Annales Ecclesiae Menevensis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Annales Ecclesiae Menevensis
sive Annales Menevensis
ex Codice Cottonniano Domitian A.I
post anno 1286 AD

SUCCESSIO REGUM WALLENSIUM[recensere]


ARthurus Rex obiit anno DXLII
Dunand Rex moritur
Conanus.
Vortiporius.
Mailgo. Hi quatuor in annis XXIV. sequentibus Arthuri mortem regnaverunt unus post alium in Britannia.
Kereticus infoelix in Britannia regnavit inter annos DLXVI. & DLXXV.
Caduanus Rex Venedocorum post annum DLXXV.
Cadwallo filius Caduani regnavit in Britannia post annum DCX. Is ab Eadwino Saxonico pulsus post annum DCXXX. iterum rediens ab Armorica, Eadwinum cum suis inter fecit, & Britanniam pacifice rexit.
Cadwalladrus filius Cadwallonis regnabat in Britannia post annum DCXLII. Is in Armoricam derelicta Britannia perrexit anno DCLXXIX. & exin Ivor filium suum ad regendas Britonum reliquias misit anno DCLXXXIX.
Anno DCCXXIV. Frequentia inter Britones & Saxones bella: Sed Britones victores in his omnibus fuerunt, Ivor existente duce eorum.
Ivor filius Cadwalladri obiit anno DCCXXXVI.
Tudur ab Hely moritur anno DCCLII.
Rodri Rex Britonum moritur anno DCCLVI.
Sernmail filius Ydwal moritur anno DCCLXXVI.
Maredud Rex Demetorum obiit anno DCCXCVIII.
Cradauc Rex Venedociae a Saxonibus jugulatur anno DCCC.
Arthen Rex Keredigaun obiit anno DCCCIX.
Reyn Rex Demetorum & Cadell Rex Powisiae moriuntur anno DCCCX.
Oweyn filius Mareduc obiit anno DCCCXIII.
Howel moritur anno DCCCXXVI.
Merhin moritur anno DCCCXLIII.
Ythail Rex moritur anno DCCCXLVII.
Eygen Rex Powisiae Romae obiit anno DCCCLIII.
Gogaun Rex Keredigaun mergitur anno DCCCLXXI.
Rodri & filius ejus occiduntur anno DCCCLXXVII.
Howel Romae defunctus est anno DCCCLXXXV.
Merwin Rex filius Rodri occiditur a Gentilibus anno DCCCCIV.
Cadell filius Rodri moritur anno DCCCCX.
Cledau filius Cadell occiditur anno DCCCCXX.
Howel Rex filius Cadell Romam perrexit, & Elen obiit anno DCCCCXXVIII.
Grifut filius Oweyn occiditur anno DCCCCXXXV.
Hiveid filius Cledauc moritur anno DCCCCXXXVIII.
Kenged filius Elissed veneno extinguitur anno DCCCCXLVI.
Howel Rex Britonum cognomento bonus moritur; cui successit Oweyn filius ejus anno DCCCCL. Sed supervenerunt duo filii Ydwal viz Jago & Jevaf, quos Howel a regno expulerat; & pugnaverunt contra Oweyn, & victores fuerunt.
Rodri filius Howel moritur anno DCCCCLIII.
Edywin Filius Howel moritur anno DCCCCLIV.
Idwal filius Rodri occiditur anno DCCCCLXI.
Cadwallaun filius Oweyn moritur anno DCCCCLXVI.
Rodri filius Idwal moritur anno DCCCCLXVIII.
Jevaf filius Idwal a fratre suo Jago incarceratus est anno DCCCCLXIX.
Jago expulsus est a regno suo, Howel regnante post eum. Meuric filius Idwal occiditur. Morgan obiit anno DCCCCLXXIV.
Jago captus est a Gentilibus, Howel filio Jevas tenente regnum ejus anno DCCCCLXXIX.
Idwal occiditur anno DCCCCLXXX.
Howel filius Jevaf occiditur anno DCCCCLXXXV.
Owen filius Howel moritur anno DCCCCLXXXVII.
Teudur filius Eyniaun occiditur anno DCCCCXCII.
