[12a] [b1089] Anus [b1091] Anus bellum mechein inter filios kenwin .s(cilicet). Bledin et Ruallo et filios grifini .s(cilicet). maredut et Idwal in quo filii Grifini ceciderunt . Idwal bello maredut frigore . Ruallo etiam filius Kenwin occisus est . Bledin in regnum successit . [b1092] Anus [b1093] Anus maredut filius owini a francis occisus est . [b1094] Anus meneuia vastata est a gentilibus et bangor similiter . bleiduth episcopus meneuie obiit . Sulgen lo. episcopatui successit [b1095] Anus. de mungumeri hugo vastauit Karedigeaun [b1096] Anus [b1097] Anus bledint .f(ilius) kenwin dolo ductus stratewy a reso filio owini . occiditur. [b1098] Anus Riderch filius caradauc occiditur. [b1099] Anus bellum Guinmail inter filios caddugon . Goroniu et lewelin et resum filium owini et ab eo victi sunt. [b1100] Anus bellum pullgudic in quo trahern rex Norwallie victor fuit . Resus et hoelus frater eius a trahairn filio caraduc occisus est . [b1101] Anus filius teudur resus regnare inchoauit . [b1102] Anus meneuia a gentilibus vastata est [b1103] Anus bellum montis carn in quo |
[12b] [b1104] Anus [b1107] Anus Sulgenius episcopatum reliquit Cui {filius} suc{cessit} [b1108] Anus [b1109] Anus Willelmus Bastard obiit cui succescis filius suus W(illelmus) Rufus. [b1110] Anus resus filius teudur a regno suo expulsus est a filiis bledint .s(cilicet). madauc . cadugan et Ririt . Resus vero ex hibernia classem duxit et reuertitur . bellum cum illis gessit in penlletheru in quo madouc et ririt ceci(de)runt [b1111] Anus archa sancti dauid ab ecclesia furata est et auro argentoque quibus tegebatur spoliata est . [b1112] Anus [b1113] Anus meneuia fracta est a gentilibus insularum . kediuor filius gollerwin obiit Cuius filii inuitauerunt Grifinum filium maredut . quem resus filius teudur expugnauit et occidit iuxta llandedoc. [b1114] Anus [b1115] Anus Resus filius teudur rector dextralis partis a francis brechinauc occisus est . post cuius obitum cadugaun .f(ilius). bledint predatus est Demeciam pridie kalendarum may . Circiter kalendas Iulii franci primitus demeciam et Keredigean tenuerunt et castella in eis locauerunt et abinde totam terram britonum occupauerunt mailcholum scottorum rex occisus est. [b1116] Anus Willelmus anglorum rex normanniam adiit quo ibi morante britanni iugum francorum respuerunt . Wenedociam cereticam et demeciam ab eis et eorum castellis emundauerunt exceptis duobus .i(d est). in penbroc et aliud . in ritors [b1117] Anus franci deuastauerunt goher et Kedweli et stratewi . demecia ceretica et stratewi deserta manent . mediante autumpno rex anglorum willelmus contra britones mouet excercitum quibus deo tutatis uacuus ad sua rediit. |
[12c] [b1118] {Anus} Willelmus {fi}lius bald{wini} in domino Ric{o}rs obiit quo mor{tuo caste}llum v{acuum} re{li}quitur . britones brechenauc et guent et Gu{enlle}wnc cedem non modicam de francis in cellida{rnauc fe}cerunt modico interuall{o ....} a filiis idnerth filii cad{ugan} in {aber}llec {oc}cisi sunt vchtrit filius e{twi}ni et hoelus filius goronou penbrochiam deuas{terun}t . [b1119 1097] Anus m{xcvii} Ger{a}ldus prefectus meneuie f{ines} d{eu}astauit. Willelmus rex anglie secundo in britones excitatur eorum omnium imitans excidium britones vero diuino protecti munimine in sua remanet . illesi rege vacuo redeunte. [b1120 1098] Anus m.xcviii. omnes venedoti in mon insula se receperunt et ad eos tuendos de hibernia piratas inuitauerunt . ad quos expugnandos missi sunt duo consules . hugo comes urbis legionum et alter hugo qui contra insulam castrametati sunt . quos pirate eorum munere corrupti in insulam introduxerunt eamque uastauerunt. Cadugan filius bledint et Grifinus fil(ius) conani relicta insula hiberniam aufugerunt . francis in insula morantibus magnus rex germanie cum excercitu venit in insula uolens . sed ei nolenti franci ei occurrentes seinuicem sagittis salutauerunt . hii de terra ille de mari . alter comes sagitta in facie percussus