Annales Bertiniani/Pars Prima

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
Pars Prima.

Fairytale left blue.png Annales Bertiniani. Pars Secunda Auctore Prudentio, Trecensi Episcopo. Fairytale right blue.png


830.[recensere]

Anno ab incarnatione Domini 830. conventus ibidem[1] factus est, in quo statuit[2] cum universis Francis hostiliter in partes Britanniae proficisci, maximeque hoc persuadente Bernardo camerario. Et non multo post Aquis exivit, id est quartā feriā quae dicitur caput jejunii[3], valde pedum aegritudine laboriosus; statuit per maritima loca illuc properare, domnā imperatrice in Aquis dimissā. Quod iter omnis populus moleste ferens, propter difficultatem itineris eum illuc sequi noluerunt. Nam aliqui ex primoribus murmurationem populi cognoscentes, convocaverunt illum, ut eum a fide, quam domno imperatori promissam habebant, averterent; ideoque omnis populus, qui in Britanniam ire debebat, ad Parisium se conjunxit, necnon Hlotharium de Italiā et Pippinum de Aquitaniā hostiliter[4] adversum patrem venire, ut illum de regno eicerent[5] et novercam suam perderent, ac Bernardum interficerent, compulerunt. Quod praefatus Bernardus sentiens, fugā lapsus, Barcinonam pervenit. Cumque domno imperatori illorum consilium denunciatum esset, continuo obviam illis ad Compendium perrexit. Ibique veniens Pippinus cum multitudine populi, consensu Hlotharii omnem potestatem regiam uxoremque ejus tulerunt, ac velantes eam, miserunt Pictavis ad monasterium sanctae Radegundis; cujus etiam fratres, Conradum videlicet atque Rodulfum, tonsurantes, per monasteria retruserunt. Post octavas autem paschae Hlotharius de Italiā perveniens, placitum illic habuit, et Herebertum fratrem Bernardi, excaecari jussit, aliquosque fideles domni imperatoris in custodiam misit. His omnibus ita peractis, alium conventum domnus imperator cum filio suo Hlothario circa Kalendas Octobris Noviomago condixit, ubi Saxones et orientales Franci convenire potuissent. Nam illuc ex utrāque parte, scilicet domni imperatoris et Hlotharii, multorum congregatus est exercitus, ibique domnus imperator, recuperato imperio, jussit auctores illius facti, quorum fraus detecta et conspiratio patefacta erat, propter illorum controversiam in custodiam mitti usque ad aliud placitum, quod Aquisgrani erat habiturus. Verum ab omnibus episcopis[6], abbatibus, comitibus ac ceteris Francis judicatum est, ut conjux ejus, quae injuste et sine lege ac judicio ei ablata fuerat, ad memoratum condictum placitum reduceretur, et si quislibet aliquod crimen illi obicere vellet, aut se legibus defenderet, aut judicium Francorum subiret. Et inde domnus imperator ad hiemandum[7] Aquis properavit anno ab incarnatione Domini 831.

831.[recensere]