Idimal filius Meuric occiditur anno DCCCCXCIV.
Mareduc filius Owein moritur anno M.
Kenan filius Howel anno MI.
Kenan filius Howel occiditur anno MV.
Meuric filius Artvail occiditur anno MXX.
Lewelin filius Seisill Rex Venedociae pugnavit contra Reyn, qui dicebat se filium Mareduc; & devictrus est Reyn anno MXXI.
Lewelin moritur anno MXXIII. Rederch regnum dextralium Britonum tenuit.
Kenan filius Seisill occiditur anno MXXVI.
Rederch filius Jestin occiditur anno MXXXII. Jacob & filii Howell & Mareduc tenuerunt regnum.
Mareduc filius Edvin a filiis Kenan occiditur anno MXXXIV. Cradauc filius rederch ab Anglis occiditur.
Jacob Rex Venedociae occiditur anno MXXXVIII. pro quo Grifut ap Lewelin regnavit.
Grifud captus fuit a Gentilibus anno MXL.
Grifud Howelum filium Edvyn interfecit anno MXLII.
Cadell filius Artvail moritur. Idwal filius Rodri & filius ejus jugulantur a Saxonibus anno MXLIII.
Grifud filius Lewelin Britonum Rex cecidit anno MLXI.
Bledin regnavit anno MLXVIII.
Bledin a Res filio Owein occiditur anno MLXXIII. cui successit Traharin filius Cradauc, regnum Venedociae tantum tenens. Sed Res & Roderch fil. Cradauc dextralem Britanniam habuerunt.
Rederch filius Cradauc dolo occiditur a consobrino suo Meirchaun anno MLXXIV.
Trahern Rex Venedociae Resum[1] devicit anno MLXXVI. In fine vero hujus anni Res & Howel ejus frater a Cradauc filio Grifud occiduntur.
Res filius Teudur incoepit regnare anno MLXXVII.
Trahern filius Cradauc, & Cradauc filius Grifud, & Res filius Teudur in bello montis Carn occiduntur anno MLXXIX.
Res filius Teudur de regno suo expellitur a filiis Bledit, i.e. Madauc, &c. anno MLXXXV. & occiditur a Francis anno MXC.
Cadugann filius Bledin de Hibernia rediens, pacificatus est eum[2] Francis, & partem regni sui accepit anno MXCVI.
      &c.      &c.       &c.      &c.

ANNALES[recensere]


ANno CCCCXXXVIII. adventus Anglorum in Angliam sub Hors & Hengist, Gurtheirno existente Rege Britonum.
      Anno DXLII. ultimo Leonis Imp. anno Arthurus pugnavit contra Mordredum nepotem suum juxta fluvium Cabulan, & eum cum omnibus interfecit. Sed ipse Arthurus graviter vulneratus ad sananda vulnera sua in insulam Avallonis perrexit ; & Constantino cognato suo Britanniam regendam dimisit.
      Anastasius Imp. annis xxiv, regnavit. De Episcopo Daniele Bangor.
      Dunaud Rex moritur.
      Synodus Urbis Legionum ordinata a S. David Menevensi Archiepiscopo.
      S. David Menevensis Archiepiscopus in Domino quievit.
      Anno DCLXXXIX. Cadwalladrus Rex Britanniae misit Ivor filium suum cum xii. navibus ad regendas Britonum reliquias ; & ipse Romam perrexit, ubi xii. Cal. Maii viam universae carnis ingressus est anno ab Incarnatione Domini DCLXXXIX.
      Anno DCCXXXVII. Beda Presbyter mortuus, qui hunc librum Cronicorum annuatim composuit.
      Anno DCCLXX. Pascha mutatur apud Britones, emendante Elbodu homine Dei.
      Anno DCCXCVIII. Offa Rex moritur. Maredud Rex Demetorum obiit. Bellum Rudlan.
      Anno DCCCXI. Ellodu Episcopus Venedociae obiit.
      Anno DCCCXII. Combustio Meneviae.
      Anno DCCCXXXII. Sadurnven Episcopus Menevensis moritur.
      Anno DCCCXLI. Novis est Episcopus Menevensis.
      Anno DCCCLXXIII. Novis Episcopus moritur.