occubuit . quo facto magnus adiuit . franci uero maiores et minores secum ad angliam perduxerunt . [b1121 1099] Anus .m.xc.ix. cadugaun filius bledint de hibernia rediit qui paccatis sibi francis . partem terre sue capiens a viris brecheniauc occisus est . Grifinus filius conani mon obsedit . hoelus autem filius Ithail ad hiberniam fugit . Rigewarc .f(ilius). sulen obiit . [b1122 1100] Anus .m.c. Willelmus rex anglie a quodam milite suo ceruum petente sagitta percussus interiit . Cui frater suus Iunior .s(cilicet). henricus in regnum successit . Nam Willelmus frater suus concubinus vsus absque liberis interiit. |
[13a] [b1123 1101] Anus m ci . hugo co{mes crassus} vrbis legionum obiit Gronou f(ilius) cadugan obiit . henricus rex duxit filiam regis scotis [b1124 1102] Anus m cii . sedicio orta est inter Robertum de belleem et henricum regem . Iorwert filius bledint . maredut fratrem suum cepit regi tradid(it) . [b1125 1103] Anus m c iii Iorward filius bledint apud saresberiam a rege henrico iniuste capitur . Discordia inter regem h(enricum). et A(nselmum) archiepiscopum eo quod nollet consecrare eos quibus rex dederat ecclesias speciales . [b1126 1104] Anus .m c iiii . Owinus .f(ilius). edwini obiit hoelus .f(ilius). gronou . a ricardo .f(ilio). baldewini expulsus predas fecit . [b1127 1105] Anus .m cv . hoelus f(ilius) gronou a francis Ritcors et a gogan .f(ilio). meuruc dolose occisus est . Robertus comes a fratre suo henrico in bello captus est . meuruc et grifinus filii traharn ab owino f(ilio) cadugaun . sunt occisi . [b1128 1106] Anus m cvi . maredut f(ilius) bledint de carcere euasit . Constitutus est ordo canonicorum in ecclesia sancte marie de suwerke . Rex .h(enricus). subiugauit sibi totam normanniam . capto fratre suo et multis viris illustribus . [b1129 1107] Anus .m.c vii Flandrenses ad ros venerunt . Geraldus dapifer castellum chenarth bechan . facto conuentu omnium fere magnatum anglie apud londoniam . Rex h(enricus). concescit ut nunquam per donacionem baculi pastoralis uel anuli quisquam de episcopatu uel abbatia per regem uel quamlibus laicam manum in angliam inuestiretur . [b1130 1108] Anus .mcviii . Kalendis Iulii fundata est albatia de firmitate . (recte abbatia de trinitate) [b1131 1109] Anus m.c ix. Incipit ordo premonstratensis . [b1132 1110] Anus m.c.x. Castellum chenarth wechan ab owino f(ilio) cadugaun combustum est pro quo facto . ipse owinus ad hiberniam pulsus rediit . [b1133 1111] Anus m cxi . Iorwert .f(ilius). bledint de carcere rediit . owinus et madocus filii Ririt combusserunt meirionnith . owinus diuertens ad keredigeaun . irrup |
[13b] [b1134 1112] Anus mcxii . Iorwarth a madoco nep{ote} suo occisus est . owinus de hibernia rediens terram suam a rege accepit . mortalitas hominum maxima . [b1135 1113] Anus m.cxiii . Robertus de belleem a rege captus est . Ingreditur sanctus bernardus Cistercium . Owinus priuat oculis madocum filium ririt. [b1136 1114] Anus m.cxiiii . h(enricus). rex excercitum in walliam mouens ad inde ca(s)tellum venit . et pacificatus rediit . [b1137 1115] Anus m.cxv . Wilfre meneuensis episcopus obiit . cui successit bernardus episcopus (.) Grifinus filius Resi ad Grufet filium conani in Norwalliam iuit qui ibidem inclusus inquadam ecclesia multis de suis occisis uix euasit et ad stratewy rediens irrupciones in flandrenses fecit . durauit gelu cum niue .xi. ebdomadis . fundata est albatia (recte abbatia) clareuallis . et morimundi . [b1138 1116] Anus .m.cxvi . Grifinus filius Resi owinum f(ilium) cadugaun in kairmerdin uilla combusta occidit . Ecclesia sancti albani dedicata est . rege h(enrico) presente et coronam ibi gestante . [b1139 1117] Anus .m c.xvii . Gilbertus filius ricardi obiit . [b1140 1118] Anus .m.cxviii . bellum maismain cemro in quo lewarch filius owini cecidit hoelus vero ythail wlnus accepit quo tandem interiit . obiit Matilda secunda anglorum regina . [b1141 1119] Anus .m .cxviiii . murchach maximus rex hibernie . obiit . [b1142 1120] Anus .m.c.xx . [b1143 1121] Anus .m cxxi . henricus rex in powisenses mouit excercitum at ipsi datis .x. milibus pecorum cum eo pacificati sunt . [b1144 1122] Anus .m.cxxii . Grifinus filius sulhairn occisus est . [b1145 1123] Annus .m.cxxiii . Eynan .f(ilius). cadugaun obiit . Ithail .f(ilius). Ririt a car |
