinus Danorum piratis sociatur, Pictavorum civitatem devastat, et multa alia Aquitaniae loca depopulat. Lotharius concubinis abutens, uxorem suam reginam abicit.

115.1412C| In urbe Colonia Agrippina Gunthario episcopo adstante, in ecclesia beati Petri nubes densissima desuper crebris fulminibus incubat, cum subito fulgor in modum ignis per subgrundia, eiusdem ecclesiae intrans, unum sacerdotem et unum diaconum unumque ex laicis interficit, ac terrae abditis reconditur.

In Augusta etiam Trevirorum Teotgaudo episcopo cum clero et populo celebrante, nubes teterrima superincumbens, tonitruis fulminibusque ecclesiam territans, turrem campanarum sonantium comminuit, tantaque tenebrositate ecclesiam implevit, ut vix alterutrum sese cognoscere valerent, visusque est canis nimiae enormitatis in circuitu altaris discurrere, subito terrae hiatu.

115.1413A| Dani Sequanae insistentes cuncta libere vastant, Lutetiamque Parisiorum adgressi, basilicam beati Petri et sanctae Genovefae incendunt et ceteras omnes, praeter domum sancti Stephani et ecclesiam sancti Vincentii atque Germani, praeterque ecclesiam sancti Dionysii, pro quibus tantummodo, ne incenderentur, multa solidorum summa soluta est. Alii Danorum emporium quod Dorestadum dicitur vi capiunt, totamque Batavorum insulam et cetera loca contermina diripiunt. Respogius, dux Britonum, a Salomone et Almaro Britonibus diu contra se dissidentibus interimitur. Quidam procerum Karli regis Aquitanis sociati, multas praedas pluraque incommoda perpetrant. Frotbaldus, episcopus Carnotum, insistentibus sibi Danis in eadem civitate, pedibus 115.1413B| fugiens fluviumque Auduram natatu petens. aquis interceptus moritur.

DCCCLVIII.

Quando ipse Karolus intravit in insulam Sequanae dictam Oscellum, ubi magnum sustinuit periculum, sicut a multis tunc fuit cognitum, et quando frater suus Hludowicus super illum venit cum omni hostili apparatu; sed, largiente misericordia Dei, cum honore non recessit. Dominicae nativitatis festo noctu et interdiu, Moguntiae validus et creberrimus terrae motus efficitur, quem etiam valida hominum mortalitas insequitur.

In territorio . . . . . mare quamdam arborem radicitus 115.1414A| evulsam et Gallicanis provinciis ante ignotam eiecit, carentem foliis, sed loco frondium habentem ramusculos similitudine herbae partim latae sed longioris, loco vero foliorum quaedam triangula specie, colore autem unguium humanorum vel ossium piscium, quae in eis tenuia sunt; et haec ita summitati earumdem herbarum inhaerentia, ac si extrinsecus adposita viderentur, more eorum qui ex diversis metallis in ornamentis cingulorum vel hominum vel equestrium falerarum extrinsecus adfigi solent.

In pago Senonico, in ecclesia sanctae Porcariae, die Dominico celebrante missas presbytero, lupus subito introiens plebemque assistentem discurrendo perturbans, tandem inter feminas identidem faciens, disparuit.

115.1414B| Edilvulf, rex occidentalium Saxonum, moritur: relictam eius Judith reginam, Edelboldus filius eius uxorem ducit. Berno, dux partis piratarum Sequanae insistentium, ad Karlum regem in Vermeria palatio venit, eiusque se manibus dedens, fidelitatem statim iurat. Pars altera eorumdem piratarum Hludowicum, abbatem monasterii sancti Dionysii, cum fratre ipsius Gauzleno capiunt, eisque redemptionis suae gravissimam multam imponunt, ob quam multi thesaurorum ecclesiarum Dei ex regno Karli ipso iubente exhausti sunt; sed his minime sufficientibus, ab eodem rege et omnibus episcopis, abbatibus, comitibus, caeterisque viris potentibus multa ad suppletionem praedictae summae 115.1415A| certatim conlata sunt. Comites vero Karli regis cum Britonibus iuncti, deficientes a Karlo, filium eius Hludowicum eiusque sequaces a partibus Cenomannicis deterritum, Sequanam transire atque ad patrem refugere compellunt. Lotharius rex cum fratre suo Karolo, Provinciae rege, amicitiam firmat, datis ei duobus episcopalibus ex regno suo portionibus, id est Bilisio et Tarantasia: similiter Karlus eidem fratri suo Lothario regnum suum ea conditione tradidit, ut si, antequam uxorem acciperet et filios generaret, ab hac vita decederet, ei Lotharius iure haereditario succederet.