Nam circa Kalendas Februarii, sicut condictum fuerat, generale placitum habuit, eosque qui anno superiori propter seditionem prius in Compendio et postea in Niumago domnum imperatorem offenderant, venire jussit, ut illorum causa discuteretur et dijudicaretur. Primumque a filiis ejus, ac deinde a cuncto qui aderat populo, judicatum est, ut capitalem subirent sententiam. Tunc domnus imperator solitā pietate vitam et membra illis indulsit, ipsosque per diversa loca ad custodiendum commendavit. Hlotharius vero, propter quod magis illis consenserat quam debuisset, genitoris pium commovit animum. Ad quod placitum domna imperatrix, sicut jussum fuerat, veniens, et in conspectu domni imperatoris ac filiorum ejus assistens, de cunctis se obicientibus[8] purificare velle aiebat. Percunctatusque est[9] populus, si quislibet in eam aliquod crimen obicere vellet; cumque nullus inventus esset, qui quodlibet illi malum inferret, purificavit se secundum judicium Francorum de omnibus, quibus accusata fuerat. Peractoque placito Hlotharium in Italiam, Pippinum in Aquitaniam, Hludoicum in Bajoariam ire permisit. Ipse autem circa Kalendas Maji ad Ingulehem veniens, Hlotharium illic ad se venientem honorifice suscepit. Hi quoque, qui in exilium missi fuerant, adducti et absoluti, gratiamque domni imperatoris adepti sunt. Tertium vero generale placitum in Theodonis villā habuit, ibique ad eum legati Amiralmumminin de Perside[10] venientes, pacem petiverunt; quā mox impetratā, reversi sunt. Necnon missi Danorum eadem exorantes venerunt, et foedere firmato, ad propria repedarunt: multaeque legationes Sclavorum ad eum venientes, auditae, dispositae et absolutae sunt. Bernardus comes adveniens, de quibus accusatus fuerat, domno imperatori filiisque suis jurejurando satisfecit. Filii quoque ejus[11] qui adfuerant, ad sua remearunt; Pippinum inibi diutius expectans, plures ad eum legatos direxit, ut veniret, qui se venturum promisit, et venire distulit. Ipse vero ad hiemandum post missam sancti Martini Aquis venit; ibi Pippinus paucis diebus ante natalem Domini ad eum venit; quem domnus imperator propter inobedientiam illius non tam benigne suscepit, quam antea solitus fuerat.

832.[recensere]

Anno ab incarnatione Domini 832. indignatus Pippinus quod a patre non fuerat honorifice susceptus, inito consilio, in vigiliā Innocentium[12] primā noctis horā cum paucis suorum fugā lapsus est, et sub omni festinatione Aquitaniam petiit. At domnus imperator graviter inde commotus est, nunquam aestimans filio suo talia debere contingere, aut patris praesentiam fugere. Tunc igitur convocatis undique consiliariis, habitoque cum eis consilio, quid de his agendum esset, statutum est ut suum generale placitum in Aurelianis civitate habendum denunciaretur, illucque Hlotharium de Italiā, Ludoicum vero ad[13] Aquis venire, pariterque cum patre ad condictum placitum pergere. Quibus ita consideratis, et ubique ad hoc adnunciandum legatis directis, subito perventum est[14] ad aures piissimi imperatoris, Ludoicum cum omnibus Bajoariis, liberis et servis, et Sclavis quos ad se vocare poterat, Alamanniam[15], quae fratri suo Carolo a patre jamdudum data fuerat, ingredi velle, eamque vastare et diripere ac suo regno adunare, cunctumque populum regni illius ei fidelitatem promittere, et his peractis, in