[13c] [b1146 1124] Anus m.c.xxiiii . Grifinus f(ilius) me{redut} occisus est . Ithail filium ririt consobrinum suum . Catwallaun filius grifini occidit .iiiior . awnculos suos .s(cilicet). owinum . Gronou . Ririt . meiler . et morganus .f(ilius). cadugaun occidit fratrem suum . [b1147 1125] Anus .m.cxxv. [b1148 1126] Anus .m.cxxvi. [b1149 1127] Anus .m.cxxvii . Grifinus resi filius cogente hiberniam petit . [b1150 1128] Anus .m.cxxviii Grifinus .f(ilius). maredut . obiit . Lewelin filius owini captus est a meredut traditusque Iohannis filio s(cilicet). pain . morganus f(ilius) cadugaun propter fratricidium . Ierosolimam petiit et inde rediens in insula cipro obiit [b1151 1129] Anus m cxxix . maredut filius liwarth consobrinum suum filium meuruc occidit . alios duos consobrinos suos . filios grifini oculis priuauit . duos quoque fratres suos baldewino cecandos tradidit . Ipse vero a Iowan filio owini de patria expulsus occisus est . madauc filius liwarth a meuruc consobrino suo occisus est . [b1152 1130] Anus .m.cxxx . Iorwerth .f(ilius). liwarch a lewelino filio owini in powis occisus est . lewelin filius owini a meredut filio bledint oculis testiculis priuatus est . Iowan a consobrinis suis filiis liwarch occisus est . madauc .f(ilius). liwarch a meuruc consobrino suo occisus est . fundata est abbatia de Neth . eodem anno fundata est albatia (recte abbatia) de furneis . [b1153 1131] Anus .m.c.xxxi . meuric filius meuric oculis et testibus priuatus est . dedicatio meneuensis ecclesie . fundata est tinterna . [b1154 1132] Anus .m.cxxxii . Iorwerth filius owini occisus est . Catwalaun . filius grifini a consobrino suo cadugaun filio Goronou et einaun . filius owini in nanneudui occisus est . maredut filius bledint dux powisorum obiit . [b1155 1133] Anus .m.cxxxiii |
[14a] [b1156 1134] Anus m cxxxiiii . Robertus dux N{ormannie ius}su henrici fratris sui pelue exce{catus} est et postea obiit apud gloucestriam in carcere . [b1157 1135] Anus m c xxxv . obiit henricus primus quo audi{to} Stephanus comes bolonie audita morte awnculi sui transfretauit in Angliam et quamuis promisisset sacramentum fidelitatis anglici regni filie {regis henrici} fretus tamen vigore . et {impudentia regni} diadema auda{cia sua in}uasit qui {reg}nauit per {xix annos} exceptis ix ebdomadibus . [b1158 1136] Anus m c xxxvi . Ricardus filius Gilberti a morgano filio owini occisus est . owinus et catwaladrus filii Grifini {excercit}um in karedigeaun mouent et castello walteri de bek et castello aberestuet et castello Ricardi de la mare et dineirth destructis . kairwedros quoque combusserunt et sic ad propria reuersi sunt . owinus et catwaladrus iterum ad karedigian uenerunt . quibus in adiutorium Grifinus filius Resi et resus filius hoeli et madocus filus idnerth et filii hoeli ad abertewi potenter venerunt . quibus ex alia parte resisterunt stephanus constabularius et fili geraldi et omnes franci ab hosti sabrine usque ad meneuiam et flandrenses de Ros . et prelio (cor)am castello inito franci et flandrenses in fugam uersi capti sunt occisi sunt combusti et equorum pedibus conculcati et in fluuio tewy submersi sunt plurimi in captiuitatem miserrime ducti . Walenses vero hiis ad uotum peractis in sua red{ier}unt castello francis remanente [b1159 1137] Anus m c.xxxvii . Grifinus resi filius Ros conquisiuit . letardus litilking dei inimicus et sancti dauid ab anauraut filio Grifini . Grifino {nescien}te et nolente occisus est pro quo facto anaraut omnium meneuensium cleri et populi habuit . Grifinus Resi filius obiit . Tertio ow{inus et} catwaladrus ad Keredigeaun cum excercitu venerunt et castello {strat}meur et castello stephani et {castello} h{um}fredi {et} kairm{e}rdin {des}tructis in sua redierunt . Grifinus filius co{nani} obiit . |
