Jump to content

Annales Cambriae B/A.D. MCCVI ad finem annalium

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
A.D. MCCVI ad finem annalium
c. Saeculo XIII

[18b]
[b1228 1206] Anus .m.ccvi.

[b1229 1207] Anus .m.ccvii . cepit rex tertiam decimam partem regni tam de mo

[18c]
bilibus quam de immobilibus ad recuperandum hereditatem suam in Northmannia ab hac exactione liber fuit cisterciensium ordo .

[b1230 1208] Anus .m ccviii . Resus paruus secundo castellum luchewein combussit opidanis partem captis partem cesis .

[b1231 1209] Anus .m.ccix . Natus est Ricardus secundus regis filius . Rex in scociam iuit .

[b1232 1210] Anus .m ccx . rex Iohannes walterum et hugonem de laci hibernia wallia anglia expulit . Incipit ordo minorum .

[b1233 1211] Anus m ccxi . Iohannes rex anglie c{it}o post pascha excercitum in norwallia mouit cuius in auxilium de switwallia uenerunt duo filii Resi . mailgonus et resus paruus . de powis wenninwen filius owini et alii minoris potestatis duces . hoc audiens lewelinus dux Norwallie omnia usque ad montem hereri remouit rex igitur videns se nil agrere posse coactus in angliam uacuus rediit . Item Rex predicti opprobri non immemor secundo in nortwalliam gressum duxit et in ea castella .xiiii. uel amplius firmauit . lewelinus ad predicti montis tutamina cum suis se recepit . tandem mediantibus anglie et wallie optimatibus reconciliantibus tribus milibus pecorum regi datis . Rex in sua rediit . franci ductu filiorum resi mailgoni .scilicet. et resi parui castellum aberistut firmauerunt . sed mailgonus et Resus congnita francorum perfidia statim combusserunt opidanis abire dimissis . mailgonus in swtwalliam bellum mouit . catwalo in glamorgan predes et combustiones fecit non sine h{ominum detrimen}to .

[b1234 1212] Anus {m. cc}xii . mailgonus et wen{nenwen cum} lewelino nortwalen{sium duce} foedus inierunt et in powis {stragem magn}am de francis fecerunt . Robertus de wepinit in fugam uersus {in a}ngliam uix euasit

[b1235 1213] Anus .m.ccxiii . lewelinus dux norwallie cum ducibus sibi confederates .s(cilicet). mailgonem et wenunwen et aliis m{inoris nomini}s et potestatis ducibus castella per Norwalliam et powis a rege firmata vnum post aliud ualida manu

[19a]
ceperunt opidanis . partem cesis partem redemptis partim abire dimissis . resus et owinus filii Grifini francorum auxilio denewr et lanam deweri ceperunt reso paruo domino terre vi expulso . Resus paruus ad mailgonem se transtulit et cum eo parum moratus inde ad francos uenit qui eum post modicum temporis interuallum ceperunt et in angliam duxerunt . offert rex ecclesie romane totum regnum anglie et hibernie tenenda ea sibi et heredibus suis tanquam feudariis per annum redditum .m. marcarum .

[b1236 1214] Anus m.cc.xiiii . Rex anglie circa purificacionem beate virginis pictauiam intrauit cui in auxilium cum alemannis nepos suus otho venit . hoc audiens rex francie philippus non in arcu suo sperans uel gladio sed in ipso qui aperit et nemo claudit othonis aciem inuasit eamque dissipauit dissipatam . cedit . prostrauit pedibus equorum conculcauit . cepit etiam tres nobiles consules . Willelmum longum ensem fratrem regis anglie et consulem bolonie et consulem flandrie . othone in fugam uerso rex francie in triumpho ad sua rediit . Vnde francia in gaudium uersa est anglia in luctum . Rex anglie in angliam rediit ubi postmodum crucis signaculo se insignauit . Discidium ortum est inter regem anglie et consules et barones aquilonales .cuius. discidii meminit merlinus uates in uaticinio {suo} dicens . Nam discidium alie{nigen}arum orietur . consules et barones aquilonales cum principibus wallie contra regem federa inierunt . Egidius de breusa herefordensis episcopus facto cum ducibus Wallie et baronibus anglie federe terram patris sui cum castellis ui adquisiuit familiaribus regis undique expulsis . mailgonus et duo filii Grifini in vigilia assencionis domini ad demeciam cum excercitu uenerunt et omnes Walenses demetice regionis conquisierunt et secum ultra tewi abduxerunt part{im} par{tim} uero apud emlin et elwed remanserunt .

[19b]
Resus filius Grifini cum auxilio mailgoni patrui sui kedeweli et kernawallan conquisiuit . Inde ad Goer potenter diuertit et in ea predas et combustiones fecit et castella combussit et euertit non sine hominum detrimento . pro qua re Balliui et burgenses de kermerdin uillam suam combusserunt . Resus filius resi a carcere regia solutus est . Egidius herefordensis episcopus obiit in christo . Stephanus cantuariensis archiepiscopus et G(alfridus). meneuensis episcopus cum omnibus fere anglie scocie et wallie hibernie francie et cisalpinis et transalpinis episcopis romam adierunt . lewelinus nortwallie dux cum nortwalensibus et wenn{un}wen filius owini cum powisiensibus mailgonus et Resus et duo filii Grifini resus et owinus cum dextralibus die concepcionis beate marie ad kermerdin venerunt et infra natale castellum kermerdin francis expulsis non belli conflictu sed solo eorum timore ceperunt et euerterunt . et cum eo castellum kedweli et sancti stephani et sancti clari et treftraid . in vigilia uero natalis domini prefati Duces leto Wltu fluuium tewi transierunt . et die sancti stephani aberteiui et kilgarran ceperunt que duo castella tanquam iure paterno sibi integra seruauerunt . Wnde Walenses leti ad sua redeunt . franci uero tristes vndique eiecti uelut . aues huc et illuc dispersi sunt . Relaxata est sentencia interdicti a domino papa et orta est dissensio inter reges et barones ut predictum est .