      Anno DCCCCIX. Asser Episcopus Britanniae sit.
      Anno DCCCCXL. Adelstan Rex Saxonum obiit.
      Anno DCCCCXLIV. Luvert Episcopus Menevensis moritur.
      Anno DCCCCXLV. Morcleis Episcopus moritur.
      Anno DCCCCXLVI. Eneuris Episcopus moritur.
      Anno DCCCCXLVII. Eadmundus Rex Saxonum occiditur.
      Anno DCCCCLXXXVI. Godifric filius Harald cum nigris gentibus vastavit Meneviam.
      Anno M. Mareduc filius Owein moritur. Menevia vastatur a Gentilibus ; & Morgeneu Episcopus occiditur.
      Anno MXI. Menevia vastatur a Saxonibus, sc. Edrich & Umbrich.
      Anno MXXXIV. Cnut filius Sveyn Rex Anglorum moritur.
      Anno MXXXIX. Herbin Episcopus Menevensis moritur.
      Anno MLXI. Grifut filius Leuuelin Britonum Rex cecidit. Joseph Episcopus Menevensis moritur.
      Anno MLXV. Haroldus Rex Gothorum cum magno exercitu invasit regiones Angliae ; cui obviavit alius Haroldus filius Godwini, & eum interfecit. Sed iterum supervenit Willelmus quidam Normannorum Dux ; & Haroldum Anglorum Regem vita & regno privavit.
      Anno MLXXI. Franci vastaverunt Keredigiaun. Menevia vastatur a Gentilibus, & Bangor similiter. Bledud Episcopus Menevenfis moritur. Sulgenius Episcopatum aceepit.
      Anno MLXXVI. Bellum Pullgudic, in quo Traharn Rex Venedociae victor fuit, & tota familia Rees cecidit. In fine vero hujus anni Rees & Howel ejus frater a Cerdauc filio Grifud occiduntur. Sulgenus Episcopatum deserit ; & Abraham accepit.
      Anno MLXXVIII. Menevia a Gentilibus vastatur ; & Abraham a Gentilibus occiditur. Sulgenus iterum Episcopatum accepit.
      Anno MLXXIX. Willelmus Rex ad Sanctum David orationis causa perrexit.
      Anno MLXXXVI. Scrinium Sancti David de Ecclesia sua furatur, & juxta civitatem ex toto spoliatur. Terrae motus ingens per totam Britanniam fuit.
      Anno MLXXXVIII. Sulgenus Episcopus lxxv. aetatis fuae anno moritur. Menevia frangitur & destruitur a Gentilibus.
      Anno MXCVI. Rikemarth filius Sulien Episcopus moritur.
      Anno MXCVII. Willelmus Rex Anglorum improviso ictu sagittae a quodam milite in venatu percussus occubuit. Thomas Archiepiscopus Eboraci, i. e. Catyr Ebranc, moritur.
      Anno MCXVI. Wilfridus Episcopus Menevensis moritur ; cui successit quidam Normannus Bernardus nomine.
      Anno MCXVII. Gelasius Papa obiit ; Calixtus successit.
      Anno MCXXVII. Daniel filius Sulgeni Episcopi moritur.
      Anno MCXXXI. Dedicatio Ecclesiae Sancti David.
      Anno MCXXXII. Rex Henricus mare transiit, non ultra visurus Angliam. Robertus frater ejus obiit.
      Anno MCXXXV. Henricus Rex Angliae moritur.
      Anno MCXLIII. Ducti sunt Monachi Ordinis Cisterciensis, qui modo sunt apud Albam Landam, in Westwalliam per Bernardum Episcopum ; qui dedit eis locum apud Trefgarn in Denglethes.
      Anno MCXLIX. Bernardus Episcopus Menevensis xxxiii. Episcopatus sui anno mortuus est. Cui David Geraldi filius in Episcopatum successit. Uchdrit Landavensis Episcopus moritur. Robertus Herefordiae Episcopus moritur. Cui Gilbertus Foliot successit.
      Anno MCLIV. Stephanus Anglorum Rex obiit.
      Anno MCLXVI. Robertus de Mulun Herefordiae Episcopus Anglorum sapientissimus obiit iv. Cal. Marcii.