[14b] [b1160 1138] Annus m c.xxxviii . Ken{wric filius} ow{ini} occisus est a f{ami}lia mad{oc filii maredut} [b1161 1139] Anus m cxxxix . venit imperatrix in angliam quam cum rex stephanus obsedisset apud arundel dimisit eam ire apud bristolliam ad fratrem suum consulem gloucestrie . [b1162 1140] Anus m.c.xl . madocus filius idnerth obiit . maredut filius hoeli a filiis bledint occisus est . Ad pentecosten iuit rex cum excercitu suo super hugonem bigod in sufok et cepit castellum de bungeye . sol obscuratur . [b1163 1141] Anus mcxli . die purificationis beata marie Ranulphus comes cestrie et Robertus comes gloucestrie cum familia imperatricis ceperunt regem et ad bristolliam ductum in carcerem miserunt sed postea amici regis ceperunt Robertum consulem gloucestrie pro quo rex liberatus est . hoelus filius Riderch occisus est . [b1164 1142] Anus m c.xlii . hoelus filius bledint a suis occisus est . [b1165 1143] Anus mcxliii . Anaraut filius grifini a familiaribus catwaladri occisus est . milo comes h{erefor}die a quodam milite suo ceruum p{etente} ictu sagitte est occisus . Galfridus comes andegauie capta normannia dux nominatus est . Innocencius papa obiit pridie Nonas [b1166 1144] Anus .m.cxliiii . Catwaladrus classem de hibernia in adiutorium sibi contra owinum fratrem suum acciuit . classis in hostio menei applicuit . Interea owinus et catwaladrus concordati sunt . hoc germanici audientes . catwaladrum tenuerunt qui ut ab eis liberaretur . duo milia captiuorum eis pepigit et liberatus est . owinus ut vidit fratrem suum liberum in eos impetum fecit et partim eorum occisis pluribus uero captis reliqui cum opprobrio ad dulin reuersi sunt . Puer quidam apud N{or}wike a {iude}is cru{ci}fixus est . fames maxima [b1167 1145] Anus m c xlv . hugo d{e mortuo} mari . Resum filium h{oeli cepit} et incarcerauit . Gilbertus {com}es {fil}ius Will{elmi} demetiam sibi subiugauit . {caste}llum kermerdin et castellum mab |
[14c] [b1168 1146] Anus m cxlvi . hugo de mortuo mari maredut filium madauc filium ithuert occidit . [b1169 1147] Anus m c xlvii . Catel filius grifini cum fratribus . reso et maredut castellum dinweileir vi adquisierunt . francis maiori parte occisis qui in eo erant . non multo post hoelo filio owini eis auxiliante castellum karmerdin adquisierunt necnon lanstephan ceperunt . Illis qui intus erant occisis paucis relictis et maredut custodiendum datur . castellum guidgruc nocturno dolo combusserunt . Run filius owini iuuenis inclitus obiit . [b1170 1148] Anus m.c xlviii . hugo de mortuo mari Resum filium hoeli in carcere cecauit . Catel cum fratribus suis Willelmus filius geraldi et fratres sui . hoelo filio owini eis auxiliante castellum Wiz destruxerunt [b1171 1149] Anus m.c.xlix . Robertus comes henrici regis filius obiit . Gilbertus comes qui strangboga dictus est obiit . [b1172 1150] Anus m.c.l . Vthrit episcopus landauensis obiit . bernardus episcopus meneuie obiit cui dauid filius geraldi successit . [b1173 1151] Anus m cli . catwaladrus capellum llan ristut edificauit et catwano filio suo cum parte sua de keredigean dedit . madauc filius maredut dedit keweilauc nepotibus suis owino et meuruc filius grifini . [b1174 1152] Anus .m c lii . henricus dux normannie venit in angliam et obsedit malmesburie [b1175 1153] Anus .m c.liii . Catell filius grifini uastauit Kedweli . hoelus filius owini cepit catwanum patruelem suum terramque cum castello sibi subiugauit . Catell et fratres sui cum excercitu ceredigeaun intrauerunt et infra airon sibi vendicauerunt . Imperatrix cum filio suo .h(enrico). qui fuit dux normannie et comes andegauie appl{icuit} apud Warham . [b1176 1154] Anus .m c liiii . Catell cum fratris suis |