[b1237 1215] Anus .m.ccxv . wenunwen a lewelino principe norwallie sua patria expulsus est . hoelus filius Grifini obiit . lodouicus filius regis francie venit in anglia ad preliandum contra regem . wenunwen obiit .

[b1238 1216] Anus .m.cc.xvi . lewelinus princeps nortwallie magnum excercitum in gouer mouit et castellum abertaui primo impetu cepit inde

(19c)
cum ducibus sibi confederatis s(cilicet) mailgono et reso paruo et filiis grifini et aliis ros adiuit . sed anglici dolosi et in o{mn}ibus fere odiosi quia ei non possent resistere xxiiii obsides communi consilio et consilio G(eruasii) meneuensis episcopi qui walensibus magis nocuit quam profuit tradiderunt et hoc condicionaliter fecerunt quod obsides infra breue spatium pro mille marcis deliberarent tocius terre potestatem ei tribuerunt .

[b1239 1217] Anus m cc xvii

[b1240 1218] Anus .m.ccxviii . barones qui homagium fecerunt lodouico interfecti sunt etiam quam plurimi francorum pugnante domino pro rege

[b1241 1219] Anus m.cc.xix . lewelinus princeps tocius uallie cum aliis ducibus minoris potestatis sibi confederatis in augusto excercitum magnum in Dewet mouet et castellum arberth cum primo nutu sine ulla contencione uiris partim cesis partim captis combussit . Deinde castellum Wiz in crastino adiuit et id idem solutis viris cum suis armis dato eis federe sine mora destruxit . postea castellum harford adiuit et totam uillam combussit et castellum debellare noluit . Deinde apud pul in ros pernoctauit et totam patriam combussit necnon omnia animalis tocius patrie in simul congregata mactare precepit . deinde penbroc uoluit adire sed ipsi pre timore uiri fortis ad fedus habendum ducentas marcas pepigerunt . hoc facto ad propria saluis omnibus uiris suis rediit . obiit Willelmus marescallus senior .

[b1242 1220] Anus .m.cc xx . Resus filius Grifini miles strenuus fortis ut hector in armis gemma ducum flos militum comes penbrochie . Willelmus marescallus iunior hiberniam intrauit

[b1243 1221] Anus .m.cc.xxi . Philippus rex francie obiit in christo . Willelmus comes iuuenis filius Willelmus marescalli comitis de ibernia rediens reuersus est ad sudwalliam ibi castella Kermerdin et aberteiui adquisiuit et sui

[20a]
complices omnes ecclesias fere de deueth spoliauerunt . Rex scocie duxit uxorem sororem regis anglie . Crux sancta reddita est christianis

[b1244 1222] Anus m.cc.xxii . Willelmus marescallus iterum hiberniam intrauit et iusticiariam tocius hibernie accepit et filios hugonis de lacy subiugauit quos ad regem angli{e} ut concordiam e(i)us inirent addu{xit} . lowis rex francie pictauiam pess{u}ndauit .

[b1245 1223] Anus .m ccxxiii . lewelinus cepit castrum de witintonum et prostrauit.

[b1246 1224] Anus m.ccxxiiii . castrum de bedeford captum est .

[b1247 1225] Anus m.ccxxv . henricus rex iunior cum tocius anglie excercitu et maximo armorum apparatu prouinciam de Keri intrauit et castellum ibidem formauit . cui uiriliter resistans lewelinus nortwallie princeps conuocatis ducibus sutwallie . stragem non modicam excercitu regis intulit et W(illelmum) de Breusa cepit videns que rex quod propositum suum parum ei proficeret accepta quadam summa pecunie ad conprincipe eo pacificato castellum inceptum fregit et uacuus domum rediit .

[b1248 1226] Anus m.ccxxvi . lewelinus princeps nordwallie W(illelmum). de breusa pro magna summa pecunie et pro castellis de buelth de carcere liberauit ad aumentum etiam federis W(illelmo) de breusa filiam suam cum prouincialibus et castello de buelth . dedit in uxorem . urbs Ierosolomitana a federico (recte frederico) imperatore et complicibus christ(i)anis capta fuit .

[b1249 1227] Anus m.cc xxvii . lewelinus princeps nordwallie . W(illelmum). de breusa pro nimia presumpcione sua et infamia deuicit . et postmodum morti tradidit . h(enricus). rex anglie circa kalendas maii cum tocius anglie excercitu ad instanciam comitis britannie minoris ad britanniam transfretauit . regemque francie inquietare cepit.

[b1250 1228] Anus .m.ccxxviii.

[20b]

[b1251 1229] Anus m.cc xxix . henricus rex cum excercitu suo fuit apud por(t)esmut(h) . comes britannie venit in angliam .

[b1252 1230] Anus m.cc xxx . obiit gilbertus comes glouernie .

[b1253 1231] Anus m cc xxxi lewelinus princeps norwallie suis comitatus in prisis quibusdam de causis inter ipsum et regem sobortis mungumriam brechoniam et haiam cum radenor castello solete(n)us . Dirupto et incendio deuastauit . deinde uersus guentiam tendens et Karlion in cinerem redigens . castella de Neth et Kedwely et de Kardigan uilla prius a mailgono succensa prostrauit . probis partium illarum sibi subiugatis et fidelitate a magnatiles . lewelino prestita vniuersis preter quam a morgano filio hoeli anglicis confederato qui sibi ius suum hereditarium duxerant restituendum . accidens autem interim rex anglie cum excercitu suo uersus marchiam et expensas faciens infinitas castellum paen de petra et calce nobilissimum construxit et armatorum multitudine sufficienter communiuit . obiit Willelmus marescallus .vii. iduum aprilis et Ricardus frater e(i)us factus est comes penbrochie . R(icardus) comes cornubie desponsauit isabellam commitissam Gloucestrie . h(enricus) rex firmauit castrum matildis.