      Anno MCLXXIII. Henricus Rex Angliae de Hibernia redeuns orandi causa venit ad Sanctum David xv. Cal. Maii. Ricardus Cant. Archiepiscopus electus est.
      Anno MCLXXVI. David Menev. Episcopus obiit; cui successit Petrus.
      Anno MCLXXVIII. Willelmus Rex Sicilia duxit filiam Regis Angliae. Petrus suscepit Episcopatum Menevensem.
      Anno MCLXXX. Ecclesia Menevensis diruitur; & novum opus inchoatur.
      Anno MCXCVIII. Ricardus Rex obiit. Resus filius Grifut Sutwalliae Princeps moritur iv. Cal. Maii ; cujus corpus apud Sanctum David honorifice humatum est.
      Anno MCXCIX. Petrus Episcopus Menevensis obiit ; qui opus novum Ecclesiae Menevensis incoepit. Vixit autem Episcopus xxii. annis, mensibus vii. diebus xv. cui successit Gaufredus.
      Anno MCCIV. Galfridus Menevensis Episcopus in Octavis S. Andreae Apostoli Londoniae consecratur ab Huberto Cant. Archiepiscopo. Nam sex praxedentibus annis Sedes vacaverat propter controversiam Electionis inter Cantuariensem Archiepiscopum & Abbatem S. Dogmaelis, lite ad ultimum determinata in Curia Romana.
      Anno MCCXI. Johannes Rex cum magno exercitu Nortwalliam adivit ; & Lewelino Principi Venedociae, cui Annam filiam suam in uxorem dederat, munitiones & oppida sua abstulit ; & vix pacificatus Lewelin xxx. obsides Regi dedit, & ut perhibent septem millia averia cum equibus pluribus & canibus & avibus promisit. Episcopum autem Bangornensem, quod ad eum venire noluit, in Ecclesia Bangornensi ante altare Episcopalibus indutum capi praecepit. Qui data pecunia vitam & membra, prout melius potuit, redemit. Rex facta pace in Angliam rediit.
      Anno MCCXIV. Relaxado Interdicti per totam Angliam v. Non. Junii. Galfridus Menevensis Episcopus obiit ; cui successit Gervasius. Johannes Rex transfretavit in Pictaviam. Consecratus est Gervasius Menevensis Episcopus.
      Anno MCCXX. Translatio S. Thomae Martyris Id. Julii. Nova Turris Menevensis Ecclesiae die Lunae ante Festum S. Martini, nemine mortuo vel laeso, statim post Vesperas in ruinam improvisam versa est.
      Anno MCCXXV. Primo constitutus est Praecentor in Ecclesia Menevensi. Et incoeptum fuit novum opus majoris Ecclesiae S. Thomae Haverfordiae.
      Anno MCCXXIX. Gervasius Episcopus Menevensis obiit ; cui successit Anselmus Crassus, Thesaurarius Exoniensis.
      Anno MCCXXX. Anselmus Crassus consecratus est Episcopus Menev.
      Anno MCCXLVIII. Terrae motus magnus fuit in Britannia & Hybernia; quo terrae motu magna pars Ecclesiae Menevensis corruit, & plura aedificia in patria, & rupes scissae sunt, xi. Cal. Marcii. Anselmus Menevensis Episcopus obiit ; cui successit Magister Thomas Wallensis. Fur quidam intravit Ecclesiam Menevensem ; & eam vestibus, ornamentis, & caeteris rebus spoliavit ; & spolia in rupibus maritimis abscondit. Custodes vero Ecclesiae super hoc dolentes (impingebatur enim eis a quibusdam) Deum Beatumque David patronum loci suppliciter oraverunt ; ut eos sicut erant innocentes demonstrarent. Quadam autem die non multum post, cum post prandium Sacrista nomine Madauc de hospitio suo ad Ecclesiam iret, ostium Ecclesiae aperuit, & locum in quo ornamenta erant intrans, furem in medio ornamentorum stantem & calicem aureum in manu tenentem invenit. Sacrista vero super hoc admirans ait : О fur infoelix, quid hic facis ? quod te infortunium huc adduxit ? Tu vasa & ornamenta istius Ecclesiae nuper amissa furtive rapuisti. Fur consitens & non negans ait : Ego vere rapui. Prosiliens Sacrista abripuit ei cultellum, quem ad corrigiam suam habebat ; & eum captum coram Clero & populo deduxit. Clerus & populus pro tanto miraculo plaudentes, Deum & Sanctum David hymnis & canticis collaudarunt.