[15a] [b1177 1155] Anus .m clv . [b1178 1156] Anus m clvi maredut .f(ilius). grifini obiit . Resus uero iunior et fere solus porcionem illius et fratris sui solus obtinuit et semper augendo uiriliter protexit . [b1179 1157] Anus m clvii . Catell romam peregrinacionis causa perrexit . Resus filius Grifini audiens owinum de Norwallia ad ceredigeaun uenturum contra eum usque ad aberdewi audacter progressus est . ibique pugnaturus fossam fecit ubi postmodum fundauit castellum . [b1180 1158] Anus m c lviii . henricus rex anglie norwalliam ditioni sue uolens excercitum ad campestria cestrie duxit ibique tentoria fixit . owinus princeps Norwallie cum filiis suis hoelo . canano et dauid cum ingenti excercitu apud dinas bass{in}g castra metati sunt . ibique uallum erexerunt . hoc audito rex astuta fretus industria ad uallum owini uia littorea tetendit sed antequam peruenisset a conano et dauid hoc idem precauentibus acerrimo certamine susceptus est . multisque suorum amissis quo tendebat euasit . owinus audiens regem sibi a tergo imminere in facie autem excercitum regis nimium uallum deseruit et in loco tutiori se recepit . rex deinde collecta in vnum excercitu ad Ruthlan progreditur ibique castra metatus est . {inter}ea classis regia monie ap |
[15b] [b1181 1159] Anus m clix . morgant filius owini mab occisus est . Resus filius Grifini solus bellum regi pretendit cum omnes Wallie principes cum rege pacem haberent . omnes ergo suos ad siluestria tewi remouit . videns tamen se tam late regis potentie non posse resistere factis induciis securus curiam regis adiuit et tanquam (inuic)tus regi pacem pepigit . pacto illi a rege cantrefmaur alioque quem Rex uellet intigre non disperse . Rex tamen procerum suorum usus consilio illud cantref secundum ei in diuersis baronum terris diuisum dedit . Resus tamen cepit et sustinuit . Interea Rogerus comes de clara ceredigeaun ut suam ingreditur . castellum stratmeuruc et castellum hunfredi et castellum aberdiwi firmauit . Interea Walterus clifford dominus cantref bechan predam de terra resi abduxit hominesque interfecit . quo audito resus id factum regi ut domino indicauit . Rex illud emendare noluit . familia ergo resi in ultione prede sue castellum llanamdewi obsedit quod resus adueniens primo impetu cepit . Eynan filius anaraud castellum hunfridi destruxit . milites et alios qui in eo erant forti manu occidit . deinde Resus magis in armis quam in dono regis fidens castella per ceredigean a francis facta combussit . [b1182 1160] Anus .m.c lx . resus combussit castella per demetiam a francis facta . ad Kermerdin excercitum duxit et obsedit . sed aduenient{e} regi{n}aldo comite cornubie obsidio |
[15c] [b1183 1161] Anus. m°c .lxi . madoc powisorum princeps obiit . lewelinus filius e(i)us occisus est . Catwalaun filius madauc . Eynaun clut fratrem suum tenuit et owino Grif{ini} filio carcerandum tradidit quem owinus francis dedit . Sed per collectaneos et familiares suos de Wirgonia liberatus nocte euasit [b1184 1162] Anus m c lxii . [b1185 1163] Anus m.c .lxiii . Resus vi adquisiuit dinwileir et llanamdewri [b1186 1164] Anus .m c lxiiii . henricus rex anglie cum tocius anglie excercitu et Wallie ad bellandum Resum usque ad penchaidern peruenit . Sed resus cum rege facta pace in angliam iuit . Einaun filius anaraut inclitus dux a Waltero filio liwarch dolose in sompno occisus est . Eadugaun filius maredut a waltero cliford occisus est . magister henricus filius arthen obiit . kediuor archidiaconus de ceredigeaun obiit . [b1187 1165] Anus m c.lxv . Resus videns regem non soluere sibi promissa videns etiam Rogerum comitem de clara . Walterum proditorem et occisorem . einaun nepotis sui benigne suscepisse . Rogerum comitem infestauit castellum aber rediuail et castellum mebwenniaun ualida manu combussit totamque regionem ceredigeaun obsecundauit postea vero omnes Walenses {nor}wallie suthwallie powisorum iugum francorum vnanimiter respuerunt . exulat beatus Thomas . [b1188 (1166)] Anus. henricus Rex anglie cum excercitu anglie normannie . flandrie . andegauie . pictauie . et {a}quitannie et scocie ad crucem oswalt |