Franciam cum ipso exercitu hostiliter venire, et de regno patris sui, quanto plurimum potuisset, invadere sibique subicere. Cumque hoc compertum esset, statim domnus imperator, mutato placito, omnes Francos occidentales et australes necnon et Saxones obviam sibi 14. Kalend. Maji Maguntiam venire praecepit. Hoc audientes, omnes alacriter ad domnum imperatorem venire festinaverunt, ei in omnibus auxilium praebere cupientes. Quo etiam tempore eclipsis[16] lunae 14. Kalend. Maji post solis occasum facta est. Domnus imperator cum Maguntiam venit, ubi et ad placitum, quod eis constituerat, omnis populus occurrit, mox in crastinum cum validā Francorum et Saxonum manu Rheno et Moin fluminibus transitis, circa Triburim[17] villam castra metatus est. Ludoicus vero, filius ejus, juxta Wormatiam, in villā quae vocatur Langbardheim[18][19], cum suo exercitu residebat, vanis pollicitationibus spem suam habens intentam, quia hoc illi a suis promissum est, necnon et ab aliis qui cum eo erant comitibus et vasallis domni imperatoris et Caroli, ut omnes australes Franci et Saxones ei auxilium ferre deberent. Et hoc maxime Mathfridus dolose meditatus et machinatus est, cui domnus imperator anno priore, cum ad mortem dijudicatus fuerat, vitam et membra et hereditatem habere concessit. Cumque Ludoicus patrem suum cum tantā fidelium copiā Rhenum transisse cognovit, minorata est ejus audacia, et expetitae injustae potentiae spes ablata est; nec morā, cum suis hominibus Bajoariam, per eamdem viam quā venerat, festinanter reversus est, plurimique eorum qui cum illo erant, ad domnum imperatorem regressi sunt. Audiens domnus imperator subitaneam ejus reversionem, perrexit ad locum de quo ille redierat, ibique plurima devastata invenit; quae omnia adversa, sicut ei mos est, patienter tulit, et lento gradu, non filium persequendo, cum omni exercitu in Alamanniam perrexit, pervenitque ad Augustburg super Lech: ibique filium suum, qui taliter seductus fuerat, ad se venire fecit, ac solitā pietate, quae contra se facta fuerant, omnia illi indulsit. Qui tamen jurejurando promisit, ne ultra talia perpetraret, neque aliis ad hoc consentiret. Peracto itaque placito, filium suum cum pace Bajoariam redire permisit, et exercitu dimisso, ipse per Austriam ad Salz venit; ibique illi domna imperatrix obviam occurrit. Qui unā navali itinere Maguntiam[20] venerunt, ubi et Lotharius patri occurrit, ubi etiam denuo annunciatum est placitum generale Kalendas Septembris Aurelianis habendum, ibique unumquemque hostem libere advenire. Cumque illuc pervenit, dona annualia more solito suscipiens, mox inde ad Lemodicas festinavit. Tunc filium suum Pippinum ad se vocans, inter cetera increpavit eum, cur de ejus praesentiā sine licentiā aufugisset; paterno illum affectu corripere cupiens, in Franciam ire praecepit, ut in loco, quo eum esse injunxit, moram faceret, quousque suā emendatione patris animum mitigaret. Ille vero se facturum simulans et de incoepto itinere regrediens, paternam jussionem implere contempsit, domno imperatore per alias partes Aquitaniae in Franciam revertente. Dumque hoc illi nunciatum esset, non tam cito in Franciam venit, sicut dispositum habuerat; sed propter hoc aliquantis diebus illis in partibus moras faciens, tandem ante natalem Domini Cinomannis[21] pervenit anno 833.