      Anno MCCXCX. Consecratus fuit Thomas Wallensis Menevensis Episcopus viii.Kal. Augusti.
      Anno MCCLV. Thomas Wallensis Menevensis Episcopus die Translationis S. Benedi&i obiit. Cui successit Magister Ricardus de Karreu Theologus & Philosophus optimus.
      Anno MCCLVI. Consecratus fuit Ricardus Menevensis Episcopus apud Romam a Domino Papa.
      Anno MCCLXXI. Ricardus de Carreu Episcopus Menevensis ivit in Franciam incontinenti post Pascha ; & perendinavit apud Rungy prope civitatem Parisiensem.
      Anno MCCLXXII. Rediit Ricardus Episcopus in Walliam circa Aiccniionem Domini. Anno
      Anno MCCLXXIII. Henricus Rex Anglias obiit. Cui Edwardus filius suus successit.
      Anno MCCLXXIV. celebratum fuit Conciliura Generale apud Lugdunum. Magister Johannes de Fekeham Archidiaconus Brechoniae obiit ; cui successit Magister Henricus de Villamlof. Coronatus est Edwardus Rex Angliae.
      Anno MCCLXXV. Incoeptum fuit Feretrum Beati David in Ecclesia Menevensi.
      Anno MCCLXXVIII. Magister Henricus de Villamlof Archidiaconus Brechoniae obiit ; cui successit Magister Adam Bareth Thesaurarius Menevensis. Cui Adae successit in Thesauraria Robertus de Haverford Rector Ecclesiae de Lanvenyth ; & fuit installatus viii. Id. Septembris.
      Anno MCCLXXX. Ricardus de Carreu Episcopus Menevensis Kalendis Aprilis obiit, & sepultus est in Ecclesia Menevensi prope altare S. Crucis a parte Australi die S. Ambrosii. Electus fuit Magister Thomas Веk iii. Non. Junii, & confirmatus prid. Non. Julii per Johannem de Pecham de Ordine Minorum in Abbatia de Stanlowe prope Cestriam, & consecratus pridie Non. Octobr. apud Lyncolniam.
      Eodem anno electus est Magister Petrus de Exonia Archidiaconus Menevensis in Episcopum Exoniensem. Cui successit in Archidiaconatu Robertus Thesaurarius Menevensis. Cui Roberto successit in Thesauraria Willelmus de Burreche Canonicus Menevensis.
      Anno MCCLXXXII. Willelmus de Burreche Thesaurarius Menevensis obiit iv. Kalend. Aprilis : cui successit Johannes de Barry.
      Anno MCCLXXXIII. Mareduc filius Gurwared Archidiaconus de Kermerdyn obiit. Cui successit Magister Johannes de Alderby. Ecclesia de Langadauc facta est Collegiata.
      Anno MCCLXXXIV. Visitavit Johannes de Pecham Archiepiscopus Cant. Dioceses Meneveniem, Landavenfem, Bangorem, Asapheniem. Incoepit autem visitare in Ecclesia Menevensi vi. Idus Julii. Eodem anno Dominus Rex Edwardus venit causa peregrinationis apud Sanctum David una cum Domina Regina Angliae nomine Elianora die Dominica in crastino B. Katerinae virginis.
      Anno MCCLXXXVI. in crastino Annuntiationis Dominies concessum fuit subsidium magnum Thomae Becke Episcopo Menevensi de tota Diocesi sua ad expedienda quaedam negotia tangentia Clerum erga Magistrum Giffard nuncium Domini Papae in regno Angliae.

Notas[recensere]

  1. ?
  2. or cum

Ab: Anglia sacra: sive Collectio historiarum, partim antiquitus, partim recenter scriptarum, de archiepiscopis & episcopis Angliæ, a prima fidei christianæ susceptione ad annum MDXL Henrici Wharton