Mense Maio, in vico Leudico, in quo corpus sancti Landberti quiescit, tanta subito pluviarum inundatio effusa est, ut domos et muros lapideos seu quaecumque 115.1415B| aedificia cum hominibus et omnibus quaecumque illic invenit, usque ad ipsam ecclesiam memoriae sancti Landberti violenta irruptione in Mosam fluvium praecipitaverit. Dani Saxoniam adgrediuntur, sed repelluntur. Benedictus Romanus pontifex moritur; Nicolaus praesentia magis ac favore Hludowici regis et procerum eius quam cleri electione substituitur. Lotharius rex, cogentibus suis, uxorem quam abiecerat recepit, nec tamen ad thorum admittit, sed custodiae tradit. Karlus rex insulam Sequanae vocabulo Oscellum, Danos in ea commorantes obsessurus, mense Iulio aggreditur, ubi ad eum Karolus puer, filius eius, ab Aquitania pervenit. Cum quo Pippinum iam laicum suscipit, et ei comitatus ac monasteria in Aquitania tribuit. Lotharius 115.1415C| etiam rex ad eamdem insulam mense Augusto properat avunculo adiutorium conlaturus; ubi usque IX Kalendas Octobris absque profectu obsidionis demorantes, tandem ad propria remeant. Interim comites ex regno Karoli regis Hludowicum, Germanorum regem, quem per quinque annos invitaverant, adducunt; qui Kalendas Septembris Ponteonem regiam villam adveniens, per Catalaunos et Cupedenses Agedincum Senonum pervenit; inde Aurelianensem pagum adiens, receptis 115.1416A| ab Aquitania et Nieustria atque Britonibus qui ad eum se venturos spoponderant, eadem pene via usque ad Cupedenses remeat. Quibus Karolus rex compertis, per Catalaunos usque ad Breonem villam festinus graditur, ubi concurrentibus ad eum Burgundiae primoribus, Hludowicum insequentem praestolatur; sed intercurrentibus nunciis, cum nulla pacis compositio fieret, tertio tandem die, id est pridie Idus Novembris, praeparatis hinc inde aciebus, videns Karlus se a suis deseri, recessit et partes Burgundiae petiit. Hludowicus vero, receptis his qui a Karlo defecerant, Augustam Tricorum adit, ibique distribuens invitatoribus suis comitatus, monasteria, villas regias atque proprietates, ad Attiniacum palatium revertitur. Quo Lotharius rex ei 115.1416B| occurrit, et confirmatis inter se pactionibus, ad sua repedat. Hludowicus vero per Durocortorum Remorum et Laudunensem pagum ad Augustam Veromandorum, in coenobio videlicet sancti Quintini martyris dominicae nativitatis testum celebraturus, ingreditur. Interea quidam monachus ex monasterio sancti Vincentii martyris vel sancti Germani confessoris, a Corduba, civitate Hispaniae, rediens, corpora beatorum martyrum Georgii diaconi et Aurelii caputque Nathaliae secum detulit, atque in villa Acmanto in loculis servanda collocavit.

DCCCLIX.

Dani loca ultra Scaldem populantur. Vulgus promiscuum inter Sequanam et Ligerim inter se 115.1416C| coniurans adversus Danos in Sequana consistentes, fortiter resistit; sed quia incaute suscepta est eorum coniuratio, a potentioribus nostris facile interficiuntur. Karlus rex recuperatis viribus fratrem suum Hludowicum nec opinantem adgreditur, et de regni sui finibus pellit. Lotharius rex ad Karlum patruum suum festinat, et die dominico initii quadragesimae in arcas palatio, publice sacramentis vicissim per se ipsos datis, sese iterum confirmant. Karlus quaedam monasteria, quae antea clerici habere 115.1417A| solebant, laicis distribuit. Piratae Danorum longo maris circuitu, inter Hispanias videlicet et Africam navigantes, Rhodanum ingrediuntur, depopulatisque quibusdam civitatibus ac monasteriis, in insula quae Camaria dicitur, sedes ponunt. Karlus rex per diversa loca conventus episcoporum agit, sed quarto a Tullo Leucorum miliario in villa Saponarias cum Lothario et Karlo, nepotibus suis regibus, synodo episcoporum adsistens, libellum accusationis adversus Guanilonem, Agedinci Senonum metropolitanum episcopum, porrigit. Quae tamen actio propter absentiam eiusdem Guanilonis episcopi dilata est. Inde ad conloquium fratris sui Hludowici regis in insula Rheni inter Antunnacum et. Confluentes properat. Cuius colloquii effectus 115.1417B| differtur usque ad VIII Kalendas Novembris apud Basiliam civitatem. Quo Hludowico adveniente, Karlus propter Lotharii absentiam ab itinere coepto revertitur. Aquitani ad Karlum puerum omnes pene convertuntur. Pippinus Rotberto comiti et Britonibus sociatur.

