Annales Lacenses

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Annales Lacenses


Cap.1. Comes Palatinus Rheni Henricus confirmata voluntate de aedificando monasterio Lacensi, exhortante, et cooperante Adleide, quam relictam cujusdam Comitis Brabantini uxorem duxerat, praesertim dum neque filium, neque filiam haberent, in sibi patrimonii fundo monasterium hoc nostrum fundavit anno MXCIII; jactis autem fundamentis, et ad solum usque perductis vir pius fato concessit anno MXCV, et dum non essent illi liberi, Sifridum, quem ex uxore habuit Privignum haeredem omnium scilicet honorum suorum, et Palatinatus constituit hac conditione, ut incoeptum opus ecclesia quam diligentissime exequeretur.
Cap.2. Iste Sifridus post haec, ut delicatule enutritus, dum per juventutem quae promiserat jam negligeret, factum est, ut inter urticas, spinas et vepres fundamente sijlvescerent, donec vellicata aure Dominus omnipotens hoc modo eum commone faceret; nempe in illa expeditione, quando sarracenis fugatis, Hierosolijma iterum in manus pervenit christianorum, dumque rebus bellicis expeditis, nostrates ad solum suum reverterentur, ipse Sifridus cum suo comitatu gravissima maris tempestate periclitaretur inque vitae discrimen veniret, voto se obstrinxit, hanc suam tarditatem intermissi operis, se diligentia compensaturum, id quod et effectum est: atque ita haec magna moles ingentis structurae in hanc, quae hodie visitur pulchritudinem sex altis turribus, temploque ex omni parte polito lapide intus et extra ornatam singulari artificio et decore surrexit, statque adhuc protegente Deo prima illa structura, quam omnipotens et misericors Deus in hoc miro rerum disturbio, ab incursione malorum dignetur conservare.
[…]


Fons[recensere]

  • Annales Lacenses veri simile missi sunt. Haec transcriptio ex anno 1646/1647 inventa est in archivo abbatiae Affligemiensis.
  • Annales Lacenses auctore anonymo 1170-1177 scripti sunt.

Litterae[recensere]

  • Van Droogenbroeck, F. J., 'Paltsgraaf Herman II (†1085) en de stichting van de abdij van Affligem (28 juni 1062)', Jaarboek voor Middeleeuwse Geschiedenis 2 (Hilversum 1999) 38-95.
  • Van Droogenbroeck, F. J., 'De betekenis van paltsgraaf Herman II (1064-1085) voor het graafschap Brabant', Eigen Schoon en De Brabander 87 (Brussel 2004) 1-166.
  • Resmini, B., Das Erzbistum Trier. 7. Die Benediktinerabtei Laach. Germania Sacra. Neue Folge 31. Die Bistümer der Kirchenprovinz Trier (Berlin 1993).


De abbatia Lacensi