833.[recensere]

Nam ibi celebratis sanctis diebus, recto itinere Aquis pervenit; ubi non multis diebus demoranti, nunciatum est illi, quod iterum filii sui adunati, pariter in illum insurgere et cum multā copiā hostium irruere vellent. Qui, consilio inito, Wormatiam ante initium quadragesimae pervenit, ibique peractis illis diebus, sanctae paschae et pentecostes festivitates celebravit; convocatoque exercitu, obviam illis ire disposuit, ut si eos verbis pacificis ab hāc audaciā avertere nequivisset, armis, ne christianum populum laederent, compesceret. Denique filii ejus coeptum peragere cupientes, in pago Helisaciae in loco qui dicitur Rotfelth[22], id est rubeus-campus, juxta Columbarium[23][24], qui deinceps Campus-mentitus vocatur, se conjunxerunt, id est Lotharius de Italiā, Gregorium apostolicum secum adducens, Pippinus de Aquitaniā et Ludoicus de Bajoariā, cum plurimā hominum multitudine. Quibus cum domnus imperator occurrisset, nullatenus eos ab eādem pertinaciā compescere potuit; sed pravis persuasionibus et falsis promissionibus populum, qui cum domno imperatore venerat, deceperunt, ita ut omnes illum dimitterent. Drogo vero, frater imperatoris, et Modoinus[25] ac Wiliricus[26] atque praefatus Aldricus[27] episcopi, cum nonnullis episcopis aliis, abbatibus, comitibus ac reliquis suis fidelibus cum illo remanserunt; nam aliqui ex illis, in quos eorum ira maxime saeviebat, abscesserunt et in locis amicorum ac fidelium se contulerunt. Ablatāque illi conjuge et in Italiam apud civitatem Tartonam in exilium directā, Lotharius, arreptā potestate regiā, apostolicum Romam, Pippinum in Aquitaniam, et Ludoicum in Bajoariam redire permisit; ipse vero patrem secum sub custodiā per Mettis usque ad Suessionis civitatem perducens, illic eum monasterio sancti Medardi in eādem custodiā reliquit, et filium ejus Carolum ei auferens, ad monasterium Promiae transmisit, unde patrem nimium contristavit. Deinde condictum placitum Kalendas Octobris Lotharius in Compendio habuit, ibique episcopi, abbates, comites et universus populus convenientes, dona annualia ei praesentaverunt, fidelitatemque promiserunt. Nam illuc quoque legati ex Constantinopoli, qui ad patrem fuerant destinati, ad Lotharium pervenerunt, eique epistolas et munera detulerunt. In quo conventu multa in domnum[28] imperatorem crimina confinxerunt[29], inter quos Ebo, Remorum episcopus, falsarum objectionum incentor extiterat; et tamdiu illum vexaverunt quousque arma deponere habitumque mutare cogentes, liminibus ecclesiae pepulerunt, ita ut nullus loqui cum eo auderet, nisi illi qui ad hoc fuerant deputati. Postea vero, metuentes ne ab ipso loco a quibusdam suis fidelibus eriperetur, ipse Lotharius ad idem monasterium veniens, patrem, illo nolente, secum adduxit, atque in Compendio sub eādem excommunicatione retinuit. Tunc, peracto placito, Lotharius ad hiemandum Aquis properavit, et patrem suum secum[30] ire sub praedictā custodiā fecit, ac vigiliā sancti Andreae Aquis pervenit. Post paucos autem dies accidit, ut ob quasdam causas Lotharius et Ludoicus Maguntiā[31] colloquium haberent, ubi Ludoicus fratrem suum Lotharium obnixe deprecatus est, ut patri illorum mitior fieret, nec tam strictā custodiā illum teneret; quod illo renuente, Ludoicus tristis abscessit, deinceps cum suis meditans, qualiter patrem suum ab eādem custodiā eriperet. Lotharius autem paucis diebus ante natalem domini Aquis pervenit, anno ab incarnatione Domini 834.