Acies in coelo mense Augusto, Septembri et Octobri nocturno tempore visuntur, ita ut diurna claritas ab oriente usque in septentrionem continue fulserit, et columnae sanguineae ex ea discurrentes processerint. Dani noviter advenientes monasterium sancti Walarici et Samarobrivam, Ambianorum civitatem, aliaque circumquaque loca rapinis et incendiis vastant; alii quoque eorum insulam Rheni Patavum simili furore invadunt; hi vero 115.1417C| qui in Sequana morantur, Noviomum civitatem noctu adgressi, Immonem episcopum cum aliis nobilibus tam clericis quam laicis capiunt, vastataque civitate secum abducunt, atque in itinere interficiunt. Qui etiam ante duos menses Ermenfridum Belvagorum in quadam villa interfecerant, sed et anno praeterito Baltfridum, Baiocassium episcopum, necaverant. Ossa beatorum martyrum Dionysii, Rustici et Eleutherii metu eorumdem Danorum in pagum Mauripensem, in villam, sui iuris Novientum, devecta sunt, atque II Kalendas Octobris in loculis diligenter conlocata.

115.1418A| Lotharius fratri suo Hludowico, Italorum regi, quamdam regni sui portionem attribuit, ea videlicet quae ultra Iuram montem habebat, id est Genuam, Lausonnam et Sedunum civitates, cum episcopatibus, monasteriis et comitatibus, praeter hospitale quod est in monte Iovis et Pipincensem comitatum.

Guanilo, episcopus Senonum, absque audientia episcoporum Karlo regi reconciliatur. Nicolaus pontifex Romanus, de gratia Dei et libero arbitrio, de veritate geminae praedestinationis et sanguine Christi, ut pro credentibus omnibus fusus sit, fideliter confirmat et catholice decernit

DCCCLX

115.1418B| Hiems diutina et continuis nivibus ac gelu dira, a mense videlicet Novembri usque ad Aprilem. Lotharius reginam suam Teutbergam irrevocabili odio habitam . . . . ., ut ipsa coram episcopis confiteretur, fratrem suum Hucbertum sibi sodomitico scelere commixtum; unde et poenitentiae continuo addicta est atque in monasterium retrusa. Karlus rex, inani Danorum in Somna consistentium pollicitatione pellectus, exactionem de thesauris ecclesiarum et omnibus mansis ac negociatoribus etiam paupertinis, ita ut etiam domus eorum et omnia utensilia adpreciarentur, et inde statutus census exigeretur, fieri iubet; nam eidem Dani promiserant, si eis tria milia librarum argenti pondere examinato tribueret, se adversus eos Danos qui in Sequana versabantur 115.1418C| ituros, eosque inde aut expulsuros aut interfecturos.

Pridie Nonas Aprilis nocte sequenti, nova videlicet luna iam inchoata, fertur quaedam obscuritas corniculata, eodem schemate quo luna splendebat, per medium eiusdem lunae apparuisse, ita ut hinc inde luceret, sed in medio obscuraretur. Similiter dicitur VIII Idus Aprilis sol ortus, quamdam in medio sui orbe tenebrositatem passus, qua ad inferiora eius delabente, mox alia a superioribus ei ingruerit, eiusque orbem usque ad infima similiter percurrerit, et hoc luna decima.

115.1419A| Dani in Somna consistentes, cum eis non daretur supradictus census, receptis obsidibus, ad Anglo-Saxones navigant; a quibus profligati atque repulsi, alias partes petunt. Hi vero Dani qui in Rhodano morabantur, usque ad Valentiam civitatem vastando perveniunt; unde direptis quae circa erant omnibus, revertentes ad insulam in qua sedes posuerant, redeunt.

Hludowicus, Karlus et Lotharius reges Kalendas Iunias apud castrum quod Confluentes vocatur conveniunt, ibique de pace inter se diu tractantes, tandem concordiam atque amicitiam ipsi per se iuramento firmant. Hludowicus, imperator Italiae, suorum factione impetitur, et ipse contra eos ac contra Beneventanos rapinis atque incendiis desaevit.

115.1419B| Dani qui in Rhodano fuerant, Italiam petunt, et Pisas civitatem aliasque capiunt, depraedantur atque devastant. Lotharius rex, metuens avunculum 115.1420A| suum Karlum, Hludowico regi Germaniae sociatur, atque ob eamdem societatem partem regni sui, id est Helizatiam, tradit. Uxor Lotharii, timens odium viri sui atque insidias, ad fratrem suum Hucbertum in regno Karli aufugit. Karlus rex monasterium sancti Martini filio suo Hludowico largitur.

DCCCLXI.

Dani mense Ianuario Lutetiam Parisiorum et ecclesiam sancti Vincentii martyris et sancti Germani confessoris incendio tradunt; negotiatores quoque per Sequanam navigio sursum versus fugientes insequuntur et capiunt. Alii quoque Danorum piratae Tarvanensem pagum adeunt et devastant.

Quarto Kalendas Aprilis luna post horam noctis 115.1420B| octavam tota in nigredinem vertitur. Karlus rex filium suum Lotharium claudum in monasterio sancti Iohannis clericum fieri iubet.