Annales Iuvavenses maiores

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Annales Iuvavenses maiores
Saeculo X

ANNI INCARNATIONIS DOMINICAE.
550. De hoc pascha Victor Capuanus scripsit.
551. primus Dionysii circa Iustiniani principis annum 6. qui regnavit annis 38. indictione 7.
620. Edilberct Cantuariorum rex, filius Irminrici, obiit 6. Kal. Mart. feria 4.
640. Eodbald, filius Edilberti, depositus 13. Kal. Februar. feria 6.
643. Oswi regnare incipit.
651. Aidan episcopus obiit.
658. Finan moritur.
725. Carolus primum in Baioariam venit.
741. natus est Tassilo dux.
774. dedicata exxlesia sancti Rodberti, et captus Desiderius rex in Italia in civitate Pabia.
782. in Carisiaco.
783. in Theodunvilla.
784. in Haristalle. Transitus Virgilii episcopi.
785. in Erisburgo.
786. in Atiniago.
787. Romae celebravit pascham.
788. pascham in Inglinhaim, et captus Tassilo dux.
789. in Aquis.
790. ad Wormatiam. Adalwinus episcopus ordinatus est.
792. ad Ragenesburc.
793. ad Franchonofurt, et magna synodus, in quo damnata est haeresis de adoptione filii Dei, et Felix episcopus de Ispania anathematizatus.
794. ad Aquis.
795. ad Aquis.
796. ad Aquis. Hunni se dediderunt. Zotan haptizatus est.
797. ad Aquis.
798. domnus Arn episcopus cum magna legatione ad Romam, et ibidem a Leone papa pallium accepit et archiepiscopus constituitur.
799. hoc anno eiectus est Leo papa a sede apostolica 7. Kal. Maii et a Romanis martyrizatus, sed a Deo restitutis 3. Kal. Decembris, imperante Carolo rege.
800. Carolus imperium suscepit Romanum in Roma, et a Leone secundo iuniore consecratus imperator, die nativitatis Domini.
801. Carolus imperator synodum examinationis episcoporum et clericorum fecit in Aquis palatio mense Novembrio, et alium mense Aprilio ita ... fact ... iter. Tertium synodum fecit mense Martio.
803. Carolus in Baioaria mense Augusto, in Iuvavense civitate mense Octobr. et missi Hierosolymitani cum eo.
804. Alchuinus obiit 14. Kal. Iun. Carolus Sixones expulit de patria eorum.
805. hoc anno haptizatus est paganus, vocatus Abraham, 11. Kal. Octobr. Hoc anno Leo papa in Francia. Natalis Domini in Carisiaco; epiphania in Aquis.
806. in Niceno synodus circiter 483 patrum. Hoc anno Carolus imperator divisit regnum inter filios suos in Theodonis villa die 2. Id. Febr.
807. ecclipsis solis facta est die 2. Id. Febr. ab hora 4. usque in horam 7.
810. domnus Pipinus obiit 8. Idus Iulias. Pridie Kal. Dec. eclipsis solis facta est ab hora 4. usque in horam 7. die sabbathi.
811. Carolus iunior obiit 2. Non. Decembris.
812. Pernhardus rex factus est.
814. Karolus imperator obiit 5. Kal. Febr. Domnus Hludowicus imperium suscepit, et Hlodhario Baioariam dedit, Pippino Wasoniam.
821. obiit Arn episcopus 9. Kal. Febr.
835. Heilram obiit 6. Idus Ian.
975. ..... et iterum ad orientem iuxta ripam Danubii, itemque iuxta fluvium Isara; et perierunt plurimi in aquis et interfecti sunt. Tunc venit rex Otto ad Radasponam, et expulsus est Henricus dux a regno, et factus est Otto dux Baioariorum, filius fratris.