834.[recensere]

Et domnus quidem imperator in Aquis servabatur, nihilque humanum erga illum fiebat, sed multo crudelius adversarii ejus in illum saeviebant, die noctuque satagentes tantis afflictionibus illius animum emollire, ut sponte seculum reliquisset, et se in monasterium contulisset. At ille numquam se facturum aiebat, quamdiu de se nullam potestatem haberet, aliquod votum. Verum cum Ludoicus comperisset, quod nihil ejus petitio apud germanum praevaleret, ut mitius apud patrem egisset, misit legatos ad fratrem suum Pippinum, eique innotuit omnia quae erga patrem gesta fuerant, deprecans illum, ut reminiscens paterni amoris ac reverentiae, unā cum illo patrem de illā tribulatione eriperet. At ille statim convocavit exercitum Aquitanorum et Ultra-Sequanensium, Ludoicus Bajoarios, Austrasios, Saxones, Alamannos, necnon et Francos qui citra Carbonariam consistebant: cum quibus etiam ad Aquis properare coeperunt. Cumque hoc Lotharius cognovisset, de Aquis abscessit, et patrem suum usque ad Parisius sub memoratā custodiā deduxit, ibique jam Pippinum cum exercitu repperit[32] Sequanae insolitā exuberatione transire prohibitum; nam nimia[33] ceterorum quoque fluminum inundatio et ultra alveos insueta progressio multis non parvum intulit impedimentum. Verum cum firmiter cognovisset, Ludoicum etiam cum tantā populi multitudine in easdem partes properare, inde perterritus, in eodem loco patre dimisso, primo[34] Kalendarum Martiarum die[35] cum suis aufugit. Illo abscedente, venerunt episcopi qui praesentes aderant, et in ecclesiā sancti Dionysii domnum imperatorem reconciliaverunt, et regalibus vestibus armisque induerunt. Deinde filii ejus Pippinus et Ludoicus, cum ceteris fidelibus ad eum venientes, paterno animo gaudenter suscepti sunt, et plurimas illis ac[36] cuncto populo gratias egit, quod tam alacriter illi auxilium praebere studuissent; habitoque cum illis placito, Pippinum et reliquum populum domum redire permisit, Ludoicum autem secum usque ad Aquis venire fecit. Et peractis festis diebus, convocavit suos consiliarios atque optimates qui in circuitu erant, et cum eis tractare studuit, qualiter filium suum Lotharium ad se vocare potuisset; et[37] missis legatis in unamquamque partem regni sui, jussit ut de suā liberatione populo adnunciarent, et admonerent, ut fidelitatem quam ei promiserant adimplere studerent, et quidquid contra illum deliquerant, ob amorem Dei illis indulsisset. Lotharius vero, cum de Parisio proficisceretur, in Provinciae urbem Viennam pervenit; ibique commorans, multa incommoda illarum partium hominibus intulit. Domnus autem imperator ut eum illic esse comperit, misit legatos, qui ei nunciarent, quod omnia quae contra patrem egerat, illi concessisset, et ut cum pace ad eum reverteretur. Quod spernens, venire distulit, sed in eādem pertinaciā perduravit. Factum est autem, cum sentirent qui fideles erant domno imperatori in Italiā, Ratholdus videlicet episcopus[38], Bonifacius comes[39], Pippinus[40] consanguineus imperatoris, aliique quamplures, quod conjugem ejus quidam inimicorum morti tradere vellent, miserunt sub omni celeritate qui illam eriperent; ereptamque usque ad praesentiam domni imperatoris in Aquis incolumem perduxerunt. Eo etiam tempore in expeditione, quae contra Lantbertum et Matfridum aliosque Lotharii complices directa fuerat, interfecti sunt Odo et Wilhelmus[41], frater ejus, ac Fulbertus comites, et Theoto monasterii sancti Martini abbas, et alii quamplures. Interim etiam classis de Danis veniens in Frisiam, aliquam partem ex illā devastavit, et inde, per Vetus-Trajectum[42] ad emporium quod vocatur Dorestadus venientes, omnia diripuerunt; homines autem quosdam occiderunt, quosdam captivatos abduxerunt, partemque ejus igni cremaverunt. Lotharius vero cum suis Cavillonem veniens, eam expugnavit ignique succendit, et comites qui ibi aderant comprehendit, ex quibus tres interfecit, alios autem secum inde sub custodiā duxit; ac sororem Bernardi sanctimonialem in cupā positam, in Ararim fluvium demergi fecit; et deinde Aurelianis venit. Quibus domnus imperator auditis, convocavit exercitum Lingonis medio mense Augusto, ibique annualia dona suscipiens, continuo ad liberandum populum contra invasores regni iter per Tricassinorum et Carnotum ac Dunensium regiones juxta Blisum castellum unā cum filio suo Ludoico pervenit, illicque castra metatus est. Ibi etiam Pippinus, filius ejus, cum exercitu in auxilium patri occurrit. Nam Lotharius haud procul in castris residens, cum suis minitabatur, quod tamen minime efficere potuit. Tunc domnus imperator, solitā clementiā motus, misit ad illum, ut pacifice ad se veniret, quia universa quae contra illum dicta[43] habuerat, ei suisque omnibus concederet; et Lothario quidem Italiam, sicut tempore domni Karoli Pippinus, germanus domni imperatoris, habuerat, concessit, ceteris vero vitam, membra, hereditatem, et multis beneficia, perdonavit. Quem pater ad se cum suis venientem fortiter juramento constrinxit, ne talia facere aut alicui consentire[44] in postmodum tam ipse quam sui deberent. Quibus confirmatis, eum in Italiam regredi fecit cum his qui eum sequi maluerunt; ipse vero circa Aurelianis perveniens, Pippino et Ludoico cunctoque exercitui redeundi licentiam tribuit, et per Parisius ad Attiniacum veniens, ibi placitum cum suis consiliariis circa missam sancti Martini habuit; ibique negociis[45] regni dispositis, ad Theodonis villam ad hiemandum profectus est.