[b1254 1233] Anus m.ccxxxiii . Ricardus comes cornubie reedificauit castellum de Radenor prius combustum ab exercitu lewelini principis illo ut dicebatur inconsulto sed circa finem illius anni discordia inter dominum regem et Ricardum marescallum orta est . vnde idem marescallus cum indignacione magna a curia recessit et ad Walenses venit et fidelitate iurata eisdem acceptis quibusdam ex illis secum . villam de monemu multis ex suis uiris interfectis combussit et castra de kirdiue et de penkelli de Bulkedinas de Geuenu et de blanelleueni {ce}pit .

[20c]
lewelinus princeps uillas de brechonia et de clua combussit et castrum quod uocabatur castell hithoet cepit et destruxit necnon et ullam de albo monasterio in cinerem redegit .

[b1255 1234] Anus .m.cc.xxxiiii . egregius penbrochie R(icardus) marescallus aceptis quibusdam de suis secum militibus in hiberniam nauigauit totam terram illam proponens in manu forti et brachio extento ut erat vir probus et potens in armis magnus et terribilis sapiens et facundus pius atque forme elegantis sibi subiugare . sed cum quadam die suos debellaret aduersarios et eos ut leo prouocatus ad iram a dextris et a sinistris prosterneret et interficeret . sui barones cum militibus . sue nature non immemores fraude prelocuta quod eum hostibus traderent illum in bello linquentes fugam finxerunt et sic eum aduersariorum fustibus et gladiis tradiderunt vbi confractus fuit hostium ictibus et lanceis ab imo usque ad summum perforatus ad ultimum tentus et sic post paucos dies spiritum deo reddidit . cuius amissionem planxit dominus rex cum nimio dolore et omnes optimates sui multo tempore . cui in hereditatem successit magister Gilbertus frater suus . iuuenis elegantissimus et potens cui dominus rex nil de factis fratris sui sibi imputando . omne ius suum benigno animo dedit et concessit . Rees crye apud landeilauuaur vitam finiuit cuius corpus episcopus meneuiam iuxta patrem suum Resum .s(cilicet). magnum sepulture traditur a domino anselmo meneuensis episcopo cum diro planctu et honore maximo . lewelinus liberauit Grifinum filium suum quem antea per sex annos in carcerem tenuerat et dedit in medietatem terre que vocatur llyen . Katwalan filius mailgon sumpto religionis habitu apud cumhyr obiit . Mailgun filius mailgun edificauit castellum de trefylan .

[b1256 1235] Anus .m.cc.xxxv . owinus filius grifini vir nobilie genere moribus preditus largitate mirabili fere incomparalis

[21a]
fama excellentissima perspicuus apud domum de strata florida . die mercurii post octawas ephiphanie fine glorioso quieuit ibique iuxta fratrem suum Resum in capitulo monachorum extat tumulatus . Rex anglie filiam comitis brebancie in uxorem accepit et apud londoniam presentibus episcopis comitibus baronibus quamplurimis nuptias splendide celebrauit . G(ilbertus) marescallus desponsauit sororem regis scocie.

[b1257 1236] Anus m ccxxxvi . Gwenllian filia Resi magni vxor edneveth vechan obiit . mailgon filius mailgonis circa festum sancti michaelis accessit ad principem lewelinum et pecunia interueniente non modica fecit maredut filium oweni ad reddendum sibi meuenit pro penarth quo habito . ad spoliandum monachos de strata florida se preparauit uidelicet de terris de strat meuric quas sui antecessores et ipsemet eisdem monachis dederant . eodem anno madocus filius Grifini dominus de mailaur et owinus filius maredut filii Roberti de kedeweighc obierunt . henricus rex anglie duxit vxorem alienoram filiam comitis prouincie apud cantuariam per dominum eadmundum archiepiscopum

[b1258 1237] Anus m.cc.xxxvii . obiit domina Iohanna filia regis anglie et vxor lewelini principis Wallie cuius corpus sepulture traditur apud haber cum diro planctu et honore non modico . Iohannes {c}omes cestrie gener suus et Kenwericus domini Resi magni filius obierunt . rex cepit in auxilium tricesimam mobilium .

[b1259 1238] Anus m.cc.xxxviii . In crastino sancti luce ewangeliste iurauerunt omnes principes Wallie fidelitatem domino dauid filio domini lewelini principis apud stratam floridam . Grifut yal dolo maredut fratris sui ut dicebatur occisus est . simon de monteforti duxit in uxorem alienoram comitissam penbrok . Ricardus de clare duxit uxorem m{atilda} filiam I(ohanni) de laci comitis lincolnie

[b1260 1239] Anus m.cc.xxxix . obiit Grifinus filius

[21b]
maredut . Grifinus filius lewelini bellica uice captus a dauid fratre suo . Nascitur Edwardus regis filius .

[b1261 1240] Anus. m.cc.xl . obiit ille magnus achilles secundus dominus .s(cilicet). lewelinus filius geruasii . filii owini . guynet tunc princeps Wallie recepto habitu monachili in domo de aberconuy cum magna deuocione . cuius opera sum insufficiens narrare . hostes enim suos clipeo et hasta domabat . religiosis pacem seruabat . christi pauperibus uictum et uestitum errogabat terminos suos bellico funiculo dilatabat bonam iusticiam secundum merita sua cum amore et timore dei omnibus exhibebat . terrore debito uel amore omnes sibi alligabat . cui successit in heredem Dauid filius e(i)us . de Iohanna filia Iohannis regis anglie . qui mense maio e(i)usdem homagium fecit henrico regis anglie . apud Glowcestriam et barones Wallie post ipsum quo mense anglici non inmemores sue consuetudinis destinauerunt Walterum mar(e)scallum cum magno excercitu ad firmandum castellum de Kardigan in manu forti et robore non inualido . comes cornubie profectus est ad terram sanctam

b1262 1241] Anus .m.ccxli Recessit oto legatus de regno anglie qui cum magna multitudine archiepiscoporum episcoporum abbatum ceterorumque religiosorum ab imperatore captus fuit propter Guerram diu existentem inter ipsum imperatorem et dominum papam gregorium nouum . Rex anglie omnes Walenses sibi subiugauit . castrumque firmauit in forti rupe iuxta Disserth in tegeygell obsidibus acceptis a Dauid nepote suo pro guyneth sibi relicto ipsum Dauid necando usque londoniam ad concilium celebre ibi constitutum . restituendo grifino filio gwennunwen

