Annales Cambriae C/CXXXXVII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
CXXXCVII
c. Saeculo XIII

Fairytale left blue.png Paginam CXLV. Paginam CXLIX. Fairytale right blue.png

[147ra][recensere]

occisi partim in ampne submersi fugam fecerunt. Eynaun filius owein ibi occiditur.

[c458][recensere]

Annus. Grifut filius Res et grifut filius kenan moriuntur. Oweyn et cadwalader filii grifut combusserunt castellum estrat meuric. et postea illi et anaraud et cadell et grifut filii destruxerunt castellum de cairmerdyn.

[c459][recensere]

Annus. Anaraud et cadell et owein et cadwalader cum. xv. nauibus gentilibus plenis uenerunt ad aberteyui. et treugas fecerunt usque ad festiuitatem sancti martini. Gentiles uero spoliauerunt uillam et ecclesiam de landedoch id est de sancto dogmaele. et predam maximam ad naues portauerunt.

[c460][recensere]

Annus. Aduentus imperatricis in angliam ut regnum totius anglie filio suo subiugaret. Sol patitur eclipsim.

[c461][recensere]

Annus. Kenwric filius owein occiditur ab howel filio maredut. Maredut filius howel occisus est a filiis bledyn filius gwin. Madauc filius ydnerth moritur.

[c462][recensere]

Annus. Howel filius maredut occisus est a res filio howel. Howel filius maredut filius bledin a suis uiris occiditur. Howel et kadugaun filii madauc filius ydnerth occiduntur machinante elya de se.

[c463][recensere]

Annus. Anaraud filius grifut a familiaribus cadwaladr occisus est. Milo herefordie comes ictu sagitte cuiusdam militis dum ceruum peteret occisus est.

[c464][recensere]

Annus. Cadwaladr accepit sibi classem de ybernia ducibus othir filio othir. et filio torkil cum aliis. Sed owein et cadwaladr concordati sunt. Hybernienses uero tenuerunt cadwaladr. qui pepigit eis duo milia captiuorum et sic se liberauit et fugauit ybernienses. Peregrini de dyuet et

[147rb][recensere]

keredigaun submersi sunt. Ducti sunt monachi ordinis cysterciensis qui modo sunt apud albam landam in West Walliam per bernardum episcopum. qui dedit eis locum apud trefgarn in deuglethef.

[c465][recensere]

Annus. Howel filius owein et kenan eius frater destruxerunt aberteyui.

[c466][recensere]

Annus. Maredut filius madauc filii ydnerth ab hugone occisus est. Meuric filius madauc a suis dolo interfectus est.

[c467][recensere]

Annus. Cadell filius owein. et maredut et Res filii grifut. et howel filius owein cayrmerdin inuaserunt et ceperunt. necnon et castellum de landestephan. Hugo de mortuo mari oculos resi filii howel eruit in carcere.

[c468][recensere]

Annus. Gilbertus comes stragore mortuus est. Kenan et howel filii owein vi abstulerunt meironit a cadwaladr.

[c469][recensere]

Annus. Robertus comes frater henrici regis in carcere mortuus est.

[c470][recensere]

Annus. Bernardus episcopus meneuensis. xxx°iii°. episcopatus sui anno mortuus est. Cui dauid geraldi filius in episcopatum successit. Uchdrit landauensis episcopus moritur. Robertus herefordie episcopus moritur. Cui Gilbertus foliot successit.

[c471][recensere]

Annus. Owein filius grifut castellum in terra yal construxit. Madauc filius maredut croes oswald réédificauit. Qui Keueilauc nepotibus suis scilicet oweino et meuric filiis grifut dedit.

[c472][recensere]

Annus

[c473][recensere]

Annus. Howel filius owein tenuit caduan consobrinum suum et eius terram accepit. Cadell et Res et maredut filii grifut keredigaun


[147va][recensere]

infra ayron vi possederunt.

