Annales Cambriae B/II

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
II
c. Saeculo XIII

Fairytale left blue.png Paginam I. Paginam III. Fairytale right blue.png

[2a]

[bw1] (P)Rima die {....} fecit deus lucem quam appellauit diem. Secunda die fecit deus firmamentum in medio aquarum et diuisit aquas ab aquis superiores ab inferioribus ut in genesi legitur. Tertia die congregauit deus aquas in locum et fecit terram apparere . quam aridam appellauit congregaciones que aquarum appellauit maria. Quarta die fecit solem et lunam de luce primo die facta et cetera sidera in firmamento celi. Quinta die creauit deus natalicia et volatilia et ipsa de aquis. Sexta die creauit deus animalia terrestria et ipsum hominem ad similitudinem dei masculum et feminam creauit eos . s(cilicet) . Adam et Euam . Septimo die quieuit ab omni opere suo quod patrarat .

[bw2] Adam .co. xxxo. etatis sue anno genuit seth . A quo filii dei uixitque annis . dcccc . xxxa et mortuus est.

[bw3] Seth . anno .co .vo genuit enos qui cepit inuocare nomen dei. vixitque annis .dcccc.xii .

[bw4] Enos anno . co.xc. genuit caynan vixitque annis .dcccc.v.

[bw5] Caynan anno .co.lxx. genuit malaleel vixitque . annis . dcccc.x.

[bw6] Malaleel . anno co.lvo. genuit Iareth vixitque . annis .d.cccxc.v.

[bw7] Iareth . anno .co.lii. genuit . enoc vixitque annis .dcccclxii.

[bw8] Enoch . anno . colxv. genuit matusalem vixitque . annis . ccclxv.

[bw9] Matusalem clxi. genuit . lamec vixitque annis dcccclxix. Iste lamec interfecit chain filium ade fratriscidam

[bw10] Lamec anno .co.lvii. genuit Noe vixitque . annis . dcclxxvii.

[bw11] Noe anno .do. genuit sem . et postquam sem erat .xc.viii annorum venit diluuium anno dc. vite Noe . mense secundo .xvii. die mensis vt quidam volunt.

hec est prima etas continens .m.dcccc.lxxxiiii

[bw12] Sem vero annis duobus post dilu.uium genuit . arphaxth .

[bw13] et ipse arpx anno .xxx.vo. genuit sal{e}m qui primus

[2b]
edificator fuit ierosolim et a nomine ipsius {dict}a est salem postea a iebus et salem dicta est ierosolim.

[bw14] Salem {anno} .coxxxo {g}enuit eb{or} a quo hebrei .

[bw15] {Ebor} anno .co.xxx . genuit phalec .

[bw16] Phalec anno .coxxx. genuit Ragau. dii primum adorantur.

[bw17] Ragau . anno .co.xxxii. genuit seruch regnum scitharum inchoat.

[bw18] Seruch . anno .co.xxx genuit Nachor regnum {e}gipt{orum} inchoat.

[bw19] Nachor . anno .lxxxxiiii . genuit thare. Regnum affricorum oritur .

[bw20] Thare anno .lxxx. genuit abraham. Zor{o}astris magicam artem repperit.

haec est secunda etas continens annos .dccclvii .

[bw21] Abraham . anno .co genuit isaac .

[bw22] Isaac . anno .lx. genuit Iacob.

[bw23] Iacob . anno .xl. genuit Ioseph. Phoreneus grecis leges dedit.

[bw24] Ioseph anno .xx.iii. obiit in egipto. Seruitus hebreorum incipit in egipto in eodem anno in quo Ioseph mortuus est et durauit per .c.xliiii. annos.

[bw25] Moises rexit poplum .xl. annis. Athlas astronomiam docuit.

[bw26] Iosue . annis . xxvii rexit poplum post moisem. Erictonius in troia vsum quadrige primus inuenit.

[bw27] post hoc filii Israel seruierunt regi mesopotamie . annis .viii. quos gothoniel liberauit et eis prefuit annis .xl. Cahtmus litteras grecis dedit .

[bw28] Postea seruierunt ebrei regi moab xviii annis quos aoth liberauit eis que prefuit et quieuit terra .lxxx. annis.

[bw29] Debora poplum iudicat. Deinde filii Israel seruierunt Iabin regi chanaan . annis .xx. quos liberauit barach et prefuit annis xl . Apollo citharam repperit.

[bw30] postea seruierunt madianitis . quos liberauit gedeon et prefuit annis xl. Mercurius liram condidit.

[bw31] Abimelec .xxi. Chorus in grecia inuentus est.

[bw32] Thola annis .xxxii. Priamus laomedontis filius regnauit in troia.

[bw33] Iahir .xxxii. carmentis mater ewandri litteras latinorum repperit.

[bw34] Deinde filii Israel seruierunt hostibus xviii annis quos iepte liberauit et prefuit annis vii.

[2c]

Hercules flammis se {....}(iniecit)

[bw35] Abessa annis vi{i. Alexander} elenam rapuit.

[bw36] Ab{don annis x.... illegible} Troia capta est a grecis et cartago a didone incho{atur.} Dares historiam troianorum edidit.

[bw37] deinde filii israel seruierunt philisteis xl. a{nnis} quos samson liberauit et prefuit xx {annis.} Eneas in ytalia moritur. Aschanius albam condidit.

[bw38] Heli sacerdos pater ophni et finees prefuit xl. annis. Archa testamenti capta est ophni et phinees occisi sunt. Troiani duce bruto in britannia ue{nerun}t.

[bw39] Samuel et saul annis .xl. h{omerus} grecorum doctissimus clarus habe{b}atur. Locrinus filius brut{i in} Britannia regnat.

Hec est ter{tia} e{tas} con{ti}nens {annos} dcccc.x.

[bw40] Dauid rex . annis . xl . Gad . Nathan . asa prophetauerunt in israel.

[bw41] Salomon . annis . xl. templum ierosolimis edificatur. Amos. leu. Aggeus prophetauerunt. Rudhidibras regnabat tunc temporis in britannia.

[bw42] Roboam . annis . xvii. regnum israel diuiditur.

[bw43] Abia . annis . tribus sub quo a{bime}lec pontifex fuit.

[bw44] Sapha{n annis xliiii.} Zacharias Iohel prophetaue{runt.}

[bw45] Iosaphath . annis xxx. heli{as. Obe}dias. Micheas prophetauerunt.

[bw46] J{or}an annis viii. Joel. Naum prophetauerunt.

[bw47] helias rapitur. heliseus proph{etauit.}

[bw48] Ionadab {s}acerdos claruit.

[bw49] Ioas annis xl. Heliseus helie disciple moritur.

[bw50] Anasias annis . xv Cartago perfecte condita est.

[bw51] Ozias annis xviii. Romulus et Remus nascuntur. Olimpias sub olimpo {m}onte a grecis instituitur.

[bw52] Iosue et ysayas xx{x}viii annis. In primo an{no po}testatis istorum roma cond{itur} a {ge}minis fratribus remo et {romulo} x{i} kalendas mai. die sanc{te} pal(is). {Regna}b{at} in britannia c{uned}asius qui fuit nepos {regis ler} qui {con}didit lerecestriam.

[bw53] Achax.{annis} xvi

[bw54] Ezechias annis {xxix. Senatus} cepit esse rome.

[bw55] Sibilla clar{uit .}