[21c]
Ius suum hereditarium in powis . et filius maredut filii kenan in meyronnyt . dauid filius lewelini tradidit Grifinum fratrem suum carceri domini regis

[b1263 1242] Anus .m cc.xlii . henricus rex anglie transfretauit in pictauiam proponens terras quas rex francie ei abstulerat quod illo anno minime potuit . eodem anno fuerunt castra firmata in Wallia a domino mailgone in garthgrugyn a domino Iohanne de moneniu in buellth et a domino R(ogero) de mortuo mari in maelenyt . Grifinus .f(ilius). maredut filii resi tunc archidiaconus de kerdigan . Gilbertus marescallus apud wares in quodam torniamento obiit cui successit in hereditatem walterus frater eius .

[b1264 1243] Anus .m.cc xliii . henricus rex anglie rediit de burdegalis cum regina sanus et incolimis . alienora regina peperit filiam in uasconia nomine margaretam

[b1265 1244] Anus .m cc xliiii . Resus filius Resi crek obiit . Grifinus filius lewelini in carcere domini regis londoniis detentus funem per quandam fenestram transiecit ut ita euadere possit sed infortunio accedente interram cecidit et collo ac cruribus confractis spiritum ex(h)alauit . quo audito dauid frater e(i)us ira commotus suis congregatis magnatibus in hostes suos tanquam leena raptis catulis suis irruit expellens eos omnio a finibus suis exceptis qui in municionibus et castellis . deinde omnes principes wallie sibi adunauit .preter. tres .s(cilicet) Grifinum filium madauc et Grifinum filium Wennunwen et Morgan filium howel . quibus postea dampna et grauamina intulit non modica . Maredut filius roberti obiit sumpto religionis habitu apud stratam floridam . Alienora regina peperit filium edmundum .

[b1266 1245] Anus .m cc xlv . conquieuerunt heredes Willelmi marescalli in pace henricus rex omnes Walenses subiugare volens magno congregato excercitu venit usque de ganiuye . et firmato ibi castello in angliam rediit . vnde et in memoriam facti

[22a]
multa e suis mortuorum cadauera per nortwalliam reliquit inhumata tam in mari quam in terra . Positum est fundamentum Westmonasterii .

[b1267 1246] Anus m cc xlvi obiit ille clipeus Wallie dauid filius lewelini apud aber cuius corpus cum fletibus multis sepulture traditur apud aberconuy . cui successerunt in heredem filii fratris sui Grifini .s(cilicet). owinus et lewelinus qui prudentum uirorum consilio terram eque inter se diuiserunt . Nicolaus de molyns senescallus de kermerdin ad terram mailgonis cum miro excercitu accessit mailgone fugato usque ad meronnyth . dictus tamen nicholaus ibidem moram non fecit sed terris post se in regia potestate relictis cum iam dicto excercitu peruenit usque degannuy vnde predictes Iuuenes manu ualida exheredare proponebat . et excercitibus tandem circumquaque super dictos iuuenes irruentibus . ipsi se diuine commendantes voluntati . se cum suis more machabeorum disponente deo in montibus saluauerunt in dempnes quo excercitu redeunte . mailgun in conductu predicti Nicholai ad regem accessit . qui uix regiam obtinuit gratiam . Ita tamen quod nichil de propria hereditate habuit preter duos commotos .s(cilicet). Geneurglin et hyscoid . obiit Radulphus de mortuo mari . obiit comes Walterus marescallus . apud castrum Godrici eodem anno obiit anselmus marescallus . apud striguil . quorum corpora apud tinternam sunt tumulata .

[b1268 1247] Anus .m cc xlvii .

[b1269 1248] Anus m cc xlviii .

[b1270 1249] Anus .m.cc.xlix . capta fuit dameta a lodouico rege francie .

[b1271 1250] Anus .m.cc l .

[b1272 1251] Anus .m.cc.li . Gladus filia domini lewelini apud Windesour . morgan filius resi magni obiit .

[b1273 1252] Anus .m.cc lii . lewelinus filius gurwareth tunc balluius domini

[22b]
h(enrici) regis in terra que fuerat domini maelgonis iunioris cepit mandato regio predam super uires de eluael eo quod quasi hereditario uolebant vti pasturis montium de elenyth .

[b1274 1253] Anus m cc liii . Illustris rex anglie dominus .h(enricus). filius . Iohannis. cum magno excercitu in burgundiam circa principium augusti transfretauit commendando regnum anglie edwardo filio suo et domino Ricardo fratri suo comiti cornubie et regine .

[b1275 1254] Anus m.cc liiii . henricus rex anglie de Gasconiam in angliam relicto ibidem domino edwardo filio suo cum ingenti excercitu in custodia illarum parcium rediit . Guenllian filia domini mailgonis obiit die sancte katerine . eodem anno dictus .e(dwardus). profectus est cum .B(onefacio). archiepiscopo in hispaniam et ibi desponsauit filiam regis hispanie et factus est miles

[b1276 1255] Anus .m.cc.lv . obiit probus et robustus iuuenis mareduth filius lewelini de meronnyth . relicto vnico herede filio de Guenllian filia mailgonis . Et post cito circa festum sancti Iohannes baptiste Iuuenis egregie probitatis Resus filius mailgonis . acta confessione . et communicantis corpore christi et sanguine sumptoque cisterciensis ordinis habitu apud stratam floridam . heu fatis occubit cuius corpus traditum fuit uenerabiliter sepulture in capitulo iuxta sororem suam lamentantibus multis et merito plangentibus mortem ipsius quia uehementer sperabatur a multis et preconiabatur quod ipse esset redempturus et liberaturus magnam partem Wallie a pristino iugo captiuitatis anglicorum . hisdem uero diebus orta discordia suggestione diabolica inter filios grifini . filii uenerabilis memorie domini .L(ewelini). quondam principis nortwallie . owinum .s(cilicet). et dauid fratrem suum ex parte vna et lewelinum ex altera Idem lewelinus confidens in domino eorum indubitanter expectauit horribi

