Annales Cambriae B/XII

E Wikisource
< Annales Cambriae B
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Paginam XI. Paginam XIII. Fairytale right blue.png

[12a]

[b1078] Anus magnus filius haraldi vastauit regionem anglorum . auxiliante . grifino rege Britonum

[b1079] Anus owinus filius grifini obiit .

[b1080] Anus
[b1081] Anus
[b1082] Anus

[b1083] Anus Grifinus .f(ilius). lewelini rex britonum nobilissimus dolo suorum occisus est .

[b1084] Anus . Ioseph meneuensis episcopus obiit .

[b1085] Anus
[b1086] Anus
[b1087] Anus

[b1088] Anus haraldus gothorum rex anglos conatur sibi subiugare quem alius haraldus filius Gotwini repentino bello excepit et occidit ipsum autem pro habita victoria gloriantem Willelmus bastard normannorum dux anglie regno priuauit .

[b1089] Anus
[b1090] Anus

[b1091] Anus bellum mechein inter filios kenwin .s(cilicet). Bledin et Ruallo et filios grifini .s(cilicet). maredut et Idwal in quo filii Grifini ceciderunt . Idwal bello maredut frigore . Ruallo etiam filius Kenwin occisus est . Bledin in regnum successit .

[b1092] Anus

[b1093] Anus maredut filius owini a francis occisus est .

[b1094] Anus meneuia vastata est a gentilibus et bangor similiter . bleiduth episcopus meneuie obiit . Sulgen lo. episcopatui successit

[b1095] Anus. de mungumeri hugo vastauit Karedigeaun

[b1096] Anus

[b1097] Anus bledint .f(ilius) kenwin dolo ductus stratewy a reso filio owini . occiditur.

[b1098] Anus Riderch filius caradauc occiditur.

[b1099] Anus bellum Guinmail inter filios caddugon . Goroniu et lewelin et resum filium owini et ab eo victi sunt.

[b1100] Anus bellum pullgudic in quo trahern rex Norwallie victor fuit . Resus et hoelus frater eius a trahairn filio caraduc occisus est .

[b1101] Anus filius teudur resus regnare inchoauit .

[b1102] Anus meneuia a gentilibus vastata est

[b1103] Anus bellum montis carn in quo

[12b]
traharn filius carad{oci} et caradauc filius G{rifini et mel}er filius Ruallan a {re}so filio {teu}dur et a grifino filio conani occisi sunt . Gurgeneu filius seisil occisus est. Willelmus rex anglie causa orationis sanctum dauid ad{iit}

[b1104] Anus
[b1105] Anus
[b1106] Anus

[b1107] Anus Sulgenius episcopatum reliquit Cui {filius} suc{cessit}

[b1108] Anus

[b1109] Anus Willelmus Bastard obiit cui succescis filius suus W(illelmus) Rufus.

[b1110] Anus resus filius teudur a regno suo expulsus est a filiis bledint .s(cilicet). madauc . cadugan et Ririt . Resus vero ex hibernia classem duxit et reuertitur . bellum cum illis gessit in penlletheru in quo madouc et ririt ceci(de)runt

[b1111] Anus archa sancti dauid ab ecclesia furata est et auro argentoque quibus tegebatur spoliata est .

[b1112] Anus

[b1113] Anus meneuia fracta est a gentilibus insularum . kediuor filius gollerwin obiit Cuius filii inuitauerunt Grifinum filium maredut . quem resus filius teudur expugnauit et occidit iuxta llandedoc.

[b1114] Anus

[b1115] Anus Resus filius teudur rector dextralis partis a francis brechinauc occisus est . post cuius obitum cadugaun .f(ilius). bledint predatus est Demeciam pridie kalendarum may . Circiter kalendas Iulii franci primitus demeciam et Keredigean tenuerunt et castella in eis locauerunt et abinde totam terram britonum occupauerunt mailcholum scottorum rex occisus est.

[b1116] Anus Willelmus anglorum rex normanniam adiit quo ibi morante britanni iugum francorum respuerunt . Wenedociam cereticam et demeciam ab eis et eorum castellis emundauerunt exceptis duobus .i(d est). in penbroc et aliud . in ritors

[b1117] Anus franci deuastauerunt goher et Kedweli et stratewi . demecia ceretica et stratewi deserta manent . mediante autumpno rex anglorum willelmus contra britones mouet excercitum quibus deo tutatis uacuus ad sua rediit.

[12c]

[b1118] {Anus} Willelmus {fi}lius bald{wini} in domino Ric{o}rs obiit quo mor{tuo caste}llum v{acuum} re{li}quitur . britones brechenauc et guent et Gu{enlle}wnc cedem non modicam de francis in cellida{rnauc fe}cerunt modico interuall{o ....} a filiis idnerth filii cad{ugan} in {aber}llec {oc}cisi sunt vchtrit filius e{twi}ni et hoelus filius goronou penbrochiam deuas{terun}t .

[b1119 1097] Anus m{xcvii} Ger{a}ldus prefectus meneuie f{ines} d{eu}astauit. Willelmus rex anglie secundo in britones excitatur eorum omnium imitans excidium britones vero diuino protecti munimine in sua remanet . illesi rege vacuo redeunte.

[b1120 1098] Anus m.xcviii. omnes venedoti in mon insula se receperunt et ad eos tuendos de hibernia piratas inuitauerunt . ad quos expugnandos missi sunt duo consules . hugo comes urbis legionum et alter hugo qui contra insulam castrametati sunt . quos pirate eorum munere corrupti in insulam introduxerunt eamque uastauerunt. Cadugan filius bledint et Grifinus fil(ius) conani relicta insula hiberniam aufugerunt . francis in insula morantibus magnus rex germanie cum excercitu venit in insula uolens . sed ei nolenti franci ei occurrentes seinuicem sagittis salutauerunt . hii de terra ille de mari . alter comes sagitta in facie percussus occubuit . quo facto magnus adiuit . franci uero maiores et minores secum ad angliam perduxerunt .

[b1121 1099] Anus .m.xc.ix. cadugaun filius bledint de hibernia rediit qui paccatis sibi francis . partem terre sue capiens a viris brecheniauc occisus est . Grifinus filius conani mon obsedit . hoelus autem filius Ithail ad hiberniam fugit . Rigewarc .f(ilius). sulen obiit .

[b1122 1100] Anus .m.c. Willelmus rex anglie a quodam milite suo ceruum petente sagitta percussus interiit . Cui frater suus Iunior .s(cilicet). henricus in regnum successit . Nam Willelmus frater suus concubinus vsus absque liberis interiit.