835.[recensere]

Anno ab incarnatione Domini 835. dominicae nativitatis festum hilariter, a Drogone fratre suo et Metensis urbis episcopo decentissime susceptus, in eādem civitate celebravit. Ibique festis peractis diebus, ad suum palatium in Theodonis villam reversus est; in quo etiam circa sanctae Mariae purificationem conventum generalem habuit omnium pene totius imperii sui episcoporum et abbatum, tam canonicorum quam regularium. In quo inter cetera ecclesiasticae instituta disciplinae summopere ventilatum est, quod annis prioribus idem religiosissimus imperator malivolorum Deoque adversantium tergiversatione immerito depositus paterno hereditarioque regno et honore et regio nomine fuerat; tandemque ab omnibus concorditer et unanimiter inventum atque firmatum est, ut illorum factionibus divino auxilio cassatis, ipse avito restitutus honori, decorique regio merito reformatus, deinceps fidelissimā firmissimāque obedientiā et subjectione imperator et dominus ab omnibus haberetur: quam inventionis suaeque confirmationis seriem et unusquisque proprio scripto comprehendit, propriaeque manūs scriptione roboravit; plenius autem et copiosius communi cunctorum descriptione in unum corpus in modum libelli comprehensa totius rei patratio, qualiter acta, ventilata, inventa, et omnium subscriptione denuo digneque fuerit roborata, devotissimā sincerissimāque benevolentiā et tantis patribus auctoritate dignissima cunctorum notitiae manifestissimum facere non distulerunt. Nam venientes in memoratam urbem in basilicā beati Stephani protomartyris, missarumque celebratione peractā, et universis qui aderant rei ordine publice patefacto, coronam, insigne imperii, a sacrosancto altario sublevatam sacri ac reverendi antistites ejus capiti cum maximo omnium gaudio propriis manibus restituerunt. Sed et Ebo, Remorum pridem archiepiscopus, qui ejusdem factionis velut signifer fuerat, conscenso eminentiori loco in eādem ecclesiā, liberā voce coram omnibus professus est, eumdem Augustum injuste depositum, et omnia quae adversus eum patrata fuerant, inique et contra totius tramitem aequitatis fuisse machinata[46], et tunc merito juste digneque proprio imperii solio reformatum. Quibus solemniter transactis, ad saepedictum palatium regressi sunt; ibique Ebo in plenariā synodo capitale crimen confessus, seque tanto, id est episcopali, ministerio indignum proclamans propriāque scriptione confirmans, sese omnium consensu atque judicio ab eodem ministerio reddidit alienum.

Annotationes.[recensere]