[22c]
lem cum magno excercitu aduentum et immobilis stans cum suis ad preliandum (.) Infra vnius hore spacium . dictus .owinum. et dauid fratres suos multis de suis interfectis et captis necnon et in fugam versis forti manu et bellica cepit et eorum terras sine aliqua dif(ic)ultate saginauit . non multum uero post .s(cilicet). sabbato proximo ante festum sancti michaelis obiit margareta tunc filia maelgonis uxor owini filii mareduth de Kedeveyn que apud stratam floridam iuxta fratrem suum tradita fuit sepulture . Thomas dictus Walensis episcopus meneuensis obiit in christo .

[b1277 1256] Anus .m.cc.lvi . Quidam nobiles Wallie uiam vniuerse carnis ingressi sunt . videlicet . maredut filius maudauc . tunc dominus de yal et owein .f(ilius). Ioruerth de eluael . hoc anno accessit dominus edwardus illustris regis anglie . henrici filius tunc comes cestrie circa kalendas augusti ad castra sua videlicet de digannoy et de disserth uidendum et terras . quo recedente et facta uisitacione . nobiles Wallie indignati . et suis spoliati libertatibus et honoribus . more machabeorum zelo iusticie accensi . elegerunt pocius cum honore in bello pro libertate sua mori quam sic ab extraneis et indignis hostibus calcari . ad nobilem iuuenem . uidelicet lewelinum filium grifini filii lewelini accesserunt . suam ei exponentes captiuam tribulacionem cum lacrimis et gemitibus . quorum gemitibus et fletibus idem .L(ewelinus). motus eorum exhortacione et consilio atque rogatu accessit ad terram de peruewalt et eam infra vnam ebdomadam preter duo castris .s(cilicet). degantro et dissert uiriliter occupauit . habens tunc secum nobilem virum uidelicet maredut filium Resi cryc per cauillacionem anglicorum et nepotis sui .s(cilicet). Resi vechan et aliorum quorundam suorum vicinorum de terra et hereditate sua eiectum . quorum nomina non erant tunc in libro uite scripta . quo tunc prospere facto a dicto lewelino terram de meronnyth similiter occupauit . et die lune prima

[23a]
in aduentu Domini cum magno excercitu apud lanpadarn uaur pernoctauit que erat in manu domini edwardi tunc die mercurii apud moruamaur pernoctauit . Ibi maredut filius oweyn ad dictum lewelinum accessit et fidelitatem cum ipso firmauit . partem domini edwardi de Keredigeaun . maredut filio owini cum terra de buelt dedit quam tunc similiter in manu forti occupauit . Restituendo predictum maredut filium Resi cum terra sua et eiiciendo prefatum .R(esum). nepotem suum e sua parte et illa dicto maredut conferendo iure hereditario . Nichil sibi ex omnibus preter famam et meritum de predictis conquestibus retinendo . quo sic facto terram de Werthrene sibi tenuit eam affrendo . Rogero de mortuo .m(ari). et sic ad propria post diem natalis domini prospere rediit . Ricardus comes frater regis electus est in imperatorem .

[b1278 1257] Anus m.cc lvii . post epiphaniam domini lewelinus filius Grifini filii Guenonwin de powis intrauit et in uilla de trallug sedens et eam omnio combussit ibique conuocatis ad se in auxilium duobus baronibus de swdwallia . mareduth filio resi crych et maredut filio owini . Ex alia uero parte haffren iuxta mungumbriam congregati fuerunt multi barones de anglia . uidelicet . Iohannes stra(n)ges Grifinus filius guenonwin . mab alan et multi alii cum uexillo domini edwardi et cum maximo armato excercitu . per a{mne}n uero hafren predictus excercitus {anglicorum} peruenit et in campo magno inter hafren et eberriw anglici in a{cie bell}i steterunt . Walensibus uero Anglicos ad bellum paratos videntibus ualde {indignati} sunt et campum cum innumerabilis armatis intrantes et anglici uiderunt excercitum Walensium fortem nimis . campum uiriliter et audacter occupatem : {statim anglici pre timore exterriti in fuga conuersi sunt et usque} ad mungumb{riam} otius fugerunt .

[23b]
In illis uero diebus uidelicet die lune proxima post purificacionem beate marie Stephanus bauson Nichol(aus) dominus de kemeis Patric(ius) dominus de kedwely et dominus de karriw . cum multis armatis militibus portam albe domus fregerunt abbatiam intrantes ibique pernoctantes et iniuriam deo et beate marie et omnibus sanctis fecerunt .s(cilicet). verberando monachos . spoliando conuersos . secum ducentes omnes equos et omnia spolia tocius abbatie preter spolia ecclesie . et in cimiterio seruitores monachorum {iniuste} occiderunt . Predictus uero lewelinus postea in proxima quadragesima cum grandi exercitu ad terram de kedweli et karnwallaun et Gohir accessit et partem anglicorum de predictis terris et abertawy omnio combussit . omnes uero Wallenses dictarum terrarum sibi subiugauit et ante pascha cum gaudio ad propria remeauit . Item in hiis diebus quidam nobiles uiri de familia domini lewelini filii Grifut ante dominicam in ramis palmarum villam mungumbriam .s(cilicet). castellum balw uiriliter combusserunt et baldwinum et burges alios multos cum mulieribus et paruulis in eadem uilla igne et ferro occiderunt in illis diebus quidam nobiles de kardigaun . uidelicet duo filii eynaun ab Wilim et duo filii Wilmi goch apud osterlone ab anglicis de kermerdin occisi sunt . Item lewelinus ap Grufut cum multitudine uirorum forcium ante pe(nte)costen castellum bodedon obsedit et dimissis castellanis cum armis suis libere et castello tradito illud soletenus combussit . Post non multos dies .s(cilicet). die mercurii proxima post pentecosten . Stephanus bauzon et multi barones cum multitudine forcium bellatorum apud kermerdin pernoctauerunt . In crastino uero omnes incliti viri armati cum magna audacia et superbia vnanimiter

