Annales Cambriae C/CXXXXVIIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
CXXXXVIIII
c. Saeculo XIII

Fairytale left blue.png Paginam CXLVII. Paginam CLI. Fairytale right blue.png

[149ra][recensere]

buerunt. Mahaud imperatrix filia henrici secundi obiit. Owein et Res castellum de rudlan destruxerunt.

[c488][recensere]

Annus. Res filius grifut cum toto exercitu sudwallie castellum abereynaun edificauit et postea apud brecheynauc fugatus est. et iterum cum magno exercitu uenit ad brecheynauc et magnam partem illius terre combussit. et castrum buelth destruxit. et pacificatus cum iusticiario regis anglie letus et uictor domum rediit. Filia regis anglie data est duci saxonie.

[c489][recensere]

Annus. Robertus filius stephani liberatus est a cacere precatu dyermyct filius murchad. et yberniam intrauit. et castellum carreg edificauit. Meuric filius adaf a suo consanguineo occisus est. Eynaun clut uulneratus est a filiis lyvarch filii dywal id est meilir et yuor.

[c490][recensere]

Annus. Ricardus comes de strugul yberniam intrauit. porthlarky et dulyn funditus destruxit.

[c491][recensere]

Annus. Henricus. iiius. filius henrici secundi dyademate regni anglie coronatus est patre suo uiuente ac iubente.

[c492][recensere]

Annus. Thomas cantuariensis archiepiscopus martyrio uitam finiuit. Oweyn rex nortwallie obiit. Ierosolimis terremotus magnus factus est.

[c493][recensere]

Annus. Dyermuct rex ybernie obiit. Resus filius grifut reedificauit castellum aberteyui quod prius destruxerat. Henricus rex anglie normannorum sextus uenit ad uisitandum sanctum dauid. et postea yberniam intrauit et eam suo dominio subiugauit. Burgenses de weysefordia robertum filium stephani dominum suum interfectis omnibus suis fere familiaribus et destructo eius castello mancipari uinculis fecerunt. Sed postea liberatus est per henricum regem anglie.

[c494][recensere]

Annus. Henricus rex anglie de ybernia

[149rb][recensere]

rediens orandi causa uenit ad sanctum dauid. xv°. kalendas maii. Ricardus cantuariensis archiepiscopus electus est.

[c495][recensere]

Annus. Sedicio magna orta est inter henricum regem anglie et henricum filium suum similiter regem anglie. Ricardus cantuariensis archiepiscopus rome a papa alexandro consecratus est.

[c496][recensere]

Annus. Henricus rex et henricus filius eius adinuicem pacificati sunt. Seysill filius tudwalt et geffre filius suus et alii plures de Went a Willelmo de breose dolose occisi sunt. Reginaldus filius henrici regis comes cornubie obiit. et sepultus est apud Radyngs iuxta suum.

[c497][recensere]

Annus. Ricardus comes de strugul obiit. Dauid meneuensis episcopus obiit. cui successit petrus. Mauricius filius geraldi obiit.

[c498][recensere]

Annus. primus. decennouenalis. Solutum est scisma romane ecclesie facta concordia inter alexandrum et victorium.

[c499][recensere]

Annus. Eclypsis contigit solem. Idus septembris contra meridiem.

[c500][recensere]

Annus. Lodouicus rex francie uenit apud sanctum thomam. Lodouicus rex obiit. cui successit philippus filius suus.

[c501][recensere]

Annus. Ecclesia meneuensis diruitur et nouum opus inchoatur.

[c502][recensere]

Annus. Alexandrus papa obiit . successit lucius.

[c503][recensere]

Annus. Mota est discordia inter henricum regem et filium suum.

[c504][recensere]

Annus. Henricus rex filius henrici secundi obiit. Ricardus cantuariensis archiepiscopus obiit .

[c505][recensere]

Annus

[c506][recensere]

Annus. Bartholomeus exoniensis episcopus obiit.