[c474][recensere]

Annus. Cadell et Res et maredut filii howel filii owein keredigaun vi abstulerunt. et estrat meuric edificauerunt. Cadell dum uenatum iret a quibusdam militibus et sagittariis de dynbech laceratus est. Dauid filius malcolum moritur. Eugenius papa obiit. Cui successit anastasius.

[c475][recensere]

Annus. Stephanus anglorum rex obiit. anno. decennouennalo. cicli. iiiior. concurrentes cui successit henricus nepos henrici regis magni et regnum recepit. Anastasius papa obiit. cui successit adrianus.

[c476][recensere]

Annus. Maredut filius grifud filius Res ueneno extinctus est. Res uero eius frater terram eius recepit.

[c477][recensere]

Annus. Cadell filius grifud romam peregre proficiscitur. Res filius grifud fossam aberdeui fecit. et non multum post castellum ibidem fundauit. Henricus rex transfretauit de anglia in normanniam. vi°. Idus ianuarii.

[c478][recensere]

Annus. Henricus rex anglorum mouit exercitum uersus nortwalliam adiuuante madauc filio maredut. et uenit ad dynas basic. Classis uero eius applicans in moniam destructa est et spoliata armis et equis. Owein filius grifud dedit obsides regi. et rex in angliam rediit.

[c479][recensere]

Annus. Morgan filius owein mab occisus est. In hoc anno solus resus filius grifut tenuit gwerram contra regem anglie cum omnes duces cambrie pacem haberent. Rogerus comes de clar castella sua per Keredigaun firmauit. quae omnia resus inuasit et destruxit.

[c480][recensere]

Annus. Resus fugatus est apud cayrmerdyn. Adrianus papa obiit. Et factum est scisma in ecclesia romana alexandro et uictorio candidatis.

[c481][recensere]

Annus. Madauc filius maredut princeps powisie obiit. Lewelin eius filius occisus est.

[147vb][recensere]

[c482][recensere]

Annus. Res filius grifut castella de Walwerin et de lanamdeuri vi cepit. Theobaldus archiepiscopus obiit.

[c483][recensere]

Annus. Henricus rex anglie cum toto exercitu anglie et cambrie uenit contra Resum usque pencadeyr. et pacifice in angliam reuersus est. Eynaun filius anaraud a Waltero filio lyuarch occisus est. Cadugaun filius maredut interfectus est a Waltero filio ricardi. Henricus filius haern magister bonus et kediuor archydyaconus de keredigaun mortui sunt. Consecratus est sanctus thomas archiepiscopus. iiii°. nonas iunii.

[c484][recensere]

Annus. Omnes duces cambrie in vnum contra henricum regem anglie coniurauerunt.

[c485][recensere]

Annus. Henricus rex anglie mouit exercitum contra duces cambrie et uenit usque ad montem bervin. britanni uero surrexerunt contra eum scilicet owein et Res et alii duces cambrie. Sed rex nihil impetrans domum reuersus est. et obsides eorum numero. xxii. oculis et testiculis priuauit. Fluuius teyui duobus diebus sanguineus apparuit. Castellum aberteyui per dolum a reso filio grifut captum est. et usque ad solum destructum. Eius uero habitatores cum dimidio bonorum suorum abire permisit. Et robertus filius stephani custos castri incarceratus est. Sanctus thomas transfretauit in flandriam iram regis deuitans.

[c486][recensere]

Annus. Dyermict rex filius murchat adiit regem anglie querens auxilium contra inimicos suos. Flandrenses de ros uastauerunt yscoid in keredigaun et homines ibi occiderunt et predam inde abstulerunt.

[c487][recensere]

Annus. Robertus de mulun Herefordie episcopus anglorum sapientiss[i]mus obiit . Owein filius grifut filii Kenan et Res filius grifut filii res edificauerunt castrum de cayrheinaun fugientibus yoruerth coch et owein keueilauc cum suis hominibus usque in angliam. In reditu uero castellum de wawerin ha