[23c]
cum pluribus equis loricatis et aliis instrumentis ad bella paratis ad deuastandam terram de stratewy iter arripuerunt et non sine impedimento usque ad llanthelou uaur peruenerunt . ibique sine aliquo timore pernoctantes . et Wallenses de keredigeaun et de stratewy .s(cilicet). maredut . filius Resi crych . et maredut filius oweni cum omni posse eorum in siluis et in nemoribus et in conuallibus circa anglicos cum magnis clamoribus undique fuerunt congregati . et predicti Walenses per totam diem veneris telis armorum et sagittarum in eodem loco turmas saxonum inuitauerunt et inquietauerunt . Ductor anglicorum .s(cilicet). Res . filius Resi michil . die sabbati . videlicet in uigilia . sancte trinitatis .s(cilicet). iiii. Nonas Iunii . eos in angustia et in magno periculo reliquit . et ad castrum suum .s(cilicet). dinouour cum paucis de suis . anglicis rei euentum nescientibus occulte fugit . Anglici uero milites munimentis ferreis nichil formidantes se munierunt arma illa non potuerunt eos tueri plusquam uestes linee . quia in eis spem et eorum superbiam posuerunt plusquam in deo . armati uero milites inito consilio uersus kardigaun audacter iter aripientes . nichilque timentes . Walenses undique de siluis contra eos uiriliter dimicauerunt . et a prima hora diei usque ad merid(i)em de nemoribus contra anglicos pugnauerunt . et apud coeth llathen anglici omnia uictualia . omnes caballos . arma et necessaria eorum portantes . et omnes palefridos ibidem amiserunt . et Wallenses propter hoc leci fuerunt . Circa horam uero meridici ad kemereu pugnando peruenientes et predicti Walenses cum dei auxilio inter armatos anglicos irruerunt et de equis armatis inclitos saxones uiriliter prostrauerunt et eos sub pedibus .

[24a]
equitum . peditum et equorum in moris et in fossis et in uallibus conculcauerunt et plusquam tria milia saxonum in illa die occubuerunt . pauci uero aut nulli de armacis milicibus de illo bello euaserunt . et Walenses cum magna victoria et spoliis et equis multis loricatis et armis inimicorum deo gratias agentes . sani et incolumes ad propria redierunt . Dominica sancte trinitatis apud goeriam de anglicis .cc. uiri ceciderunt sex viri minus et .vi. mulieres occise sunt . In hiis uero diebus . quidam nobiles uiri s(cilicet) Guin filius madoc et uiri de arustli uillas iuxta castelbaldewin per noctem combusserunt et retro per diem cum preda magna usque iuxta Gurnegof perueniences ibi omnes fortes uiri de castelbaldwin eis occurrerunt et fuit inter eos pugna ualida et tandem deo adiuuante Walenses preualerunt et anglicos in fuga verterunt . eodem die de anglicis .c xxx. uiri fortissimi de castelbaldwin ceciderunt .

[b1279 1258] Anus .m.cc.lviii . die lune proxima post octauas pasche . armati uiri de penbrok et de Ros magnam predam summo mane acceperunt de kenmeis et duos optimates ibidem occiderunt .s(cilicet). Wilim tetho et henri goeth . homines uero de kenmeis et de plumauc cum clamoribus magnis circa anglicos undique fuerunt congregati et viriliter contra eos pungnauerunt . tandem domino adiuuante Walenses preualuerunt et ante Walenses anglica terga uerterunt . equos arma . spolia et multa cadauera mortuorum et predam in illa die reliquerunt . Inter quos henri Wingan constabularius de erbert et filius philippi de brut cum innumerabilibus anglicis in illo bello ceciderunt . Walenses cum gaudio et triumpho magno et cum multis captiuis ad propria redierunt . gratias

[24b]
semper deo de uictoria agentes . Post non multum tempus maredut filius Resi crych omagium et fidelitatem domini regi fecit . Walenses propter hoc ualde irati fuerunt et dominus lewelinus filius Grifut et omnes sudwalenses cum magno excercitu ad terram predicti maredut de stratewy accesserunt et eam omnio preter castra e(i)us sibi subiugauerunt postea apud kedweli Walenses castra metati sunt domos et uillas . preter castrum kedweli combusserunt dominus maredut et dominus patric cum multis armatis anglicis de kermerdin in Walensibus subito irruerunt et pugna ualida inter eos fuit et de Walensibus et de anglicis quidam fuerunt wlnerati quidam occisi et dominus maredut iuxta pontem . wlnere pessimo fuit wlneratus . tandem Walensibus preualentibus et relictis ibidem corporibus anglicorum . maredut et anglici ad uillam kermerdin cum magno dedecore fugerunt . Inter mortuos vir nobilis de arustly dauid ap howel cecedit et apud stratam floridam cum magno planctu sepulture traditur . Eodem anno circa natiuitatem beati Iohannis baptiste magna fuit discordia inter anglicos et francos in regne anglie . et anglici per consilium comitum baronum et optimatum tocius regni . omnes francos de finibus et terminis eorum eorum expulerunt . de optimatibus uero et diuitibus anglie de ueneno ex parte francorum facto . multi anglici perierunt . Preterea dauid filius Grifini iuuenis in armis splendidissimus et in equo fortissimus cum paucis de Nortwallia et maredut filius owein et Ris bethan cum magno excercitu per duos dies maynour castrametati fuerunt et tercia nocte .s(cilicet). die mercurii proxima

[24c]
ante natiuitatem beate marie castra sua iuxta kilgerran posuerunt . illo die dominus maredut filius Resi crich et dominus patric senescallus domini regis cum omnibus armatis uiris de kedweli de kermerdin . de pembrok de Ros et de kemeis apud aberteiui cum magna superbia fuerunt congregati . post horam uero nonam anglici de aberteiui per acies suas usque kilgerran peruenerunt . et iuxta uillam kilgerran anglici et Walenses fortiter et crudeliter pugnauerunt . tandem Walenses dei auxilio preualuerunt et anglicos in fugam uerterunt et cadauera mortuorum cum equis armatis ibidem relinquentes . In illa hora inter mortuos dominus patric Walterus malifant miles fortis et strenuis de pembroc et alii milites nuper de anglia uenientes turpissima morte corruerunt . maredut cum anglicis ad castellum kilgarran uix euasit qui per infidelitatem suam totam Walliam perturbauit . In anglia constituti sunt .xii. pares .