  1. Aquisgrani; cf. Einhardi annales a. 829. in fine.
  2. Hludowicus imperator.
  3. die 2 Martii.
  4. i. e. exercitaliter, cum exercitu.
  5. Chesn. hic et alias ejicerent, certe contra auctoritatem codicum.
  6. Petrus de Marca lib. 3. Marcae Hispan. cap. 23. hunc locum explicans, observat ordinem judiciorum quem illā aetate sequebantur episcopi et comites in causis communibus et ad invicem nexis, cujusmodi erat divortium propter adulterium. Primum de crimine quaerebatur judicio saeculari et mundano, ut tum loquebantur; tum demum episcopali judicio, si uxor convicta esset, poena canonum ei indicebatur cum divortio. In hac specie Judith in monasterium detrusa fuerat poenitentiae causā, velo quoque imposito, absque capillorum detonsione, quam Ludovicus exoraverat. Attamen quia haec omnia gesta fuerant per vim et summam injuriam, nullo judiciorum ordine servato, sine lege ac judicio, ut habet annalista, recte, conventus ex episcopis et comitibus mixtus, qui judicium saeculare exercebat, decrevit, ut ante omnia more solito de crimine adulterii cognitio haberetur in proximo conventu Aquisgranensi, ut ibi regina se a crimine legitimis probationibus purgaret, aut judicio Francorum, id est monomachiā vel sacramentis. Bouquet.
  7. hyemandum Chesnii editio; ita et deinceps.
  8. i. e. quae obiciebantur; participium praesentis passivi.
  9. i. e. interrogatus est, deponens loco passivi.
  10. Chesnius et Bouquetus legunt legati amiralmummin inde perfide venientes, quod emendare conatus sum.
  11. Hludowici.
  12. die 26. Decembris.
  13. vero de Aquis Bouq.
  14. id est pervenit.
  15. Alemaniam Ch. Alemanniam Bouq. in codice tamen Alamanniam scribi, omnium quos inspexi ejus aevi codicum testimonio et nonnullis Bouquetianae editionis locis ita mihi persuasum est, ut etiam lectionem ubique in annalibus nostris receperim.
  16. eclypsis Ch..
  17. Chesnius Tiburim et in margine alii Triburim.
  18. idem in margine alii Langhardhim.
  19. In dextrā Rheni ripā, in pago Lobodunensi, in parrochiā Weinheim situm. Anno 1223., Lampertheim apud Schannat hist. Wormat. occurrit. Lamejus locum nostrum ignoravit, quum Lampertheim Carolingico aevo non occurrere in chartā pagi Lobodunensis (Commentatt. Academiae Palatinae, T. I. p. 217.) signo sibi solito indicaverit.
  20. Moguntiam Ch.
  21. In Gestis Aldrici Cenoman. Episcopi apud Baluzium Tomo 3. Miscellan. pag 6: Aldricus XI. Kal. Januarii, anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi 832. Episcopus est consecratus. Tertio autem die post ordinationem suam domnus Imperator in suam adveniens civitatem gratias agens Dominum laudavit, quod jam ordinatus erat Episcopus. Bouquet.
  22. Schilterus in tractu die Rotleube sesqui leucā a Colmariā distante, Schoepflinus (Alsat. Illustr. T. I. p. 655.) in campo Ochsenfeld ponit, quod hic et ex terrae rubore appellata loca et aquae Rotbach, Rotenburg, Rotlend, Rodern, et campus centum jugera excedens der Lugner (mendax) antiquae denominationis et rei gestae vestigia retineant. Situs est inter fluvios Ellam, Olrunam et Thuram. Adjicit idem, plane alium esse locum, si vicus Sigolsheim, bihorio a Colmariā occidentem et septentrionem versus distans, pro monte Sigwaldi haberi possit, quem Nithardus lib. I. c. 4. castris vicinum fuisse indicet, et Grandidier Histoire. de l’eglise de Strasbourg, T. II, p. 144. ita a Lothario et Carolo III. imperatoribus vocari asserit.
  23. Chesnius et Bouq. Columb, quodsi vere ita in codice habetur, abbreviationis signum omissum est.
  24. Oppidum est Columbarium, vulgo Colmar: quo in loco Gregorius Papa dedit Epistolam Aldrico Cenomann. Episcopo, vetans ejus causas ab alio quam a Romano Pontifice judicari: quae Epistola data est Cohlamburg, VIII. Idūs Julii Indictione XI., id est an. 833. Edita est a Mabillonio Tomo 3. Analect. pag. 277. Bouquet.
  25. Augustodunensis.
  26. Bremensis.
  27. Senonensis; eodem tamen tempore Aldricus alius Cenomannensis episcopus erat.
  28. Regino in Chronico, postquam exauctorationem et restitutionem Ludovici Pii in anno 838. perperam collocavit, addit: Fuit autem haec dejectio pro maximā parte facta propter multimodam fornicationem Judith uxoris ejus. Bouquet.
  29. confixerunt Chesn.
  30. deest in Chesnio.
  31. Mogontiā Chesn.
  32. reperit Bouq.
  33. nimium Ch.
  34. i. e. pridie Kalendas Martias.
  35. Teste auctore vitae Ludovici pii, postridii fugae Lotharii dies erat dominica, quae hoc anno incidebat in primum diem Martii. Bouq.
  36. illis a cuncto Ch. et Bouq.; in codice scriptum fuerit illis acuncto, pro more ejus aevi resolvendum ut feci; cf. sis quae in «Archiv d. Gesellschaft etc.» T. V. p. 55. 108. ea de re monui.
  37. et ex voce praecedenti perperam repetitum est.
  38. Veronensis.
  39. Tusciae.
  40. filius Bernardi, regis Italiae; cf. Reginonem ad a. 818.
  41. comes Blesensis.
  42. Utrecht.
  43. acta vel facta?
  44. sentire Ch. Bouq. Qui codicem Bertinianum exscripsit, signum c vel o non intellexisse videtur, quum et infra saepius sanguinei loco consanguinei, quod Aimoini continuator recte exhibet, scripserit.
  45. negotiis Bouq.
  46. deponens, passivi loco.