[c507][recensere]

Annus. Pagani et sarraceni cum Siladino eorum rege christianos apud mare tyberiadis deuicerunt. et. xl.m. ex eis occiderunt. et crucem domine cum rege et ducibus et baronibus ceperunt. et ciuitatem ierosolimam. et omnes terre munitiones ceperunt excepta


[149va][recensere]

bethsura. Imperator romanus fredericus nomine. philippus rex francorum. henricus rex anglorum crucis signaculo se signari fecerunt. Similiter archiepiscopi plures. et comites. et duces. barones et milites. necnon et capellani et clerici. Baldwinus cantuariensis archiepiscopus sutwalliam ingressus est ut crucem predicaret.

[c508][recensere]

Annus. Cometa uisa est per totam angliam.

[c509][recensere]

Annus. Henricus filius imperatricis rex anglie obiit. apud neustriam in octaba apostolorum petri et pauli. cui successit Ricardus filius eius.

[c510][recensere]

Annus

[c511][recensere]

Annus. Ricardus rex anglie et philippus rex francie circa festum beati iohannis baptiste cum multis armatorum milibus iter uersus terram sanctam arripuerunt.

[c512][recensere]

Annus. Philippus rex ciuitatem accaron obsedit. nam Ricardus rex iter ad cyprum diuerterat et eam cepit. et pecuniam infinitam inuenit in ea. deinde ad obsidionem prefate ciuitatis uenit. et in ea non multum post deo uolente ceperunt. viim. paganorum. quos in ea trucidauerunt. Baldwinus archiepiscopus obiit. cui successit [blank space]. Resus filius grifut castellum de Kemmer die assumptionis sancte marie cepit.

[c513][recensere]

Annus. Resus filius grifut castrum de sweynese per. x. ebdomadas obsedit. sed tamen submersis ibidem quibusdam de suis obsidionem deseruit.

[c514][recensere]

Annus. Hoelus filius Resi castrum de villa viech dolo cepit. et castrum de lanamdeuery destruxit. et plures de suis ibidem occisi sunt.

[c515][recensere]

Annus. Ricardus rex solutus de carcere imperatoris uenit in angliam. Resus filius grifut a filiis suis captus est.

[c516][recensere]

Annus. Rodri filius oweyn obiit. Rogerus de mortimer castrum camaron

[149vb][recensere]

firmauit. Mailgun filius Res dauid filium mauricii et tankardum monachum interfecit. Flandrenses nobiles ab hoelo seys occisi sunt. Willelmus de breusa castrum de sancto claro vi cepit. et. xl. de familia hoeli filii Resi.

[c517][recensere]

Annus. Res filius grifut karmardin combussit et maysheueyt similiter.

[c518][recensere]

Annus. Ricardus rex obiit. cui successit iohannes frater eius. Resus filius grifut sutwallie princeps moritur. iiii°. kalendas maii. cuius corpus apud sanctum dauid honorifice humatum est.

[c519][recensere]

Annus. Petrus episcopus meneuensis obiit. qui opus nouum ecclesie meneuensis incepit. vixit autem episcopus.xxii. annis. mensibus.vii. diebus.xv.

[c520][recensere]

Annus. Ricardus rex anglorum in quadam expeditione apud lymoses ictu baliste percussus diem clausit supremum cui successit iohannes frater eius.

[c521][recensere]

Annus. Mailgun filius Res castellum aberteyui homin[i]bus resi donauit. et obsides a baronibus accepit.

[c522][recensere]

Annus. Grifut filius Res obiit. Et maredut frater ipsius ab hominibus de Kedweli occisus est. Resus paruus cantref bechan cum opido tenuit. Mailgun resi filius castellum Kilkernn quod in potestate grifini fuerat cepit.

[c523][recensere]

Annus. Arthurus dux armoricanorum britonum a iohanne rege anglie in belli conflictu cum multis baronibus et militibus philippo regi francorum fauentibus captus est.

[c524][recensere]

Annus. Idem arthurus in carcere amittitur nec scitur pro certo quo deuenit. mors tamen eius imputatur iohanni regi anglie auunculo suo. et quod eum propria manu peremit. Eodem anno Galfridus meneuensis episcopus in octaba sancti andréé apostoli londoniis consecratur ab huberto cantuariensi archiepiscopo. Nam sex precedentibus annis sedes uacauerat propter contro