[b1280 1259] Anus .m.cc.lix . dominus lewelinus filius Grifini consilium habuit cum nobilioribus Wallie apud arustily et ibi d(i)e mercurii proxima ante pentecosten conuictus fuit dominus maredut filius Ris . de infidelitate et a dicto domino lewelino tentus qui in carcere fuit apud crukeid usque ad natale domini proximum et tunc liberatus recipiendo ab ipso primogenitum in obsidem et duo castella sua dinewour et castelh newid . cum duabus prouincis eis adiacencibus . eodem anno circa festum sancti hilarii idem dominus lewelinus cum magno excercitu accessit ad prouinciam de buelth quam dominus maredut filius owini eidem domino .l(ewelino). concessit qui statim omnes dispersos eiusdem prouincie reuocauit et letos ac hilares sub sua protectione dimisit . tendens inde usque ad uillam de dimbic in deued .

[25a]
eandem destruens et multa spolia capiens qui habuit in excercitu suo ibidem .cc xl equos loricatos cum iumentis nudis et pedestri incomparabili multitudine .

[b1281 1260] Anus. m.cc.lx In die sancti georgii martiris combusta est uilla de trefetland a dominis de keri et de kedewic . eodem anno die sancti kenelmi martiris tres uigiles anglici nacione qui custodiebant castellum de buelth tradiderunt hominibus illud domini lewelini filii Grifini circa finem noctis pro magna summa pecunie et hoc fuit propter odium infernale quod dicti uigiles habebant . erga notarium eiusdem castelli qui erat anglicus quo audito et diuulgato statim Resus bechan cum suo excercitu et omnes nobiles et bene in armis ualentes fere tocius sudwallie venerunt et statim vnanimi et communi consilio quicquid cremabile erat in illo castello igni tradiderunt lapides uero solotenus destruxerunt . ita quod in breui lapis super lapidem ibidem non possit reperiri . venit etiam tunc dominus owinus filius mareduc cum suis omnibus fidelibus et subiectis ad pacem et fidelitatem domini lewelini qui statim madocum filium dicti owini de carcere liberauit et liberum tradidit et centum tres libras eidem donauit . Eodem etiam anno circa kalendas augusti iurate sunt trenge per duos annos inter dominum regem et regnum ex vna parte et dominum lewelinum et suos ex altera parte ita quod sine transgressione treugarum liceat eidem lewelino defendere se et sua contra omnes uolentes literas treugas tenere uel firmas habere . Eodem anno dominus edwardus primogenitus henrici regis perrexit ad trans marinas partes cum flore iuuentutis tocius regni ubi tenuit torneamentum contra gallos qui vnanimiter conuenerunt et dictum dominum edwardum

[25b]
cum suis de campo uirtute dissimili ire propulerunt et omnes quos habebant generosos sonipedes cum rebus aliis dicti galli sibi uendicauerunt et hoc semel et bis et iterum . Idem uero dominus edwardus rediit in angliam et inuenit patrem suum in alba turre londonie timuerat enim sibi a .xii. paribus quorum prouidencie comiserat regnum gubernandum et hoc eum ualde penituerat . Item eodem anno tartari occupauerunt Ierosolimitanum regnum . destructis omnibus regnis orientis et interfectis omnibus saracenis uenerunt etiam usque ad fines romani imperi quorum timor occupauerat omnem christianitatem

[b1282 1261] Anus .m.cc lxi . In octauis beate marie .s(cilicet). natiuitatis . obiit grifinus abbas de cumhir

[b1283 1262] Anus .m.cc lxii . In estate flos militum anglie Gilbertus comes de clare ueneno interiit apud doroberniam . Eodem anno in uigilia sancti andree apostoli per industriam hominum de maelenit captum deuastatum fuit castellum de keuenellis Eodem etiam die captum fuit castellum de bledvach et destructum . tunc dominus Rogerus et humfrei de Bun iunior cum flore iuuentutis tocius marchie intrauerunt ruinosos muros de keuenlis cum magno apparatu molientes restaurare fracturas murorum . Quod audiens dominus lewelinus filius grifini princeps Wallie conducens secum omnes nobiliores Wallie accessit ad eos et circumspecta obsidione uallauit ipsos quousque fame et inedia ducti petierunt sibi cum armis tamen inermes licenciam recedendi quod pius princeps pietate ductus concedens

[25c]
factum est autem cum essent owein filius madoc et pars excercitus ceperunt castrum de conoclas in uigilia sancti thome apostoli non vi aut bello sed castrenses metu (motu in MS) perterriti reddiderunt se cum castro pre timore machinarum . ceperunt etiam castellum de trefeclaud de Nortun et de Llanondras

[b1284 1263] Anus .m.cc.lxiii . Quinto kalendarum maii apud clunow interfecti fuerunt ad minus centum viri inter quos cecidit lewelinus filius maredut flos iuuentutis tocius Wallie . erat enim strenuus et fortis in armis largus in donis et in consiliis dandis prouidus et omnibus amabilis Eodem anno in estate coadunati sunt omnes comites et barones fere omnes cum domino . lewelino principe contra edwardum et ceperunt omnia castella et vniuersas ciuitates tocius anglie excepto castello windelesor et dominus lewelinus cum magno excercitu et apparatu accessit ad castrum de disserth circa kalendas augusti et illud bello cepit et statim solotenus destruxit ita ut non ibi lapis super lapidem in breui inuenire(t)ur . Cepit etiam die sancti michaelis castellum de diganwy in regno fortissimum prout wlgariter dicebatur non vi aut bello . sed castellani acerrima acerbitate et amaritudine famis afflicti consilium inierunt cum dicto principe de uita sibi seruanda se ipsos cum castro eidem dantes . intantum enim afflixerat eos famis acerbitas quod oportuit eos inedia ducti famem extinguere carnibus equorum et etiam canum suorum