[16a] [b1189 1167] Anus m c .lxvii . franci penbrochie et flandrenses yschoit ceredigeaun et garthmenach predati sunt . Robertus filius Mor occisus est . diermit filius murcath hiberniam a suis expulsus regem anglie adiuit . obiit matilda imperatrix mater regis anglie [b1190 1168] Anus .m c .lxviii . Owinus filius Grifini et Resus filius Grifini reedificauerunt castellum kereinaun . fugientibus Iorwert choch et owinus de keweilac cum suis usque in angliam In eorum vero reditu castellum de Walwern ceperunt . Mahalt imperatrix filia henrici regis primi obiit . Owinus filius Grifini et Resus filius Grifini castellum Ruthlan quod in manu Regis erat vi ceperunt . Episcopi et fere omnes magnates anglie scripserunt domino pape contra Thomam archiepiscopum . Galfridus foliot archiepiscopus eboracensis ab archiepiscopo Thoma excommunicatus est [b1191 1169] Anus m .clxix . Resus filius Grifini castellum abereynaun edificauit postea uero excercitum duxit in brechinauc et in fugam uersus est . vnde dolore comotus iter{um} in brechinauc excercitum mouit . magnamque terre partem combussit . castellum buellt destruxit et cum iustitia regis pacificatus |
[16b] [b1192 1170] Anus m c.lxx . Robertus filius stephani a carcere resi precatu diermit filii murchath hiberniam intrauit et castellum carrec iuxta wesefordiam edificauit . meuruc filius adam filius seisil de buellt a sanguineo suo occisus est Eynaun clut wlneratus est a filiis lewarch .f(ilii). denawal .s(cilicet). meiler et iuor [b1193 1171] Anus m.c.lxxi. Ricardus comes de striguil hiberniam intrauit et filiam diermit regis uxorem accepit . porthlargi et dulin soceri sui auxilio ciuibus occisis suo mancipauit domino . henricus tercius filius henrici secundi regni diadematem coronatus est patre suo viuente ac iubente . owinus rex Norwallie et catwaladrus frater suus minor .s(cilicet). hoelus filius owini a familaribus fratris sui dauid eodem assistente occisus est . Ierosolimis terre motus factus est magnus [b1194 1172] Anus m. clxxii . diermit rex hibernie obiit . Resus filius Grifini castellum abertewi quod prius destruxerat reedificauit . henricus rex anglie maior ad visitandum sanctum dauid de anglia venit deinde hiberniam intrauit eamque suo dominio mancipauit . burgenses wesefordie . Robertum filium stephani .scilicet. eorum dominum interfectis omnibus fere suis et castello e(i)us destructo vinculis mancipari fecerunt quem rex audiens liberauit . [b1195 1173] Anus m clxxiii . henricus rex a{n}glie orandi causa de hibernia rediens ad sanctum dauid venit xv kalendarum maii . Rex pater et Rex filius discordes facti sunt . comes leicestrie captus est . [b1196 1174] Anus m.clxxiiii . Sedicio magna orta est inter henricum regem anglie et henricum filium quem s{imilter} regem anglie fecerat . Conanus filius owini obiit [b1197 1175] Anus m. clxxv . henricus rex et henricus filius suus reconciliati sunt . comes leicestrie apud sanctum eadmundum flandrensibus qui |
[16c] [b1198 1176] Anus m. clxxvi . pons lapideus londonie inceptus est . Reginaldus comes cornubie obiit et sepultus est iuxta patrem suum s(cilicet) h(enricum) primum apud reding . [b1199 1177] Anus .m c lxxvii . Ricardus comes de striguil in hibernia mortuus est et apud dulin sepultus . Dauid episcopus meneuensis obiit . et in ecclesia meneuensi sepultus . cui successit prior de Wenloc petrus nomine . mauricius .f(ilius). geraldi . obiit [b1200 1178] Anus m. clxxviii . morgan patta obiit . [b1201 1179] Anus m c.lxxix primus xix . cicli [b1202 1180] Anus m.c.lxxx [b1203 1181] Anus m c.lxxxi . Rex mutauit monetam ad festum sancti martini . Philippus rex francorum a francia iudeos expuit [b1204 1182] Anus m. c lxxxii . ecclesia meneuensis diruiter et de nouo inchoatur . henricus rex .xlii milia marcis misit Ierosolimis . [b1205 1183] Anus m. clxxxiii . [b1206 1184] Anus mc.lxxxiiii [b1207 1185] Anus m c.lxxxv . [b1208 1186] Anus m. clxxxvi [b1209 1187] Anus m c lxxxvii . pagani et saraceni cum saladino eorum nephario rege christianos apud mare tiberiadem deuicerunt et xl. milia ex eis occiderunt . ueramque domini crucem cum rege Ierosolimam et ducibus et baronibus ceperunt et ciuitatem ierosolim omnesque terre municiones ceperunt . excepta bethsura . Imperator romanus fredi{ricus} nomine et rex francorum philippus . Ri{c}ardus anglorum rex crucis signaculo se signari fecerunt . baldewinus cantuariensis archiepiscopus swtwalliam ingressus est ut crucem christi predicaret visaque sede sancti dauid nortwalliam intrauit ubi de cruce predicans complures signo crucis muniuit et sic in angliam rediit [b1210 1188] Anus m c.lxxxviii . co{metes} |
[17a] [b1211 1189] Anus m clxxxix . Resus filius Grifini in sudwallia bellum mouit in Ros et in penbroc combustiones fecit Gouhir predatus est castellum carnawillian destruxit . aliaque castella in dewet cepit que per malam custodiam {oti}us amisit . castellum de Kermerdin obsedit . sed adueniente Iohanne {comite} filio .h(enrici). regis cum excercitu tocius anglie relicta est obsidio facta est inter ipsium et Resum pace sed priuata rediitque Iohannes in sua . Resus filius Grifini circa {nata}le domini clari obsedit quod et habuit . deditque hoelo seis filio suo cum adiacente . mailgonus resi filius a patre suo captus est et apud dinewr incarceratus est . Deinde patre {nescie}nte Grifinus frater suus eum a carcere patris duxit Willelmoque de breusa socero suo custodiendum tradidit [b1212 1190] Anus m c xc . In dewet occisi sunt a francis nobiles Wallenses .s(cilicet). Resus .f(ilius). rederch et trahair .f(ilius). kediwor et Grifinus filius elidir [b1213 1191] Anus .m.c.xci . Rex francie philippus ciuitatem Accharon obsedit nam Ricardus rex anglie ad ciprum insulam diuertit eamque ditioni sue rege illius capto subiecit inde ad obsidio{nem} accharon leto wltu uenit . quo ad{ueni}ente christiani audaciores et fortiores {effec}ti ciuitatem obsessam diuino {nutu ce}perunt et in ea .vii. milibus pag{anorum} occisis . baldewinus cantuariensis archiepiscopus feliciter in christo obiit et in ciuitate accharon cum honore debito a christianis sepultis in domino quiescit . Resus filius grifini castellum de Newer die asumptionis sancta marie forti manu francis expulsis cepit [b1214 1192] Anus m c.xcii . Walenses de diwet duce Grifino filio resi vi ceperunt castellum de llanwaden . Resus f(ilius) |
[17b] [b1215 1193] Anus m c xciii . Grifinus troyt occisus est . Iohannes filius elidir obiit . Circa {festum} sancti ciricii familiares hoeli {seis} oppidum Wiz nocturno dolo et {in}sidiis cuiusdam traditoris d{eintus} ceperunt . ac flandrenses et franci de penbroc predicti oppidi captionem dolentes oppidum lanwaden quod in hoeli potestate erat inpugnauerunt sed eo non habito cum opprobrio domum reuersi sunt . Tudur filius p{re}t in oppido occisus est qui fuit filius putatiuus resi . Item hoelus et mailgonus filii resi oppidum lanwadan diruerunt . quod cum flandrenses et franci de pen{broc} audissent cum ingenti arma{torum} copia uenerunt in quorum aduentu Walenses stupefacti in tres par{tes} mox diuisi sunt . quorum vna pars oppidum semirutum intrauit . altera uero ecclesiam non orandi causa s{ed} potius refugium petendi adiuit . Tercia uero magis pedibus quam ecclesie uel oppidi confisa tutamini nemoris petiuit abdita . quam franci lupino more insecuti sunt Walenses eorum gladiis iuxta Rutnant numero .lx. perimuntur. [b1216 1194] Anus m cxciiii . Resus filius bledrici obiit . hoelus seis nobiles flandrenses apud peuluniauc occidit . mailgonus resi filius dauid filium mauricii et tanchardum congnomento (recte cognomento) monachum nobilissimos milites occidit |