[26a]
ut fidem domino regi seruarent illesam quod si pro rege celesti facerent mercedem meruissent habere eternam Eadem etiam estate uenit dominus Grifinus filius Wenonwen ad pacem domini lewelini . faciens ei omagium humiliter genu flexo qui restituit omnes terras suas quas idem princeps antea occupauerat Idem uero grifinus assumens secum omnes uiros et balliuos de powis castrum de weidgrut debellauit cepit et solo adequauit . In finem uero ip(s)ius anni venerunt plures barones sibi coadunatis ad dominum lewelinum et castellum de redenor ceperunt et solotenus cum tota uilla destruxerunt . dominus uero edwardus cum magno excercitu accessit ad castella de huntintun et haia cum villulis adiacentibus cepit et domino Rogero de mortuo mari ad custodiendum tradidit . Eodem uero anno occisi sunt multi iudeorum usque ad d.cc. et amplius et reliqui spoliati .

[b1285 1264] Anus m.cc lxiiii . orta fuit dissensio inter cistercienses et clarauallenses que tamen in curia romana terminabatur et dusciebatur .

[b1286 1265] Anus m.cclxv . Idus Iunii edwardus filius regis .h(enrici). euasit de custodia comitis leicestrie ab harfordie apud wigomore venitque ad G(ilbert). de de (dittograph in MS) clare comitem gloucestrie apud lodolow dictus comes leicestrie uillam cepit et castrum de monum

[26b]
et castrum de vs{k} et castrum et pontem de nouo burgo fregit

[b1287 1266] Anus .m.cc.lxvi . I(ohannes). de hexuil et alii exheredati intrauerunt et ceperunt insulam de Ely . eodem anno per consilium et assensum regis adiudicati sunt terris suis omnibus exheredati ita videlicet quod extenderentur terre eorum et secundum ualorem terrarum facerent reddere portionem suam alii per quinquennium alii per .iiii. annos . alii per triennium alii per biennium . alii per annum secundum quod maius uel minus deliquerunt .

[b1288 1267] Anus .m.cc.lxvii . vi. idus marcii . G(ilbert). comes glouernie cum magno excercitu per cautelam intrauit in ciuitatem londonie . domino O(to) legato existente in turri londonie . vbi tenuit comes pascha suum contra uoluntatem regis . cum autem dominus rex hoc intellexisset duxit excercitum suum londonias et apud stratford fixit teritoria sua . ubi moram fecit per .x. septimanas vnde ibidem de pace reformanda multum elaboratum est ita quod quodammodo pax est reformata et multi de exheredatis uersus dominum regem pacificati sunt .

[b1289 1268] Anus .m.cc.lxviii . Oto legatus celebrauit consilium suum londonie . et iiii. ides iulii iter aripuit repatriandi

[b1290 1269] Anus m. cclxix

[b1291 1270] Anus .m.cclxx . obiit Resus filius domini mareduci cuius corpus cum fletibus multis sepulture traditur .

[b1292 1271] Anus .m.cclxxi . obiit Iohannes filius edwardi primogenitus qui in custodia domini regis alemannie existebat et sepultus est apud westmonasterium .

[b1293 1272] Anus .m.cc.lxxii . obiit henricus rex anglie anno regni sui .lvii .

[b1294 1273] Anus m.cc.lxxiii . obiit dominus maredutus filius resi

[26c]

[b1295 1274] Anus m.cclxxiiii . dominus edwardus post obitum patris sui de francia circa kalendas augusti ad angliam profectus est et vbi honorifice cum magno tripudio susceptus et ad londoniam ductus et apud westmonasterium coronatus . Item eodem anno dominus grifinus filius wenunwen powisie dominus totam terram suam reliquit qui angliam profectus est et a rege edwardo benigne commendatu et hoc propter persecucionem nortwalensium relinquens filium suum owinum penes principem lewelinum in custodia liberali .

[b1296 1275] Anus .m cc.lxxv . Statuit rex in suo primo parliamento suo post coronacionem suam multa statuta apud westmonasterium .

[b1297 1276] Anus m.cclxxvi . hoc anno venit paganus filius patricii de chauard cum magno excercitu ad uillam de kermerdin et subiugauit domino regi anglie totam terram de stratewi et de kerdigan et uastauit omnia castella eiusdem prouincie . omnes barones sudwallie anglie intrauerunt et omagium domino regi anglie fecerunt .

[b1298 1277] Anus .m.cc.lxxvii . venit illustris rex anglie dominus e(dwardus) cum magno excercitu ad nortwalliam et apud rutlan castra metatus est ibique per aliquot dies moratus est . deinde uenit ad eum dictus l(ewelinus) princeps norwallie et ibidem confederati sunt et pax inter eos formata est postea uero dominus e(dwardus) rex cum suis angliam petiit . et edificatum est castellum apud llan padarn super mare a domino edmundo h(enrici) regis iuniori filio .

[b1299 1282] Anus .m cclxxx{ii} . lewelinus f(ilius) grifini occisus est ab anglis fraude suorum . E(dwardus) rex totam snoudoniam subiugauit . castrum aberconwi edificatum est

[b1300 1283] Anus .m.cclxxxiii . dauid cum duobus filiis uxore et filiabus capti sunt fraude nepotum

[b1301 1286] Anus .m.cc.lxxxvi . combustio domorum apud stratam floridam .


Return to index: Annales Cambriae B --Henrywgc 22:13, 18 Decembris 2011 (UTC)