[17c] [b1217 1195] Annus m cxcv . Rodri filius owini obiit . Rogerus de mortuo mari castellum cameron firmauit . flandrenses castellum de Wiz die pent(e)costes ceperunt . Resus filius Grifini duos filios suos maredut et resum par(u)um cepit . Willelmus de breusa . castellum sancti clari ualida manu cepit et tenuit in eo captis hoeli familiaribus .lx. hoc audiens hoelus castellum newer diruit terram tamen francis inuitis sibi retinuit [b1218 1196] Anus .m.cxcvi . Resus filius grifini kermerdin combussit . inde excercitum ad herefordie partes ducens Redenor combussit militesque Rogeri de mortuo mari ad modum quadraginta occidit cum innumerabile peditum multitudine eo in hunc modum agente . Willelmus de breusa excercitum ad abertewi mouit partemque uille combussit et sic in sua rediit philippus magnel in bellii (recte belli) conflictu ibi cecidit (.) exiit edictum a rege Ricardo ut omnium rerum uenalium commercia per vniuersum regnum eius vnius mensure ponderis et pretii fierent. [b1219 1197] Anus m cxcvii . Resus grifini filius sudwallie princeps nobilissimus mors anglorum clipeus . britonum .iiii. kalendarum maii moritur . cuius corpus nobile apud sanctum Dauid cum honore debito humatum est ad cuius honorem hos versiculos pro modulo nostro composuimus Inducta similitudine inter ipsum et t(i)rannos per con(t)rarium . Cum voluit pluuias busiris cede parabat . Noluit ethereas sanguine Resus aquas . Et quociens phaleris ciues torrebat in ere . Gentibus inuisis resus adesse solet (.) Non fuit antiphates non |
[18a] [b1220 1198] Anus .m.c xcviii . Grifinus Resi filius a carcere regis solutus est . cedes Walensium a francis facta est in elwail in obsidione payn . Precepit rex Ricardus omnes cartas in regno suo emptas reformari et noui sigilli sui impressione roborari . [b1221 1199] Anus .m.c.xcix . Willelmus dewer herefordensis episcopus obiit in christo cui succescit in episcopatum filius Willelmi de breusa egidius nomine . houelus seys Resi filius erga pascha curiam regis Iohannes adiuit et in reditu suo apud striguil egritudine coreptus obiit uel ut alii uolunt a francis occisus est qui omnes Wallie duces largitat(e) precellebat . Willelmus marescallus factus est comes penbrochie . [b1222 1200] Anus .m.cc. mailgonus filius resi ut vidit quod solus terram patris sui tenere non potuit quin francis uel Grifino fratri suo partem daret eligit potius cum hostibus partiri quam cum fratre . uendidit igitur Regi castellum abertewi pro paruo argenti pondere et pro maledictione cleri et populi tocius Wallie . Geraldus filius mauricii in hibernia defunctus est . incipit ordo predicatorum . [b1223 1201] Anus m.cci . maredut filius resi inclitus adolescens a francis de Kedweli die sancti swithini occisus est cuius corpus ad kedweli dilatum ibique iuxta ecclesiam sancte marie humatum est . |
[18b] [b1224 1202] Anus .m ccii. Arthurus dux armoricanorum britonum a rege Iohanne in belli conflictu cum multis baronibus et militibus . philippo Regi francorum fauentibus captus est et alienor soror e(i)us cum ipso . [b1225 1203] Anus .m.cciii . Galfridus prior lantoniensis ecclesie die sancti Nicholai meneuensis ecclesie episcopus consecratur [b1226 1204] Anus .m.cc iiii . Arthurus dux armoricanorum britonum in carcere regis Iohannis obiit uel aut alii uolunt occisus est . Philippus rex francie normanniam dolo consulum et baronum terre dicioni sue subiugauit . Iohannes de circi (i.e. John de Courcy) a filiis hugonis de laci hibernia expulsus est . Robertus comes lerecestrie miles strenuissimus obiit . Willelmus comes marescallus oppidum kilgerran primo impetu cepit . familiaribus mailgonis qui illud obseruabant inermibus abire dimissis [b1227 1205] Anus .m.ccv . hubertus cantuariensis archiepiscopus obiit . Rex anglie Iohannes cum excercitu pictauiam intrauit . sed cum philippo francorum regi minime resistere potuit . in angliam uacuus rediit (.) Resus paruus cum francis castellum luch ewein quod erat in potestate filiorum grifini combussit omnibus occisis qui illud obseruabant . Mutacio monete facta est . [b1228 1206] Anus .m.ccvi. |
Go to next section: E164/1 pp.2-26. Annales Cambriae B-text. From A.D. 1206 to the end of the chronicle (A.D. 1286) [b1288-b1301]
Return to index: Annales Cambriae B